[103,0] CIII. DE AMISSA LINGUA. {1., 2., 3., 4., 5.} 6. {DOLOR} Quid, quod linguam ac loquelam perdidi? {RATIO} Quid, si securitatem et requiem inuenisti? quam multos, manu innoxios, lingua pessumdedit! est uoluptas stulta quidem, sed communis, uolentium uideri fecisse que nec faciunt, nec possunt. Mentitus est qui Israeliticum regem filiumque eius occidisse se dixit, et facti innocens, mendacii penam luit. Ut periculum cesset, quantus est labor loqui, respondere, fabulari, fingere, comere uerba, sententias librare, cogitare quid et qualiter dicas, quanque suauiter aerem, uerberes (ita enim uocem ipsam diffiniunt), qualiter quoque non linguam modo, sed reliquum corpus, moueas (nam et huc se porrigit pars una rethorice), qualiter meditabundus humi frontem defigas, quam quorsumue manum porrigas, quo terram ferias pede? an non satis hec operosa concinnitas, et prerepta pene musicis opera, ut dulciter sones, angi? an non uere loqui labor et silentium quies? 7. {DOLOR} Nullatenus loqui possum. {RATIO} Que deficiente eloquentia dicebam, multo dignius perdita repetuntur lingua. Quando igitur loqui nequis tace, et quod necessitas iubet, uolens facito. Quod ipsi qui loqui possunt, sepe utilius facerent, sepe dolent non fecisse. Tace, inquam, neu te damnum pati putes; tacens cogita, et quiescens tecum loquere, que meliora esse quam perorare, ne diserti quidem negent. DOLOR} Mutus factus sum. {RATIO} Si muti fuissent Cicero et Demosthenes, diutius uixissent et leuius obiissent. {DOLOR} Lingue usum omnem perdidi. {RATIO} Et mentiendi consuetudinem et fallendi artes, et inimicitiarum querendeque infamie instrumentum; plures enim lingua sunt quam factis infames: nulla pars corporis ad nocendum promptior, ad frenandum difficilior. Merito ergo quasi magnum aliquid ac rarum protulit ille qui dixit: “Custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea”, quod cum sanctus quidam uir, qui ad discendum sacras literas accesserat, audiuisset, abiisse dicitur, nec amplius audire uoluisse, cunque post longum tempus preceptor suus, illum admirans, sciscitaretur, quid tam diu absens ceptum opus omisisset, respondisse dicitur, quod primum illud ei uerbum sat superque negotii attulisset, necdum illud unum omni studio posset implere. Hanc tibi custodiam et hoc frenum seu a natura quidem, seu a fortuna oblatum, ne contempseris, libensque te regendum prebe, neue contra tuam sortem calcitres. {DOLOR} Linguam amisi. {RATIO} Nunc maxime quod sapiens iubet, “omni custodia serua cor tuum”; e duabus custodiis ad unam redactus, et dimidia laboris parte liberatus, facilius pauca custodies, et pretiosa uigilantius. 8. {DOLOR} Linguam perdidi. {RATIO} In quibusdam paucis, nobile et argutum membrum, in magna autem parte hominum, nocens atque pestiferum, et quo multis caruisse sit melius. sic non solum in seruo uerum cernitur, quod Satyricus ait: "Lingua mali pars pessima serui", sed in plerisque etiam liberis, quibus nichil peius dedit natura quam linguam. Bella, doli, adulteria, corruptele omnes pene cessarent, nisi lingua malum semen et spargeret et foueret. {DOLOR} Linguam perdidi. {RATIO} Si malam, lucratus es plurimum, magne enim diuitie sunt, esse inopem malorum: hec qui non habet diues nascitur, at qui perdit diues fit, et nouo auctus censu, perdendo inuenit, quod inueniendo perdiderat. Quod si bonam perdidisti, dico iterum, cor conserua. Amisisti quidem quo placeres hominibus; serua quo placeas Deo, cui, si lingua non potes, corde loquere. Si enim de malis scriptum est: “Labia dolosa, in corde, et corde locuti sunt”, cur non piorum in corde, pia labia esse, et ipsi corde etiam loqui possint, ubi sint aures Dei? uerumque sit quod alibi scribit idem: “Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto”; nulla enim secretissimarum quoque cogitationum abscondita est Deo, nec tacitos minus quam clamantes audit: immo, non est apud illum clamor altior uehementiorque quam cordis: clamante ille silentio delectatur. Hunc clamorem compressis labiis promebat ille gregis primum, postmodum populi pastor famosissimus, qui audire meruit uocem Dei dicentis sibi: “quid clamas ad me?” Non loquebatur et clamabat, immo quidem loquebatur, sed corde. Sicut autem qui Deum audit, surdus non est, sic quem Deus audit, non est mutus.