[7,0] VII. DE SERVITUTE. [7,1] {DOLOR} Seruus in hanc uitam intraui. {RATIO} Ne doleas: liber egrediere, uelis modo, sicut multi qui ex aduerso intrarunt liberi, serui exibunt. {DOLOR} Seruiliter natus sum. {RATIO} Liberaliter uiue. Meliore tui parte liberum esse nil prohibet. Una est peccati seruitus grauissima, sed que premere nescit inuitos. Illam excute, liber eris. {DOLOR} Seruuum fieri uoluit fortuna. {RATIO} Potest uelle contrarium; et, si moribus suis utitur, scis quid speres. Nosti monstrum illud, nosti ludos et prestigia. Non liber modo, sed domini tui dominus fieri potes. Quanquam quid uelit aut quid nolit, nichil ad rem, ut sit inexorabilis, quod interdum est, nullum illa tamen in animum ius habet. In omni autem aduersus illam certamine, ab illius hoste poscendum auxilium. Sepe quem fortuna seruum, liberum uirtus fecit. [7,2] {DOLOR} Seruitio premor graui. {RATIO} Iugum qui fert uolens, leue efficit. Ostendam tibi lenimen unicum ac peculium immortale, dominique tui quamuis potentis arbitrio exemptum, quod te liberum atque ipso domino ditiorem faciet. Sapientie studio incumbe: illa te in libertatem asseret. Dictum Catonis est, a Cicerone firmatum: “Solus sapiens liber est”, ea scilicet libertate, qua certior nulla est. {DOLOR} Sub durissimis dominis uitam traho. {RATIO} Nulla re melius quam fide et obsequio mollientur, et fortassis adeo, ut (quod multis accidit) inde tibi uentura sit libertas, unde te seruum luges, forsan et aliunde. Hunc si quidem temporalis dominus liberat, hunc eternus. Scis quanto periculo Malchus minas heri persequentis euaserit, sed euasit tamen. Interim de domino sic cogita: hic te nutrit tuique curam omnem in se transtulit. Cum libertate sollicitudinem amisisse, quid nisi utile damnum uoces? Multis serua libertas, multis est libera seruitus. Non tam graue iugum hominum, quam curarum est: qui hoc excusserit, illud ferat equanimis. Huic tu seruis, huic uni es deditus: immo hic tibi, hic tuus est dominus, immo procurator est tuus. [7,3] Non habebis honores equidem nec labores publicos; non simultatum studiis, non forensibus procellis et consiliorum uolubilitate rotaberis; non nauigii tarditas, non agri sterilitas, aut annone caritas te torquebit. Has molestias domino tuo linquens, sepe illo dormies uigilante. [7,4] {DOLOR} Difficilis et imperiosus est dominus. {RATIO} Non sine causa illi in sortem obuenisse, in animo tuo pone. Quicquid igitur iustum iubet, Deum ipsum iubere credito. Sin iniustum aliquid, maioris domini meminisse conueniet, qui ut te ad honesta quamuis difficilia seruum patitur, sic ad inhonesta uult liberum. Sic intelligo quod gloriosorum terre uereque fidei principum alter seruos dominis carnalibus obedire per omnia, alter uero subditos esse in omni timore dominis precipit, illud adiciens ut hoc “non tantum bonis et modestis” exhibeant, “sed etiam discolis”. Neque enim de domino iudicare seruum decet, sed mores eius qualescunque perferre. Quo enim immitior dominus, eo clarior patientia serui est, et hec est gratia, cuius apud horum alterum sit mentio. Nec tamen ut mores pati, sic et imperia exequi semper oportet. Sunt enim que iustissime recusentur, si imperio domini superioris aduersa sint, cui si conferatur hic tuus dominus, non dominus sed conseruus habebitur. Sic ergo per omnia dominis obediant serui, si iusta precipiunt: non difficultas retrahat, non labor, non obsequia uel negata premia, uel quod est in rebus amarissimum, irrogata supplicia. In omnibus obediant modo iniustitia atque inhonestas abfuerit; alioquin contumacia et libertas, atque ipsum pectus et iugulus iniquis preceptis ac turpibus opponendus est, seruandumque memoriter quod premissorum alter ait qui, cum seruos obedire per omnia dominis precepisset, addidit: “Non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes Dominum”. Ex his uides status tui conditio quenam sit: non totus est seruus, qui ad indigna imperia cogi nequit. [7,5] {DOLOR} Superbo domino seruio. {RATIO} Quid scis an ille superiori suo domino seruiat? Forsan uxori, forsan meretricule, forsan his ipsis quibus imperat. Quot suorum seruorum seruos undique cernimus? Postremo, que durissima omnium est seruitus, forsan et ipse sibi, hoc est uitiis et passionibus ac uiolentis affectibus suis seruit. Quid uis dicam? Pauci in ueritate sunt liberi; et, si qui sunt, eo illis laboriosior uita est, quo altior. Multo enim citius multoque facilius fidelis serui, quam iusti regis implentur officia. Diocletiani iam priuati, et de preterito iudicantis, et experientia edocti, dictum memorabile est: “nichil difficilius quam bene imperare”. Propter quod uideri potest, ipsum quidem imperium dimisisse. Tu igitur sortem tuam letus amplectere, fuscam fateor atque humilem, sed facilem ac tranquillam, nisi forte feliciorem reris in spectaculo anhelantem, quam in cubiculo quiescentem. [7,6] {DOLOR} In seruitium mea me sors impulit. {RATIO} Libens facito quod oportet. Est et illud quoque notissimum ac necessitatibus humanis aptissimum consilium: cupias quodcunque necesse est. Sic uim ipsam necessitatis eluseris. Fer fortune sarcinam patienter, quam quidam etiam sponte subiere, utque alios seruitio liberarent, sibi seruitium delegere; in quibus est clarissimum Paulini nomen Nolani presulis, cuius spontanee seruitutis exitus felix, ut debuit, fuit. Quidam paruo se pretio uendidere ut, serui effecti, suos dominos peccati uinculis absoluerent, atque ad ueram reducerent libertatem; in quibus Serapion quidam Egyptius, heremicola nobilitatus est. Hec tibi magis exempla profuerint quam lamenta. Experire et tu tale aliquid, quo uel utilis alteri, uel facilis tibi saltem seruitus tua sit. Non id quidem quod non habeas optare, sed eo quod habeas bene uti sapientis est. Illud omnibus contingit, hoc paucis. [7,7] {DOLOR} Mortali domino mortalis seruio. {RATIO} Immortali seruire incipe: ille tibi et libertatem spondet et regnum, quamuis et in hoc statu nec honestis artibus operam dare, nec sperare meliora sit uetitum. Et Terentius seruus fuit et didicit, haud seruili quidem ingenio, et Comedias scripsit, haud seruili stilo, quo et libertatem et inter Poetarum duces meruit locum. Quomodo ergo uirtutem, solidum anime bonum, seruitus impediet, que nec aduentitia studia, nec externam gloriam impedire potest? Plato ipse, in seruitium delatus, tamen ut scriptum est, quia Philosophus, maior emente se fuit. Generosa professio que maiorem domino seruum facit. Et est haud dubie seruus eruditus eo maior indocto domino, quo fortuna qualibet maior est animus. Et in libero corpore serua mens habitat, et in seruo libera. Obstare seruitus potest fori actibus, non animi: curia seruum respuit, at non uirtus, non industria, non fides. Tyro Ciceronis seruus fuit, sed his artibus libertatem adeptus: elegantem de patroni iocis librum posteris liquit. Non potest seruus imperator exercitus aut senator esse, at Philosophus, at Orator, at uir bonus potest; aliquando etiam discusso seruitio imperator et rex quoque. Neque ad regnum modo et imperium ab hoc gradu peruenisse aliquos nouimus, sed ad celum ipsum. Non potest seruus militare homini? Deo potest, eiusque militie stipendium est regnare. Dei seruus rex est hominum, socius angelorum, horror demonum. Dei autem seruus et seruus hominis esse potest, atque ita celesti felicitati, terrena seruitus nichil nocet. [7,8] {DOLOR} Seruus sum. {RATIO} Si semper fuisti, consuetudo luctum leniat; si minus, spera posse te iterum non esse, quod quandoque non fueris. {DOLOR} Seruus sum. {RATIO} Si speras mali finem, minuat spes dolorem; si desperas, patientia, neque malum malo cumules, neque te angas superuacue sciens uolensque que totius humane dementie summa est. Sed certe nichil est desperandum: si cuncta defuerint, mors aderit, que te, inuito domino, dissoluat ac liberet.