Dum Rauenne igitur substitisset Cesar, ne prouincie sue terminos transgrediendo aperte agere contra rempublicam uideretur, audiens tribunos, qui pro eo erant, contemptui habitos et uel ui urbe depulsos uel sua sponte digressos, Rome omnes unanimiter contra se sentire, omnia sui odio diuina atque humana misceri ac peruerti, se quoque per patientiam contemptum iri cogitans, neque iam amplius ferendum dissimulandumque aliquid existimans, euocatis legionibus, ubicumque essent, premissisque clam, que tunc aderant, cohortibus, ne quam noui motus opinionem turbido abitu preberet, die illa et conuiuio et spectaculis otiosus interfuit, sero autem clandestino egressu secretum iter paucis comitatus arripuit. In quo quum tota nocte deerrasset, uix ad auroram uie ducem casus obtulit, quo preuio ad rectum iter perplexo ac difficili calle reuersus, inuentisque cohortibus, quas premiserat, ad Rubiconem uenit, amnem exiguum, sed magnarum tunc limitem regionum. Ibi parumper cogitabundus substitit, secum tacitus examinans, quantum opus aggrederetur. Tandem reuersus ad comites: Adhuc, inquit, ceptis absistere ac reuerti licet; at si riuum hunc transgredimur, ferro gerenda nobis erunt omnia. Ibi herens dubiusque animi huiuscemodi uisione firmatus est: quidam sibi et statura et specie corporis supra humanum modum subito uisus est, qui amnis ad ripam sedens pastoria modulabatur arundine. Ad quem, ut animal non uisum, quum et pastores locorum et quidam quoque militum concurrissent, ille subito, unius e manu tubicinum arrepta tuba, uehementi flatu increpuit gurgitemque pertransiit. Motus Cesar spectaculo: Eatur ergo, ait, quo deorum prodigia atque hostium uocat iniquitas. "Cepta res est". Hec dicens transiit ac traduxit exercitum, Ariminumque, urbem proximam, longa pace tranquillam attigit, et, patentibus portis, introgressus, tribunis plebis, qui propter eius odium pulsi sibi obuiam ueniebant, astantibus, concionem habuit ad exercitum. Lapis, me puero, ostendebatur fori medio, ubi Cesar concionatus ferebatur. Fuit autem concio efficacissima, scissa, ut ferunt, ueste, uerisque seu fictis cum lacrimis ad suam dignitatem contra inuidiam hostium conseruandam fidem militum implorantis, et ingentia promittentis. Cesarem Arimini agentem Lucius Cesar adolescens adiit, qui patrem habebat Cesaris legatum. Is, explicitis pro quibus aduenisset, commissa sibi a Pompeio quedam ait ad Cesarem iure illius, que inter eos esset, amicitie. Ea uero huiuscemodi fuere: Excusare se Pompeium Cesari, et poscere, ne ea, que pro reipublice studio atque amore gesserit, ad iniuriam suam trahat; carum enim esse sibi Cesarem, sed rempublicam rebus omnibus cariorem et esse et semper fuisse; similiter et Cesari caram esse debere, ut priuatas suas inimicitias reipublice remittat, neque tam grauiter irascatur, ut, dum hostibus uult nocere, patrie noceat immerite; idque ita facere, ad suum decus eximium pertinere. Ad ea Cesaris responsio paululum longior fuit. Commemorauit iniurias pro multis in rempublicam meritis sibi allatas; paratum se tamen omnia reipublice condonare ita tamen, ut discedant omnes ab armis, et ad ciuilitatem solitam reuertantur. Delectus enim per Italiam feruentes, et retentas sub pretextu belli Parthici legiones, et ciuitatam exarmatam, quid nisi ad suam spectare perniciem? Proficiscatur ergo Pompeius in prouinciam suam, dimittantur exercitus, omnes per Italiam arma deponant, cessent motus et metus publici, sit togata ciuitas, non armata: se quoque equissimo animo quieturum, iniuriasque omnes et contumelias obliturum. Ad hec tamen sancienda et iureiurando confirmanda petiit, ut Pompeius uel propius accederet, uel se accedere pateretur; sperare enim se colloquio et conspectu mutuo omnes controuersias finiendas. Ad hec responsio in scriptis reddita, ut Cesar quamprimum in Galliam reuertatur exercitumque dimittat; quo facto, iturum in Hispaniam Pompeium; alioquin nichil de delectibus omissuros consules Pompeiumque. Iniqua responsio uisa est Cesari, quod se facere iuberet, quum ipse nichil nisi promittere se facturum uellet, nec diem promissis apponeret, neque colloquio tempus daret, nec promitteret accessum, nec permitteret. Hinc pacis desperatio et belli preludium. Marcus Antonius cum quinque cohortibus Arretium premissus. Erat Auximi ciuitatis ad custodiam Actius Varus, quem decuriones auximiani summo adeunt consensu; dicunt notum sibi Cesaris aduentum, neque uero propositi sui esse suorumque ciuium neque rationi consonum uideri, imperatorem populi romani, talem uirum, sic de imperio meritum, tot uictoriis insignem, menibus amice urbis arceri; orant, ut fame et suo suorumque discrimini, dum tempus est, consulat. His permotus Varus et perniciem timens fugam arripit, et, insequentibus Cesaris militibus, prelio decernere coactus ac desertus a suis solus abit, quibusdam eorum domum, aliis ad Cesarem se conferentibus, quos ipse collaudatos benigne suscepit, et Lucium Pupium, centurionem partis aduerse, ad se adductum illico relaxari ac dimitti iubet. Auximum ingressus ciuibus gratias agit, atque illorum erga eum caritatis haud immemorem se futurum spondet. Quibus Rome cognitis, tantus pauor omnium mentes inuasit, ut urbe fere omnes excederent ipsique consules atque ipse Pompeius actum suis de rebus opinantes, et ex unius oppidi euentu omnia metientes. Mirum ualde, unde in tam paruis animis tam magna superbia, ut eius uiri meritos honores ac gloriam tam pertinaciter detrectarent, cuius nec conspectum certe nec uiciniam pati possent, et patriam et talem patriam et solum natale uniuersali animorum consternatione desererent. Sed urgebat hinc inuidia, inde autem terrebat fama uiri, que eo usque creuerat, ut clementissimus omnium, pre omnibus atque ab omnibus timeretur. His ad Auximum gestis, Picenum omne, cuius olim Asculum, hodie Ancon est caput, nullo usquam contradicente, peruagatur. Sed cunctis sibi urbibus atque oppidis obuiam mittentibus, letoque eum atque exercitum eius obsequio atque fauore prosequentibus, Cingulo quoque, quod oppidum suo sumptu Labienus extruxerat, legati auctoris immemores Cesarem adeuntes se imperata facturos obtulerunt, atque imperanti milites alacriter paruerunt. Diffuso metu simul et fama uirtutis et uulgato horum, de quibus diximus, exemplo, ceteri omnes sequebantur: undique deditiones, et, si quis prefectorum contradiceret, capiebatur aut pellebatur. Ita pulsus ex Etruria Libo, Thermus ex Umbria, Asculo Lentulus, captus Gneus, Magius, prefecti ambo; et quum Magius ad Cesarem ductus esset, ac fortasse supplicium formidaret, Cesar eum placato animo dimisit: Et uade, inquit, ad Pompeium, eique meis uerbis nuntia, quando ad hunc diem non fuerit nobis opportunitas colloquendi, atque ego Brundusium, quo iuisse illum audio, profecturus sim, credo, ut colloquamur expediens publice saluti, cuius curam maximam gerere nostrum est. Non est autem par effectus per nuntios de longinquo atque inter presentes ista tractari, quod conspecti uultus et uiue uoces ad mouendos animos multum possint. Occupato igitur sine gladii ictu Piceno, Corfinium progreditur, oppidum Pelignorum, duodecim millia passuum distans a Sulmone, quod idcirco dixerim, quia uulgares quidam oppidum putant esse Tuscorum. Ibi contentionis plusculum fuit. Pendente tamen obsidione, Lentulus Spinter muris egressus et finem metuens ad Cesarem uenit, sibi atque intrinsecis ueniam petens, ad quem Cesaris responsio fuit, non se, ut cuiquam male faceret, uenisse, sed ut se ab inimicorum maleficiis atque iniuriis tueretur, ac tribunos plebis sui odio in exilium actos in suam reponeret dignitatem, denique ut seipsum ac populum romanum seruitio et paucorum tyrannide conculcatum antique redderet libertati. Oppido tunc preerat Lucius Domitius, uir magni animi, sed exigue fortune et bello promptus, sed infaustus. Is defensionem parans, sed ab oppidanis ad deditionem coactus, quum mori mallet, uenenum a seruo medico poposcit, quod ille nec dare uolens nec negare ausus, ut qui domini mores nosset, poculum somniferum pro ueneno obtulit, quo ille hausto graui sopore resolutus conquieuit. Experrectus postmodum, et delusum se intelligens, uixque manus a seruo abstinens cum multis nobilibus, qui secum sentiebant, uinctus ad Cesarem est perductus, mori appetens et perosus uitam. Quem Cesar illico solui iussit, neue quis eorum a militibus re uel uerbis offenderetur inhibuit, questusque perbreuiter, quod pro suis ingentibus et in illos et in rempublicam meritis referre sibi debitam gratiam neglexissent, et iniurias ac contumelias indebitas retulissent, cunctos dimisit incolumes; quin et pecunie pondus ingens, Domitii depositum et ab oppidanis sibi oblatum, quamuis et pecunia publica esset et in stipendium numerata, Domitio restituit, ne sanguinis, quam pecunie, abstinentior uideretur. Nichil postremo ex ea uictoria uel prede cuiuspiam uel ultionis accepit, nisi quod Domitii milites sacramento adegit, non inuitos, ut arbitror, sed eo libentius iurantes, quo felicius est sub sequaci, quam sub fugaci duce militare. Vulgatis sane, que ad Corfinium acta erant, multum metus omnibus demptum multumque spei additum cognoscentibus Cesarem nichil bello, nisi uictoriam, petere. Unde, ut diximus, et Tuscorum populi et omnis Umbria, pulsis inde presidiis, ad Cesarem transiere. Atque ita rebus suo more uelociter gestis ac prospere, quum iam secum Gallia omnis cisalpina sentiret, magnas partes Italie primo occupauit aduentu. Sed quum spes esset ceteris omnibus, soli Pompeio ac senatui additus timor, qui in Domitio multum momenti reposuerant, et sepe eum per litteras euocatum expectabant. Itaque confestim Pompeius Lucetia digressus, ubi belli sedem statuisse uidebatur, Brundusium petiit, ut Italie litore in extremo promptior esset ad transitum; ita enim animo decreuerat, relicta Italia, transmarina tentare, siue id metu solo pellente, siue intentione illa, quam paulo ante ex epistola Ciceronis elicui atque exposui. Cesar autem semper propinquus atque contiguus esse hostibus festinans, nonnisi septem dierum mora ad Corfinium exacta, eo ipso die, quo Domitium captiuosque dimiserat, motis castris, in Apuliam perrexit. Opere pretium, nisi fallor, fuerit, quid de his, que modo memorauimus, et ipse Cesar et alii senserint. Quum enim clementie illius, quam Domitio acerrimo hosti, qui tumultu in illo reipublice successor sibi destinatus et ad consulatum aspirans, sicut diximus, sibi minabatur, exibuerat, fama ut ad hostes, sic ad amicos etiam peruenisset; duoque sibi familiarissimi, Cornelius Balbus atque Oppius, factum eius per litteras uehementer laudassent, responsionis cesaree extat epistola, que michi nunc et propter scribentis auctoritatem et propter ipsius epistole grauitatem ac breuitatem digna his interseri uisa est. Ea uero est huiusmodi: Cesar Oppio Cornelioque salutem. Gaudeo mehercule uos significare litteris, quam ualde probetis ea, que apud Corfinium sunt gesta. Consilio uestro utar libenter, et hoc libentius, quod mea sponte facere constitueram, ut quam leuissimum me preberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. Tentemus hoc modo, si possumus, omnium uoluntates recuperare et diuturna uictoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt, neque uictoriam diutius tenere, preter unum L. Syllam, quem imitaturus non sum. Hec noua sit ratio uincendi, ut misericordia et liberalitate nos muniamus. Id quemadmodum fieri possit, nonnulla michi in mentem ueniunt, et multa reperiri possunt. De his rebus rogo uos ut cogitationem suscipiatis. Nonium Magium Pompeii prefectum deprehendi. Scilicet meo instituto usus sum, et eum statim missum feci. Iam duo prefecti partium Pompeii in meam potestatem uenerunt, et a me missi sunt. Si uolent grati esse, debebunt Pompeium hortari, ut malit michi esse amicus, quam illis, qui et illi et michi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est, ut respublica in hunc statum perueniret. Eidem quum de hoc scripsisset factumque laudasset Cicero, qui se ad hec medium inter partes, magna licet animi fluctuatione et multa consiliorum uarietate tenuerat, rescripsit his uerbis: Cesar imperator Ciceroni imperatori salutem dicit. Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum): nichil a me abesse longius crudelitate. Atque ego quum ex ipsa re magnam capio uoluptatem, tum meum factum probari abs te triumpho et gaudeo. Neque illud me mouet, quod hi, qui a me dimissi sunt, discessisse dicuntur, ut rursus michi bellum inferrent. Nichil enim malo, quam et me mei similem esse, et illos sui. Quo dicto uix aliquid unquam dici gloriosius ac magnificentius audiui. Et hec quidem extra, sed non, ut arbitror, contra seriem historie pro delectatione lectoris interposui. Ad rem redeo. Quum Cesar Apuliam attigisset, mox Brundusium adiit, Pompeiumque iam pregressum ualida obsidione circumdedit; de quo iisdem, quibus supra, scribit; nam et hec animi eius index epistola uidetur. Cesar Oppio Cornelioque salutem. Ad VII Idus Martias Brundusium ueni; ad murum castra posui. Pompeius est Brundusii: misit ad me Nonium Magium de pace. Que uisa sunt, respondi. Hoc uos statim scire uolui. Quum in spem uenero de compositione aliquid me conficere, statim uos certiores faciam. Et quoniam propter nauium penuriam mari eum obsidere non poterat, timens id, quod omnes cupiunt, hostis fugam, famosissimum maximumque illum portum, saxorum molibus iniectis, obstruere nisus est: opus no tantum homini, sed nature, improbum atque inextricabile, quod ipse cognoscens uni ex amicis, Q. Pedio, scribit his uerbis: Pompeius se oppido tenet: nos ad portas castra habemus. Conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris, sed tamen nichil est, quod potius faciamus. Ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quamprimum traicere, quod habet Brundusii copiarum, cogamus, aut exitu prohibeamus. Quum uero exitu eum prohibere illo modo, natura ipsum prohibente, non posset, catenis os portus preclusit; sed neque sic detinere ualuit Pompeium, quin mari Adriaco Durachium nauigaret. Cesar, hoste digresso, quum sequi illum non posset, Brundusium ingressus concionem habuit, qua iustitiam cause sue iniuriasque hostium omnibus aperiret. Quo facto, quum sua illis in locis inutilis mora esset, ne quid sibi otiosum tempus efflueret, urbem Romam uersus iter arripuit, toto belli gallici decennio non uisam. Cuius aduentus fama cognita, quantus Rome terror fuerit, haud facile dictu est, multo quidem maior, quam necesse esset. Et iratus quidem multis erat, et fortasse non immerito, sed iratiorem estimabant. Non enim naturaliter, neque nisi magnis ex causis ad iracundiam pronus fuit. Venit igitur Romam, senatumque habuit ex iis patribus, qui domi substiterant. Ibi perpetuam dictaturam ipse sibi sua auctoritate arripuit, unde Cesaris dictatoris nomen; multa quoque constituit, in quibus pro lege uoluntas fuit. Illud inter cuncta memorabile: nam erarium populi romani, quod tot uictorie, tot secula compleuerant, uno die exhausit, interque alia, ut scriptum est, protulit ex eo latorum aureorum XXVI millia non thesaurizandi cupiditate, sed largiendi. Nam, ut alter ait, nemo liberalius uictoria usus est: nichil sibi retinuit, preter dispensandi potestatem. Compositis rebus urbanis, ut uisum est, animum ad extrema conuertit, atque in primis Siciliam ac Sardiniam, duo illa horrea populi romani, per legatos administrare disposuit. De Gallia nichil sollicitus, quam in summa pace reliquerat, solam respexit Hispaniam, cogitansque, quum primum classis opportunitas affulsisset, uestigiis Pompeium assequi, ne quid a tergo formidabile linqueret, decreuit ad occidentem proficisci, ubi Pompeii copie ingentes erant, quarum presidio ille terrarum tractus tenebatur sub legatis tribus, Marco Petreio, Lucio Afranio et Marco Varrone, de quibus tam contemptim sentiebat, ut moturus inter suos diceret: Vado ad exercitum sine duce, mox reuertar ad ducem sine exercitu. Eo uero pergenti Massilia, federata ciuitas et ab ipso principio Romanis amicissima, non sui odio, sed ingenti studio reipublice portas clausit. Quam ille quum obsidione cinxisset, Decimo Bruto cum parte copiarum oppugnandam linquit; ipse ceptum iter peragens ad Hispanias uenit. Ibi a Petreio et Afranio, qui primi occurrerant, bellum incipiens, quum nullo temporum discrimine eque die ac nocte hostes aggrederetur, consilium ducum fuit, ne nocturnis horis aliquando pugnarent, quod tunc pauor animos ad ignauiam impellat, nec sit qui, submotis testibus, concitatos reuocet atque contineat; luce autem pudorem obstare, et ducum imperio et presentia tribunorum atque centurionum frenari et ad uirtutem et ad fidem retrahi, ut contra metum mortemque consisterent. Ceterum fato res bellicas uoluente, ad Ilerdam compulsi hostes. Cesar uero, maximis imbribus et diluuio aquarum, ingenti quidem rei frumentarie inopia circumuentus, perseuerauit tamen in incepto, et omnes difficultates sola et solita uirtute superauit, donec tandem abeuntes sterili atque arido in monte deprehensos obsedit, atque ita circumdedit, ut nullus ad fugam exitus pateret. Qua desperatione compulsi, quum fame et siti ultima premerentur, sepe erumpere et mori uoluerunt. Quibus Cesar contra suum morem pugne copiam non fecit, sed intra munitiones seque suosque continuit. Cuius facti certa erat ratio. Sperabat enim eos ad extrema perductos sine prelio uinci posse: cur igitur aut suos optime de se meritos sibique carissimos periculis atque uulneribus exponeret, sine quibus, ut secunda sint prelia, uictoria uix contingit; et fortune committeret, quod expectatione confici quamquam aliquanto serius, tutius tamen posset, quum sit ducis officium non minus consilio, quam ferro, ad uictoriam aspirare? Ex diuerso autem cur non eos uincere mallet, quam occidere, qui, licet essent aduersarii, ciues erant? Hoc tamen ducis optimi consilium assueti cedibus milites non laudabant, sed inuicem murmurabant, quia dux, quum posset, uincere recusaret, affirmantes se quoque ducis imperio in prelium non ituros. Ille autem, quem non facile res mouerent, uerbis immotus in sententia persistebat, uictoriam incruentam sperans. Nec fefellit opinio. Unum hoc inter moras accidit memoratu dignum, nec exiguum cesaree lenitatis indicium. Dum enim inter partes deditio tractaretur, atque hac fiducia milites hinc illinc et colloquerentur, et paullatim e castris in castra discurrerent, positoque ad tempus ciuili odio, sine suspicione atque ullo metu simul ut in pace agerent, Afranius ac Petreius repentina ac pessima mutatione propositi omnes Cesaris milites intra uallum suum deprehensos inermes scilicet et incautos occiderunt. Quo audito, Cesar sueuitiam noluit imitari, sed illorum milites suis in castris inuentos, ut ducum perfidie inscios et expertes, dimisit incolumes. Tandem uero duces impii rerum inopes omnium, et in primis uiris atque equis quatuor iam dierum ieiunio afflictis, colloquium petiere, hoc addito, ut, si Cesari placeret, secum, submotis militibus, loquerentur. Negauit hoc Cesar, et, si loqui uellent, cunctis audientibus loqui iussit. Dato obside filio Afranii, in locum a Cesare assignatum ueniunt, et coram duobus exercitibus uerba fecit Afranius humilia admodum ac demissa. Si, inquit, ab alio uictus essem, non michi ad arcessendam mortem aut manus aut animus defuisset. Sed cogitans te dignum, cui uitam debeam, ad clementie tue potius, quam mortis, auxilium confugio. Nec nobis, Cesar, nec militibus his irasci debes, quod erga imperatorem nostrum Pompeium, quoad licuit, obsequiosi fuimus et constantes. Neque enim tui odio, sed seruande fidei studio id egimus. Sed iam fidei ac supplicii satis est. Et fides et patientia uicta est. Multa grauia et animis et corporibus passi sumus, et, pati amplius non ualentes, uicti et supplices oramus, ne ad ultima progrediare supplicia. Que quunm ille dixisset, Cesar semper pronus ad ueniam: Nulli, inquit, ex omnibus, quos ciuile bellum armauit, minorem, quam uos, habent aut commiserationis materiam aut querele. Ceteri enim omnes ad hunc diem, quum pugnare meliori conditione licuisset, sese prelio congressuque uolentes abstinuere, ne, fuso sanguine ciuium, iter pacis obstrueretur. Soli uos ultro michi armati occurristis meas, si qua sors esset, uictorias moraturi. Sed euenit uobis, quod quibusdam pertinacibus ac superbis, ut ad id, quod insolenter recusauerint, mox humiliter reuertantur. Vobis ego libenter ueniens ueniam dedissem: renuistis ueniam, et parastis bellum. Sed et nunc petentibus ueniam do, supplicium remitto. Ite igitur in pace, sed exercitum dimittite, non ut mecum sint, sed ne contra me. Nichil letius milites audire potuissent, quod uoce gestuque indicabant; nempe qui penam timuerant, gratissimam atque exoptatissimam missionem sibi obtigisse letabantur. Quum igitur de tempore ac de loco missionis agi ceptum esset, milites pompeiani omnes manibus atque clamoribus obtestari ceperunt, ut ibidem statimque dimitterentur; nempe si dilata res esset promissionibus, nichil actum iri. Iure periculum et infaustum bellum oderant, omne in eo mali genus experti, pacem optabant et quietem, que tunc plene cognoscitur, dum perditur. Finis fuit, ut, qui in Hispania possessiones aut domicilium haberent, statim, reliqui omnes ad Varum amnem Italie in ingressu dimitterentur. Cesar ex liberalitate insita ex illo usque ad Varum frumentum eis pollicetur; addit insuper, ut, quisquis eo bello aliquid amisisset, quod penes milites suos esset, ei restitueretur: militibus, estimatione facta, pretium rerum ipsarum de sua pecunia restituit. His uictis et in deditionem acceptis, et sic citeriore Hispania in potestatem redacta, ulterior nullo negotio consecuta est, que sub Marco Varrone tenebatur. Ille comitum secutus exemplum cessit ultro, nec distulit commissa sibi prouincia Gades usque et oceanum fortunam Cesaris sequi, et, submissa ceruice, iugum pati. Sic compositis rebus, cum uictoria et mansuetudinis insigni laude ex Hispania discessum reditumque Romam est. Massilia interim a legato Cesaris equoreo uicta est certamine, et, ut quidam asserunt, euersa, siue, ut alii, idque est uerius, capta per deditionem et direpta, nulla suarum rerum ciuibus relicta, preter inopem, sed cariorem cunctis opibus, libertatem, et seditione militum terribile, que, ut quidam uolunt, Placentie, certe itinere medio, exarserat, mira et uix credibili tunc inermis ducis uirtute compressa. Dum sic Cesari obsequitur fortuna, et, ut sic dixerim, adulatur, quasi eum timeat, et negare presenti nichil audeat, aliquid tamen aduersus absentem, ut Flori uerbo utar, ausa est, forte ut, immixtis aduersitatibus, prosperitates eius efficeret clariores. Siquidem premissis Antonio et P. Dolabella ad mare Adriaticum occupandum, ab Octauio Libone, legato Pompeii iam in pelago prepollentis, circumuentus Antonius ad deditionem fame compulsus est; ubi illud memorandum facinus euenit, quod, quum ad eius auxilium aliquot naues misse a Basilo, altero legato Cesaris, uenissent, et arte Cilicum, qui pompeiana in classe nauigabant, funibus illaqueate essent, reliquis adiuuante estu maris euadentibus, una sola Opiterginis nautis acta exitum non inuenit, sed circumfusi totius hostium exercitus usque ad uesperam impetum atque omne missilium genus inuicta uirtute pertulit; quumque nec fuga pateret, nec ullus se prosperior rei finis ostenderet, suadente per noctem tribuno militum Vulteio, ne in potestatem hostium uenirent, mare proximo uictoribus ipsis spectaculo attonitis, sese omnes mutuis uulneribus peremerunt. Et Dolabella in eodem equore classem perdidit, et Curio, tribunus plebis, audacissimus uir, quum missus a Cesare in Africam uenisset, primoque aduentu Varum, qui pro Pompeio illi preerat prouincie, uictum prelio effugasset, adolescentia atque animi magnitudine insita, nunc uero uictoria ac fiducia elatus, et incautus a Iuba rege oppressus exercitum amisit, quumque fugere posset, mori maluit sponte sua, quos ad mortem duxerat, secutus.