[2,0] LIBER SECUNDUS. 1 Talibus intentum pater arripit atque benigne: "Tempus" ait "caelo descendere. Gratia paucis Huc uenisse fuit: patienter abire decorum est." "Ne propera, precor, alme parens. Quin digeris" inquit 5 "Pauca mihi dubio? certumque remitte futuri. "O nate, exigui solatia temporis" infit "Exigis. Ambiguae subito tibi somnia noctis Omniaque implicitae uanescent uisa quietis: Si qua animo memori uestigia forte manebunt, 10 Somnia uana tamen, mentemque errasse putabis. Sed nequeo spreuisse preces. Dic, nate, quod angit Te magis; et breuibus celeri te subtrahe Phoebo. "O genitor, si nota tibi diuina uoluntas, Sique tibi ante oculos uenturum est cernere tempus, 15 Scire uelim quid Fata parent. Nam bella uidemus Aspera terribili Latium quassantia motu. Hannibal in foribus stat perfidus. Omnia retro Versa cadunt. Nostro pinguescunt arua cruore. Tot clari cecidere duces. Vos lumina tanti 20 Imperii tam magna duo cecidistis eodem Tempore; tuncque Italis raptus regionibus est sol, Magnaque sub gemina nutauit Roma ruina. Quid superest? dominam quis nunc manet exitus Urbem? Corruet, an stabit? Quodsi frustra arma mouemus, 25 Exime tot curas animo tantosque labores: Somnum redde oculis et membris redde quietem. Nam mihi si, cogente Deo, patriaeque cadendum est, Quid iuuat obniti contra Fatoque prementi Humanas afferre manus? Moriamur inermes! 30 Viuat et in toto regnet ferus Hannibal orbe!" Non tulit indignantem animo pater optimus: "Immo, Immo" ait "armato latronem pellere luscum Finibus Ausoniae dabitur. Discedet iniquo Inde animo, metuetque alienam linquere terram 35 Sanguinis ac praedae sitiens, at maesta suorum Plebs metuens belloque nimis turbata propinquo Hunc repetet retrahetque domum. Postquam Africa tanget Litora, funesto ueritus confligere campo Congressus uolet ante tuos. Tu furta caueto 40 Insidiasque uiri. Doceant te dira duorum Funera barbarico confecta ferociter astu. I tamen atque hostis crudelem conspice uultum Et dictis intende aurem cautusque uigilque Insidiosa senis uersuti percipe uerba. 45 Si renuis retrahisque pedem, mihi crede, per orbem Aut timidus uideare aliis aut forte superbus. Ille quidem uaria tentabit flectere mentem Arte dolisque nouis, dulcem per singula pacem, Pacem iterans, pacisque tegens sub nomine fraudem, [2,50] Unicus euersor pacis. Firmissime, persta Propositumque tene. Nil de patriaeque tuaque Maiestate cadat! Fremet ille et tristia coram Fata uidens, humiles uoces summissaque uerba Ore dabit ficto: iuuenem semperque secundis 55 Assuetum casus uarios librare monebit Fortunae, ac multa ancipiti sermone tremenda Proferet euentusque ducum. Cum nulla uidebit Verba altum mouisse animum, tum tristis et ira Feruidus, arma fremens bellumque, in castra redibit. 60 Pugna erit ambiguo quam spectent Fata fauore, Cuius ad euentum toto timeatur in orbe. Sanctior his praeerit castris, dux impius illis: Hinc Virtus obiecta malis Cultusque modesti Et Pudor et benesuada Fides Pietasque comesque 65 Iustitia et reliquae uibrabunt arma Sorores; Inde Furor, Dolus et Rabies et nescia ueri Pectora Contemptusque Dei feruensque Libido Caecaque perpetuis crescens sub litibus Ira Et scelerum species horrendae et nomina multa. 70 Victor eris bello tandem, uictoria nec te Efferet; ast illum fortuna aduersa repente Prosternet. Victus fugiet peregrinaque tanget Litora, qua Grais Asiam regionibus aestus Hellespontiaci dirimit maris. Omnia tandem 75 Tentabit, regumque pedes indignaque supplex Continget genua atque aliena precabitur arma, Italicas ardens iterum ruiturus in oras, Si Fortuna sinat. Nobis sed amicior illa, Iam longis satiata malis, funesta retrorsum 80 Consilia euertet. Quid multa? Vagabitur exul Pessimus et terras uirus disperget in omnes, Romanos in morte petens. Ceu saxea saeuum Cum forte in triuiis tempestas obruit anguem, Ille furit, moriensque minas uomit atque uenenum 85 Mille ligans caudam squamosaque corpora nodis, Horrificus solo aspectu, postrema cruentus Sibila languentesque oculos attollit et ipsum Saeuit in auctorem frustra: sic turbidus iste Mille uias moribundus aget. Quo tempore forte 90 Publica dum perages mandata, uidebis inermem Securus, faciemque trucem quae terruit orbem. Colloquio festiua dies uideatur amico, Tantorum felix Ephesus sermone uirorum. Fama quidem mendax falsa cum lance nefandos 95 Aequat iniqua bonis. Facinus dum grande, tremendum, Horrendum dictu inuenit, canit orba per orbem, Nec dirimit causas. Patriam iuuat ille cadentem, Laudatur; multaque alius cum strage cruentas Captat opes regnumque sibi iaciturus in auro, [2,100] Hic quoque laudatur. Laudabitur Hannibal atque Scipio: posteritas mirabitur omnis utrumque. Heu par dissimile et diuerso sidere terris Illatum! At uulgus discernere, quanta sit inter Magnificum ac tetrum facinus distantia, nescit. 105 Quam subito miris animum uolet ille loquendo Flectere blanditiis! seu sunt haec Punica semper Pectora, seu laudem uirtus uel ab hoste meretur, Praecipue tam rara quidem. Verum illa iocosum Qualiacumque tibi risum fortasse mouebunt, 110 Nil aliud. Sic ille graues in morte reflexus Cum dederit falsaque animum spe pauerit amens, Tandem Bithynica ruet imperterritus aula, Dux atrox, Urbique metum depellet et orbi. Hostis fata uides, tanto quem tempore tellus 115 Sustinet Ausoniae. Quodsi Romana requiris, Pauca, sed e medio Fatorum intentus aceruo Accipe. Procliuem faciet uictoria praesens Ad reliquas facilemque uiam, nullumque pudebit, Quem teneat Carthago potens, apprendere portum. 120 Illa iugum populos et ferre tributa docebit. Illicet Aetolus consurget uanus ad arma, Proruet Antiochus; fratris iunioris et illum Vincitis auspiciis, teque orbis noscet Eous, Ut Zephyrus pridem ac pluuialis nouerat Auster. 125 Inde alia ex aliis nascentur bella, sed omnes Vincet Roma minas et totum proteret orbem. Victa iugum regna excipient: sub legibus ibunt Mox Galatae Macedumque furor; nil regia possunt Nomina, nil patrum egregii prodesse labores. 130 Magnus Alexander totiens reuocatus ab urna Si redeat, mea sit quaenam sententia nosti: Graecia tota breui procumbet tempore uicta Et male caesorum poenas dependet auorum. Hic placet et Glabrio et spectata modestia Memmi 135 Flaminiique animus, claris qui crescere factis Incipit et tecum tentat certamina famae. Res instant uariae, series quoque longa laborum: Florida iamque uiris uenit armipotentibus aetas. Haec mihi iam Scauros, Drusos crebrisque Metellos 140 Insignes titulis et nomina clara Nerones Protulit. Hoc olim ueniet de stipite ramus Pestifer ac populis umbra nociturus iniqua. Iam sensim assurgunt rigida uirtute Catones. O utinam domus illa minus foret inuida nostrae! 145 Surgunt Aemilii, quorum de gente nepotem Elige, qui nomen gestis mereatur auitum, Relliquiasque tuas ferro consumat et igni, Durior id meritis odioque accensus honesto. Longius incedam; iamque hinc Syllamque ferocem [2,150] Pompeiosque graues animosaque pectora Bruti Ante oculos habeo, stupeoque ubi condere ferrum Audeat. Hinc rerum summa ad fastigia uentum est Caesareumque genus toti dominarier orbi Praeuideo. Quid cuncta sequor? Non ditior unquam 155 Urbs animis erit egregiis ducibusque supremis. Crederet hoc aliquis? Campano raptus aratro Unus erit bello eximius, qui nostra sub Austrum Signa ferat Libyamque iterum premat, inclita regum Colla triumphali uictor fracturus ab arcu, 160 Bisque sub extrema Latium formidine soluat Obsidione graui, calidaque reuersus ab ora Atque Alpes subito iussus transire niuosas Praeter Aquas Sextas - dicunt sic nomine uallem - Teutonicum insigni compescat strage furorem; 165 Post simili ardentes prosternat uulnere Cimbros. Orbis in extremi latebras, ubi castra locasti, Nunc, iuuenis memorande nouis per saecula factis, Magnus item iuuenis ueniet; nec dignior alter Nomen habet Magni. Hic Tagum Baetimque et Hiberum 170 Coget ferre iugum dominumque agnoscere Tibrim. Hic idem nimia ciuem feritate rebellem Contundet. Tibi nulla animum contingat honestum Inuidia; atque alios patiaris ad alta uolare. Nullus erit nullusque fuit cui gloria tota 175 Cesserit: illa nouis semper parat integra partem. Vita breuis, rerumque uenit longissimus ordo. Quid fiet, nisi quaeque suos produxerit aetas Venturis qui sponte uelint occurrere fatis? Sufficeret cunctis spatio si temporis unus, 180 Publica res poterat duce te contenta fuisse. Tu siquidem laetus mecum, dum bella gerentur, Hic eris, et iuuenem egregium laudabis ab alto. Pauca ex innumeris memoro: maiora supersunt Gesta uiri, plectroque aliis maiore canenda. 185 Namque hic praecipiti - sit fas dixisse - uolatu Victor ab occasu discedens uictor ad ortus Perueniet nomenque Italum super astra leuabit. Omnia succumbent: multis Fortuna triumphis Larga uolet ditare ducem; moderatior autem 190 Implendusque animus paucis, quod laurea triplex Stringat honesta comas, quod ter sua Roma uerendo Exstantem curru uideat, contentus abibit. Hic et piratas pelago depellet ab omni: Vincetur Iudaea tenax, Armenia duplex. 195 Cappadoces Arabesque et lato corpore Ganges, Persis et Arsacides: Rubroque a litore tandem Omnia uincentes rigidam ueniemus ad Arcton. Et glaciale solum, Tanaim et Maeotida duram Riphaeosque procul tangemus in aethere montes. [2,200] Attriti longo fugient certamine reges Et uitam simul et regnum bellumque perosi. Caspia calcabunt uictores claustra, Sabaeam Turicremasque domos: intacti limina templi Intrabunt cernentque adyti penetralia sacri. 205 Purpura non illos, non gemmae aurumque mouebunt: Thesauros inter medios mucrone trementi Paupertas Romana uenit nec tangitur illis. Insula non toto restabit libera ponto, Non tellus seu pressa uagis seu stantibus astris. 210 Aula sub imperium ueniet ditissima Cypri, Creta superstitionum ingens domus atque magistra Euboicumque latus, Phoebo Rhodus inclita et undis, Tum salis Aegaei, caelo uelut astra sereno, Cyclades effusae medio, clipeusque potentis 215 Trinacriae et crasso diues Sardinia caelo Pauperiorque solo sed apricis Corsica saxis, Et quicquid Tusco iacet aequore, quicquid Hibero, Quicquid et Adriaco. Sed quis cum classe frementem Ibit in Oceanum? Fortissimus ille nepotum 220 Unus erit magno semper cantandus in orbe, Gallica qui uario complebit rura pauore Et fluuios atri uiolabit sanquinis unda. Inde procul caelo et terra pelagoque repostos Auricomos rapido calcabit Marte Britannos, 225 Stringet et indomito luctantem gurgite Rhenum Pontibus, hostilesque tenens cum milite fines Tristia caeruleis Germanis bella mouebit. O felix, si forte modum sciat addere ferro! Nesciet heu! noletque miser; sed turbine mentis 230 Victrices per cuncta manus in publica uertet Viscera, ciuili foedans externa cruore Proelia et emeritos indigno Marte triumphos; Me tamen infami tam multa decora furore Commaculare pudet. Quam turpiter omnia calcat 235 Ambitus, ut totum imperium sibi uindicet unus, Primus et exemplum reliquis, spolietque superbus Aerarium, miserosque nouo legat ordine patres! Haec et Pharsalicas mortes Ephyreaque arma, Tharsonque et Mundam et Capitolia sanguine tincta, 240 Omnia praetereo. Succedet maximus illi Inde nepos clara ueniens a stirpe sororis. Hic mihi longinquos mittet sub legibus Indos, Aegyptumque ferox et barbara sistra mouentem Uxorem Latii capiet ducis; inde per omnem 245 Fulminet ense diem, reges pede supprimat altos. Hic parere ferum Romanis fascibus Histrum Perdoceat, geminaeque solum quod subiacet Ursae. Hic Urbem tribus inuectus de more triumphis Edicet toti praecepta incognita mundo, [2,250] Et summo celsus solio summissa uidebit Sceptra sibi clarosque duces atque agmina uulgi Munera ferre omnes studioque ardere placendi. Iam senior rigidos bello contundet Hiberos. Ultimus ille labos: exhinc tranquilla sequuntur 255 Saecula: tum gemini claudentur tristia Iani Limina et aerati iungentur cardine postes, Inde grauem tumulo mittet ueneranda senectus Digressum amplexu et dilectae coniugis ulnis. Huius post cineres uideo Romana reuerti 260 Fata retro et pulcros prolabi ad turpia mores. Hei mihi! quid moreris? Tecum moritura propago Nominis est nostri. Sed tu tibi debita nactus Alta petes conuexa poli. Quid turba superstes, Ludibrium mundo generisque infamia primi? 265 Tartara conspiciet meritis Stygiosque recessus. At nimium propero: uideo par nobile, natum Atque patrem et gemino Capitolia laeta triumpho. Laurea bina uiret, duplex quoque purpura, currus Non uideor spectare duos, contenta sed uno 270 It Pietas: noua res equidem et dignissima fama. Corruet his ducibus Ierosolyma, uictaque ferro Inclita relligio, et gladiis perrumpere sacra Fas erit et poterunt populi peccata mereri. Ulterius transire piget; nam sceptra decusque 275 Imperii tanto nobis fundata labore Externi rapient Hispanae stirpis et Afrae. Quis ferat has hominum sordes nostrique pudendas Relliquias gladii fastigia prendere rerum?" Amplius urgentem quoniam frenare dolorem 280 Non poterat, rupit lacrimis et uoce loquentem: "Quid miserum! pater alme, refers? Tantumne licebit Fortunae? Prius in Stygias conuulsa paludes Astra cadent; prius aethereo trux arbiter Orci Victor erit solio caelique tonabit ab arce, 285 Africa quam Romae uictrix sua iura suumque Nomen in aeternum rapiat." Non longa dolentem Passus ait: "Depone, precor, lacrimasque metumque: Viuet honos Latius, semperque uocabitur uno Nomine Romanum imperium; sed rector habenas 290 Non semper Romanus aget; quin Syria mollis Porriget ipsa manum, mox Gallia dura, loquaxque Graecia, et Illyricum; tandem cadet ista potestas In Boream: sic res humanas Fata rotabunt. Forte sub extremos annos mundique ruentis 295 Interitum ad proprias sedes Fortuna redibit. Altius incumbes atque Urbis cetera nostrae Fata petes. Unum hoc de pluribus ille supernus Abscondit sub nube Deus; sed, noscere quantum Permissum est animi augurio, non uicta sub hoste [2,300] Roma ruet, nullique data est ea gloria genti, Nulli tantus honor populo. Vincetur ab annis Rimosoque situ paulatim fessa senescet Et per frusta cadet. Nulla unquam, nulla uacabit Ciuilique odio et bellis furialibus aetas. 305 Tempus adhuc ueniet cum uix Romanus in urbe Ciuis erit uerus, sed terras lecta per omnes Faex hominum; tamen et tunc se male sana cruentis Turba premet gladiis, et ni fortissimus unus Vir aliquis dignus meliori tempore nasci 310 Opponat sese medium frontemque manumque Litibus ostendat, superest quodcumque cruoris Pectoribus miseris, per mutua uulnera fundant. Hoc solamen habe: nam Roma potentibus olim Condita sideribus, quamuis lacerata malorum 315 Consiliis manibusque, diu durabit eritque Has inter pestes nudo uel nomine mundi Regina. Hic nunquam titulus sacer excidet illi; Qualiter annosum uires animusque leonem Destituunt, sed prisca manet reuerentia fronti 320 Horrificusque sonus, quamquam sit ad omnia tardus, Umbra sit ille licet, circum tamen omnis inermi Paret silua seni. Sed quis uel noscere certam Audeat, aut rebus tantis praefigere metam? Vis loquar? In finem, quamuis ruinosa, dierum 325 Viuet et extremum ueniet tua Roma sub aeuum Cum mundo peritura suo." Sic fatus ab alto Pectore suspirans tacuit, dextraque sequentem Per nitidum conducit iter. Iam prona cadentis Calcabant conuexa poli, gradibusque suprema 330 Linquebant leuibus. Qui lumine terga feriret Lucifer altus erat; tamen una erat umbra duorum, Atlantisque ruens de uertice plena propinqui Cynthia conspecti splendebat imagine fratris. Hic iterum genitor sacro ueneranda resoluit 335 Ora sono. Stetit eximia dulcedine mundus Captus et aeternos tenuerunt astra meatus. "Nate, prioris" ait "solamen et optima uitae Pars mihi, qui laeto cumulas nunc gaudia caelo, Quodque ego non rebar, facis ut spectando beatus 340 Mortalem uidear mihi me felicior ipso, Huc aures intende pias et pectora ueri Plena refer. Mora nostra breuis, namque inuida noctis Umbra abiit, pelagusque operit iam fluctibus astra. Omnia nata quidem pereunt et adulta fatiscunt; 345 Nec manet in rebus quicquam mortalibus; unde Vir etenim sperare potest populusue quod alma Roma nequit? Facili labuntur saecula passu: Tempora diffugiunt; ad mortem curritis; umbra, Umbra estis puluisque leuis uel in aethere fumus [2,350] Exiguus, quem uentus agat. Quo sanguine parta Gloria? quo tanti mundo fugiente labores? Stare quidem uultis, sed enim rapidissima caeli Vos fuga praecipitat. Cernis quam parua pudendi Imperii pateant circum confinia nostri? 355 Haec tamen heu quanto nobis extenta labore! Nunc quoque quam multo uobis seruanda periclo! Finge quod esse potest, et erit, nisi Fata benigni Paenitet incepti: totius sola sit orbis Roma caput, terris dominetur sola subactis. 360 Quid tamen hic magnum? tanto quid nomine dignum Inuenis? Angustis arctatus finibus orbis Insula parua situ est, curuis quam flexibus ambit Oceanus, uiden ut paruus cognomine magno? Nec tamen hanc totam incolitis. Nam multa paludes, 365 Multa tenent siluae; pars rupibus hispida torpet, Parsque riget glacie; pars squalet inusta calore, Serpentumque domos calidis tegit aestus harenis. Utque simul totum uideas, huc lumina uolue. Verticibus caeli aduersos atque alta tenentes 370 Cernis stare polos, subiectaque cuncta duobus Perpetuo durata gelu? Prohibetur ab illa Stirps hominum regione procul; nil nascitur illic Quod uictum praestare queat. Qua semita solis Latior, obliquusque uagis it circulus astris, 375 Ignibus arua rubent, mediusque exaestuat ingens Pontus et ardorem male caeli temperat humor Subditus. Huc olim prisci finxere poetae Conuenisse deos, potuque ciboque refectos Aethiopum cum rege grauis duxisse sub umbra 380 Atlantis placidam tranquillo numine noctem: Quod fictum est ideo quia numina magna putabant Sidera, quae liquidis primum uescuntur in undis, Aethiopum quas litus habet, mox fessa uidentur Vergere ad occasus, ubi maximus eminet Atlas, 385 Ultima terrarum qui possidet: ille paratus Excipit ac magno uenientia contegit antro. Sed redeo: mediam uetitum est attingere zonam, Aetheris hinc etenim uos inclementia longe Summouet; at circum flammis permixta tepescunt 390 Frigora; sic gemina mortales sede fruuntur. Altera sed uobis est inuia: separat illam Et calor et pelagus. Statio tantum unica restat Parua, sed haec uasto nimis interrupta locorum Desertoque habitu; linguarum dissona multum 395 Murmura, diuersi mores. Haec crescere famam Impediunt; nulli toto cognoscier orbe Contigit. Extrema quis erit bene notus in Arcto, Et Nili ignotum continget nomine fontem? Quem sua Taprobani commendet gloria, et idem [2,400] Litus ad Hibernum resonet? Mortalia quorsum Vota ruunt? Amplam cupiunt diffundere famam; Saepta sed arcta uetant. Angusto carcere clausos Somnia magna iuuant; at cum lux ultima somnum Excutit ac tenebras adimit? tum cernere uerum 405 Heu miseri sero incipiunt, et tempora retro Nequicquam aspiciunt, abeuntque amissa gementes. Illa quoque in uobis ridenda insania mentes Occupat: aeternum cupitis producere nomen, Saecula demulcent animos numerosa, uenitque 410 Posteritas longa ante oculos; libet ire per ora Doctorum extinctos hominum, clausosque sepulcro Liberiore uia per mundi extrema uagari. Viuere post mortem, uiolentas spernere Parcas Dulcia sunt, fateor, sed nomine uiuere nil est. 415 Viuite sed melius, sed certius: ardua caeli Scandite felices, miserasque relinquite terras. Hic uos uita manet, quam saecula nulla mouebunt, Quam nec tristis hiems, nec noxia torqueat aestas, Anxia sollicitam quam non opulentia reddet, 420 Querula non maestam paupertas, pallida non mors Obruet, haud nocuo uexabunt sidere morbi Corporis atque animi. Sine tempore uiuite; nam uos Et magno partum delebunt tempora nomen, Transibuntque cito quae uos mansura putatis. 425 Una manere potest occasus nescia uirtus. Illa uiam facit ad superos. Hac pergite fortes, Nec defessa graui succumbant terga labori. Quod si falsa uagam delectat gloria mentem, Aspice quid cupias: transibunt tempora, corpus 430 Hoc cadet et cedent indigno membra sepulcro; Mox ruet et bustum, titulusque in marmore sectus Occidet: hinc mortem patieris, nate, secundam. Clara quidem libris felicibus insita uiuet Fama diu, tamen ipsa suas passura tenebras. 435 Ipsa tuas laudes aetas uentura loquetur; Immemor ipsa eadem, seu tempore fessa, tacebit Immemoresque dabit post saecula longa nepotes. Magna geris, maiora geres, immensaque uictor Conficies tu bella manu et dignissima fama: 440 Res multis laudata quidem laudandaque multis. Cernere nam uideor genitum post saecula multa Finibus Etruscis iuuenem qui gesta renarret, Nate, tua et nobis ueniat uelut Ennius alter. Carus uterque mihi, studio memorandus uterque: 445 Iste rudes Latio duro modulamine Musas Intulit; ille autem fugientes carmine sistet; Et nostros uario cantabit uterque labores Eloquio, nobisque breuem producere uitam Contendet; uerum multo mihi carior ille est [2,450] Qui procul ad nostrum reflectet lumina tempus. In quod eum studium non uis pretiumue mouebit, Non metus aut odium, non spes aut gratia nostri; Magnarum sed sola quidem admiratio rerum, Solus amor ueri. Sed quid tamen omnia prosunt? 455 Iam sua mors libris aderit; mortalia namque Esse decet quaecumque labor mortalis inani Edidit ingenio. Quos si tamen illa nepotum Progenies seruare uelit, senioque nocenti Vim facere ac rapido uigilans obsistere saeclo, 460 Non ualeat, tam multa uetant; fatalia terris Diluuia et populos uiolentior aestus adurens, Et pestes rerum uariae caelique marisque, Bellorumque furor toto nihil orbe quietum Stare sinens. Libris autem morientibus ipse 465 Occumbes etiam; sic mors tibi tertia restat. Quot modo in extremo claros Oriente uel Austro Esse uiros reris? tamen ad uos mittere nomen Non potuere suum. Quot prima aetate fuisse Illustres famamque ausos sperare perennem, 470 Nunc tamen ignotos? Annorum, nate, locorumque Estis in angusto positi. Quae cuncta uidentem Huc decet, huc animos attollere. Vulgus inane Viderit in terris quo te sermone loquatur. Despice quisquis is est, et si mea iussa merentur 475 Te docilem, humanum, iubeo, contemne fauorem, Neue ibi tantarum rerum spem pone tuarum. Illecebris trahat ipsa suis pulcherrima Virtus. Gloria si fuerit studiorum meta tuorum, Peruenies equidem, sed non mansurus, ad illam. 480 Praemia sin autem caelo tua, nate, reponis, Quo semper potiaris habes sine fine beatus Et sine mensura. Quod si dulcedine famae Tangeris et stimulis etiam nunc pungeris istis, Quod praeclara tuo stat gloria fixa labori 485 Polliceor: ueniet pretium tibi, nate, quod optas; Illa uel inuitum, fugias licet, illa sequetur. Ut sub sole uagum comitatur corporis umbra Ipsa tui: quocumque gradum tu flexeris, illa Flectitur et stat, si steteris; sic Fama uolentem 490 Nolentemque simul sequitur. Sed numquid ineptum Dixeris arenti gradientem in puluere, ut umbram Aspiciat post terga suam? Non sanior ille est Qui terit aetatem frustra corpusque fatigat, Aut animum curis onerat, nihil inde reposcens 495 Ni laudem et uanos populi per compita uentos. Quaenam igitur, quaeres, mea sit sententia. Dicam. Ille eat ut metam teneat, licet inter eundum Umbra sequatur iter; Virtutis amore laboret Hic alius, caelumque sibi sit terminus, et non [2,500] Gloria, quae meritos sequitur, uel spreta, labores. Ergo age, nate, uiam, tibi quam super ardua monstro, Ingredere, aut potius coeptum ne desere callem. Publica res duce te uigeat, uictrixque supremo Cardine Fortunae sedeat. Spectabit ab astris 505 Quicquid ages placidus rex cuncta tegentis Olympi, Laetus honore tuo, sed nullo laetior actu Quam quod te patriae baculum superesse labanti Nomen et hoc merito Scipionis habere uidebit, Cognomenque aliud tibi quod tua facta parabunt. 510 Insuper id moneo, memorique hoc imprime menti: Post studium recti patriaeque parentis amorem Proxima de caris tibi cura supersit amicis. Pronus amicitias amplectere, quas tibi Virtus Conciliat, partasque cole; hoc da, nate, roganti. 515 Rebus in humanis nil dulcius experiere Alterno conuictu et fido pectore amici. Est equidem ex multis tibi nunc certissimus unus Laelius. Arcani sit conscius atque minister Ille tui, regat affectus pectusque profundum 520 Cernat inaccessum reliquis. Post tempore multo Laelius alter erit domui claroque nepoti Carus et eximio pariter coniunctus amore. Hinc olim multi errabunt, parque omnibus unum Laelius et Scipio celebrabitur inter amicos 525 Quos tulit extrema ueniens ab origine mundus, Cum duo sint paria et longo distantia tractu. Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicum Despice plebeium, quoniam de plebe uerendi Surrexere uiri, quos nobilioribus aequos 530 Viua tulit Virtus animusque parentibus impar." Dixerat. Ille autem: "Tua per uestigia quamquam Ingressus, nunquam patrio memor ipse decori Defuerim, tamen admonitus uigilantior ibo Quo me, sancte, uocas, genitor. Sed mu1ta monentem 535 Te fatum tacuisse meum, pater optime, miror". Maestior ille equidem: "Tua te, dulcissime, uirtus Aspera cuncta pati doceat. Quid Fata reseruent Ultima praeclaro malis nescire labori. Ingratam patriam - piget heu narrare pudetque - 540 Experiare licet, facili contentus abito Vindicta. Non arma tibi, non castra mouenda, Etsi forte queas. Praestat quamcumque subire Fortunam: patriam seruatam perdere noli Et meritum uastare tuum. Fugat illa? recede. 545 Non reuocat? persta. Sed praeclarissimus exul Viuenti illatum moriens ulciscere uerbo Dedecus, et patriae cineres atque ossa negato, Ingratamque uoca, memorique inscribe sepulcro. Hoc liceat tantum; tibi nil permiseris ultra. [2,550] Iamque uetor traxisse moras. Memor ergo parentis, Nate, uale, et mitis surgentem dirige fratrem; Isque uiam post te tua per uestigia seruet. Dixit et aequauit fugientia sidera cursu. Interea lux orta super tentoria fulsit 555 Irrupitque ducis durum rubicunda cubile. Bucina castrorum cecinit, sonituque tremendo Attonitum subito somnusque paterque reliquit.