Secretum : PROHEMIUM INCIPIT. Attonito michi quidem et sepissime cogitanti qualiter in hanc uitam intrassem, qualiter ue forem egressurus, contigit nuper ut non, sicut egros animos solet, somnus opprimeret, sed anxium atque peruigilem mulier quedam inenarrabilis etatis et luminis, formaque non satis ab hominibus intellecta, incertum quibus uiis adiisse uideretur. Virginem tamen et habitus nuntiabat et facies. Hec igitur me stupentem insuete lucis aspectum et aduersus radios, quos oculorum suorum sol fundebat, non audentem oculos attollere, sic alloquitur: – Noli trepidare, neu te species noua perturbet. Errores tuos miserata, de longinquo tempestiuum tibi auxilium latura descendi. Satis superque satis hactenus terram caligantibus oculis aspexisti; quos si usqueadeo mortalia ista permulcent, quid futurum speras si eos ad eterna sustuleris? – His ego auditis, necdum pauore deposito, maroneum illud tremulo uix ore respondi: O quam te memorem, uirgo? namque haud tibi uultus mortalis, nec uox hominem sonat. – Illa ego sum – inquit – quam tu in Africa nostra curiosa quadam elegantia descripsisti; cui, non segnius quam Amphion ille dirceus, in extremo quidem occidentis summoque Atlantis uertice habitationem clarissimam atque pulcerrimam mirabili artificio ac poeticis, ut proprie dicam, manibus erexisti. Age itaque, iam securus ausculta, neue illius presentem faciem perhorrescas, quam pridem tibi sat familiariter cognitam arguta circumlocutione testatus es. – Vixdum uerba finierat, cum michi cunta uersanti nichil aliud occurrebat quam Veritatem ipsam fore que loqueretur. Illius enim me palatium atlanteis iugis descripsisse memineram; at quanam ex regione uenisset ignorabam, nisi celitus tamen uenire nequiuisse certus eram. Itaque uidendi auidus respicio, et ecce lumen ethereum acies humana non pertulit. Rursus igitur in terram oculos deicio; quod illa cognoscens, breuis spatii interueniente silentio, iterumque et iterum in uerba prorumpens, minutis interrogatiunculis me quoque ut secum multa colloquerer coegit. Duplex hinc michi bonum prouenisse cognoui: nam, et aliquantulum doctior factus sum, aliquantoque ex ipsa conuersatione securior spectare coram posse cepi uultum illum, qui nimio primum me splendore terruerat. Quem postquam sine trepidatione sustinui, dum mira dulcedine captus inhereo, circumspiciensque an quisquam secum afforet, an prorsus incomitata mee solitudinis abdita penetrasset, uirum iuxta grandeuum ac multa maiestate uenerandum uideo. Non fuit necesse nomen percuntari: religiosus aspectus, frons modesta, graues oculi, sobrius incessus, habitus afer sed romana facundia gloriosissimi patris Augustini quoddam satis apertum indicium referebant. Accedebat dulcior quidam maiorque quam nonnisi hominis affectus, qui me suspicari aliud non sinebat. Nec tamen ideo tacitus mansissem; iam interrogationis uerba dictaueram, iamque in extremum oris limen uox egressura processerat, cum subito ex ore Veritatis dulcisonum illud michi nomen auditum est. Ad eum siquidem conuersa, ac meditationem ipsius profundissimam interrumpens sic ait: – Care michi ex milibus Augustine; hunc tibi deuotum nosti, nec te latet quam periculosa et longa egritudine tentus sit, que eo propinquior morti est quo eger ipse a proprii morbi cognitione remotior! Itaque nunc uite huius semianimis consulendum est, quod pietatis opus melius quam tu nullus hominum prestare potest. Nam et iste tui semper nominis amantissimus fuit; habet autem hoc omnis doctrina, quod multo facilius in auditorum animum ab amato preceptore transfunditur; et, nisi te presens forte felicitas miseriarum tuarum fecit immemorem, multa tu, dum corporeo carcere claudebaris, huic similia pertulisti. Quod cum ita sit, passionum expertarum curator optime, tametsi rerum omnium iocundissima sit taciturna meditatio, silentium tamen istud, ut sacra et michi singulariter accepta uoce discutias oro, tentans si qua ope languores tam graues emollire queas. – Ad hec ille: – Tu michi dux, tu consultrix, tu domina, tu magistra: quid igitur me loqui iubes te presente? – Illa autem: – Aurem mortalis hominis humana uox feriat; hanc iste feret equanimius. Ut tamen quicquid ex te audiet ex me dictum putet, presens adero. – Parere – inquit – et languentis amor cogit et iubentis autoritas –; simul me benigne intuens paternoque refouens complexu, in secretiorem loci partem Veritate preuia parumper adduxit; ibi tres pariter consedimus. Tum demum, illa de singulis in silentio iudicante, submotisque procul arbitris, ultro citroque sermo longior obortus, atque in diem tertium, materia protrahente, productus est. Ubi multa licet aduersus seculi nostri mores, deque comunibus mortalium piaculis dicta sint, ut non tam michi quam toti humano generi fieri conuitium uideretur, ea tamen, quibus ipse notatus sum, memorie altius impressi. Hoc igitur tam familiare colloquium ne forte dilaberetur, dum scriptis mandare instituo, mensuram libelli huius impleui. Non quem annumerari aliis operibus meis uelim, aut unde gloriam petam (maiora quedam mens agitat) sed ut dulcedinem, quam semel ex collocutione percepi, quotiens libuerit ex lectione percipiam. Tuque ideo, libelle, conuentus hominum fugiens, mecum mansisse contentus eris, nominis proprii non immemor. Secretum enim meum es et diceris; michique in altioribus occupato, ut unumquodque in abdito dictum meministi, in abdito memorabis. Ego enim ne, ut ait Tullius, "inquam et inquit sepius interponerentur, atque ut coram res agi uelut a presentibus uideretur" collocutoris egregii measque sententias, non alio uerborum ambitu, sed sola propriorum nominum prescriptione discreui. Hunc nempe scribendi morem a Cicerone meo didici; at ipse prius a Platone didicerat. Ac ne longius uager, his ille me primum uerbis aggressus est.