IV. HYMNUS POST CIBUM. 1 Pastis uisceribus, ciboque sumpto, 2 Quem lex corporis imbecilla poscit, 3 Laudem lingua Deo Patri rependat: 4 Patri, qui cherubim, sedile sacrum 5 Necnon et seraphim suum, supremo 6 Subnixus solio, tenet, regitque. 7 Hic est, quem Sabaoth Deum uocamus, 8 Expers principii, carensque fine, 9 Rerum conditor, et repertor orbis. 10 Fons uitae liquida fluens ab arce, 11 Infusor fidei, sator pudoris, 12 Mortis perdomitor, salutis auctor. 13 Omnes quod sumus, aut uigemus, inde est 14 Regnat Spiritus ille sempiternus, 15 A Christo simul et Parente missus. 16 Intrat pectora candidus pudica, 17 Quae templi uice consecrata rident, 18 Postquam combiberint Deum medullis. 19 Sed si quid uitii, doliue nasci 20 Inter uiscera iam dicata sensit, 21 Ceu spurcum refugit celer sacellum. 22 Tetrum flagrat enim uapore crasso 23 Horror conscius aestuante culpa, 24 Offensumque bonum niger repellit. 25 Nec solus pudor, innocensue uotum 26 Templum constituunt perenne Christo 27 In cordis medii sinu ac recessu. 28 Sed ne crapula ferueat, cauendum est, 29 Quae sedem dei cibis refertam 30 Usque ad congeriem coarctet intus. 31 Parcis uictibus expedita corda 32 Infusum melius Deum receptant, 33 Hic pastus animae est, saporque uerus. 34 Sed nos tu gemino fouens paratu, 35 Artus, atque animas utroque pastu 36 Confirmas, Pater, ac uigore comples. 37 Sic olim tua praecluens potestas 38 Inter raucisonos situm leones 39 Illapsis dapibus uirum refouit. 40 Illum fusile numen exsecrantem, 41 Et curuare caput sub expolita 42 Aeris materia nefas putantem, 43 Plebs dirae Babylonis, ac tyrannus 44 Morti subdiderant, feris dicarant, 45 Saeuis protinus haustibus uorandum. 46 O semper pietas, fidesque tuta! 47 Lambunt indomiti uirum leones, 48 Intactumque Dei, tremunt alumnum. 49 Astant cominus, et iubas reponunt: 50 Mansuescit rabies, fameque blanda 51 Praedam rictibus ambit incruentis. 52 Sed cum tenderet ad superna palmas, 53 Expertumque sibi Deum rogaret, 54 Clausus iugiter, indigensque uictu: 55 Iussus nuntius aduolare terris, 56 Qui pastum famulo daret probato, 57 Raptim desilit obsequente mundo. 58 Cernit forte procul dapes inemptas, 59 Quas messoribus Habacuc propheta 60 Agresti bonus exhibebat arte. 61 Huius caesarie manu prehensa, 62 Plenis, sicut erat, grauem canistris 63 Suspensum rapit, et uehit per auras. 64 Tum raptus simul ipse, prandiumque 65 Sensim labitur in lacum leonum, 66 Et, quas tunc epulas gerebat, offert. 67 Sumas laetus, ait, libensque carpas, 68 Quae summus Pater, angelusque Christi 69 Mittunt liba tibi sub hoc periclo. 70 His sumptis, Danielus excitauit 71 In coelum faciem, ciboque fortis 72 Amen reddidit, halleluia dixit. 73 Sic nos muneribus tuis refecti, 74 Largitor Deus omnium bonorum, 75 Grates reddimus, et sacramus hymnos. 76 Tu nos, tristifico uelut tyranno, 77 Mundi scilicet impotentis actu 78 Conclusos, regis, et feram repellis; 79 Quae circumfremit, ac uorare tentat, 80 Insanos acuens furore dentes, 81 Cur te, summe Deus, precemur unum. 82 Vexamur, premimur, malis rotamur; 83 Oderunt, lacerant, trahunt, lacessunt; 84 Iuncta est suppliciis fides iniquis. 85 Nec defit tamen anxiis medela: 86 Nam languente trucis leonis ira, 87 Illapsae superingeruntur escae. 88 Quas si quis sitienter hauriendo 89 Non gustu tenui, sed ore pleno, 90 Internis uelit implicare uenis; 91 Hic sancto satiatus ex propheta, 92 Iustorum capiet cibos uirorum, 93 Qui fructum domino metunt perenni. 94 Nil est dulcius, ac magis saporum, 95 Nil, quod plus hominem iuuare possit, 96 Quam uatis pia praecinentis orsa. 97 His sumptis, licet insolens potestas 98 Prauum iudicet, irrogetque mortem; 99 Impasti licet irruant leones, 100 Nos semper dominum Patrem fatentes 101 In te, Christe Deus, loquemur unum, 102 Constanterque tuam crucem feremus.