III. HYMNUS ANTE CIBUM. 1 O Crucifer bone, lucisator, 2 Omniparens, pie, verbigena, 3 Edite corpore virgineo: 4 Sed prius in Genitore potens, 5 Astra, solum, mare quam fierent. 6 Huc nitido, precor, intuitu 7 Flecte salutiferam faciem 8 Fronte serenus: et irradia, 9 Nominis ut sub honore tui 10 Has epulas liceat capere. 11 Te sine dulce nihil, Domine: 12 Nec iuvat ore quid appetere, 13 Pocula ni prius, atque cibos, 14 Christe, tuus favor imbuerit, 15 Omnia sanctificante fide. 16 Fercula nostra Deum sapiant, 17 Christus et influat in pateras: 18 Seria, ludicra, verba, iocos, 19 Denique quod sumus, aut agimus, 20 Trina superna regat pietas. 21 Hic mihi nulla rosae spolia, 22 Nullus aromate fragrat odor: 23 Sed liquor influit ambrosius, 24 Nectareamque fidem redolet 25 Fusus ab usque Patris gremio. 26 Sperne, camoena, leves hederas, 27 Cingere tempora queis solita es, 28 Sertaque mystica dactylico 29 Texere docta liga strophio, 30 Laude Dei redimita comas. 31 Quod generosa potest anima, 32 Lucis, et aetheris indigena, 33 Solvere dignius obsequium: 34 Quam data munera si recinat, 35 Artificem modulata suum? 36 Ipse homini quia cuncta dedit, 37 Quae capimus dominante manu, 38 Quae polus, aut humus, aut pelagus 39 Aere, gurgite, rure creant, 40 Haec mihi subdidit, et sibi me. 41 Callidus illaqueat volucres 42 Aut pedicis dolus, aut maculis, 43 Illita glutine corticeo 44 Vimina plumigeram seriem 45 Impediunt et abire vetant. 46 Ecce per aequora fluctivagos 47 Texta greges sinuosa trahunt: 48 Piscis item sequitur calamum, 49 Raptus acumine vulnifico, 50 Credula saucius ora cibo. 51 Fundit opes ager ingenuas 52 Dives aristiferae segetis 53 Hic, ubi vitea pampineo 54 Brachia palmite luxuriant, 55 Pacis alumna ubi bacca viret. 56 Haec opulentia Christicolis 57 Servit, et omnia suppeditat. 58 Absit enim procul illa fames, 59 Caedibus ut pecudum libeat 60 Sanguineas lacerare dapes. 61 Sint fera gentibus indomitis 62 Prandia de nece quadrupedum: 63 Nos oleris coma, nos siliqua 64 Feta legumine multimodo 65 Paverit innocuis epulis. 66 Spumea mulctra gerunt niveos 67 Ubere de gemino latices, 68 Perque coagula densa liquor 69 In solidum coit, et fragili 70 Lac tenerum premitur calatho. 71 Mella recens mihi Cecropia 72 Nectare sudat olente favus: 73 Haec opifex apis aerio 74 Rore liquat, tenuique thymo, 75 Nexilis inscia connubii. 76 Hinc quoque pomiferi nemoris 77 Munera mitia proveniunt: 78 Arbor onus tremefacta suum 79 Deciduo gravis imbre pluit, 80 Puniceosque iacit cumulos. 81 Quae veterum tuba, quaeve lyra 82 Flatibus inclyta, vel fidibus, 83 Divitis Omnipotentis opus, 84 Quaeque fruenda patent homini 85 Laudibus aequiparare queat? 86 Te, pater optime, mane novo, 87 Solis et orbita cum media est, 88 Te quoque luce sub occidua, 89 Sumere cum monet hora cibum, 90 Nostra, Deus, canet harmonia. 91 Quod calet halitus interior, 92 Corde quod abdita vena tremit, 93 Pulsat et incita quod resonam 94 Lingua sub ore latens caveam, 95 Laus superi Patris esto mihi. 96 Nos igitur tua, sancte, manus 97 Cespite composuit madido, 98 Effigiem meditata suam: 99 Utque foret rata materies, 100 Flavit, et indidit ore animam. 101 Tunc per amoena vireta iubet 102 Frondicomis habitare locis, 103 Ver ubi perpetuum redolet, 104 Prataque multicolora latex 105 Quadrifluo celer amne rigat. 106 Haec tibi nunc famulentur, ait, 107 Usibus omnia dedo tuis: 108 Sed tamen aspera mortifero 109 Stipite carpere poma veto, 110 Qui medio viret in nemore. 111 Hic draco perfidus indocile 112 Virginis illicit ingenium, 113 Ut socium malesuada virum 114 Mandere cogeret ex vetitis, 115 Ipsa pari peritura modo. 116 Corpora mutua (nosse nefas) 117 Post epulas inoperta vident, 118 Lubricus error et erubuit: 119 Tegmina suta parant foliis, 120 Dedecus ut pudor occuleret. 121 Conscia culpa Deum pavitans 122 Sede pia procul exigitur. 123 Innuba femina quae fuerat, 124 Coniugis excipit imperium, 125 Foedera tristia iussa pati. 126 Auctor et ipse doli coluber 127 Plectitur improbus, ut mulier 128 Colla trilinguia calce terat: 129 Sic Coluber muliebre solum 130 Suscipit, atque virum mulier. 131 His ducibus vitiosa dehinc 132 Posteritas ruit in facinus, 133 Dumque rudes imitatur avos, 134 Fasque nefasque simul glomerans, 135 Impia crimina morte luit. 136 Ecce venit nova progenies, 137 Aethere proditus alter homo, 138 Non luteus, velut ille prior, 139 Sed Deus ipse gerens hominem, 140 Corporeisque carens vitiis. 141 Fit caro vivida sermo Patris, 142 Numine quem rutilante gravis 143 Non thalamo, neque iure tori, 144 Nec genialibus illecebris 145 Intemerata puella parit. 146 Hoc odium vetus illud erat, 147 Hoc erat aspidis, atque hominis 148 Digladiabile discidium, 149 Quod modo cernua femineis 150 Vipera proteritur pedibus. 151 Edere namque Deum merita 152 Omnia virgo venena domat: 153 Tractibus anguis inexplicitis 154 Virus inerme piger revomit, 155 Gramine concolor in viridi. 156 Quae feritas modo non trepidat, 157 Territa de grege candidulo? 158 Impavidas lupus inter oves. 159 Tristis obambulat, et rabidum 160 Sanguinis immemor os cohibet. 161 Agnus enim vice mirifica 162 Ecce leonibus imperitat, 163 Exagitansque truces aquilas 164 Per vaga nubila, perque notos 165 Sidere lapsa columba fugat. 166 Tu mihi, Christe, columba potens, 167 Sanguine pasta cui cedit avis: 168 Tu niveus per ovile tuum 169 Agnus hiare lupum prohibes, 170 Sub iuga tigridis ora premens. 171 Da, locuples Deus, hoc famulis 172 Rite precantibus, ut tenui 173 Membra cibo recreata levent, 174 Neu piger immodicis dapibus 175 Viscera tenta gravet stomachus. 176 Haustus amarus abesto procul, 177 Ne libeat tetigisse manu 178 Exitiale quid, aut vetitum: 179 Gustus et ipse modum teneat, 180 Sospitet ut iecur incolume. 181 Sit satis anguibus horrificis, 182 Liba quod impia corporibus, 183 Ah! miseram peperere necem. 184 Sufficiat semel ob facinus 185 Plasma Dei potuisse mori. 186 Oris opus, vigor igneolus 187 Non moritur; quia flante Deo 188 Compositus, superoque fluens 189 De solio Patris artificis, 190 Vim liquidae rationis habet. 191 Viscera mortua quin etiam 192 Post obitum reparare datur, 193 Eque suis iterum tumulis 194 Prisca renascitur effigies, 195 Pulvereo coeunte situ. 196 Credo equidem, neque vana fides, 197 Corpora vivere more animae: 198 Nam modo corporeum memini 199 De Phlegethonte gradu facili 200 Ad superos remeasse Deum. 201 Spes eadem mea membra manet, 202 Quae redolentia funereo 203 Iussa quiescere sarcophago, 204 Dux parili redivivus humo 205 Ignea Christus ad astra vocat.