S. PETRI DAMIANI S. R. E. CARDINALIS, DOCTORIS ECCLESIAE, OPUSCULUM SEPTIMUM. LIBER GOMORRHIANUS, AD S. LEONEM IX ROM. PONT. http://iteadimi.com/PATROP/gomorrh.pdf ARGUMENTUM. Nefandum et detestabile crimen, in quod Deo dicati sui temporis {et hodie} prolabebantur, deplorat; eosque utpote indignos a sacris ordinibus remouendos esse contendit; Leonemque pontificem Romanum implorat, ut tam foede peccantes sua auctoritate coerceat. S. LEONIS IX EPISTOLA, Qua hic sancti uiri libellus confirmatur. LEO episcopus, seruus suruorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO eremitae, aeternae beatitudinis gaudium. Ad splendidum nitentis pudicitiae chorum, fili charissime, pio certamine intentionem tuae mentis peruenisse, libellus, quem contra quadrimodam carnalis contagionis pollutionem, honesto quidem stylo, sed honestiori ratione edidisti, manifestis documentis commendat. Subegisti siquidem carnis barbariem, qui sic erexisti brachium spiritus aduersus libidinis obscoenitatem. Exsecrabile quidem uitium, longeque segregans ab auctore uirtutum, qui cum sit mundus, nihil admitit immundum; nec de sorte eius esse poterit, qui sordidis illecebris subiacebit. Clerici uero, de quorum uita spurcissima flebiliter pariterque rationabiliter tua prudentia disputauit, uere, et omnino uere ad funiculum haereditatis eius non pertinent, de quo ipsi uoluptuosis se oblectationibus submouent; qui si pudice conuersarentur, non solum templum Dei sanctum, sed ipsum etiam sanctuarium dicerentur: in quo niueo candore conspicuus ille Dei Agnus immolatur, per quem foeda totius orbis lues lauatur. Tales nimirum clerici etsi non uerborum, tamen operum testimonio profitentur, quia non existunt, quod censentur. Quo enim modo clericus possit esse, uel nominari, qui proprio arbitrio non metuit se inquinare ? De qualibus, quia sancto furore permotus, quae tibi uidebantur scripseras; oportet, sicut desideras, apostolicam nostram interponamus auctoritatem, quatenus scrupulosam legentibus auferamus dubietatem; et constet omnibus certum nostro iudicio placuisse quaecunque continet ipse libellus diabolico igni uelut aqua oppositus. Igitur ne coenosae libidinis impunita licentia peruagetur, necesse est apostolicae seueritatis congrua reprehensione refellatur, et tamen aliquod tentamentum in austeritate ponatur. Ecce omnes illi, qui quauis quatuor generum quae dicta sunt, foeditate polluuntur, prospecta aequitatis censura, ab omnibus immaculatae Ecclesiae gradibus, tam sacrorum canonum quam nostro iudicio depelluntur. Sed nos humanius agentes, eos, qui uel propriis manibus, uel inuicem inter se egerunt semen, uel etiam qui inter femora profuderunt, et non longo usu, nec cum pluribus, si uoluptatem refrenauerint, et digna poenitudine probrosa commissa luerint, admtti ad eosdem gradus, in quibus in scelere manentes, non permanentes fuerant, diuinae miserationi confisi, uolumus , atque etiam iubemus; ablata aliis spe recuperationis sui ordinis, qui uel per longa tempora secum, siue cum aliis uel cum pluribus, breui licet tempore, quolibet duorum foeditatis genere, quae descripseras maculati: uel, quod est horrendum dictu et auditu, in terga prolapsi sunt. Contra quod nostrum apostolicae sanctionis decretum, si quis ausus fuerit uel iudicare uel latrare, ordinis sui se nouerit periculo agere. Qui enim non pungit uitium, sed palpat, cum eo qui uitio moritur, ipse quoque mortis reus merito iudicatur. Sed, o filii charissime, inenarrabiliter gaudeo, quia exemplo tuae conuersationis instruis, quidquid oratoria facultate docuisti. Plus est enim opere docere, quam uoce. Quapropter auctore Deo palmam obtinebis uictoriae, et cum Deo, et Virginis Filio, laetaberis in coelesti mansione tot mercedibus cumulatus, quot ereptis per te a diaboli laqueis fueris constipatus et quodammodo coronatus. PRAEFATIO. Beatissimo Papae LEONI, PETRUS ultimus monachorum seruus, debitae uenerationis obsequium. Quoniam apostolica sedes omnium Ecclesiarum mater esse ex ipso Veritatis ore cognoscitur, dignum est, ut si quid uspiam dubitationis emerserit, quod ad animarum uideatur pertinere negotium, ad ipsam, uelut ad magistram, et quodammodo fontem coelestis sapientiae recurratur, quatenus ex illo uno capite ecclesiasticae disciplinae lumen prodeat, quo discussis ambiguitatum tenebris, totum corpus Ecclesiae perspicuo ueritatis nitore clarescat. Quoddam autem nefandum et ignominiosum ualde uitium in nostris partibus inoleuit, cui nisi districtae animaduersionis manus quantocius obuiet, certum est, quod diuini furoris gladius in multorum perniciem immaniter grassaturus impendet. Heu! Pudet dicere, pudet tam turpe flagitium sacris auribus intimare; sed si medicus horret uirus plagarum, quis curabit adhibere cauterium? Si is, qui curaturus est, nauseat, quis ad incolumitatis statum pectora aegrota reducat? Vitium igitur contra naturam uelut cancer ita serpit, ut sacrorum hominum ordinem attingat; et interdum ut cruenta bestia inter ouile Christi cum tantae libertatis saeuit audacia, ut quampluribus multo salubrius fuerit in mundanae militiae iugo deprimi, quam sub religionis obtentu tam libere ferreo iuri diabolicae tyrannidis mancipari, praesertim cum aliorum scandalo; cum Veritas dicat: «Qui scandalizauerit unum ex his pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII).» Et nisi quantocius sedis apostolicae uigor occurrat, non est dubium, quin effrenata nequitia cum restringi uoluerit, a cursus sui impetu desistere nequeat. CAPUT PRIMUM. De diuersitate peccantium contra naturam. Ut autem res uobis tota per ordinem pateat, ex huius nequitiae scelere quatuor diuersitates fiunt. Alii siquidem secum, alii aliorum manibus, alii inter femora, alii denique consummato actu contra naturam delinquunt; et in his ita per gradus ascenditur, ut quaeque posteriora praecedentibus grauiora iudicentur. Maior siquidem poenitentia illis imponitur qui cum aliis cadunt, quam iis qui per semetipsos sordescunt; et districtius iudicantur qui actum consummant, quam ii qui inter femora coinquinantur. Hos itaque corruendi gradus artifex diaboli machinatio 5 reperit, ut quo altius per eos ascenditur, eo procliuius infelix anima ad gehennalis barathri profunda mergatur. CAPUT II. Quod inordinata rectorum pietas lapsos ab ordine non compescat. Huius sane perditionis obnoxii saepe largiente diuina clementia resipiscunt, atque ad satisfactionem ueniunt, et poenitentiae quidem pondus quamlibet graue deuote suscipiunt, ecclesiasticum uero ordinem perdere uehementer perhorrescunt. Quidam namque rectores Ecclcsiarum circa hoc uitium humaniores forsitan quam expediat, absolute decernunt propter tres illos gradus, qui superius enumerati sunt, neminem a suo ordine debere deponi: hos autem solummodo non abnuunt degradari, quos ultimo actu cecidisse constiterit. Unde fit, ut qui cum octo, uel etiam decem aliis aequae sordidis in hanc nequitiam lapsus esse cognoscitur, nihilominus in suo ordine permanere uideatur. Quae procul dubio impia pietas non uulnus amputat, sed ut augeatur, fomitem subministrat; non perpetrati illiciti actus prohibet amariludinem, sed perpetrandi potius tribuit libertatem. Carnalis quippe cuiuslibet ordinis homo magis formidat, et expauescit in conspectu hominum despici, quam in superni Iudicis examine condemnari; ac per hoc mauult quamlibet districtae, quamlibet animosae poenitentiae sustinere laborem, quam sui gradus periculo subiacere: et dum per indiscretam discretionem non timet statum sui honoris amittere, incitatur et inexperta praesumere, et in his quae inuite praesumpsit, diutius permanere; atque, ut ita dixerim, dum illic non feritur, ubi acrius dolet, in eo, in quo semel corruit, coenosae obscoenitatis uolutabro molliter iacet. 6 CAPUT III. Quod usibus immunditiae dediti, nec ad ordinem prouehi, nec persistere debeant iam promoti. Sed, ut nobis uidetur, ualde praeposterum est, ut consuetudinaliter hac purulenta contagione foedati, uel ad ordinem prouehi, uel in gradu persistere audeant iam promoti. Quia et rationi contrarium, et canonicis Patrum sanctionibus probatur aduersum. Hoc autem non ad hoc assero, ut in maiestatis uestrae praesentia definitiuae sententiae calculum proferam, sed ut propriae opinionis arbitrium pandam. Hoc nempe flagitium inter caetera crimina non immerito deterrimum creditur; quandoquidem illud omnipotens Deus semper uno modo exosum habuisse legitur, et cum reliquis uitiis necdum per legale praeceptum frena posuerat, iam hoc districtae ultionis animaduersione damnabat. Nam, ut taceamus, quod Sodomam et Gomorrham (Gen. XIX), duas uidelicet egregias ciuitates, omnesque finitimas regiones, misso coelitus sulphure et igne subuertit; Onan Iudae filium propter hoc nefarium scelus immatura morte percussit, teste Scriptura, quae dicit: «Sciens Onan non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur: et idcirco percussit eum Dominus, eo quod rem detestabilem faceret (Gen. XXXVIII, 9-10)». ln lege quoque dicitur: «Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operati sunt nefas, morte moriantur; sanguis eorum sit super eos (Leuit. XX, 13). » Quod autem ad ecclesiasticum ordinem promoueri non debeat, qui in illud crimen Iapsus est, quod uetus lex praecipit morte damnari, testatur beatus papa Gregorius (lib. X, epist. 13), qui in suis epistolis Passiuo episcopo 7 scribit, dicens : «Bene nouit fraternitas uestra, quam longo tempore Aprutium pastorali sollicitudine sit destitutum: ubi diu quaesiuimus, qui ordinari debuisset, et nequaquam potuimus inuenire; sed quia Importunus mihi suis in moribus, in psalmodiae studio, in amore orationis ualde laudatur, et religiosam uitam agere dicitur; hunc uolumus ut fraternitas uestra ad se faciat uenire, et de anima sua admoneat, quatenus in bonis studiis crescat: ei si nulla ei crimina, quae per legis sacra regulam morte multata sunt, obuiant; tunc ordinandus est, ut uel monachus, uel a uobis subdiaconus fiat; et post aliquantum temporis, si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoueri.» Ecce hic aperte colligitur, quia quisquis uir cum uiro labitur, quod nimirum scelus, ut supra docuimus, per uetustae legis sententiam morte multatur, etiamsi honestis moribus polleat, si psalmodiae studio ferueat, si in amore orationis enitescat, et omnino religiosam uitam sub approbatae famae testimonio ducat; reatus quidem indulgentiam plene potest accipere, ad ecclesiasticum uero ordinem nequaquam permittitur aspirare. Nam cum de illo uenerabili uiro, uidelicet Importuno, qui primum tanto feruore laudis attollitur, tot religiosae, et honestae uitae infulis redimitur, tot uirtutum praconiis decoratur; tamen postmodum dicitur: «Si nulla ei crimina, quas per sacrae legis regulam morte multata sunt, obiiciant, tunc ordinandus est.» Patet profecto, quia quem dignum morte crimen abiecerat, quaelibet religiosa uita subsequens ad suscipiendum ecclesiastici grados ordinem non reformat. Nec ualet ad obtinendum honoris culmen assurgere, qui in mortalis culpae barathrum non ambigitur cecidisse. Luce ergo clarius constat, quia quicunque dicto modo lapsus esse conuincitur, quod sine dubio mortale crimen est, omnino contra sacrae legis normam, omnino contra diuinae auctoritatis regulam ad ecclesiasticum ordinem promouetur. 8 CAPUT IV. Si ecclesiastica necesitas poscat, utrum talibus hoc officium peragere liceat. Sed fortasse dicitur, necessitas imminet, persona, quae sacrum in Ecclesia officium peragat, deest; et congrue sententia, quae prius diuina iustitia dictante depromitur, oblata rerum necessitate mollitur. Ad haec ego compendiose respondeo: Nunquid et necessitas non incubuerat, cum pontificalis sedes pastore uacabat? An pro utilitate unius hominis censura delebitur, quae in destitutione unius populi inconcussa seruatur? Ei quae non soluitur ad profectum innumerae multitudinis, uiolabitur ob personae commodum singularis? Sed iam ipse quoque praedicator egregius accedat ad medium, et quid de hoc uitio sentiat expressius innotescat. Ait enim in Epistola ad Ephesios: «Hoc autem scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut auarus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V).» Si ergo immundus in coelo nec qualemcumque babet haereditatem, qua praesumptione, quo temerario fastu in Ecclesia, quae nihilominus est regnum Dei, obtineat insuper dignitatem? Nunquid qui diuinam legem in facinus cadendo postposuit, ascendendo etiam ad ecclesiasticae dignitatis officium contemnere non timebit? Et nihil sibi reseruat, quia Deum contemnere in omnibus non formidat. Sed illis profecto haec lex specialiter est indicta, a quibus exstitit uiolata, teste Paulo, qui ad Timotheum scribens, ait: «Iusto lex non est posita, sed iniustis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, et masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris, ei si quid aliud sanae doctrinae aduersatur (I Tim. I).» Dum igitur 9 masculorum concubitoribus, ut ostensum est, lex illa sit posita, ut sacros ordines temerare non audeant, a quibus, rogo, lex ista seruabitur, si ab his praecipue, quibus indicta est, contemnatur? Et si fortasse persona utilis dicitur, iustum est, ut quo prudentius ingeniorum studiis uiget, eo cautius authenticae sanctionis mandata conseruet. Unusquisque enim quo melius sapit, eo deterius delinquit. Quia ineuitabiliter merebitur supplicium qui prudenter, si uoluisset, potuit euitare peccatum. Nam ut beatus ait Iacobus : « Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi (Iac. IV). » Et Veritas dicit: «Cui plus committitur, plus ab eo requiratur.» Nam si in erudito quolibet uiro ecclesiasticae disciplinae ordo confunditur, mirum si ab ignorante seruatur. Si enim peritus quisque inordinate ad ordinem ducitur, uidetur quodammodo se sequentibus, et, ut ita dicam, simplicioribus erroris semitam sternere, quam ipse aggressus est, tumido superbiae pede calcare: et non solum iudicandus est, quia peccauit; sed etiam quia propriae praesumptionis exemplo ad aemulationem peccandi et alios inuitauit. CAPUT V. Quod in reprobum sensum lapsi sunt, qui post hoc uitium habere sacrum ordinem concupiscunt. Quis enim surda aure praetereat, imo quis non medullitus contremiscat, quod de talibus Apostolus, uelut tuba uehemens, intonat, dicens: «Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Rom. I). » El paulo post: «Propterea tradidit illos Deus in passione ignominiae. Nam feminae eorum immutauerunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam; similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in 10 inuicem, masculi in masculos turpitudinem operantes: et mercedem, quam oportuit, erroris sui, in semetipsos recipientes: et sicut non probauerunt babere Deum in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt (lbid.). » Quid est enim quod post tam grauem lapsum tantopere sublimitatem ecclesiastici ordinis ambiunt? Quid opinandum est, quid credendum est, nisi quod eos Deus in reprobum sensum tradidit ? Nec ea, quae illis necessaria sunt, peccatis exigentibus, uidere permittit. Quia enim illis occidit sol, ille scilicet, qui ascendit super occasum (Psal. LXVII), amissis interioribus oculis, nec considerare praeualent quod grauia sint mala, quae per immunditiam perpetrarunt; neque quam deterius adhuc sit, quod contra uoluntatem Dei inordinate habere concupiscunt; et hoc ex diuinae iustitiae regula consueto more procedit, ut hi qui se hac perditissima sorde commaculant, digna perculsi animaduersione iudicii, tenebras caecitatis incurrant. Sicut de antiquis illis huius foeditatis auctoribus legitur: «Cum iusto Loth uim uehementissime facerent. iamque prope essent ut effringerent fores. Et ecce, inquit Scriptura, miserunt manum uiri, et introduxerunl ad se Loth, clauseruntque ostium, et eos, qui foris erant percusserunt cecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium inuenire non possent (Gen. XIX)». Constat autem, quia per illos duos angelos, qui ad B. Loth uenisse leguntur, persona Patris, et Filii non incongrue designatur. Quod per hoc euidenter ostenditur, quod ad eos ipse Loth loquens, dicit: «Quaeso, Domine mi, quia inuenit seruus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut saluares animam meam (lbid.). » Qui enim sic duobus quasi uni singulariter loquitur, certum est quia in duabus personis unam substantiam ueneratur. Sodomitae ergo ad angelos conantur uiolenter 11 irrumpere, cum immundi homines ad Deum tentant per sacri ordinis officia propinquare. Sed hi profecto caecitate percutiuntur, quia iusto Dei iudicio in tenebras interiores cadunt; ita ut nec ostium inuenire praeualeant, quia a Deo peccando diuisi, unde ad eum reuertuntur ignorant. Qui enim non per humilitaiis, sed per arrogantiae, et tumoris anfractus ad Deum accedere gestiunt, patet profecto, quia unde ingressionis aditus pateat non agnoscunt; uel etiam quia ostium Christus est, sicut ipse dicit: «Ego sum ostium (Ioan. X).» Qui Christum peccatis exigentibus amittunt, quasi intrare coelestium ciuium habitaculum non possint, ostium non inueniunt. In reprobum ergo sensum traditi sunt, quia dum reatus sui pondus in propriae mentis statera non trutinant, grauissimam plumbi massam, poenarum inanium leuitatem putant. Quod ergo illic dicitur: «Percusserunt eos qui foris erant caecitate (Gen. XIX);» hoc Apostolus manifeste declarat, cum dicit: «Tradidit eos Des in reprobum sensum; » et quod illic subiungitur: «Ut ostium inuenire non possent; » hoc etiam patenter exponit, cum ait: «Ut faciant quae non conueniunt.» Ac si diceret: ut intrare tentent, unde non debent. Qui enim indignus ordine ad sacri altaris officium conatur irrumpere, quid aliud quam relicto ianuae limine, per immeabilem parietis obicem nititur introire? Et quia liber pedibus non patet ingressus, hi tales dum sibi spondent ad sacrarium posse pertingere, sua praesumptione frustrari coguntur potius in exteriori uestibulo remanere. El frontem quidem possunt in sacrae Scripturae saxa percutere, sed per diuinae auctoritatis aditum nequaquam permittuntur intrare; atque dum ingredi, quo non sinuntur, attentant, nihil aliud faciunt, quam obtectum parietem inaniter palpant. Quibus non immerito congruit, quod per prophetam dicitur: «Sicut in nocte ita palpabunt in meridie (Iob V). «Et qui recti aditus limen 12 transcendere nequeunt, pererrando in circuitum insania rotante uoluuntur. De quibus per Psalmistam dicitur: «Deus meus, pone illos ut rotam (Psal. LXXXII).» Et item: «In circuitu impii ambulant (Psal. XI).» De quibus etiam Paulus, cum superius memorata loqueretur, paulo post subdit, dicens: «Qui talia agunt, digni sunt morte, non solum qui illa faciunt, sed qui consentiunt facientibus (Rom. I). » Plane qui ad tam terribile apostolicae inuectionis tonitru non expergiscitur, hic profecto non dormiens, sed mortuus congrue iudicatur. El cum Apostolus non de Iudaeis utcunque fidelibus, sed de gentilibus, et Deum ignorantibus tanto studio sententiam districtae animaduersionis exaggeret; quid, rogo, dixisset, si tale hoc uulnus in ipso corpore sanctae Ecclesiae fetere conspiceret? Praesertim quis dolor, quis compassionis ardor pium istud pectus accenderet, si hanc peremptoriam pestem grassari et in sacro ordine didicisset ? Audiant desides clericorum, sacerdotumque rectores; audiant, et licet de suo securi sint, alieni reatus se esse participes pertimescant. llli nimirum, qui ad corrigenda subditorum peccata conniuent, et inconsiderato silentio subditis peccandi licentiam praebent. Audiant inquam et prudenter intelligant, quia omnes uniformiter digni sunt morte; uidelicet non solum qui illa faciunt, sed et qui consentiunt facientibus. CAPUT VI. De spiritualibus patribus qui cum filiis suis coinquinantur. Sed, o scelus inauditum! o facinus toto lacrymarum fonte lugendum! Si hi morte plectendi sunt, qui facientibus ista consentiunt, quod dignum iilis poterit excogitari supplicium, qui cum suis spiritualibus flliis haec mala 13 extrema damnatione punienda committunt? Quis iam in gregibus reperiri ualeat fructus, cum pastor in uentrem diaboli tam profunda sit praecipitatione demersus? Quis iam sub eius imperio maneat, quem tam hostilter a Deo extraneum non ignorat? Qui de poenitente facit pellicem, et quem spiritualiter Deo genuerat filium, ferreo diabolicae tyrannidis imperio per suae carnis immunditiam subiungat seruum? Si mulierem quis uiolat, quam de sacro fonte leuauit, nunquid non absque ullo cunctationis obstaculo communione priuandus esse decernitur, et sacrorum censura canonum per publicam poenitentiam transire iubetur? Scriptum namque est; Quia maior est generatio spiritualis, quam carnalis. Sequitur ergo, ut eadem sententia digne feriatur et qui carnalem filiam perdidit, et qui spiritualem sacrilega commistione corrupit; nisi forte in hoc utriusqae criminis qualitas discernatur, quod uterque, licet incestuose, naturaliter tamen, quia cum muliere peccauit; ille autem sacrilegium commisit in filium, incestus crimen incurrit in masculum, naturae iura dissoluit. Miserabilis quippe conditio est, ubi sic unius ruina pendet ex altero; ut dum unus exstinguitur, alter in mortem necessario subsequatur. CAPUT VII. De illis, qui eisdem, cum quibus lapsi sunt, sua crimina confitentur. {Vide calcem in pagina 51}. Ut autem diabolicae nmchinationis argumenta non lateant, sed quae in officina ueteris malitiae secreto fabricantur, in lucem me pallificante procedant; illud absconsum iri non patior, quod quidam huius ueneno criminis satiati, dum quasi ad cor redeunt, ne reatus ad aliorum notitiam prodeat, inter se inuicem confitentur: et 14 dum hominum faciem erubescunt, qui reatus auctores existunt, ipsi iudices fiunt; et indiscretam indulgentiam, quam sibi quisque affectat impendi, gaudeat alteri uicaria permutatione largiri. Unde fit, ut et magnorum criminum poenitentes sint, et tamen nec ora ieiunio palleant, nec corpora macie contabescant; et dum nullo modo uenter ab immoderata alimentorum perceptione restringitur, in ardorem consuetae libidinis animus turpiter inflammatur. Quo fit, ut qui commissa necdum fleuerat, adhuc deterius lugenda committat. Sed legis paeceptum est, ut cum quis lepra perfunditur, sacerdotibus ostendatur; tunc autem non sacerdotibus sed leproso potius ostenditur, cum immundus immundo peractam communem nequitiam confitetur. Sed cum confessio utique manifestatio sit, quid, obsecro, manifestat, qui audienti cognitum narrat, aut quo pacto confessio illa dicenda est, ubi nihil a confitente manifestatur, nisi quod iampridem ab audiente cognoscitur? Et qui sociati uinculo peractae iniquitatis astringitur, qua lege, quo iure alterum poterit ligare uel soluere? Frustra enim quis alium soluere nititur, qui et ipse uinculis irretitur. Et qui caeco uult fieri dux itineris, necesse est ut ipse uideat, ne sequenti se auctor praecipitationis fiat, sicut uoce Veritatis dicitur, ubi ait: «Si caecus caecum duxerit, ambo in foueam cadunt (Matth. XV);» et iterum: «Vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras (Matth. VII) : Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas fcstucam de oculo fratris tui (Ibid.).» His euangelicis testimoniis apertissime declaratur, quia qui eiusdem reatus tenebris premitur, frustra alium ad lumen poenitentiae reuocare conatur; et dum supra uires suas alium errando perire non metuit, cum eo simul, qui 15 sequitur, prasentis ruinae foueam non euadit. CAPUT VIII. Quod sicut sacrilegus uirginis uiolator, ita quoque filii spiritualis prostitutor iure sit deponendus. Sed iam te ore ad os, quisquis es, carnalis homo, conuenio. Nunquidnam ideo spiritualibus uiris confiteri commissa detrectas; quia el ab ecclesiastice gradu cessare formidas? Sed quanto salubrius est in conspectu hominum temporalem perpeti uerecundiam, quam ante tribunal superni Iudicis aeternam subire uindictam? Dicis forsitan mihi: Si solummodo inter femora uir cum uiro ceciderit, poenitentiam quidem aget, sed piae homanitatis intuitu irreuocabiliter a suo gradu deiici non debet. Quaero abs te: Si quis sacrilege cum uirgine periclitatus fuerit, nunquid in suo gradu tuo iudicio permanebit? Sed non est ambiguum, quin huiusmodi censeas deponendum; consequens igitur est, ut quod de sacra uirgine rationabiliter asseris, de fllio spirituali etiam ineuitabiliter fatearis ; ac per hoc, quod de spiritualibus patribus uideris asserere, idipsum te, necesse est, de clericis definire. Hac tamen, ut dictum est, diuersitate seruata, quia hoc tanto perpenditur esse deterius, quanto per identitatem sexuum naturae probatur aduersum, et tum in iudicandis excessibus iure ad delinquentis semper recurratur arbitrium, qui masculina femora polluit, si natura permitteret, quidquid in mulieribus agitur, totum in masculo per effrenatae libidinis insaniae perpetraret, fecit quod potuit: ad haec usque perueniens quae natura negauit, et illic inuitus metam criminis fixit, ubi naturae necessitas intransmeabilem facultatis terminum collocauit. Quia ergo eadem lex est utriusque sexus uiris sacris, et clericis, concludamus necesse est, ut sicut uirginis sacrilegus uiolator iure deponitur, ita etiam filii spiritualis 16 prostitutor modis omnibus a suo nihilominus arceatur offlcio. CAPUT IX. Quod eiusdem criminis reus sit, et qui cum carnali, uel baptismatis filia labitur. Et ut ad sacros, id est, exsecrabiles confessores adhuc se disputationis sermo retorqueat: si quilibet canonicus presbyter cum muliere cecidit, cui poenitentiae iudicium uel semel indixit, a nemine prorsus ambigitur, quin synodalis censura iudicii degradetur; si autem religiosus cum religioso labitur cui uidelicet uel in danda poenitentia iudex exstitit uel in accipiendo iudicatus fuit, nunquid non dictante iustitia sui ordinis honore carebit? Ita namque uulgata consuetudine dicitur filius poenitentiae, sicut filius baptismi. Unde et de B. Marco euangelista legitur : «Quia Petri est in baptismate filius.» Et egregius praedicator dicit : «Non enim misit me Christus baptizare, sed euangelizare (I Cor. I);» ipse item dicit: «Quae est enim gloria mea ante Dominum? nonne uos? in Christo enim Iesu per Euangelium ego uos genui (ICor. IV)». Rursumque ad Galatas ait: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis (Gal. IV).» Si ergo ille genuit, ille parturiit, qui non est missus baptizare, sed euangelizare, ac per hoc poenitentiam prouocare, congrue dicitur et ille filius, qui accipit; et ille pater, qui poenitentiam imponit. Iam ergo si superius dicta subtiliter attenduntur, luce clarius constat, quia eiusdem criminis reus est, et qui cum carnali, uel baptismatis filia fornicatur; et is, qui cum filio poenitentiae turpitudinem operatur. Et sicut is, qui cum ea lapsus est, quam carnaliter genuit, uel quam de baptismo suscepit, uel cui poenitentiae iudicium posuit; ita etiam qui cum filio poenitentiae per immunditiam labitur, iustum est ab eo cuius administrator est ordine omnimodis segregetur. 17 CAPUT X. De apocryphis canonibus, in quibus quicunque confidunt, omnino decipiuntur. Sed quoniam quaedam naeniae sacris canonibus reperiuntur admistae, in quibus perditi homines uana praesumptione confidunt, ex ipsis aliquas hic apponimus, ut non solum eas, sed et omnes alias sibi similes scriptas, ubicunque repertae fuerint, falsas et omnino apocryphas liquido demonstremus. Dicitur enim inter caetera: Presbyter non prolato monachi uoto, cum puella, uel meretrice peccans, annos duos, et tribus quadragesimis, secunda, quarta, et sexta feria et Sabbato semper cum sicco pane poeniteat; si cum ancilla Dei, aut masculo, addatur ieiunium, id est, quinque annos, si in consuetudine est. Similiter diaconi, si monachi non sunt, duos annos; sicut et monachi, qui sine gradu sunt. Paulo post subditur: Clericus cum puella si sine uoto monachi, fornicatus fuerit, dimidium annum poeniteat; si canonicus, similiter; si frequenter, duos annos. Item si quis peccauerit, sicut Sodomitae, quidam dicunt decem annos poenitentiae: qui in consuetudine habet, amplius plecti debet; si est in gradu, degradetur, et sicut laicus poeniteat. Vir, qui inter femora fornicatus fuerit, uno anno poeniteat; si iterauerit, duobus annis; si autem in terga fornicatus fuerit, tres annos poeniteat; si puer, duos annos poeniteat; si cum pecude fuerit fornicatus uel iumento, decem annos poeniteat. Item, episcopus cum qnadrupede peccans, decem annos poeniteat, et gradum amittat; presbyter quinque; diaconus tres; clericus duo : et multa alia mendosa, atque sacrilega uersutia diaboli sacris canonibus reperiuntur inserta, quae nobis magis iibet obliterare, quam scribere; magis conspuere, quam tam uana ludibria schedulis inculcare. Ecce his deliramentis 18 carnales bomines confidunt, his uelut somniorum portentis fidem attribuunt, et uanae se spei securitate deludunt. Sed uideamus, si canonicae auctoritati ista conueniant; et utrum tenenda sint, an uitanda, non tam uerbis, quam rebus attestantibus innotescant. CAPUT XI. Probabilis reprobatio supradictorum canonum. Igitur, ut ad principium huius captiosi capituli redeamus, dicitur: Quia presbyter non prolato monachi uoto, cum puella, uel meretrice peccans, annos duos poeniteat. Et quis tam hebes, quis tam insanus reperiri ualeat, qui duorum annorum poenitentiam, deprehenso in fornicatione presbytero, idoneam credat? Si quis enim quantulamcunque scientiam canonicae auctoritatis uel summotenus attigit, ut districtiora iudicia taceamus, quia lapsu in fornicatione presbytero, saltem decem annorum poenitentia decernatur, patenter agnoscit. Haec autem duorum annorum de fornicatione poenitentia non modo non sacerdotum, sed nec laicorum esse perpenditur, quibus nimirum ex hac ruina ad satisfactionem currentibus, triennium iudicatur. Deinde additur: Si cum ancilla Dei, aut masculo, subauditur presbyter, peccauerit, addatur ieiunium, id est, quinque annorum, si in consuetudine est: similiter diaconi, si monachi non sunt, duobus annis, sicut et monachi qui sine gradu sunt, poeniteant. Unum in capite huius insensatae sententiae, quam expono, alacriter uideo, libenter attendo; nimirum quod dicitur: Si cum ancilla Dei, aut cum masculo. Ecce, o bone uir Sodomita, in ipsa tua scriptura, quam singulariter diligis, quam inhianter amplecteris, quam tibi uelut clypeum defensionis opponis, aperte consideras, quia siue cum ancilla Doi quis peccet, siue cum masculo, nihil differt; sed aequale peccatum, par decernitur esse 19 iudicium. Iam nihil est unde mecum confligere, nihil unde a meis iure possis allegationibus dissentire. Sed quis tam uesane desipiat, quis tam profundae tenebras caecitatis incurrat, ut de lapsu cum ancilla Dei, hoc est, sanctimoniali, uel presbytero, quinque; uel diacono, siue monacho, duorum annornm imponendam poenitentiam censeat? Nonne haec est insidiatrix tendicula pereuntium? Nonne hic est errantium laqueus animarum? lllud autem quis non poterit improbare, quod dicitur: Quia clericus cum puella si sine uoto monachi fornicatus fuerit, dimidium annum poeniteat? Et quis ita sacrae Scripturae scientia polleat, quis ita uel in dialecticae subtilitatis acumine argumentosus existat, ut tam ex lege legem, tam laudabiliter detestandae auctoritatis iudicabile praeiudicium condemnare praesumat? Unde laico triennium datur, inde clericus dimidio anno poenitere praecipitur? Beati ergo clerici, qui fornicantur, Sodomitarum si arbitrio iudicentur: eadem quippe mensura qua metiuntur aliis, remtiri cupiunt, sibimetipsis. Satis iste auctor erroris ad lucrandas diabolo animas auidus exstitit, qui dum monachos perdere studuit, usque ad ordinem clericorum dogma suae peruersitatis extendit; et animarum homicida, dum sola monachorum morte stomachum suae malitiae gulatenus explere non potuit, satiare se uel ex alio ordine concupiuit. Iam uero quod sequitur, uideamus: Si quis peccauerit sicut Sodomitae, quidam decem annos dicunt poenitentiae; qui in consuetudine habet, amplius plecti debet; si in gradu est, degradetur, et sicut laicus poeniteat. Vir, qui inter femora fornicatus fuerit, uno anno poeniteat; si iterauerit, duobus annis poeniteat; si autem in terga fornicatus fuerit, tribus annis poeniteat. Et cum peccare sicut Sodomita, ut ipsi perhibetis, nihil aliud sit, quam fornicari in terga; quid est, quod uestri canones in uno pene uersiculo tam 20 multiformes inueniuntur et uarii; ut peccantibus sicut Sodomtae, decennii pondus iniungant; in terga uero fornicantibus, quod idem est, infra triennii compendium poenitentiae lamenta coerceant? Nonne haec monstris merito comparantur, non natura prolatis, sed industria humana compositis, quorum quaedam a capitibus equinis incipiunt, et in hircorum ungulas terminantur ? Quibus ergo canonibus, quibus Patrum decretis ludibrio ista conueniant, quas a semetipsis tam dissona, et ultra cornuta fronte resultant? Quaeque semetipsa conuellunt, quibus auctoritatibus fulciantur? «Omne enim regnum, ait Saluator, in seipsum diuisum desolabitur, el domus supra domum cadet, et si Satanas in seipsum diuisus est, quomodo stabit doctrina ipsius?» (Luc. XI). Modo enim iudicium districtionis intendere, modo crudelem uidentur quasi misericordiam exhibere: et uelut in chimerali monstro hinc minas leonis specie terribiliter intonat, inde uilis capella humililer beat; et hac uelut uariarum diuersitate formarum in risum potius excitant, quam ad poenitentiae lamenta compungant. Quibus quoque in errore similia sunt, quae sequuntur: Qui cum pecude fuerit fornicatus, uel iumento, decem annis poeniteat; item episcopus cum quadrupedibus peccans, decem annis poeniteat, et gradum amittat; presbyter quinque, diaconus tres, clericus duos; cum prius absolute dicat: Quia quicunque cum pecude uel iumento fuerit fornicatus, decem annorum satisfactione multabitur; quomodo consequens est, quod subiungitur: ut presbytero quinque, diacono trium, clerico duorum annorum de pecuali concubitu poenitentia indicetur? Unde quicunque, hoc est, quilibet etiam laicus et decennalis spatii afflictione constringitur, inde presbytero quinquennium ponitur, id est, dimidium totius poenitentiae relaxatur. Quibus, rogo, sacri eloquii paginis haec friuola insomnia congruunt, quae semetipsa tam euidenter impugnant? Quis non perpendat, 21 quis aperte non uideat, quia haec, et his similia sacris canonibus fraudulenter immista, figmenta sunt diabolica, atque ad decipiendas simplicium animas callidis machinationibus instituta? Sicut enim melli, uel quibuslibet esculentioribus cibis uenenum fraudulenter immititur, ut dum ad comedendum alimentorum suauitas prouocat, uirus, quod latet, facilius in hominis interiora se transfundat; ita haec subdola et mendosa commenta sacris inseruntur eloquiis, ut suspicionem effugiant falsitatis; et quodam quasi melle sunt oblinita, dum falsae pietatis uidentur dulcedine saporata. Sed caue ab his, quicunque es, ne te Sirenarum carmen mortifera suauitate demulceat; ne nauim tuae mentis in Scyllacae uoraginis profunda demergat: non te sanctorum conciliorum pelagus proIata forsitan austeritate perterreat; non te uadosi syrtes apocryphorum canonum promissa lenitate fluctuum trahant. Saepe enim nauis procellosos fugiens fluctus, dum littoreis propinquaret arenis, naufragium pertulit; et saepe alta pelagi sulcans, sine iactura oneris, incolumis enatauit. CAPUT XII. Quod haec ludibria iure a numero canonum excluduntur, quod certum habere non uideantur auctorem. Verumtamen quis istos canones fabricauit? quis in purpureo Ecclesiae nemore tam spinosos, tam aculeatos paliuri tribulos seminare praesumpsit? Constat nimirum, quod omnes authentici canones, aut in uenerandis synodalibus conciliis sunt inuenti, aut a sanctis Patribus Sedis Apostolicae Pontificibus promulgati: nec cuiquam soli homini licet canones edere, sed illi tantummodo hoc competit priuilegium, qui in B. Petri cathedra cernitur praesidere. Haec autem, de quibus Ioquimur, spuria 22 canonum uitulamina, et a sacris conciliis noscuntur exclusa, et a decretis Patrum omnino probantur extranea: sequitur ergo, ut nequaquam inter canones habeantur, quae nec decretalibus Patrum edictis, nec a sacris uidentur prodire conciliis. Quidquid enim inter species non annumeratur, a genere procul dubio alienum esse decernitur. Quod si nomen auctoris inquiritur, certum non ualet dici, quia nec poterat in uariis codicibus uniformiter inueniri. Alibi enim scribitur, Theodorus dicit; alibi, Poenitentialis Romanus dicit; alibi, Canones apostolorum; aliter hic, aliter titulantur illic: et dum unum habere non merentur auctorem, omnem perdunt sine dubio auctoritatem. Quae enim sub tot incertis auctoribus nutant, nullum certa auctoritate confirmant. Et necesse est, ut quae dubietatis caliginem legentibus generant, a luce sacrarum Scripturarum, remota omni dubietate, recedant. Iam uero his scenicis deliramentis, de quibus carnales homines praesumebant, ex numero canonum eliminatis, ac perspicua argumentorum ratione conuictis, illos canones apponamus, de quorum fide et auctoritate nulla prorsus ambiguitate diffidimus. ln Ancyrano quippe concilio reperitur. CAPUT XIII. De his, qui fornicantur irrationabiliter, id est, qui miscentur pecoribus, aut cum masculis polluuntur. De his qui irrationabiliter uersati sunt, siue uersantur: quotquot ante uigesimum annum tale crimen commiserunt, quindecim annis exactis in poenitentia, communionem mereantur orationum; deinde quinquennio in hac communione durantes, tunc demum oblationis sacramenta contingant. Discutiatur autem et uita eorum, qualis tempore poenitudinis exstiterit, et ita misericordiam consequantur. Quod si inexplebiliter his haerere criminibus, ad agendam 23 poenitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem peracta uiginti annorum aetate, et uxorem habentes, hoc peccato prolapsi sunt, uiginti quinque annorum poenitudinem gerentes, in communionem recipiantur orationum, in qua quinquennio perdurantes, tunc demum oblationis sacramenta percipiant. Quod si qui et uxores habentes, et transcendentes quinquagesimum annum aetatis ita deliquerint, ad exitum uitae communionis gratiam consequantur. Ecce in ipso huius uenerandae auctoritatis titulo manifeste perpendimus, quia non solum hi, qui consummato actu contra naturam delinquunt; sed et hi, qui quolibet ingenio cum masculis polluuntur, concubitoribus pecorum per omnia comparantur. Si enim ad interiecta uerba respicimus, caute et cum magnae discretionis Iibramine posita peruidemus, cum dicitur: Qui miscentur pecoribus, aut cum masculis polluuntur. Nam si per hoc, quod dicitur, qui cum masculis polluuntur, eos tantummodo, qui consummato actu contra naturam peccant, exprimere uoluisset, nequaquam ei necesse fuisset duo uerba proponere, qui cum solo eo, quod est, miscentur, potuisset suae intentionis dicta complere. Sufficeret quippe ad styli compendium, si totam sententiam uno uerbo comprehenderet, dicens: Qui miscentur pecoribus, aut masculis. Miscentur enim uno modo et hi, qui pecora, et hi, qui masculos uiolant. Sed eum alios misceri pecoribus, alios non misceri, sed pollui cum masculis dicat; patet profecto, quia in fine commatis non de corruptoribus tantummodo masculorum, sed et de quolibet modo pollutoribus sententiam proferat. Notandum autem huius constitutionis edictum praecipue de laicis institutum, quod facile perpenditur in eo, quod in sequeniibus subinfertur: Quotquot autem peracta uiginti annorum aetate, et uxorem habentes, hoc peccato prolapsi sunt, uiginti quinque 24 annorum poenitudinem gerentes, in communionem recipiantur orationum, in qua quinquennio perdurantes, tunc demum oblationis sacramenta percipiant. Si ergo quilibet saecularis huius facinoris reus, peracta uiginti quinque annorum poenitentia, in communionem quidem orationum, necdum autem ad percipienda oblationum sacramenta admittuntur, quo pacto religiosus non solum ad percipienda, sed etiam ad offerenda, et consecranda ipsa sacra mysteria idoneus iudicabitur? Si uix illi permittitur, ut ecclesiam cum aliis oraturus introeat; qualiter isti dabitur, ut ad altare Domini pro aliis intercessurus accedat? Si ille antequam tam prolixum poenitentiae spatium transigat, non meretur audire; iste quomodo dignus est sacra missarum solemnia celebrare? Si ille qui minus peccauit, ut puta per latum saeculi iter incedens, indignus est coelestis Eucharistiae munus ore percipere; qualiter iste merebitur tam terribile mysterium pollutis manibus contrectare? Videamus adhuc idem Ancyranum concilium, quid ex eodem crimine iterum definierit. CAPUT XIV. De his qui in pecudes, uel in masculos aut olim polluti sunt, aut hactenus hoc uitio tabescunt. Eos qui irrationabiliter uixerunt, et lepra iniusti criminis alios polluerunt, praecepit sancta synodus inter eos orare, qui spiritu periclitantur immundo. Plane dum non dicit, qui lepra iniusti criminis alios corrupperant, sed polluerunt, quod etiam cum ipsius tituli praefatione concordat, ubi non de corruptis sed de pollutis exorsum est; liquet profecto, quia quocunque modo per ardorem libidinis uir cum uiro polluitur, non inter catholicos Cbristianos, sed inter 25 daemoniacos orare praecipitur; quatenus si carnales homines ex semetipsis nesciunt pensare quod sunt, ab ipsis saltem ualeant edoceri, cura quibus sunt communi orationis ergastulo deputati. Et certe satis dignum est, ut qui contra legem naturae, contra humanae rationis ordinem, carnem suam per tam foeda commercia daemonibus tradunt, communem orationis angulum cum daemoniacis sortiantur. Nam cum his malis ipsa penitus humana natura resistat, difficultatem diuersi sexus abhorreat, luce clarius constat, quia nunquam tam auersa, tam aliena praesumerent, nisi eos, ut puta uasa irae apta in interitum, iniqui spiritus pleniter possiderent ; sed cum eos possidere incipiant, tunc per omne, quod implent, inuasi pectoris tartareum uirus suae malignitatis infundunt, ut iam illa inhianter appetant, non quae naturalis motus carnis efflagitet, sed quae sola diabolica praecipitatio subministret. Nam cum uir in uirum ad perpetrandam immunditiam irruit, non est ille naturalis impetus carnis, sed tantum diabolicae stimulus impulsionis. Vigilanter ergo sancti Patres Sodomitas cum energumenis simul orare sanxerunt, quos eodem diabolico spiritu inuasos esse non dubitauerunt. Quomodo ergo per sacerdotalis officii dignitatem inter Deum et populum debet mediator assistere, qui a totius populi congregatione seiunctus, nunquam nisi inter daemoniacos iubetur orare? Sed quoniam duo ex uno sacro concilio testimonia adbibere curauimus , quid etiam magnus Basilius de eo, de quo nunc agitur, uitio sentiat, inseramus : ut in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum ; ait enim: CAPUT XV. De clericis, uel monachis, si fuerint masculorum insectatores. 26 Clericus, uel monachus adolescentum, uel paruulorum insectator, uel qui osculo, uel qui aliqua occasione turpi deprebensus fuerit, publice uerberetur, et coronam amittat, decaluatusque turpiter sputamentis obliniatur in facie, uinculisque arctatus ferreis, carcerali sex mensibus angustia maceretur, et triduo per hebdomadas singulas ex pane hordeaceo ad uesperam feriatur; post haec aliis sex mensibns sub senioris spiritualis custodia, segregata in curticula degens, operi manuum et orationi sit intentus, uigiliis et orationibus subiectus, ei sub custodia semper duorum spiritualium fratrum ambulet, nulla praua locutione, uel concilio deinceps iuuenibus coniungendus. Hic carnalis homo studiose perpendat, utrum ecclesiasticis officiis tuto ministrare ualeat, quem sacra auctoritas tam ignominiosis, tam turpibus dehonestandum contumeliis iudicat; nec ex eo sibi blandiatur, quia neminem corruperit, cum apertissime scriptum uideat, quia qui so!o osculo, uel aliqua occasione turpi deprehensus fuerit, omnibus illis probrosae disciplinae confusionibus merito subiacebit. Quod si osculum tam austerae ultionis supplicio plectitur, ipsa cum alio contaminatio quid meretur? Ad puniendum namque cui crimini, cui immanissimo sceleri non sufficeret publice uerberari, coronam amittere, turpiter decaluari, saliuarum spurcitiis obliniri, carceralibus angustiis diutius comprini, ferreis insuper uinculis coarctari? postremum quoque hordeaceo pane feriari praecipitur; quia qui factus est sicut equus et mulus (Psalo. XXXI) congrue non cibo reficitur hominum, sed annona pascitur iumentorum. Porro si huius peccati pondus pensare negligimus, in ipso saltem poenitentiae iudicio, quod imponitur, manifestissime declaratur. Quisquis enim canonica censura 27 publicam subire poenitentiam cogitur, profecto ecclesiasticis indignus officiis perspicua Patrum sententia iudicatur. Unde ei beatus papa Siricius inter caetera scripsit, dicens: lllud quoque nos par fuit prouidere , ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem, ac reconciliationem nulli unquam Iaico liceat honorem clericatus adipisci; quia quamuis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerant uasa uitiorum. Cum ergo huius peccati obnoxium non solum duram, sed et publicam poenitentiam B. Basilius subire praecipiat, poenitentem uero clericatus ordinem obtinere Siricius interdicat; manifeste colligitur, quia qui foeda cum masculo libidinosse immunditiae sorde polluitur, ecclesiasticis fungi officiis non meretur; nec idonei sunt diuinum tractare mysterium, qui, ut dicitur, dudum fuerant uasa uitiorum. CAPUT XVI. Nefandae turpitudinis digna uituperatio. Hoc sane uitium nulli prorsus est uitio conferendum, quod omnium immanitatem superat uitiorum. Hoc siquidem uitium mors est corporum, interitus est animarum, carnem polluit, mentis lumen exstinguit, Spiritum sanctum de templo humani pectoris eiicit, incentorem luxuriae diabolum introducit, mittit in errorem, subtrahit deceptae menti funditus ueritatem, eunti laqueos praeparat, cadenti in puteum, ne egrediatur oppilat, infernum aperit, paradisi ianuam claudit, coelestis Ierusalem ciuem tartareae Babylonis facit haeredem, de stella coeli, stipulam exhibet ignis aeterni, abscindit membrum Ecclesiae, et in uorax proiicit gehennae aestuantis incendium. Hoc uitium supernae patriae muros conatur euertere, et rediuiua 28 exustae Sodomae satagit moenia reparare. Hoc est enim, quod sobrietatem uiolat, pudicitiam necat, castitatem iugulat, uirginitatem, quae irrecuperabilis est, spurcissimae contagionis mucrone trucidat. Omnia foedat, omnia maculat, omnia polluit; et quantum ad se, nihil purum, nihil a sordibus alienum, nihil mundum esse permittit: «Onmia enim, ut Apostolus ait, munda mundis: contaminatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I). » Hoc uitium a choro ecclesiastici conuentus eliminat, et cum energumenis ac daemonio laborantibus orare compellit, a Deo animam separat, ut daemonibus iungat. Haec pestilentissima Sodomorum regina suae tyrannidis legibus obsequentem, hominibus turpem, Deo reddit odibilem; aduersus Deum nefanda bella conserere, nequissimi spiritus imperat militiam baiulare; ab angelorum consortio separat, et infelicem animam sub propriae dominationis iugo a sua nobilitate captiuat. Virtutum armis suos milites exuit, omniumque uitiorum iaculis, ut confodiantur, exponit. In Ecdesia humiliat, in foro condemnat, foedat in secreto, dehonestat in publico, conscientiam rodit ut uermis, carnem exurit ut ignis; anhelat, ut uoluptatem expleat; at contra timet ne ad medium ueniat, ne in publicum exeat, ne hominibus innotescat. Quem enim ille non timeat, qui et ipsum communis ruinae participem pauida suspicione formidat? Ne uidelicet et ipse qui simul peccat, iudex sceleris per confessionem fiat, dum non modo quia peccauerit, confiteri non ambigat, sed etiam cum quo peccauit consequenter adiungat: ut sicut unus in peccato mori, nisi altero moriente non potuit; ita et alter alteri resurgendi occasionem praebeat, cum resurgit. Ardet caro misera furore libidinis, tremit mens frigida rancore suspicionis, et in pectore miseri hominis iam quasi tartareum chaos exaestuat, dum quot cogitationum aculeis pungitur, quodammodo tot poenarum 29 suppliciis cruciatur. Infelici quippe animae postquam hic uenenatissimus coluber dentes semel infixerit, illico sensus adimitur, memoria tollitur, mentis acies obscuratur; fit immemor Dei, obliuiscitur etiam sui. Haec namque pestis fidei fundamentum euacuat, spei robur eneruat, charitatis uinculum dissipat, iustitiam tollit, fortitudinem subruit, temperantiam eximit, prudentiae acumen obtundit. Et quid amplius dicam? Quandoquidem omnem uirtutum cuneum de curia humani cordis expellit, onmemque uitiorum barbariem, uelut euulsis portarum repagulis, intromittit. Cui scilicet illa, quae sub specie terrenae Ierusalem dicitur, Ieremiae sententia congruenter aptatur: «Manum, inquit, misit hostis ad omnia desiderabilia eius; quia uidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in Ecclesiam tuam (Thren. I).» Nimirum quem haec atrocissima bestia cruentis semel faucibus deuorat, a cunctis bonis operibus quibusdam suis uinculis obligat, per omnia nequissimae prauitatis abrupta praecipitanter effrenat. Mox nempe ut quisque in hanc extremae perditionis abyssum fuerit lapsus, a superna patria exsul efficitur, a Christi corpore separatur, totius Ecclesiae auctoritate confunditur, omnium sanctorum Patrum iudicio condemnatur, inter homines in terra despicitur, a coelestium ciuium contubernio reprobatur; fit sibi coelum ferreum, et terra aenea; neque illuc potest pondere criminis grauatus assurgere; neque hic sua mala ignorantiae latibulo diutius occultare; non hic potest gaudere, dum uiuit; nec illic sperare, dum deficit, quia et nunc humanae derisionis opprobrium, et postmodum aeternae damnationis cogitur perferre tormentum. Cui uidelicet animae bene congruit illa propheticae lamentationis uox, qua dicilur: «Vide, Domine , quoniam tribulor, uenter meus conturbatus est, subuersum est cor meum in memetipsa, quoniam plena sum amaritudine: foris 30 interficit gladius, et domi mors similis est (Thren. I). » CAPUT XVII. Flebilis lamentatio super animam immunditiae sordibus deditam. Ego, ego te, infelix anima, defleo, atque ex intimo pectore de tuae perditionis sorte suspiro. Defleo te, inquam, miserabilis anima immunditiae sordibus dedita, toto nimirum lacrymarum fonte lugenda. Proh dolor! Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? (Ier. IX). Nec inconuenientius hoec flebilis uox me nunc singultante depromitur, quam tunc ex ore prophetico ferebatur. Non enim Iapidea turritae urbis propugnacula, non manufacti templi subuersa couqueror aedificia, non uilis uulgi agmina lamentor ad Babylonici regis imperium ducta fuisse captiua; nobilis a me anima plangitur, ad imaginem Dei, et similitudinem condita, et pretiosissimo Cbristi sanguine comparata, multis clarior aedificiis, cunctis certe terrenae fabricae praeferenda fastigiis. Insignis igitur animae lapsum, et templi, in quo Christus habitauerat, lamentor excidium. Oculi mei, plorando deficite, uberes lacrymarum riuos effundite, continuis fletibus tristia lugubres ora rigate. Deducant cum propheta oculi mei lacrymas per diem et noctem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est uirgo filia populi mei, plaga pessima, uehementer (Ier. XIV). Filia quippe populi mei pessima plaga percussa est; quia anima, quae sanctae Ecclesiae fuerat filia, ab hoste humani generis telo immunditiae est crudeliter sauciata: et quae in aula regis aeterni lacte sacri eloquii tenere ac molliter enutriebatur; nunc ueneno libidinis pestilenter infecta, in sulphureis Gomorrhae cineribus tumefacta, ac rigida iacere conspicitur. «Qui enim uescebantur uoluptuose, interierunt in uiis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora 31 (Thren. IV).» Quare? sequitur propbeta, et dicit: «Quia maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subuersa est in momento (Ibid.).» iniquitas quippe Christianae animae peccatum superat Sodomorum, quia unusquisque nunc tanto deterius delinquit, quanto et ipsa euangelicae gratiae mandata contemnit; et ne remedium excusatoriae tergiuersationis inueniat, notitia illum diuinae legis instanter accusat. Heu, heu, infelix anima! cur non consideras a quantae dignitatis culmine sis eiecta, quanto splendoris et gloriae sis decore nudata ? Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion, proiecit de coelo in terram inclytam Israel, egressus est a filia Sion omnis decor eius (Thren. II). Ego calamitati tuae compatiens, et ignominiam tuam amarissime deflens, dico : «Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt uiscera mea , effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei (lbid. II);» et tu mala tua pensare dissimulans, atque animos a crimine sumens, Sedeo, ais, regina; et uidua non sum ! Ego captiuitatem tuam miseratus exclamo : Quare Iacob ductus est ut uernaculus, et Israel factus est in praedam ? (Ier. II). Et tu dicis : Quia diues sum, et locupletatus, et nullius egeo. Et nescis quia tu es miser, miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus? (Apoc. III). Perpende, miser, quanta cor tuum obscuritas premat; animaduerte, quam densa te caligo caecitatis inuoluat. In uirilem sexum furor te libidinis impulit? In tuam te speciem, boc est, uirum in uirum, Iuxuriae rabies incitauit ? Nunquid hircus in hircum aliquando libidine praecipitatus insiliit? Nunquid aries in arietem ardore coitus insaniuit? Equus nempe cum equo ad unum praesepe blande et concorditer pascitur, qui uisa equa in sensibilitatem luxuriae protinus efferatur. Nunquam taurus taurum amore coeundi 32 petulanter appetiit, nunquam asinus stimulo concumbendi cum asino ruditus emisit. Hoc ergo perditi homines perpetrare non metuunt, quod ipsa quoque bruta animalia perhorrescunt : quod ab humanae prauitatis temeritate commititur, irrationabilium pecorum iudicio condemnatur. Dic, uir euirate ; responde, homo effeminate, quid in uiro quaeris, quod in temetipso inuenire non possis ? quam diuersitatem sexuum ? quae uaria lineamenta membrorum ? quam mollitiem ? quam carnalis illecebrae teneritudinem ? quam lubrici uultus iucunditatem ? Terreat te, quaeso, uigor masculini aspectus, abborreat mens tua uiriles artus, Naturalis quippe appetitus officium est, ut hoc unusquisque extrinsecus quaerat quod intra suae facultatis claustra reperire non ualet. Si ergo te contrectatio masculinae carnis oblectat, uerte manus in te : et scito, quia quidquid apud te non inuenis, in alieno corpore in uacuum quaeris. Vae tibi, infelix anima ! de cuius interitu tristantur angeli, insultant plausibus inimici; facta es praeda daemonum, rapina crudelium, spolium impiorum : «Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui; sibilauerunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Deuorabimus eam : en ista est dies, quam exspectabamus : inuenimus, uidimus (Thren. II). » CAPUT XVIII. Quod ideo anima debet plangi, quia non plangit. Idcirco ego te, o miserabilis anima, tot lamentationibus defleo, quia te flere non cerno; idcirco ego pro te humi prostratns iaceo, quia te male erectam post tam grauem lapsum ultro etiam ad fastigium ecclesiastici ordinis contendere uideo. Caeterum si tu te in humilitate deprimeres, ego de tua restauratione securus, totis in Domino uisceribus exsultarem ; si contriti cordis digna compunctio pectoris tui arcana concuteret, ego non 33 immerito ineffabilis laetitiae tripudio iucundarer. Idcirco ergo maxime flenda es, quia non fles ; ideo alienis doloribus indiges, quia calamitatis tuae periculum ipsa non doles; et eo amarioribus fraternae compassionis es fletibus deploranda, quo nullo perpenderis propriae tristitiae maerore turbata ; ut quid damnationis tuae pondus pensare dissimulas ? ut quid te modo in peccatorum profunda mergendo, modo in superbiam eleuando, iram tibi in die irae thesaurizare non cessas ? Venit, uenit super te maledictio illa, quae ex ore S. Dauid in Ioab, et in domum eius est, fuso Abner sanguine, iaculata. Pestis illa Gomorrhiana nunc in habitatione tui corporis uiuit, quae domum Ioab crudelis homicidii ultione damnauit. Percusso quippe Abner, ait S. Dauid; «Mundus ego sum, et regnum meum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner : et ueniat super caput Ioab, et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab {Gomorrhianum} fluxum seminis sustinens (II Reg. III). » Pro quo secunda translatio habet: Fluxum seminis sustinens, et leprosus tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. Lepra quippe perfunditur, qui grauis peccati labe foedatur. Fusum uero tenere, est uirilis uitae fortia facta relinqnere, et femineae conuersationis illecebrosam mollitiem exhibere. Gladio cadit, qui furorem diuinae indignationis incurrit. Pane indiget, quem a perceptione Christi corporis, proprii reatus poena coercet: Ille est enim panis uiuus qui de coelo descendit (Ioan. VII). Si ergo post fluxum seminis leprosus factus praecepto legis extra castra manere compelleris, cur adhuc in eisdem castris etiam honoris primatum obtinere contendis? Nunquid non Ozias rex cum superbe adolere incensum super altare thymiamatis uoluisset, postquam se plaga leprae coelitus percussum agnouit, non modo a sacerdotibus de templo expelli patienter tulit; sed et ipse celeriter egredi 34 festinauit? Scriptum quippe est: «Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, uiderunt lepram in fronte eius, et festinato expulerunt eum ;» moxque subiungitur : « Sed et ipse perterritus, accelerauit egredi, eo quod sensisset plagam Domini (II Paral. XXVI). » Si rex corporali lepra percussus, a sacerdotibus de templo eiici non contempsit, tu leprosus in anima, cur tot sanctorum Patrum iudicio a sacris altaribus remoueri non pateris ? Si ipse dimisso regiae dignitatis imperio, habitare in domo priuata usque ad obitum non erubuit; tu cur a sacerdotalis officii confunderis arce descendere, ut in poenitentiae sepultura conclusus, te inter uiuos studeas quasi mortuum deputare ? Et, ut ad illam Ioab mysticam recurramus historiam, si ipse gladio corruisti, quomodo alium per sacerdolalem gratiam suscitabis? Si ipse exigentibus meritis, indiges pane, id est, a Christi separatus es corpore, quo pacto alium poteris coelestis mensae dapibus satiare? Si tu Oziae lepra es percussus in fronte, hoc est, infamiae nota dehonestaris in facie, quomodo alium poteris obducta perpetrati criminis alluuione purgare ? Erubescat ergo tumefacta superbia, nec super se extolli inaniter appetat, quam infra se proprii reatus sarcina non mediocriter grauat; discat mala sua subtili consideratione perpendere, discat se intra mensurae suae metas humiliter cohibere, ne dum id, quod nullo modo praeualet assequi, arroganter usurpet: hoc etiam quod uera humilitas sperare potuisset, prorsus amittat. CAPUT XIX. Quod ruina est populi, officium sacerdotis indigni. Quid est, quaeo, o damnabiles carnales homines, quod tanto ambitionis ardore ecclesiasticae dignitatis culmen 35 appetitis? Quid est, quod tanto desiderio uestrae perditionis nexibus Dei populum illaqueare tentatis? Non uobis sufficit, quia uosmetipsos in alta facinorum praecipitia mergitis, nisi ruinae uestrae periculo et alios inuoluatis ? Si enim fortasse quis ueniat, ut pro se ad intercedendum nos apud potentem quempiam uirum qui sibi iratus, nobis uero esset incognitus, dicat, protinus respondemus : Ad intercedendum uenire non possumus, quia familiaritatis eius notitiam non habemus. Si ergo homo apud hominem, de quo minime praesumit, fieri intercessor erubescit: qua mente apud Deum intercessionis locum pro populo arripit, qui familiarem se eius gratiae esse per uitae meritum nescit ? Aut ab eo quomodo in aliis ueniam postutat, qui, utrum sibi sit placatus, ignorat ? Qua in re est adhuc aliud sollicitius formidandum, ne qui placare iram posse creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido nouimus, quia cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. Qui ergo adhuc desideriis terrenis astringitur, caueat, ne districti iram Iudicis grauius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae. Solerter ergo se quisque metiatur, ne locum sacerdotalis ofiicii suscipere audeat, si adhuc in se uitium damnabiliter regnat; ne is, quem crimen deprauat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum. Parcite ergo, parcite, et furorem Dei aduersum uos inexstinguibiliter accendere formidate, ne quem inique agendo patenter offenditis, ipsis quoque orationibus acrius irritetis, ac propria ruina contenti, cauete fieri alienae perditionis obnoxii; quatenus quo temperantius nunc peccando corruitis, eo facilius quandoque porrecta manu poenitentiae per Dei misericordiam resurgatis. CAPUT XX. 36 Quod de manibus immundorum nolit Deus accipere sacrificium. Quod si ipse omnipotens Deus de manibus uestris sacrificium dedignatur accipere, qui uos estis, qui nolenti importune praesumatis ingerere? Victimae quippe impiorum abominabiles Domino (Prou. XV). Sed qui me stomachamini, atque despicitis auscultare scribentem; ipsum saltem audite prophetico uobis ore loquentem : ipsum, inquam, audite concionantem, intonantem, uestra sacrificia respuentem, uestris obsequiis publice reclamantem. Ait enim eximius propbetarum Isaias, imo Spiritus Sanctus per os Isaiae: «Audite, inquit, uerbum Domini, principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae. Quo mihi multitudinem uictimarum uestrarum, dicit Dominus? Plenus sum holocausto arietum, et adipe pinguium : et sanguinem uitulorum, et agnorum et hircorum nolui. Cum ueneritis ante conspectum meum, quis quaesiuit haec de manibus uestris, ut ambularetis in atriis meis ? Ne offeratis ultra sacrificium frustra; incensum abominatio est mihi : neomenias, et Sabbatum, et festiuitates alias non feram; iniqui sunt coetus uestri; Kalendas uestras, et solemnitates uestras odiuit anima mea ; facta sunt mihi molesta, laboraui sustinens. Et cum extenderitis manus uestras, auertam oculos meos a uobis: et cum multiplicaueritis orationem, non exaudiam; manus enim uestrae sanguine plenae sunt (Isa. I).» Animaduertitis igitur, quia licet omnia uitiorum mala diuinae correptionis sententia communiter feriat, in principes tamen Sodomorum, el populum Gomorrhae principaliter iaculata descendat; ut si humanae attestationi credere fortasse dissimulat, quam sit hoc mortale uitium, diuino saltem testimonio, litigiosorum temeritas acquiescat. Si autem ab aliquo nobis opponatur, quod in 37 prophetica locutione subiungitur : «Manus, inquit, uestrae sanguine plenae sunt; » ut uidelicet in diuinae inuentionis oraculo magis homicidium quam carnis immunditiam uelit intelligi, nouerit in diuinis eloquiis omnia peccata sanguinem nuncupari; S. Dauid attestante, qui ait : «Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae (Psal. L).» Verumtamen si et huius uitii naturam studeamus solerter inspicere et physicorum dicta ad memoriam reuocare, inuenimus seminis fluxum ex sanguinis origine procreatum. Sicut enim agitatione uentorum aqua maris in spumam conuertitur, ita contrectatione genitalium sanguis in humorem seminis excitatur. Non ergo a sano intellectu abhorrere merito creditur, si quod dictum est, manus uestrae sanguine plenae sunt, de peste immunditiae dictum esse uideatur. Et hoc fortasse fuit, quod illa in Ioab uindicta non ex alia, quam ex fusi sanguinis culpa processit; ut qui alienum sanguinem uolens effuderat, digna eum poena percelleret, si et sui sanguinis profluuium nolendo toleraret. Sed quia diu disputando ad hoc usque peruenimus, ut et ipsum Dominum immundorum sacriflcia reprobantem, et contestatorie prohibentem liquido monstraremus : quid nos peccatores miramur, si ab his in nostra admonitione contemnimur? Si diuinae uocis imperium paruipendi incrassato reproborum corde conspicimus; quid mirum si nobis non creditur, qui terra sumus? CAPUT XXI. Quod nulla sanctitatis oblatio a Deo suscipitur, qua immunditiae sordibus inquinatur. Iam ergo qui sanctorum Patrum reuerenda concilia despicit, qui apostolorum apostolicorumque uirorum 38 praecepta contemnit, qui canonicae sanctionis edicta praeterire non metuit, qui ipsius diuinae auctoritatis imperium floccipendit, admonendus est saltem ut diem uocationis suae ante oculos ponat; et quo grauius peccat, eo durius se iudicandum esse non ambigat. Sicut sub specie Babylonis ab angelo dicitur : «Quantum se exaltauit, et in deliciis fuit, tantum date ei tormenta et luctus (Apoc. XVIII).» Admonendus est, ut consideret, quia quandiu huius uitii morbo laborare non cessat, etiam si aliquid boni agere cernitur, suscipere tamen praemium non meretur. Nec ulla religio, nulla sane mortificatio, nulla uitae perfectio oculis superni Iudicis digna decernitur, quae tam turpis immunditiae sordibus inquinatur. Ut autem probetur uerum esse quod dicitur, uenerabilis S. Bedae testimonium in medium deducatur : «Qui, inquit, ita eleemosynam tribuit, ut culpam non dimittat, animam non redimit, quam a uitiis non compescit.» Hoc ille eremita suo facto probat, qui cum multis uirtutibus cum suo quodam collega deseruisset, haec illi per diabolum iniecta cogitatio est: ut quandocunque libidine titillaretur, sic semen detritu genitalis membri egerere deberet, tanquam phlegma de naribus proiiceret; qui ob id et daemonibus moriens, uidente socio, traditus est. Tum idem socius reatum eius ignorans, sed exercitia uirtutum recolens, pene desperauit, dicens : O quis poterit saluus esse? quomodo iste periit? Cui mox angelus astans, dixit: Ne turberis; iste enim, licet multa fecerit, tamen per illud uitium, quod Apostolus uocat immunditiam (Rom. I), cuncta foedauit. CAPUT XXII. Quod omnes quatuor illi modi superius enumerati, contra naturam sunt. 39 Non ergo in eo sibi quisque blandiatur, quia cum alio non corruit, si per semetipsum his luxuriantis illecebrae contaminationibus fluit; cum iste infelix eremita qui daemonibus in mortis articulo traditur, non alium polluisse, sed semetipsum perdidisse per immunditiam doceatur. Sicut enim ex uno uitis cespite diuersi palmites prodeunt, ita ex una Sodomitica immunditia, uelut uenenattissima radice, quatuor illi ramusculi, quos superius enumerauimus, oriuntur : ut ex quocunque eorum quis pestiferum botryonem carpat, protinus ueneno infectus indifferenter intereat. Ex uinea enim Sodomorum uitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha : « Uua eorum , uua fellis, et botrus amaritudinis ipsis (Deut. XXXII).» Serpens enim iste, quem nostrae disputationis sude frangere nitimur, quadriceps est, et cuiuscunque capitis dente momordit, totum mox suae nequitiae uirus infudit. Siue ergo semetipsum quis polluat, siue alium quocunque modo, licet discretione seruata, procul dubio tamen Sodomiticum scelus perpetrasse conuincitur. Neque enim legitur, quod illi Sodomorum incolae solummodo alios consummato actu corruperint; sed potius credendum est quod iuxta effrenatae libidinis impetum, diuersis modis sint in se, uel in alios turpitudinem operati. Discant miseri, discant se a tam detestabilis uitii peste compescere, lenocinantem libidinis lasciuiam uiriliter edomare, petulantia carnis incentiua reprimere, terribile diuinae districtionis iudicium medullitus formidare; ad memoriam semper reuocantes illam apostolicae comminationis sententiam, qua dicitur : «Terribile est incidere in manus Dei uiuentis Hebr. X).» Illud etiam formidolose recolentes, quod propheta minaciter intonat, dicens : «Quia in igne zeli Domini deuorabitur omnis terra, et in gladio eius omnis caro (Sophon. I).» Si enim carnales homines diuino gladio deuorandi sunt, ut quid nunc ipsam carnem damnabiliter 40 diligunt ? ut quid carnis uoluptatibus eneruiter cedunt? Ille nimirum est gladius, quem Dominus per S. Moysen intentat peccatoribus, dicens : «Exacuam uelut fulgur gladium meum (Deut. XXXII).» Et iterum : «Gladius, inquit, meus manducabit carnes (Ibid.);» id est, furor meus deglutiet in carnis dclectatione uiuentes. Sicut enim ii, qui aduersus uitiorum monstra confligunt, supernae uirtutis auxilio fulciuntur; ita e diuerso carnis immunditiae dediti, soli diuinae ultionis iudicio reseruantur. Unde et Petrus: « Nouit, inquit, Dominus pios de tentatione eripere, iniquos uero in die iudicii reseruare cruciandos : magis autem, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant (II Petr. II).» Quos etiam alibi increpans, ait: «Existimantes, inquit, dici delicias coinquinationes, et maculae deliciis affluentes, conuiuiis suis luxuriantes in uobiscum, oculos habentes plenos adulterio, et incessabili delicto (Ibid.).» Nec glorientur, qui in sacro ordine positi sunt, si exsecrabiliter uiuunt : quia quo altius stantes eminent, eo profundius corruentes iacent : et sicut alios deberent nunc in sanctae conuersationis uita praecedere, ita postmodum atrociora coguntur supplicia sustinere; quia iuxta Petri uocem : «Deus eitiam angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reseruari. Et ciuitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens (Gen. XIX), euersione damnauit, exemplo eorum qui impie acturi sunt (II Pet. II)» Quid est quod beatus apostolus postquam diabolicae damnationis praecipitium retulit, ad Sodomorum quoque, et Gomorrhaeorum se mox conuertit excidium; nisi ut patenter ostenderet, quia qui nunc sunt immunditiae uitio traditi, simul etiam cum immundis spiritibus aeterna sunt ultione damnandi? Et quos nunc ardor Sodomiticae libidinis uexat, postmodum etiam cum ipso totius iniquitatis auctore flamma perpetuae combustionis exurat? Cui senientiae etiam Iudas 41 apostolus aptissime concinit, dicens : «Angelos, inquit,qui non obseruauerunt suum principatum , sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei, uinculis aeternis sub caligine seruauit: sicut Sodoma et Gomorrha, et finitimae ciuitates simili modo exfornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes (Iud. I, 6-7)» Patet ergo, quia sicut angeli suum non obseruantes principatum, tartareae caliginis meruere supplicium; ita qui a sacri ordinis dignitate, in carnalis uitii uoraginem corruunt, in perpetuae damnationis barathrum merito deuoluuntur. Et, ut breuiter cuncta concludam, quisquis quolibet eorum modo, quos supra distinximus, nefandae turpitudinis se contagione foedauerit, nisi fructuosae paenitentiae fuerit satisfactione purgatus, nunquam babere Dei gratiam poterit, nunquam Christi corpore et sanguine dignus erit, nunquam coelestis patriae limen intrabit, quod apostolus Ioannes in Apoealypsi manifeste declarat, qui dum de coelestis regni gloria loqueretur, addidit, dicens : «Non intrabit in illam aliquis coinquinatus, et faciens abominationem (Apoc. XXI). » CAPUT XXIII. Exhortatio lapsi in peccato hominis, ut resurgat. Exsurge, exsurge, quaeso, expergiscere, o homo, qui misere uoluptatis sopore deprimeris; reuiuisce tandem, qui lethali coram inimicis tuis gladio corruisti. Adest apostolus Paulus; audi illum uociferantem, pulsantem, concutientem, clarisque super te uocibus inclamantem: «Exsurge, inquit, qui dormis, et exsurge a mortuis, et exsuscitabit te Christus (Ephes. V). » Qui Christum resuscitatorem audis, cur de tua resuscitatione diffidis? Audi ex ore ipsius : « Qui credit, 42 inquit, in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet (Ioan. XII). » Si uita uiuificatrix te quaerit erigere, tu cur ulterius feras in tua morte iacere? Caue, caue ergo, ne te barathrum desperationis absorbeat. Mens tua fiducialiter ex diuina pietate praesumat, ne pro magnitudine criminis impoenitens obdurescat. Non est enim peccatorum desperare, sed impiorum; nec magnitudo criminum in desperationem adducit animam, sed impietas. Si enim tantum diabolus potuit, ut te in huius uitii profunda submergeret; quanto magis te uirtus Christi poterit ad eum, de quo lapsus es, uerticem reuocare? «Nunquid qui cecidit, non adiiciet ut resurgal ? (Psal. XL).» Cecidit asinus carnis tuae in luto sub pondere; est stimulus poenitentiae, qui pungat; est manus spiritus, quae uiriliter extrahat. Samson ille fortissimus, quia male blandienti mulieri secretum sui cordis aperuit, non solum septem crines, quibus uirtus alebatur, amisit, sed etiam praeda factus Allophylis, oculos perdidit: postmodum uero capillis iam renascentibus, Domini Dei sui auxilium humiliter petiit, templum Dagon strauit, ei multo maiorem quam prius, hostium multitudinem interemit (Iudic. XVI). Si ergo te impudica caro tua mollia suadendo decepit, si septem dona Sancti Spiritus abstulit, si lumen non frontis sed cordis exstinxit, non concidas animo, noli funditus desperare, adbuc te in uires collige, uiriliter excute, fortia tentare praesume, et sic per Dei misericordiam de inimicis tuis poteris triumphare. Et certe Philistaei crines Samson potuerunt quidem radere, sed non euellere, quia et iniqui spiritus licet a te charismata Sancti Spiritus ad tempus excluserint, nequaquam tamen praeualent diuinae reconciliationis remedium irrecuperabiliter abnegare. Qualiter, obsecro, de largissima Domini ualeas misericordia desperare, qui etiam Pharaonem arguit, quia post peccatum ad poenitentiae remedium non confugit? Audi 43 certe quid dicat: «Brachia, inquit, Pharaonis regis Aegypti contriui, et non est deprecatus ut daretur in eo sanitas, et redderetur ei uirtus ad comprehendendum gladium (Ezech. XXX).» Quid dicam Achab regem Israel? qui postquam idola fabricatus est, postquam Naboth Iezrahelitem impie trucidauit, tandem sicut ex parte humiliatus est, ita etiam ex parte est misericordiam consecutus. Teste enim Scriptura, postqnam terrorem diuinae comminationis accepit, scidit uestem, et operuit cilicio carnem suam, ieiunauitque, et dormiuit in sacco et ambulabat demisso capite. Quid itaque post haec? «Factus est sermo Domini ad Eliam Thesbitem, dicens : Nonne uidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius (III Reg. XXI).» Igitur si et illius poenitentia non despicitur, qui nequaquam perseuerasse cognoscitur; cur tu de diuinae miserationis largitate diffidas, si infatigabiliter perseuerare contendas? Statue quoque tibi certamen assiduum aduersus carnem, armatus semper assiste contra importunam libidinis rabiem. Si luxuriae flamma in ossibus aestuat, protinus illam memoria perpetui ignis exstinguat; si callidus insidiator lubricam carnis speciem obiicit, illico mens ad mortuorum sepulcra oculum dirigat, et quid illic suaue tactu, quid delectabile uisu reperiatur, solerter attendat. Consideret itaque quia uirus, quod nunc intolerabiliter fetet, quod sanies, quae uermes gignit, et pascit, quod quidquid pulueris, quidquid aridi cineris illic iacere conspicitur, olim laeta caro fuit, quae huiusmodi passionibus in sua uiriditate subiacuit. Perpendantur denique nerui rigidi, dentes nudi, ossium, articulorumque compago diuulsa, omniumque membrorum compositio enormiter dissipata. Sic, sic informis, atque confusae imaginis monstrum extrahat ab humano corde praestigium. Pensa igitur quam periculosae uicissitudinis sit permutatio, 44 quod per momentaneam delectationem, qua in puncto semen eiicitur, poena, quae sequitur, per millia annorum curricula non finitur {aeternae non finitur: Gehenna est aeterna}. Cogita quam miserum sit, quod per unum membrum, cuius nunc uoluptas expletur, totum postmodum corpus simul cum anima atrocissimis flammarum incendiis perpetuo cruciatur {in Gehenna}. His, et huiusmodi impenetrabilibus cogitationum clypeis imminentia mala propelle, praeterita per poenitentiam dele. Carnis superbiam ieiunium frangat; mens assiduae orationis dapibus saginata pinguescat. Hoc itaque modo praesul spiritus subiectam carnem disciplinae freno coerceat, et ad supernam Ierusalem quotidie feruentis desiderii gradibus feslinare contendat. CAPUT XXIV. Quod ad edomondam libidinem satis prosint castitatis praemia contemplari. Operae pretium quoque est ut promissa castitati praemia incessanter aspicias, quorum dulcedine prouocatus, quidquid uersutia callidi insidiatoris opponitur, libero fidei pede transcendas. Si enim attendatur felicitas, ad quam non sine transitu attingitur, leue flt quod transeundo laboratur, et conductus fossor taedium laboris alleuiat, dum mercedem operis, quae debetur, inhianter exspectat. Perpende ergo quod de militibus castitatis per prophetam dicitur : «Hic dicit Dominus eunuchis, qui custodierint sabbata mea, et elegerint quod uolui, et tenuerint foedus meum : dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus (Isa. LVI).» Eunuchi quippe sunt, qui insolentes carnis impetus reprimunt, effectumque a se prauae operationis abscindunt. Plerique autem eorum qui uoluptati illecebrae carnalis 45 inseruiunt, memoriam sui nominis post se relinquere per posteritatem sobolis concupiscunt; et hoc toto mentis affectu idcirco desiderant, quia nequaquam se huic mundo mori funditus deputant, si nominis sui titulum per superstites residuae prolis germen extendant. Sed multo clarius multoque felicius hoc ipsum caelibes munus accipiunt, ad quod proletarii tam feruidae ambitionis aestibus inflammantur, quia apud illum eorum memoria semper uiuit, qui per aeternitatis statum nulla temporum lege pertransit. Nomen igitur eunuchis melius a filiis et filiabus diuina uoce promittitur, quia memoriam nominis quam filiorum posteritas per breue temporis spatium potuisset extendere, isti merentur absque ullo obliuionis obstaculo in perpetuum possidere : «In memoria, enim, aeterna erit iustus (Psal. CXI).» Et iterum in Apocalypsi per Ioannem dicitur : «Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt, et non delebo nomina eorum de libro uitae (Apoc. III).» Ubi iterum dicitur: «Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; uirgines enim sunt, qui sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV)»; et quod canticum cantant, quod nemo possit dicere, nisi illa centum quadraginta quatuor millia. Singulare quippe canticum Agno uirgines cantant, quia cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus, etiam de incorruptione carnis exsultant. Quod uidelicet alii iusti dicere nequeunt, licet in eadem beatitudine positi mereantur audire; quia per charitatem quidem illorum celsitudinem gratanter aspiciunt, ad eorum tamen praemia non assurgunt. Quapropter pensandum est, atque in mente nostra omni studio reuoluendum, quantae dignitatis, quantaeque sit excellentiae illic fieri summum , ubi summa felicitas est esse uel ultimum : illic priuilegii celsa conscendere, ubi beatissimum est patria aequitatis iura seruare. Nimirum sicut attestante Veritate, non omnes capiunt uerbum hoc in hoc saeculo (Matth. XIX); sic ad illam 46 egregiae remunerationis gloriam non omnes perueniunt in futuro. Haec, et alia multa huiusmodi, charissime frater, quisquis es, intra mentis tuae secreta considera, totisque uiribus carnem tuam ab omni peste libidinis immunem seruare festina, ut, iuxta apostolicae doctrinae sententiam, scias uas tuum possidere in sanctificatione, et honore, non in passione desiderii; sicut et gentes, quae ignorant Deum (II Thess. IV). Si adhuc stas, praecipitium caue : quod si lapsus es, ad uncum poenitentiae, qui ubiqae praesto est, manum fiducialiter tende; ut qui non potuisti cum S. Abraham procul a Sodomis degere, liceat uel cum Loth propinquae combustionis excidio iamiam urgente, migrare. Quique naui incolumis subire non ualueras portum, sufficiat saltem perlati fluctus euasisse naufragium : et qui non meruisti ad littoris sinum sine iactura pertingere, libeat arenis exposito, post periculum alacri uoce illud beati Ionae celeusma cantare : «Omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt; el ego dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum , uerumtamen rursus uidebo templum sanctum tuum (Ion. II).» CAPUT XXV. Ubi scriptor probabiliter se excusat. Si uero in cuiuslibet manus libellus iste deuenerit, cui conscientia minime suffragante, superius comprehensa forte displiceant, meque proditorem, delatoremque fraterni criminis arguat, nouerit me fauorem interni Iudicis toto intentionis studio quaerere ; prauorum uero odia uel linguas detrahentium non timere. Malo quippe cum Ioseph, qui accusauit fratres apud patrem crimine pessimo, in cisternam innocens proiici (Gen. XXXVII); quam cum Heli, 47 qui filiorum mala uidit, et tacuit, diuini furoris ultione mulctari (I Reg. II, IV). Cum enim per os prophetae diuina uox terribiliter comminetur, dicens : «Si uideris fratrem tuum inique agentem, et non corripueris eum, sanguinem eius de manu tua requiram (Ezech. III);» quis ego sum, qui in sacro ordine uideam tam pestilens facinus inolescere, et uelut homicida alienae animae, seruata censura silentii, diuinae districtionis audeam ratiocinium exspectare? et illius reatus fieri incipiam debitor, cuius nequaquam auctor exstiteram? Et cum Scriptura dicat: «Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine (Ier. XLVIII);» hortaris me ut gladius linguae meae in taciturnitatis theca repositus, et sibimet pereat, dum offensionis rubiginem contrahit; et aliis non proficiat, dum culpas praue uiuentium non configit. Gladium quippe a sanguine prohibere, est correctionis uerbum a carnalis uitae percussione compescere. De quo gladio rursum dicitur : «Ex ore enim gladius ex utraque parte acutus exibat (Apoc. I).» Qualiter enim proximum meum sicut meipsum diligo, si uulnus quo eum non amb;go crudeliter mori, negligenter fero in eius corde grassari? uidens ergo uulnera mentium, curare negligam sectione uerborum ? Non me ita egregius praedicator docet, qui eo se a proximorum sanguine mundum credidit, quo feriendis eorum uitiis non pepercit; dicit enim : «Contestor uos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium : non enim subterfugi, quo minus annuntiarem omne consilium Dei uobis (Act. XX) » Non ita me Ioannes instruxit, cui uidelicet angelica admonitione praecipitur : «Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII).» Ut nimirum cui se uox interna insinuat, illuc etiam clamando, alios quo ipse rapitur, trahat; ne clausas fores etiam uocatus, inueniat, si uocanti uacuus appropinquat. Sane si me ratum ducis corripientem corripere, et ut ita loquar, praesumptoriae argutionis arguere, cur non 48 Hieronymum corripis qui contra diuersas haereticorum sectas tam mordaciter disputat? Cur non Ambrosium laceras , qui in Arianos publice concionatur? Cur non et Augustinum, qui in Manichaeos atque Donatistas tam austerus litigator inuehitur? Dicis mihi: Iure illi, quia contra haereticos, contra blasphemos; tu autem non times carpere Christianos. Ad quod ego sub breuitate respondeo; quia sicut illi nitebantur egressos et iam errantes ad ouile reducere; ita etiam nostrae intentionis est, eos, qui qualitercunque intersunt, ne exeant, prohibere. llli dicebant: « Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, nam si essent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Ioan. II).» Et nos dicimus : Nobiscum quidem sunt, sed male. Studeamus ergo si possibile est, ut deinceps bene sint nobiscum. lllud etiam addimus, quia si pessima est blasphemia, nescio, in quo sit melior sodomia. Illa enim facit hominem errare; ista perire. Illa a Deo animam diuidit; diabolo ista coniungit. Illa de paradiso eiicit; ista in tartarum mergit. llla mentis oculos caecat; in ruinae uoraginem ista praecipitat. Et si subtiliter indagare satagimus, quod utriusque criminis in statera diuini examinis grauius penset, inquisita Sacra Scriptura plenius docet. Ubi siquidem filii Israel, qui Deum blasphemantes, idola coluerunt, in captiuitatem ducti; Sodomitae autem coelestis ignis, et sulphuris reperiuntur incendio deuorati (Gen. XIX). Neque ego sanctos doctores idcirco proposui, ut fumigantem torrem clarius praesumam conferre sideribus, quippe qui uix indigno ore tam excellentissimos uiros sine offensione commemoro, sed hoc dico, quia quod ipsi uitia corrigendo, et confundendo fecerunt, hoc etiam iuniores, ut facerent docuerunt: et si eorum tempore cum tanta impudentiae libertate haec pestis fuisset oborta, non dubie credimus, quod prolixa hodie uiderentur contra eam uolumina codicum exarata. 49 Nemo me ergo diiudicet, dum aduersus mortale uitium disputo: ubi non opprobrium, sed prouectum potius fraternae salutis inquiro, ne dum corripientem persequitur, delinquenti fauere uideatur. Sed ut S. Moysi uerbis utar: «Si quis est Domini, iungatur mecum (Exod. XXXII).» Videlicet ut qui se Dei militem recognoscit, ad confundendum hoc uitium se feruenter accingat, hoc totis uiribus expugnare non desinat: et ubicunque fuerit repertum, acutissimis uerborum spiculis confodere, et trucidare contendat; quatenus dum captiuator densa cuneorum acie circumfunditur, captiuus ab his, quibus seruierat, uinculis absoluatur; et dum aduersus tyrannum consona uox omnium unanimiter clamat, is qui trahebatur, praeda fieri furentis monstri protinus erubescat: quique ad mortem se rapi plurimorum testimonio perhibente non dubitat, in semetipsum reuersus, ad uitam redire quantocius non pigrescat. CAPUT XXVI. Ubi ad Dominum Papam sermo reflectitur. Nunc autem ad te, Papa beatissime, in ipsius Opusculi calce recurrimus, ad te styli huius articulum reuocamus, ut cui incipientis origo dirigitur, in ipsum merito peracti operis clausula terminetur. Petimus igitur, et humiliter imploramus, ut clementia uestra, si dicere fas est, sacrorum canonum decreta, quae tamen uobis notissima sunt, solerter inspiciat; spirituales el prudentes uiros ad consultum huius necessariae indagationis asciscat; nobisque super his capitulis ita respondeat, ut omne de nostro pectore dubietatis scrupulum tollat. Neque hoc dicere idcirco praesumimus, ut ad hoc, Deo auctore, sufficere solam profunditatis uestrae peritiam ignoremus; sed dum sacrae auctoritatis testimonium adbibetur, dum plurimorum 50 consensu et iudicio res geritur, peruersorum hominum querela, quae fortassis e diuerso mutire non erubesceret, sopiatur. Non enim facile patet querelae quod multorum iudicio constituitur. Saepe autem sententia, quae ab uno considerata iuris aequitate depromitur, ab aliis praeiudicium deputatur. Quatuor igitur huius uitii diuersitatibus, quas superius enumerauimus, diligenter inspectis, dignetur me Beatitudo Vestra decretali pagina clementer instruere, cui earum obnoxius debeat ab ecclesiastico ordine irretractabiliter abiici; cui uero praelato discretionis intuitu, possit hoc officium misericorditer indulgeri; quo supradictorum modo, et cum quantis lapso liceat cuique in ecclesiastica dignitate persistere; qualiter autem, et cum quantis, si foedatus fuerit, compellendus est in dicta necessitate cessare. Ut ex eo, quod uni dirigitur; multi eadem laborantes ignorantia, doceantur, quatenus ambiguitatis nostrae caliginem, auctoritatis Vestrae lucerna dimoueat; atque, ut ita loquar, Apostoliese Sedis ferrum ex agro nutantis conscientiae totius erroris radicitus germen euellat. Annuat omnipotens Deus, Reuerendissime Pater, ut tempore apostolatus Vestri, et huius uitii monstrum prorsus intereat, et iacentis Ecclesiae status undique ad sui uigoris iura resurgat.