[4,0,0] LIBER QUARTUS. [4,1,0] I. [4,1,1] Siqua meis fuerint, ut erunt, uitiosa libellis, excusata suo tempore, lector, habe. exul eram, requiesque mihi, non fama petita est, mens intenta suis ne foret usque malis. 5 hoc est cur cantet uinctus quoque compede fossor, indocili numero cum graue mollit opus. cantat et innitens limosae pronus harenae, aduerso tardam qui trahit amne ratem; quique refert pariter lentos ad pectora remos, [4,1,10] in numerum pulsa brachia iactat aqua. fessus ubi incubuit baculo saxoue resedit pastor, harundineo carmine mulcet oues. cantantis pariter, pariter data pensa trahentis, fallitur ancillae decipiturque labor. 15 fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles Haemonia curas attenuasse lyra. cum traheret siluas Orpheus et dura canendo saxa, bis amissa coniuge maestus erat. me quoque Musa leuat Ponti loca iussa petentem: [4,1,20] sola comes nostrae perstitit illa fugae; sola nec insidias, nec Sinti militis ensem, nec mare nec uentos barbariamque timet. scit quoque, cum perii, quis me deceperit error, et culpam in facto, non scelus, esse meo, 25 scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante, cum mecum iuncti criminis acta rea est. non equidem uellem, quoniam nocitura fuerunt, Pieridum sacris inposuisse manum. sed nunc quid faciam? uis me tenet ipsa sacrorum, [4,1,30] et carmen demens carmine laesus amo. sic noua Dulichio lotos gustata palato illo, quo nocuit, grata sapore fuit. sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis, materiam culpae persequiturque suae. 35 nos quoque delectant, quamuis nocuere, libelli, quodque mihi telum uulnera fecit, amo. forsitan hoc studium possit furor esse uideri, sed quiddam furor hic utilitatis habet: semper in obtutu mentem uetat esse malorum, [4,1,40] praesentis casus immemoremque facit. utque suum Bacche non sentit saucia uulnus, dum stupet Idaeis exululata iugis, sic ubi mota calent uiridi mea pectora thyrso, altior humano spiritus ille malo est. 45 ille nec exilium, Scythici nec litora ponti, ille nec iratos sentit habere deos. utque soporiferae biberem si pocula Lethes, temporis aduersi sic mihi sensus abest. iure deas igitur ueneror mala nostra leuantes, [4,1,50] sollicitae comites ex Helicone fugae, et partim pelago, partim uestigia terra uel rate dignatas uel pede nostra sequi. sint, precor, hae saltem faciles mihi! namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, 55 meque tot aduersis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ouaque piscis habet. uere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque niues, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, [4,1,60] dum miser Euxini litora laeua peto. nec tamen, ut ueni, leuior fortuna malorum est: huc quoque sunt nostras fata secuta uias; hic quoque cognosco natalis stamina nostri, stamina de nigro uellere facta mihi. 65 utque neque insidias capitisque pericula narrem, uera quidem, ueri sed grauiora fide, uiuere quam miserum est inter Bessosque Getasque illum, qui populi semper in ore fuit! quam miserum est, porta uitam muroque tueri, [4,1,70] uixque sui tutum uiribus esse loci! aspera militiae iuuenis certamina fugi, nec nisi lusura mouimus arma manu; nunc senior gladioque latus scutoque sinistram, canitiem galeae subicioque meam. 75 nam dedit e specula custos ubi signa tumultus, induimus trepida protinus arma manu. hostis habens arcus imbutaque tela uenenis, saeuus anhelanti moenia lustrat equo; utque rapax pecudem, quae se non texit ouili, [4,1,80] per sata, per siluas fertque trahitque lupus, sic, siquem nondum portarum saepe receptum barbarus in campis repperit hostis, habet: aut sequitur captus coniectaque uincula collo accipit, aut telo uirus habente perit. 85 hic ego sollicitae iaceo nouus incola sedis: heu nimium fati tempora longa mei! et tamen ad numeros antiquaque sacra reuerti sustinet in tantis hospita Musa malis. sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui [4,1,90] auribus accipiat uerba Latina suis. ipse mihi - quid enim faciam? - scriboque legoque, tutaque iudicio littera nostra meo est. saepe tamen dixi 'cui nunc haec cura laborat? an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?' 95 saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque uetusta meum, tamquam noua, uulnera nouit, inque sinum maestae labitur imber aquae. cum, uice mutata, qui sim fuerimque, recordor [4,1,100] et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra rogos. atque ita, de multis quoniam non multa supersunt, cum uenia facito, quisquis es, ista legas. 105 tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, interdicta mihi, consule, Roma, boni. [4,2,0] II. [4,2,1] Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, uicta potest flexo succubuisse genu, altaque uelentur fortasse Palatia sertis, turaque in igne sonent inficiantque diem, 5 candidaque adducta collum percussa securi uictima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere uictores Caesar uterque parent; et qui Caesareo iuuenes sub nomine crescunt, [4,2,10] perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Liuia nato munera det meritis, saepe datura, deis; et pariter matres et quae sine crimine castos perpetua seruant uirginitate focos; 15 plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus, paruaque cuius eram pars ego nuper, eques. nos procul expulsos communia gaudia fallunt, famaque tam longe non nisi parua uenit. ergo omnis populus poterit spectare triumphos, [4,2,20] cumque ducum titulis oppida capta leget, uinclaque captiua reges ceruice gerentes ante coronatos ire uidebit equos, et cernet uultus aliis pro tempore uersos, terribiles aliis inmemoresque sui. 25 quorum pars causas et res et nomina quaeret, pars referet, quamuis nouerit illa parum: 'hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro, dux fuerat belli, proximus ille duci. hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit, [4,2,30] non isto uultu, cum tulit arma, fuit. ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardens hortator pugnae consiliumque fuit. perfidus hic nostros inclusit fraude locorum, squalida promissis qui tegit ora comis. 35 illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro saepe recusanti corpora capta deo. hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes plena ferae caedis, plena cruoris erant. Drusus in his meruit quondam cognomina terris, [4,2,40] quae bona progenies, digna parente, tulit. cornibus hic fractis uiridi male tectus ab ulua decolor ipse suo sanguine Rhenus erat. crinibus en etiam fertur Germania passis, et ducis inuicti sub pede maesta sedet, 45 collaque Romanae praebens animosa securi uincula fert illa, qua tulit arma, manu.' hos super in curru, Caesar, uictore ueheris purpureus populi rite per ora tui, quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum, [4,2,50] undique iactato flore tegente uias. tempora Phoebea lauro cingetur 'io' que miles 'io' magna uoce 'triumphe' canet. ipse sono plausuque simul fremituque calentes quadriiugos cernes saepe resistere equos. 55 inde petes arcem, delubra fauentia uotis, et dabitur merito laurea uota Ioui. haec ego summotus, qua possum, mente uidebo: erepti nobis ius habet illa loci; illa per inmensas spatiatur libera terras, [4,2,60] in caelum celeri peruenit illa fuga; illa meos oculos mediam deducit in Vrbem, immunes tanti nec sinit esse boni; inuenietque animus, qua currus spectet eburnos; sic certe in patria per breue tempus ero. 65 uera tamen capiet populus spectacula felix, laetaque erit praesens cum duce turba suo. at mihi fingendo tantum longeque remotis auribus hic fructus percipiendus erit, aque procul Latio diuersum missus in orbem [4,2,70] qui narret cupido, uix erit, ista mihi. is quoque iam serum referet ueteremque triumphum: quo tamen audiero tempore, laetus ero. illa dies ueniet, mea qua lugubria ponam, causaque priuata publica maior erit. [4,3,0] III. [4,3,1] Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positae uideatis in axe, et maris occiduas non subeatis aquas, 5 aetheriamque suis cingens amplexibus arcem uester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam conuertite uultus, [4,3,10] sitque memor nostri necne, referte mihi. ei mihi, cur nimium quae sunt manifesta, requiro? cur iacet ambiguo spes mea mixta metu? crede quod est et uis, ac desine tuta uereri, deque fide certa sit tibi certa fides, 15 quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae, non mentitura tu tibi uoce refer, esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est, quodque potest, secum nomen habere tuum. uultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret, [4,3,20] teque remota procul, si modo uiuit, amat. ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori, lenis ab admonito pectore somnus abit? tunc subeunt curae, dum te lectus locusque tangit et oblitam non sinit esse mei, 25 et ueniunt aestus, et nox inmensa uidetur, fessaque iactati corporis ossa dolent? non equidem dubito, quin haec et cetera fiant, detque tuus maesti signa doloris amor, nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum [4,3,30] Hectora Thessalico uidit ab axe rapi. quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum, affectum quem te mentis habere uelim. tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris: non es? at amisso coniuge digna fores. 35 tu uero tua damna dole, mitissima coniunx, tempus et a nostris exige triste malis, fleque meos casus: est quaedam flere uoluptas; expletur lacrimis egeriturque dolor. atque utinam lugenda tibi non uita, sed esset [4,3,40] mors mea, morte fores sola relicta mea! spiritus hic per te patrias exisset in auras, sparsissent lacrimae pectora nostra piae, supremoque die notum spectantia caelum texissent digiti lumina nostra tui, 45 et cinis in tumulo positus iacuisset auito, tactaque nascenti corpus haberet humus; denique, ut et uixi, sine crimine mortuus essem: nunc mea supplicio uita pudenda suo est. me miserum, si tu, cum diceris exulis uxor, [4,3,50] auertis uultus et subit ora rubor! me miserum, si turpe putas mihi nupta uideri! me miserum, si te iam pudet esse meam! tempus ubi est illud, quo te iactare solebas coniuge, nec nomen dissimulare uiri? 55 tempus ubi est, quo te - nisi non uis illa referre - et dici, memini, iuuit et esse meam? utque probae dignum est, omni tibi dote placebam: addebat ueris multa fauentis amor. nec, quem praeferres - ita res tibi magna uidebar - [4,3,60] quemque tuum malles esse, uir alter erat. nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta, tuusque non debet dolor hinc, debet abesse pudor. cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, num legis Euadnen erubuisse uiro? 65 nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes, ipse suis Phaethon infitiandus erat. nec Semele Cadmo facta est aliena parenti, quod precibus periit ambitiosa suis. nec tibi, quod saeuis ego sum Iouis ignibus ictus, [4,3,70] purpureus molli fiat in ore pudor. sed magis in curam nostri consurge tuendi, exemplumque mihi coniugis esto bonae, materiamque tuis tristem uirtutibus imple: ardua per praeceps gloria uadit iter. 75 Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset? publica uirtuti per mala facta uia est. ars tua, Tiphy, uacet, si non sit in aequore fluctus: si ualeant homines, ars tua, Phoebe, uacet. quae latet inque bonis cessat non cognita rebus, [4,3,80] apparet uirtus arguiturque malis. dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque conspicuum pietas qua tua tollat, habet. utere temporibus, quorum nunc munere facta est et patet in laudes area magna tuas. [4,4,0] IV. [4,4,1] O qui, nominibus cum sis generosus auorum, exsuperas morum nobilitate genus, cuius inest animo patrii candoris imago, non careat numeris candor ut iste suis, 5 cuius in ingenio est patriae facundia linguae, qua prior in Latio non fuit ulla foro: quod minime uolui, positis pro nomine signis dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis. nil ego peccaui; tua te bona cognita produnt; [4,4,10] si, quod es, appares, culpa soluta mea est. nec tamen officium nostro tibi carmine factum principe tam iusto posse nocere puto. ipse pater patriae - quid enim est ciuilius illo? - sustinet in nostro carmine saepe legi; 15 nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, et de communi pars quoque nostra bono est. Iuppiter ingeniis praebet sua numina uatum, seque celebrari quolibet ore sinit. causa tua exemplo superorum tuta deorum est, [4,4,20] quorum hic aspicitur, creditur ille deus. ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo: non fuit arbitrii littera nostra tui. nec noua, quod tecum loquor, est iniuria nostra, incolumis cum quo saepe locutus eram. 25 quo uereare minus ne sim tibi crimen amicus, inuidiam, siqua est, auctor habere potest. nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis - hoc certe noli dissimulare - pater, ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat [4,4,30] plus etiam quam me iudice dignus eram; deque meis illo referebat uersibus ore, in quo pars magnae nobilitatis erat. non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit, sed prius auctori sunt data uerba tuo. 35 nec data sunt, mihi crede, tamen, sed in omnibus actis, ultima si demas, uita tuenda mea est. hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis, si tanti series sit tibi nota mali. aut timor aut error nobis, prius obfuit error. [4,4,40] ah! sine me fati non meminisse mei; neue retractando nondum coeuntia rumpam uulnera: uix illis proderit ipsa quies. ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne peccato facinus consiliumque meo; 45 idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum, nec mihi detractas possidet alter opes. forsitan hanc ipsam, uiuam modo, finiet olim, tempore cum fuerit lenior ira, fugam. nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non [4,4,50] nostra uerecundo uota pudore carent. mitius exilium pauloque propinquius opto, quique sit a saeuo longius hoste locus. quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo hoc peteret pro me, forsitan ille daret. 55 frigida me cohibent Euxini litora Ponti: dictus ab antiquis Axenus ille fuit. nam neque iactantur moderatis aequora uentis, nec placidos portus hospita nauis adit. sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt; [4,4,60] nec minus infida terra timetur aqua. illi, quos audis hominum gaudere cruore, paene sub eiusdem sideris axe iacent, nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira caede pharetratae spargitur ara deae. 65 haec prius, ut memorant, non inuidiosa nefandis nec cupienda bonis regna Thoantis erant. hic pro supposita uirgo Pelopeia cerua sacra deae coluit qualiacumque suae. quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes [4,4,70] exactus Furiis uenerat ipse suis, et comes exemplum ueri Phoceus amoris, qui duo corporibus, mentibus unus erant, protinus euincti tristem ducuntur ad aram, quae stabat geminas ante cruenta fores. 75 nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum; alter ob alterius funera maestus erat. et iam constiterat stricto mucrone sacerdos, cinxerat et Graias barbara uitta comas, cum uice sermonis fratrem cognouit, et illi [4,4,80] pro nece complexus Iphigenia dedit. laeta deae signum crudelia sacra perosae transtulit ex illis in meliora locis. haec igitur regio, magni paene ultima mundi, quam fugere homines dique, propinqua mihi est; 85 aque mea terra prope sunt funebria sacra, si modo Nasoni barbara terra sua est. o utinam uenti, quibus est ablatus Orestes, placato referant et mea uela deo! [4,5,0] V. [4,5,1] O mihi dilectos inter pars prima sodales, unica fortunis ara reperta meis, cuius ab adloquiis anima haec moribunda reuixit, ut uigil infusa Pallade flamma solet; 5 qui ueritus non es portus aperire fideles fulmine percussae confugiumque rati; cuius eram censu non me sensurus egentem, si Caesar patrias eripuisset opes: temporis oblitum dum me rapit impetus huius, [4,5,10] excidit heu nomen quam mihi paene tuum! tu tamen agnoscis, tactusque cupidine laudis 'ille ego sum' cuperes dicere posse palam. certe ego, si sineres, titulum tibi reddere uellem, et raram famae conciliare fidem. 15 ne noceam grato uereor tibi carmine, neue intempestiuus nominis obstet honor. quod licet et tutum est, intra tua pectora gaude meque tui memorem teque fuisse pium, utque facis, remis ad opem luctare ferendam, [4,5,20] dum ueniat placido mollior aura deo; et tutare caput nulli seruabile, si non qui mersit Stygia subleuet illud aqua; teque, quod est rarum, praesta constanter ad omne indeclinatae munus amicitiae. 25 sic tua processus habeat fortuna perennes, sic ope non egeas ipse iuuesque tuos; sic aequet tua nupta uirum probitate perenni, incidat et uestro rara querela toro; diligat et semper socius te sanguinis illo, [4,5,30] quo pius affectu Castora frater amat; sic iuuenis similisque tibi sit natus, et illum moribus agnoscat quilibet esse tuum; sic faciat socerum taeda te nata iugali, nec tardum iuueni det tibi nomen aui. [4,6,0] VI . [4,6,1] Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, praebet et incuruo colla premenda iugo; tempore paret equus lentis animosus habenis, et placido duros accipit ore lupos; 5 tempore Poenorum compescitur ira leonum, nec feritas animo, quae fuit ante, manet; quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri belua, seruitium tempore uicta subit. tempus ut extensis tumeat facit uua racemis, [4,6,10] uixque merum capiant grana quod intus habent; tempus et in canas semen producit aristas, et ne sint tristi poma sapore cauet. hoc tenuat dentem terras renouantis aratri, hoc rigidas silices, hoc adamanta terit; 15 hoc etiam saeuas paulatim mitigat iras, hoc minuit luctus maestaque corda leuat. cuncta potest igitur tacito pede lapsa uetustas praeterquam curas attenuare meas. ut patria careo, bis frugibus area trita est, [4,6,20] dissiluit nudo pressa bis uua pede. nec quaesita tamen spatio patientia longo est, mensque mali sensum nostra recentis habet. scilicet et ueteres fugiunt iuga saeua iuuenci, et domitus freno saepe repugnat equus. 25 tristior est etiam praesens aerumna priore: ut sit enim sibi par, creuit et aucta mora est. nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt; nunc magis hoc, quo sunt cognitiora, grauant. est quoque non nihilum uires afferre recentes, [4,6,30] nec praeconsumptum temporis esse malis. fortior in fulua nouus est luctator harena, quam cui sunt tarda brachia fessa mora. integer est melior nitidis gladiator in armis, quam cui tela suo sanguine tincta rubent. 35 fert bene praecipites nauis modo facta procellas: quamlibet exiguo soluitur imbre uetus. nos quoque uix ferimus (tulimus patientius ante) quae mala sunt longa multiplicata die. credite, deficio, nostrisque, a corpore quantum [4,6,40] auguror, accedent tempora parua malis. nam neque sunt uires, nec qui color esse solebat: uix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem. corpore sed mens est aegro magis aegra, malique in circumspectu stat sine fine sui. 45 Vrbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest. uulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum: sic me quae uideo non uideoque mouent. una tamen spes est quae me soletur in istis, [4,6,50] haec fore morte mea non diuturna mala. [4,7,0] VII. [4,7,1] Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae, bisque suum tacto Pisce peregit iter. tempore tam longo cur non tua dextera uersus quamlibet in paucos officiosa fuit? 5 cur tua cessauit pietas scribentibus illis, exiguus nobis cum quibus usus erat? cur, quotiens alicui chartae sua uincula dempsi, illam speraui nomen habere tuum? di faciant ut saepe tua sit epistula dextra [4,7,10] scripta, sed e multis reddita nulla mihi. quod precor, esse liquet: credam prius ora Medusae Gorgonis anguineis cincta fuisse comis, esse canes utero sub uirginis, esse Chimaeram, a truce quae flammis separet angue leam, 15 quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos, tergeminumque uirum tergeminumque canem, Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas, centimanumque Gygen semibouemque uirum. haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam [4,7,20] mutatum curam deposuisse mei. innumeri montes inter me teque uiaeque fluminaque et campi nec freta pauca iacent: mille potest causis, a te quae littera saepe missa sit, in nostras rara uenire manus; 25 mille tamen causas scribendo uince frequenter, excusem ne te semper, amice, mihi. [4,8,0] VIII. [4,8,1] Iam mea cycneas imitantur tempora plumas, inficit et nigras alba senecta comas. iam subeunt anni fragiles et inertior aetas, iamque parum firmo me mihi ferre graue est. 5 nunc erat, ut posito deberem fine laborum uiuere cor nullo sollicitante metu, quaeque meae semper placuerunt otia menti carpere et in studiis molliter esse meis, et paruam celebrare domum ueteresque Penates [4,8,10] et quae nunc domino rura paterna carent, inque sinu dominae carisque sodalibus inque securus patria consenuisse mea. haec mea sic quondam peragi sperauerat aetas; hos ego sic annos ponere dignus eram. 15 non ita dis uisum est, qui me terraque marique actum Sarmaticis exposuere locis. in caua ducuntur quassae naualia puppes, ne temere in mediis dissoluantur aquis. ne cadat et multas palmas inhonestet adeptas [4,8,20] languidus in pratis gramina carpit equus. miles ubi emeritis non est satis utilis annis, ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares. sic igitur, tarda uires minuente senecta, me quoque donari iam rude tempus erat; 25 tempus erat nec me peregrinum ducere caelum, nec siccam Getico fonte leuare sitim, sed modo, quos habui, uacuos secedere in hortos, nunc hominum uisu rursus et Vrbe frui. sic animo quondam non diuinante futura [4,8,30] optabam placide uiuere posse senex. fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima mollia praebuerint, posteriora grauant. iamque decem lustris omni sine labe peractis, parte premor uitae deteriore meae; 35 nec procul a metis, quas paene tenere uidebar, curriculo grauis est facta ruina meo. ergo illum demens in me saeuire coegi, mitius inmensus quo nihil orbis habet, ipsaque delictis uicta est clementia nostris, [4,8,40] nec tamen errori uita negata meo est, uita procul patria peragenda sub axe Boreo, qua maris Euxini terra sinistra iacet? hoc mihi si Delphi Dodonaque diceret ipsa, esse uideretur uanus uterque locus. 45 nil adeo ualidum est, adamas licet alliget illud, ut maneat rapido firmius igne Iouis; nil ita sublime est supraque pericula tendit non sit ut inferius suppositumque deo. nam quamquam uitio pars est contracta malorum, [4,8,50] plus tamen exitii numinis ira dedit. at uos admoniti nostris quoque casibus este, aequantem superos emeruisse uirum. [4,9,0] IX. [4,9,1] Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo, et tua Lethaeis acta dabuntur aquis, nostraque uincetur lacrimis sententia seris, fac modo te pateat paenituisse tui; 5 fac modo te damnes cupiasque eradere uitae tempora, si possis, Tisiphonaea tuae. sin minus, et flagrant odio tua pectora nostri, induet infelix arma coacta dolor. sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem, [4,9,10] nostra suas isto porriget ira manus. omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit, et sola est patria poena carere mea. et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo: saepe Iouis telo quercus adusta uiret. 15 denique uindictae si sit mihi nulla facultas, Pierides uires et sua tela dabunt. quod Scythicis habitem longe summotus in oris, siccaque sint oculis proxima signa meis, nostra per inmensas ibunt praeconia gentes, [4,9,20] quodque querar notum qua patet orbis erit. ibit ad occasum quicquid dicemus ob ortu, testis et Hesperiae uocis Eous erit. trans ego tellurem, trans altas audiar undas, et gemitus uox est magna futura mei; 25 nec tua te sontem tantummodo saecula norint, perpetuae crimen posteritatis eris. iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi, nec mihi sumendi causa sit ulla uelim. Circus adhuc cessat; spargit iam toruus harenam [4,9,30] taurus et infesto iam pede pulsat humum. hoc quoque, quam uolui, plus est: cane, Musa, recessus, dum licet huic nomen dissimulare suum. [4,10,0] X. [4,10,1] Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, quem legis, ut noris, accipe posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui nouies distat ab Vrbe decem. 5 editus hic ego sum nec non ut tempora noris, cum cecidit fato consul uterque pari. si quid id est, usque a proauis uetus ordinis heres, non modo fortunae munere factus eques. nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus, [4,10,10] qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Lucifer amborum natalibus affuit idem: una celebrata est per duo liba dies; haec est armiferae festis de quinque Mineruae, quae fieri pugna prima cruenta solet. 15 protinus excolimur teneri, curaque parentis imus ad insignes Vrbis ab arte uiros. frater ad eloquium uiridi tendebat ab aeuo, fortia uerbosi natus ad arma fori; at mihi iam puero caelestia sacra placebant, [4,10,20] inque suum furtim Musa trahebat opus. saepe pater dixit 'studium quid inutile temptas? Maeonides nullas ipse reliquit opes.' motus eram dictis, totoque Helicone relicto scribere temptabam uerba soluta modis. 25 sponte sua carmen numeros ueniebat ad aptos, et quod temptabam scribere uersus erat. interea tacito passu labentibus annis liberior fratri sumpta mihique toga est, induiturque umeris cum lato purpura clauo, [4,10,30] et studium nobis, quod fuit ante, manet. iamque decem uitae frater geminauerat annos, cum perit, et coepi parte carere mei. cepimus et tenerae primos aetatis honores, eque uiris quondam pars tribus una fui. 35 curia restabat: claui mensura coacta est; maius erat nostris uiribus illud onus. nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, sollicitaeque fugax ambitionis eram, et petere Aoniae suadebant tuta sorores [4,10,40] otia, iudicio semper amata meo. temporis illius colui fouique poetas, quotque aderant uates, rebar adesse deos. saepe suas uolucres legit mihi grandior aeuo, quaeque necet serpens, quae iuuet herba, Macer. 45 saepe suos solitus recitare Propertius ignes iure sodalicii, quo mihi iunctus erat. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia conuictus membra fuere mei. et tenuit nostras numerosus Horatius aures, [4,10,50] dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium uidi tantum, nec auara Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; quartus ab his serie temporis ipse fui. 55 utque ego maiores, sic me coluere minores, notaque non tarde facta Thalia mea est. carmina cum primum populo iuuenilia legi, barba resecta mihi bisue semelue fuit. mouerat ingenium totam cantata per Vrbem [4,10,60] nomine non uero dicta Corinna mihi. multa quidem scripsi, sed, quae uitiosa putaui, emendaturis ignibus ipse dedi. tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremaui iratus studio carminibusque meis. 65 molle Cupidineis nec inexpugnabile telis cor mihi, quodque leuis causa moueret, erat. cum tamen hic essem minimoque accenderer igni, nomine sub nostro fabula nulla fuit. paene mihi puero nec digna nec utilis uxor [4,10,70] est data, quae tempus perbreue nupta fuit. illi successit, quamuis sine crimine coniunx, non tamen in nostro firma futura toro. ultima, quae mecum seros permansit in annos, sustinuit coniunx exulis esse uiri. 75 filia me mea bis prima fecunda iuuenta, sed non ex uno coniuge, fecit auum. et iam complerat genitor sua fata nouemque addiderat lustris altera lustra nouem. non aliter fleui, quam me fleturus adempto [4,10,80] ille fuit; matri proxima iusta tuli. felices ambo tempestiueque sepulti, ante diem poenae quod periere meae! me quoque felicem, quod non uiuentibus illis sum miser, et de me quod doluere nihil! 85 si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, et gracilis structos effugit umbra rogos, fama, parentales, si uos mea contigit, umbrae, et sunt in Stygio crimina nostra foro, scite, precor, causam (nec uos mihi fallere fas est) [4,10,90] errorem iussae, non scelus, esse fugae. manibus hoc satis est: ad uos, studiosa, reuertor, pectora, qui uitae quaeritis acta meae. iam mihi canities pulsis melioribus annis uenerat, antiquas miscueratque comas, 95 postque meos ortus Pisaea uinctus oliua abstulerat deciens praemia uictor equus, cum maris Euxini positos ad laeua Tomitas quaerere me laesi principis ira iubet. causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae [4,10,100] indicio non est testificanda meo. quid referam comitumque nefas famulosque nocentes? ipsa multa tuli non leuiora fuga. indignata malis mens est succumbere seque praestitit inuictam uiribus usa suis; 105 oblitusque mei ductaeque per otia uitae insolita cepi temporis arma manu; totque tuli terra casus pelagoque quot inter occultum stellae conspicuumque polum. tacta mihi tandem longis erroribus acto [4,10,110] iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis. hic ego, finitimis quamuis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata leuo. quod quamuis nemo est, cuius referatur ad aures, sic tamen absumo decipioque diem. 115 ergo quod uiuo durisque laboribus obsto, nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes, tu curae requies, tu medicina uenis. tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro, [4,10,120] in medioque mihi das Helicone locum; tu mihi, quod rarum est, uiuo sublime dedisti nomen, ab exequiis quod dare fama solet. nec, qui detrectat praesentia, Liuor iniquo ullum de nostris dente momordit opus. 125 nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor. si quid habent igitur uatum praesagia ueri, [4,10,130] protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. siue fauore tuli, siue hanc ego carmine famam, iure tibi grates, candide lector, ago.