[9,0] LIBER NONVS. [9,1] Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis coepit inornatos redimitus harundine crines: 'triste petis munus. quis enim sua proelia uictus 5 commemorare uelit? referam tamen ordine, nec tam turpe fuit uinci, quam contendisse decorum est, magnaque dat nobis tantus solacia uictor. nomine siqua suo fando peruenit ad aures Deianira tuas, quondam pulcherrima uirgo [9,10] multorumque fuit spes inuidiosa procorum. cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, "accipe me generum," dixi "Parthaone nate": dixit et Alcides. alii cessere duobus. ille Iouem socerum dare se, famamque laborum, 15 et superata suae referebat iussa nouercae. contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi— nondum erat ille deus—"dominum me cernis aquarum cursibus obliquis inter tua regna fluentum. nec gener externis hospes tibi missus ab oris, [9,20] sed popularis ero et rerum pars una tuarum. tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno odit, et omnis abest iussorum poena laborum. nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine uerus. 25 matris adulterio patrem petis. elige, fictum esse Iouem malis, an te per dedecus ortum." talia dicentem iamdudum lumine toruo spectat, et accensae non fortiter imperat irae, uerbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua. [9,30] dummodo pugnando superem, tu uince loquendo" congrediturque ferox. puduit modo magna locutum cedere: reieci uiridem de corpore uestem, bracchiaque opposui, tenuique a pectore uaras in statione manus et pugnae membra paraui. 35 ille cauis hausto spargit me puluere palmis, inque uicem fuluae tactu flauescit harenae. et modo ceruicem, modo crura, modo ilia captat, aut captare putes, omnique a parte lacessit. me mea defendit grauitas frustraque petebar; [9,40] haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta. digredimur paulum, rursusque ad bella coimus, inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus 45 et digitos digitis et frontem fronte premebam. non aliter uidi fortes concurrere tauros, cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu expetitur coniunx: spectant armenta pauentque nescia, quem maneat tanti uictoria regni. [9,50] ter sine profectu uoluit nitentia contra reicere Alcides a se mea pectora; quarto excutit amplexus, adductaque bracchia soluit, inpulsumque manu—certum est mihi uera fateri— protinus auertit, tergoque onerosus inhaesit. 55 siqua fides,—neque enim ficta mihi gloria uoce quaeritur—inposito pressus mihi monte uidebar. uix tamen inserui sudore fluentia multo bracchia, uix solui duros a corpore nexus. instat anhelanti, prohibetque resumere uires, [9,60] et ceruice mea potitur. tum denique tellus pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. inferior uirtute, meas deuertor ad artes, elaborque uiro longum formatus in anguem. qui postquam flexos sinuaui corpus in orbes, 65 cumque fero moui linguam stridore bisulcam, risit, et inludens nostras Tirynthius artes "cunarum labor est angues superare mearum," dixit "et ut uincas alios, Acheloe, dracones, pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? [9,70] uulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum de centum numero caput est inpune recisum, quin gemino ceruix herede ualentior esset. hanc ego ramosam natis e caede colubris crescentemque malo domui, domitamque reclusi. 75 quid fore te credis, falsum qui uersus in anguem arma aliena moues, quem forma precaria celat?" dixerat, et summo digitorum uincula collo inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus, pollicibusque meas pugnabam euellere fauces. [9,80] sic quoque deuicto restabat tertia tauri forma trucis. tauro mutatus membra rebello. induit ille toris a laeua parte lacertos, admissumque trahens sequitur, depressaque dura cornua figit humo, meque alta sternit harena. 85 nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu dum tenet, infregit, truncaque a fronte reuellit. naides hoc, pomis et odoro flore repletum, sacrarunt; diuesque meo Bona Copia cornu est.' Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae, [9,90] una ministrarum, fusis utrimque capillis, incessit totumque tulit praediuite cornu autumnum et mensas, felicia poma, secundas. lux subit; et primo feriente cacumina sole discedunt iuuenes, neque enim dum flumina pacem 95 et placidos habeant lapsus totaeque residant opperiuntur aquae. uultus Achelous agrestes et lacerum cornu mediis caput abdidit undis. Huic tamen ablati doluit iactura decoris, cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna [9,100] aut superinposita celatur harundine damnum. at te, Nesse ferox, eiusdem uirginis ardor perdiderat uolucri traiectum terga sagitta. namque noua repetens patrios cum coniuge muros uenerat Eueni rapidas Ioue natus ad undas. 105 uberior solito, nimbis hiemalibus auctus, uerticibusque frequens erat atque inperuius amnis. intrepidum pro se, curam de coniuge agentem Nessus adit, membrisque ualens scitusque uadorum, 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa [9,110] haec,' ait 'Alcide. tu uiribus utere nando!' pallentemque metu, fluuiumque ipsumque timentem tradidit Aonius pauidam Calydonida Nesso. mox, ut erat, pharetraque grauis spolioque leonis— nam clauam et curuos trans ripam miserat arcus— 115 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit, nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum. iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, coniugis agnouit uocem Nessoque paranti [9,120] fallere depositum 'quo te fiducia' clamat 'uana pedum, uiolente, rapit? tibi, Nesse biformis, dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras. si te nulla mei reuerentia mouit, at orbes concubitus uetitos poterant inhibere paterni. 125 haud tamen effugies, quamuis ope fidis equina; uulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta re probat, et missa fugientia terga sagitta traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum. quod simul euulsum est, sanguis per utrumque foramen [9,130] emicuit mixtus Lernaei tabe ueneni. excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur inulti' secum ait, et calido uelamina tincta cruore dat munus raptae uelut inritamen amoris. Longa fuit medii mora temporis, actaque magni 135 Herculis inplerant terras odiumque nouercae. uictor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat uota Ioui, cum Fama loquax praecessit ad aures, Deianira, tuas, quae ueris addere falsa gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit, [9,140] Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. credit amans, uenerisque nouae perterrita fama indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis. quae quoniam adueniet, properandum aliquidque nouandum est, 145 dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros. conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne? excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem? quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem [9,150] forte paro facinus, quantumque iniuria possit femineusque dolor, iugulata paelice testor?' in cursus animus uarios abit. omnibus illis praetulit inbutam Nesseo sanguine uestem mittere, quae uires defecto reddat amori, 155 ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus ipsa suos tradit blandisque miserrima uerbis, dona det illa uiro, mandat. capit inscius heros, induiturque umeris Lernaeae uirus echidnae. Tura dabat primis et uerba precantia flammis, [9,160] uinaque marmoreas patera fundebat in aras: incaluit uis illa mali, resolutaque flammis Herculeos abiit late dilapsa per artus. dum potuit, solita gemitum uirtute repressit. uicta malis postquam est patientia, reppulit aras, 165 inpleuitque suis nemorosam uocibus Oeten. nec mora, letiferam conatur scindere uestem: qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, aut haeret membris frustra temptata reuelli, aut laceros artus et grandia detegit ossa. [9,170] ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente ueneno. nec modus est, sorbent auidae praecordia flammae, caeruleusque fluit toto de corpore sudor, ambustique sonant nerui, caecaque medullis 175 tabe liquefactis tollens ad sidera palmas 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris: pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto, corque ferum satia. uel si miserandus et hosti, hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram [9,180] inuisamque animam natamque laboribus aufer. mors mihi munus erit; decet haec dare dona nouercam. ergo ego foedantem peregrino templa cruore Busirin domui? saeuoque alimenta parentis Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi 185 forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, mouit? uosne, manus, ualidi pressistis cornua tauri? uestrum opus Elis habet, uestrum Stymphalides undae, Partheniumque nemus? uestra uirtute relatus Thermodontiaco caelatus balteus auro, [9,190] pomaque ab insomni concustodita dracone? nec mihi centauri potuere resistere, nec mi Arcadiae uastator aper? nec profuit hydrae crescere per damnum geminasque resumere uires? quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues 195 plenaque corporibus laceris praesepia uidi, uisaque deieci, dominumque ipsosque peremi? his elisa iacet moles Nemeaea lacertis: hac caelum ceruice tuli. defessa iubendo est saeua Iouis coniunx: ego sum indefessus agendo. [9,200] sed noua pestis adest, cui nec uirtute resisti nec telis armisque potest. pulmonibus errat ignis edax imis, perque omnes pascitur artus. at ualet Eurystheus! et sunt, qui credere possint esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten 205 haud aliter graditur, quam si uenabula taurus corpore fixa gerat, factique refugerit auctor. saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, saepe retemptantem totas infringere uestes sternentemque trabes irascentemque uideres [9,210] montibus aut patrio tendentem bracchia caelo. Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cauata aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti? tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pauetque 215 pallidus, et timide uerba excusantia dicit. dicentem genibusque manus adhibere parantem corripit Alcides, et terque quaterque rotatum mittit in Euboicas tormento fortius undas. ille per aerias pendens induruit auras: [9,220] utque ferunt imbres gelidis concrescere uentis, inde niues fieri, niuibus quoque molle rotatis astringi et spissa glomerari grandine corpus, sic illum ualidis iactum per inane lacertis exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem 225 in rigidos uersum silices prior edidit aetas. nunc quoque in Euboico scopulus breuis eminet alto gurgite et humanae seruat uestigia formae, quem, quasi sensurum, nautae calcare uerentur, appellantque Lichan. at tu, Iouis inclita proles, [9,230] arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete, inque pyram structis arcum pharetramque capacem regnaque uisuras iterum Troiana sagittas ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro subdita. dumque auidis comprenditur ignibus agger, 235 congeriem siluae Nemeaeo uellere summam sternis, et inposita clauae ceruice recumbis, haud alio uultu, quam si conuiua iaceres inter plena meri redimitus pocula sertis. Iamque ualens et in omne latus diffusa sonabat, [9,240] securosque artus contemptoremque petebat flamma suum. timuere dei pro uindice terrae. quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste uoluptas, o superi, totoque libens mihi pectore grator, 245 quod memoris populi dicor rectorque paterque et mea progenies uestro quoque tuta fauore est. nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis, obligor ipse tamen. sed enim nec pectora uano fida metu paueant. Oetaeas spernite flammas! [9,250] omnia qui uicit, uincet, quos cernitis, ignes; nec nisi materna Vulcanum parte potentem sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers atque inmune necis, nullaque domabile flamma. idque ego defunctum terra caelestibus oris 255 accipiam, cunctisque meum laetabile factum dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis forte deo doliturus erit, data praemia nolet, sed meruisse dari sciet, inuitusque probabit.' adsensere dei. coniunx quoque regia uisa est [9,260] cetera non duro, duro tamen ultima uultu dicta tulisse Iouis, seque indoluisse notatam. interea quodcumque fuit populabile flammae, Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum 265 matris habet, tantumque Iouis uestigia seruat. utque nouus serpens posita cum pelle senecta luxuriare solet, squamaque nitere recenti, sic ubi mortales Tirynthius exuit artus, parte sui meliore uiget, maiorque uideri [9,270] coepit et augusta fieri grauitate uerendus. quem pater omnipotens inter caua nubila raptum quadriiugo curru radiantibus intulit astris. Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleius iras soluerat Eurystheus, odiumque in prole paternum 275 exercebat atrox. at longis anxia curis Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, cui referat nati testatos orbe labores, cuiue suos casus, Iolen habet. Herculis illam imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus, [9,280] inpleratque uterum generoso semine; cui sic incipit Alcmene: 'faueant tibi numina saltem, conripiantque moras tum cum matura uocabis praepositam timidis parientibus Ilithyiam, quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit. 285 namque laboriferi cum iam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum, tendebat grauitas uterum mihi, quodque ferebam, tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Iouem. nec iam tolerare labores [9,290] ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus, dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris. septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno Lucinam Nixosque pares clamore uocabam. 295 illa quidem uenit, sed praecorrupta, meumque quae donare caput Iunoni uellet iniquae. utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara, dextroque a poplite laeuum pressa genu et digitis inter se pectine iunctis [9,300] sustinuit partus. tacita quoque carmina uoce dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus. nitor, et ingrato facio conuicia demens uana Ioui, cupioque mori, moturaque duros uerba queror silices. matres Cadmeides adsunt, 305 uotaque suscipiunt, exhortanturque dolentem. una ministrarum, media de plebe, Galanthis, flaua comas, aderat, faciendis strenua iussis, officiis dilecta suis. ea sensit iniqua nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat [9,310] saepe fores, diuam residentem uidit in ara bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem, et "quaecumque es," ait "dominae gratare. leuata est Argolis Alcmene, potiturque puerpera uoto." exsiluit, iunctasque manus pauefacta remisit 315 diua potens uteri: uinclis leuor ipsa remissis. numine decepto risisse Galanthida fama est. ridentem prensamque ipsis dea saeua capillis traxit, et e terra corpus releuare uolentem arcuit, inque pedes mutauit bracchia primos. [9,320] strenuitas antiqua manet; nec terga colorem amisere suum: forma est diuersa priori. quae quia mendaci parientem iuuerat ore, ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.' Dixit, et admonitu ueteris commota ministrae 325 ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem: 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro rapta mouet facies. quid si tibi mira sororis fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri— [9,330] me pater ex alia genuit—notissima forma Oechalidum, Dryope. quam uirginitate carentem uimque dei passam Delphos Delonque tenentis excipit Andraemon, et habetur coniuge felix. est lacus, adcliuis deuexo margine formam 335 litoris efficiens, summum myrteta coronant. uenerat huc Dryope fatorum nescia, quoque indignere magis, nymphis latura coronas, inque sinu puerum, qui nondum impleuerat annum, dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. [9,340] haut procul a stagno Tyrios imitata colores in spem bacarum florebat aquatica lotos. carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato porrigeret, flores, et idem factura uidebar— namque aderam—uidi guttas e flore cruentas 345 decidere et tremulo ramos horrore moueri. scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat uersos, seruato nomine, uultus. 'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro [9,350] ire et adoratis uellet discedere nymphis, haeserunt radice pedes. conuellere pugnat, nec quicquam, nisi summa mouet. subcrescit ab imo, totaque paulatim lentus premit inguina cortex. ut uidit, conata manu laniare capillos, 355 fronde manum impleuit: frondes caput omne tenebant. at puer Amphissos (namque hoc auus Eurytus illi addiderat nomen) materna rigescere sentit ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor. spectatrix aderam fati crudelis, opemque [9,360] non poteram tibi ferre, soror, quantumque ualebam, crescentem truncum ramosque amplexa morabar, et, fateor, uolui sub eodem cortice condi. 'Ecce uir Andraemon genitorque miserrimus adsunt, et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis 365 ostendi loton. tepido dant oscula ligno, adfusique suae radicibus arboris haerent. nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat cara soror: lacrimae misero de corpore factis inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant [9,370] uocis iter, tales effundit in aera questus: "siqua fides miseris, hoc me per numina iuro non meruisse nefas. patior sine crimine poenam. uiximus innocuae. si mentior, arida perdam quas habeo frondes, et caesa securibus urar. 375 hunc tamen infantem maternis demite ramis, et date nutrici, nostraque sub arbore saepe lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat. cumque loqui poterit, matrem facitote salutet, et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.' [9,380] stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores, et frutices omnes corpus putet esse dearum. care uale coniunx, et tu, germana, paterque! qui, siqua est pietas, ab acutae uulnere falcis, a pecoris morsu frondes defendite nostras. 385 et quoniam mihi fas ad uos incumbere non est, erigite huc artus, et ad oscula nostra uenite, dum tangi possum, paruumque attollite natum! plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis colla liber serpit, summoque cacumine condor. [9,390] ex oculis remouete manus. sine munere uestro contegat inductus morientia lumina cortex!" desierant simul ora loqui, simul esse. diuque corpore mutato rami caluere recentes.' Dumque refert Iole factum mirabile, dumque 395 Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem res noua tristitiam. nam limine constitit alto paene puer dubiaque tegens lanugine malas, ora reformatus primos Iolaus in annos. [9,400] hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, uicta uiri precibus. quae cum iurare pararet, dona tributuram post hunc se talia nulli, non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae bella mouent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Ioue uinci 405 haud poterit, fientque pares in uulnere fratres, subductaque suos manes tellure uidebit uiuus adhuc uates; ultusque parente parentem natus erit facto pius et sceleratus eodem attonitusque malis, exul mentisque domusque, [9,410] uultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, donec eum coniunx fatale poposcerit aurum, cognatumque latus Phegeius hauserit ensis. tum demum magno petet hos Acheloia supplex ab Ioue Calliroe natis infantibus annos 415 addat, neue necem sinat esse ultoris inultam. Iuppiter his motus priuignae dona nurusque praecipiet, facietque uiros inpubibus annis.' Haec ubi faticano uenturi praescia dixit ore Themis, uario superi sermone fremebant, [9,420] et, cur non aliis eadem dare dona liceret, murmur erat. queritur ueteres Pallantias annos coniugis esse sui, queritur canescere mitis Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aeuum poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri 425 tangit, et Anchisae renouare paciscitur annos. cui studeat, deus omnis habet; crescitque fauore turbida seditio, donec sua Iuppiter ora soluit, et 'o! nostri siqua est reuerentia,' dixit 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse uidetur, [9,430] fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos, quos egit, rediit. fatis iuuenescere debent Calliroe geniti, non ambitione nec armis. uos etiam, quoque hoc animo meliore feratis, me quoque fata regunt. quae si mutare ualerem, 435 nec nostrum seri curuarent Aeacon anni, perpetuumque aeui florem Rhadamanthus haberet cum Minoe meo, qui propter amara senectae pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.' Dicta Iouis mouere deos; nec sustinet ullus, [9,440] cum uideat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aeui, terruerat magnas ipso quoque nomine gentes; tunc erat inualidus, Deionidenque iuuentae robore Miletum Phoeboque parente superbum 445 pertimuit, credensque suis insurgere regnis, haut tamen est patriis arcere penatibus ausus. sponte fugis, Milete, tua, celerique carina Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra moenia constituis positoris habentia nomen. [9,450] hic tibi, dum sequitur patriae curuamina ripae, filia Maeandri totiens redeuntis eodem cognita Cyanee, praestanti corpora forma, Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam. Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae, 455 Byblis Apollinei correpta cupidine fratris; non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat. illa quidem primo nullos intellegit ignes, nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, quod sua fraterno circumdet bracchia collo; [9,460] mendacique diu pietatis fallitur umbra. paulatim declinat amor, uisuraque fratrem culta uenit, nimiumque cupit formosa uideri et siqua est illic formosior, inuidet illi. sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo 465 igne facit uotum, uerumtamen aestuat intus. iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit, Byblida iam mauult, quam se uocet ille sororem. Spes tamen obscenas animo demittere non est ausa suo uigilans; placida resoluta quiete [9,470] saepe uidet quod amat: uisa est quoque iungere fratri corpus et erubuit, quamuis sopita iacebat. somnus abit; silet illa diu repetitque quietis ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur: 'me miseram! tacitae quid uult sibi noctis imago? 475 quam nolim rata sit! cur haec ego somnia uidi? ille quidem est oculis quamuis formosus iniquis et placet, et possim, si non sit frater, amare, et me dignus erat. uerum nocet esse sororem. dummodo tale nihil uigilans committere temptem, [9,480] saepe licet simili redeat sub imagine somnus! testis abest somno, nec abest imitata uoluptas. pro Venus et tenera uolucer cum matre Cupido, gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido contigit! ut iacui totis resoluta medullis! 485 ut meminisse iuuat! quamuis breuis illa uoluptas noxque fuit praeceps et coeptis inuida nostris. 'O ego, si liceat mutato nomine iungi, quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti! [9,490] omnia, di facerent, essent communia nobis, praeter auos: tu me uellem generosior esses! nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem; at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes, nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum. 495 quid mihi significant ergo mea uisa? quod autem somnia pondus habent? an habent et somnia pondus? di melius! di nempe suas habuere sorores. sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit, Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi. [9,500] sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus exigere humanos diuersaque foedera tempto? aut nostro uetitus de corde fugabitur ardor, aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque mortua componar, positaeque det oscula frater. 505 et tamen arbitrium quaerit res ista duorum! finge placere mihi: scelus esse uidebitur illi. 'At non Aeolidae thalamos timuere sororum! unde sed hos noui? cur haec exempla paraui? quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae [9,510] nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur! si tamen ipse mei captus prior esset amore, forsitan illius possem indulgere furori. ergo ego, quae fueram non reiectura petentem, ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri? 515 coget amor, potero! uel, si pudor ora tenebit, littera celatos arcana fatebitur ignes.' Hoc placet, haec dubiam uicit sententia mentem. in latus erigitur cubitoque innixa sinistro 'uiderit: insanos' inquit 'fateamur amores! [9,520] ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?' et meditata manu componit uerba trementi. dextra tenet ferrum, uacuam tenet altera ceram. incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas, et notat et delet, mutat culpatque probatque 525 inque uicem sumptas ponit positasque resumit. quid uelit ignorat; quicquid factura uidetur, displicet. in uultu est audacia mixta pudori. scripta 'soror' fuerat; uisum est delere sororem uerbaque correctis incidere talia ceris: [9,530] 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen, et si quid cupiam quaeris, sine nomine uellem posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis ante forem, quam spes uotorum certa fuisset. 535 'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index et color et macies et uultus et umida saepe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent. [9,540] ipsa tamen, quamuis animo graue uulnus habebam, quamuis intus erat furor igneus, omnia feci (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, pugnauique diu uiolenta Cupidinis arma effugere infelix, et plus, quam ferre puellam 545 posse putes, ego dura tuli. superata fateri cogor, opemque tuam timidis exposcere uotis. tu seruare potes, tu perdere solus amantem: elige, utrum facias. non hoc inimica precatur, sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse [9,550] expetit et uinclo tecum propiore ligari. iura senes norint, et quid liceatque nefasque fasque sit, inquirant, legumque examina seruent. conueniens Venus est annis temeraria nostris. quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere 555 credimus, et sequimur magnorum exempla deorum. nec nos aut durus pater aut reuerentia famae aut timor impediet: tantum sit causa timendi, dulcia fraterno sub nomina furta tegemus. est mihi libertas tecum secreta loquendi, [9,560] et damus amplexus, et iungimus oscula coram. quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem, et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor, neue merere meo subscribi causa sepulchro.' Talia nequiquam perarantem plena reliquit 565 cera manum, summusque in margine uersus adhaesit. protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor): deque suis unum famulis pudibunda uocauit, et pauidum blandita 'fer has, fidissime, nostro' [9,570] dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.' cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae. omine turbata est, misit tamen. apta minister tempora nactus adit traditque latentia uerba. attonitus subita iuuenis Maeandrius ira 575 proicit acceptas lecta sibi parte tabellas, uixque manus retinens trepidantis ab ore ministri, 'dum licet, o uetitae scelerate libidinis auctor, effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.' [9,580] ille fugit pauidus, dominaeque ferocia Cauni dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa, et pauet obsessum glaciali frigore corpus. mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, linguaque uix tales icto dedit aere uoces: 585 'et merito! quid enim temeraria uulneris huius indicium feci? quid, quae celanda fuerunt, tam cito commisi properatis uerba tabellis? ante erat ambiguis animi sententia dictis praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem, [9,590] parte aliqua ueli, qualis foret aura, notare debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc non exploratis inpleui lintea uentis. auferor in scopulos igitur, subuersaque toto obruor oceano, neque habent mea uela recursus. 595 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti excidit et fecit spes nostras cera caducas? nonne uel illa dies fuerat, uel tota uoluntas, sed potius mutanda dies? deus ipse monebat [9,600] signaque certa dabat, si non male sana fuissem. et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae debueram, praesensque meos aperire furores. uidisset lacrimas, uultum uidisset amantis; plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae. 605 inuito potui circumdare bracchia collo, et, si reicerer, potui moritura uideri amplectique pedes, adfusaque poscere uitam. omnia fecissem, quorum si singula duram flectere non poterant, potuissent omnia, mentem. [9,610] forsitan et missi sit quaedam culpa ministri: non adiit apte, nec legit idonea, credo, tempora, nec petiit horamque animumque uacantem. 'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus nec rigidas silices solidumue in pectore ferrum 615 aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae. uincetur! repetendus erit, nec taedia coepti ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit. nam primum, si facta mihi reuocare liceret, non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est. [9,620] quippe nec ille potest, ut iam mea uota relinquam, non tamen ausorum semper memor esse meorum. et, quia desierim, leuiter uoluisse uidebor, aut etiam temptasse illum insidiisque petisse, uel certe non hoc, qui plurimus urget et urit 625 pectora nostra, deo, sed uicta libidine credar; denique iam nequeo nil commisisse nefandum. et scripsi et petii: reserata est nostra uoluntas; ut nihil adiciam, non possum innoxia dici. quod superest, multum est in uota, in crimina paruum.' [9,630] dixit, et (incertae tanta est discordia mentis), cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque exit et infelix committit saepe repelli. mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque, inque peregrina ponit noua moenia terra. 635 Tum uero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum uero a pectore uestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos; iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur spem ueneris, siquidem patriam inuisosque penates [9,640] deserit, et profugi sequitur uestigia fratris. utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso Ismariae celebrant repetita triennia bacchae, Byblida non aliter latos ululasse per agros Bubasides uidere nurus. quibus illa relictis 645 Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, pectus et ora leae, caudam serpentis habebat. deficiunt siluae, cum tu lassata sequendo [9,650] concidis, et dura positis tellure capillis, Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas. saepe illam nymphae teneris Lelegeides ulnis tollere conantur, saepe, ut medeatur amori, praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti. 655 muta iacet, uiridesque suis tenet unguibus herbas Byblis, et umectat lacrimarum gramina riuo. naidas his uenam, quae numquam arescere posset, subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant? protinus, ut secto piceae de cortice guttae, [9,660] utue tenax grauida manat tellure bitumen; utue sub aduentu spirantis lene fauoni sole remollescit quae frigore constitit unda; sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis uertitur in fontem, qui nunc quoque uallibus illis 665 nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat. Fama noui centum Cretaeas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset. proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno [9,670] progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, ingenua de plebe uirum, nec census in illo nobilitate sua maior, sed uita fidesque inculpata fuit. grauidae qui coniugis aures uocibus his monuit, cum iam prope partus adesset. 675 'quae uoueam, duo sunt: minimo ut releuere dolore, utque marem parias. onerosior altera sors est, et uires fortuna negat. quod abominor, ergo edita forte tuo fuerit si femina partu,— inuitus mando; pietas, ignosce!—necetur.' [9,680] dixerat, et lacrimis uultum lauere profusis, tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. sed tamen usque suum uanis Telethusa maritum sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo 685 uix erat illa grauem maturo pondere uentrem, cum medio noctis spatio sub imagine somni Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, aut stetit aut uisa est. inerant lunaria fronti cornua cum spicis nitido flauentibus auro [9,690] et regale decus; cum qua latrator Anubis, sanctaque Bubastis, uariusque coloribus Apis, quique premit uocem digitoque silentia suadet; sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris, plenaque somniferis serpens peregrina uenenis. 695 tum uelut excussam somno et manifesta uidentem sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum, pone graues curas, mandataque falle mariti. nec dubita, cum te partu Lucina leuarit, tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque [9,700] exorata fero; nec te coluisse quereris ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit. laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex Cressa manus tollens, rata sint sua uisa, precatur. Ut dolor increuit, seque ipsum pondus in auras 705 expulit, et nata est ignaro femina patre, iussit ali mater puerum mentita. fidemque res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. uota pater soluit, nomenque inponit auitum: Iphis auus fuerat. gauisa est nomine mater, [9,710] quod commune foret, nec quemquam falleret illo. inde incepta pia mendacia fraude latebant. cultus erat pueri; facies, quam siue puellae, siue dares puero, fuerat formosus uterque. Tertius interea decimo successerat annus: 715 cum pater, Iphi, tibi flauam despondet Ianthen, inter Phaestiadas quae laudatissima formae dote fuit uirgo, Dictaeo nata Teleste. par aetas, par forma fuit, primasque magistris accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. [9,720] hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum uulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar: coniugium pactaeque exspectat tempora taedae, quamque uirum putat esse, uirum fore credit Ianthe; Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget 725 hoc ipsum flammas, ardetque in uirgine uirgo, uixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit 'cognita quam nulli, quam prodigiosa nouaeque cura tenet Veneris? si di mihi parcere uellent, parcere debuerant; si non, et perdere uellent, [9,730] naturale malum saltem et de more dedissent. nec uaccam uaccae, nec equas amor urit equarum: urit oues aries, sequitur sua femina ceruum. sic et aues coeunt, interque animalia cuncta femina femineo conrepta cupidine nulla est. 735 uellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, femina nempe marem. meus est furiosior illo, si uerum profitemur, amor. tamen illa secuta est spem Veneris; tamen illa dolis et imagine uaccae [9,740] passa bouem est, et erat, qui deciperetur, adulter. huc licet ex toto sollertia confluat orbe, ipse licet reuolet ceratis Daedalus alis, quid faciet? num me puerum de uirgine doctis artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe? 745 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi, consiliique inopes et stultos excutis ignes? quid sis nata, uide, nisi te quoque decipis ipsam, et pete quod fas est, et ama quod femina debes! spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem. [9,750] hanc tibi res adimit. non te custodia caro arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti, non patris asperitas, non se negat ipsa roganti, nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant, esse potes felix, ut dique hominesque laborent. 755 nunc quoque uotorum nulla est pars uana meorum, dique mihi faciles, quicquid ualuere, dederunt; quodque ego, uult genitor, uult ipsa, socerque futurus. at non uult natura, potentior omnibus istis, quae mihi sola nocet. uenit ecce optabile tempus, [9,760] luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe— nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, uenitis sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?' pressit ab his uocem. nec lenius altera uirgo 765 aestuat, utque celer uenias, Hymenaee, precatur. quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt, nunc ficto languore moram trahit, omina saepe uisaque causatur. sed iam consumpserat omnem materiam ficti, dilataque tempora taedae [9,770] institerant, unusque dies restabat. at illa crinalem capiti uittam nataeque sibique detrahit, et passis aram complexa capillis 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arua Pharonque quae colis, et septem digestum in cornua Nilum: 775 fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori! te, dea, te quondam tuaque haec insignia uidi cunctaque cognoui, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notaui. quod uidet haec lucem, quod non ego punior, ecce [9,780] consilium munusque tuum est. miserere duarum, auxilioque iuua!' lacrimae sunt uerba secutae. uisa dea est mouisse suas (et mouerat) aras, et templi tremuere fores, imitataque lunam cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. 785 non secura quidem, fausto tamen omine laeta mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem, quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore permanet, et uires augentur, et acrior ipse est uultus, et incomptis breuior mensura capillis, [9,790] plusque uigoris adest, habuit quam femina. nam quae femina nuper eras, puer es! date munera templis, nec timida gaudete fide! dant munera templis, addunt et titulum: titulus breue carmen habebat: dona : puer : soluit : quae : femina : uouerat : iphis. 795 postera lux radiis latum patefecerat orbem, cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes conueniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.