[14,0] LIBER QVARTVS DECIMVS [14,1] Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen aruaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri, nescia nec quicquam iunctis debentia bubus liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, 5 liquerat et Zanclen aduersaque moenia Regi nauifragumque fretum, gemino quod litore pressum Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae. inde manu magna Tyrrhena per aequora uectus herbiferos adiit colles atque atria Glaucus [14,10] Sole satae Circes, uariarum plena ferarum. quam simul adspexit, dicta acceptaque salute, 'diua, dei miserere, precor! nam sola leuare tu potes hunc,' dixit 'uidear modo dignus, amorem. quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli 15 quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis. neue mei non nota tibi sit causa furoris: litore in Italico, Messenia moenia contra, Scylla mihi uisa est. pudor est promissa precesque blanditiasque meas contemptaque uerba referre; [14,20] at tu, siue aliquid regni est in carmine, carmen ore moue sacro, siue expugnacior herba est, utere temptatis operosae uiribus herbae nec medeare mihi sanesque haec uulnera mando, fine nihil opus est: partem ferat illa caloris.' 25 at Circe (neque enim flammis habet aptius ulla talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa, seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,) talia uerba refert: 'melius sequerere uolentem optantemque eadem parilique cupidine captam. [14,30] dignus eras ultro (poteras certeque) rogari, et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro. neu dubites absitque tuae fiducia formae, en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis, carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim, 35 ut tua sim, uoueo. spernentem sperne, sequenti redde uices, unoque duas ulciscere facto.' talia temptanti 'prius' inquit 'in aequore frondes' Glaucus 'et in summis nascentur montibus algae, Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.' [14,40] indignata dea est et laedere quatenus ipsum non poterat (nec uellet amans), irascitur illi, quae sibi praelata est; uenerisque offensa repulsa, protinus horrendis infamia pabula sucis conterit et tritis Hecateia carmina miscet 45 caerulaque induitur uelamina perque ferarum agmen adulantum media procedit ab aula oppositumque petens contra Zancleia saxa Region ingreditur feruentes aestibus undas, in quibus ut solida ponit uestigia terra [14,50] summaque decurrit pedibus super aequora siccis. paruus erat gurges, curuos sinuatus in arcus, grata quies Scyllae: quo se referebat ab aestu et maris et caeli, medio cum plurimus orbe sol erat et minimas a uertice fecerat umbras. 55 hunc dea praeuitiat portentificisque uenenis inquinat; hic pressos latices radice nocenti spargit et obscurum uerborum ambage nouorum ter nouiens carmen magico demurmurat ore. Scylla uenit mediaque tenus descenderat aluo, [14,60] cum sua foedari latrantibus inguina monstris adspicit ac primo credens non corporis illas esse sui partes, refugitque abigitque timetque ora proterua canum, sed quos fugit, attrahit una et corpus quaerens femorum crurumque pedumque 65 Cerbereos rictus pro partibus inuenit illis: statque canum rabie subiectaque terga ferarum inguinibus truncis uteroque exstante coercet. Fleuit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae uiribus herbarum fugit conubia Circes; [14,70] Scylla loco mansit cumque est data copia, primum in Circes odium sociis spoliauit Ulixem; mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, transformata foret: scopulum quoque nauita uitat. 75 Hunc ubi Troianae remis auidamque Charybdin euicere rates, cum iam prope litus adessent Ausonium, Libycas uento referuntur ad oras. excipit Aenean illic animoque domoque non bene discidium Phrygii latura mariti [14,80] Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta incubuit ferro deceptaque decipit omnes. rursus harenosae fugiens noua moenia terrae ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten sacrificat tumulumque sui genitoris honorat. 85 quasque rates Iris Iunonia paene cremarat, soluit et Hippotadae regnum terrasque calenti sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas [14,90] colle Pithecusas, habitantum nomine dictas. quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, in deforme uiros animal mutauit, ut idem dissimiles homini possent similesque uideri, 95 membraque contraxit naresque a fronte resimas contudit et rugis perarauit anilibus ora totaque uelatos flauenti corpora uillo misit in has sedes nec non prius abstulit usum uerborum et natae dira in periuria linguae; [14,100] posse queri tantum rauco stridore reliquit. Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra moenia deseruit, laeua de parte canori Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus uluis, litora Cumarum uiuacisque antra Sibyllae 105 intrat et, ut manes adeat per Auerna paternos, orat. at illa diu uultum tellure moratum erexit tandemque deo furibunda recepto 'magna petis,' dixit, 'uir factis maxime, cuius dextera per ferrum, pietas spectata per ignes. [14,110] pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis Elysiasque domos et regna nouissima mundi me duce cognosces simulacraque cara parentis. inuia uirtuti nulla est uia.' dixit et auro fulgentem ramum silua Iunonis Auernae 115 monstrauit iussitque suo diuellere trunco. paruit Aeneas et formidabilis Orci uidit opes atauosque suos umbramque senilem magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum, quaeque nouis essent adeunda pericula bellis. [14,120] inde ferens lassos auerso tramite passus cum duce Cumaea mollit sermone laborem. dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, 'seu dea tu praesens, seu dis gratissima,' dixit, 'numinis instar eris semper mihi, meque fatebor 125 muneris esse tui, quae me loca mortis adire, quae loca me uisae uoluisti euadere mortis. pro quibus aerias meritis euectus ad auras templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.' respicit hunc uates et suspiratibus haustis [14,130] 'nec dea sum,' dixit 'nec sacri turis honore humanum dignare caput, neu nescius erres, lux aeterna mihi carituraque fine dabatur, si mea uirginitas Phoebo patuisset amanti. dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis 135 me cupit, "elige," ait "uirgo Cumaea, quid optes: optatis potiere tuis." ego pulueris hausti ostendens cumulum, quot haberet corpora puluis, tot mihi natales contingere uana rogaui; excidit, ut peterem iuuenes quoque protinus annos. [14,140] hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuuentam, si Venerem paterer: contempto munere Phoebi innuba permaneo; sed iam felicior aetas terga dedit, tremuloque gradu uenit aegra senectus, quae patienda diu est. nam iam mihi saecula septem 145 acta, tamen superest, numeros ut pulueris aequem, ter centum messes, ter centum musta uidere. tempus erit, cum de tanto me corpore paruam longa dies faciet, consumptaque membra senecta ad minimum redigentur onus: nec amata uidebor [14,150] nec placuisse deo, Phoebus quoque forsitan ipse uel non cognoscet, uel dilexisse negabit: usque adeo mutata ferar nullique uidenda, uoce tamen noscar; uocem mihi fata relinquent.' Talia conuexum per iter memorante Sibylla 155 sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem Troius Aeneas sacrisque ex more litatis litora adit nondum nutricis habentia nomen. hic quoque substiterat post taedia longa laborum Neritius Macareus, comes experientis Ulixis. [14,160] desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae noscit Achaemeniden inprouisoque repertum uiuere miratus, 'qui te casusue deusue seruat, Achaemenide? cur' inquit 'barbara Graium prora uehit? petitur uestra quae terra carina?' 165 talia quaerenti, iam non hirsutus amictu, iam suus et spinis conserto tegmine nullis, fatur Achaemenides: 'iterum Polyphemon et illos adspiciam fluidos humano sanguine rictus, hac mihi si potior domus est Ithaceque carina, [14,170] si minus Aenean ueneror genitore, nec umquam esse satis potero, praestem licet omnia, gratus. quod loquor et spiro caelumque et sidera solis respicio, possimne ingratus et inmemor esse? ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora 175 uenit, et ut iam nunc lumen uitale relinquam, aut tumulo aut certe non illa condar in aluo. quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem sensum animumque) fuit, cum uos petere alta relictus aequora conspexi? uolui inclamare, sed hosti [14,180] prodere me timui: uestrae quoque clamor Ulixis paene rati nocuit. uidi, cum monte reuulsum inmanem scopulum medias permisit in undas; uidi iterum ueluti tormenti uiribus acta uasta Giganteo iaculantem saxa lacerto 185 et, ne deprimeret fluctus uentusue carinam, pertimui, iam me non esse oblitus in illa. ut uero fuga uos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu siluas et luminis orbus [14,190] rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achiuam atque ait: "o si quis referat mihi casus Ulixem, aut aliquem e sociis, in quem mea saeuiat ira, uiscera cuius edam, cuius uiuentia dextra 195 membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet guttur, et elisi trepident sub dentibus artus: quam nullum aut leue sit damnum mihi lucis ademptae!" haec et plura ferox, me luridus occupat horror spectantem uultus etiamnum caede madentes [14,200] crudelesque manus et inanem luminis orbem membraque et humano concretam sanguine barbam. mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum, et iam prensurum, iam nunc mea uiscera rebar in sua mersurum, mentique haerebat imago 205 temporis illius, quo uidi bina meorum ter quater adfligi sociorum corpora terrae, cum super ipse iacens hirsuti more leonis uisceraque et carnes cumque albis ossa medullis semianimesque artus auidam condebat in aluum; [14,210] me tremor inuasit: stabam sine sanguine maestus, mandentemque uidens eiectantemque cruentas ore dapes et frusta mero glomerata uomentem: talia fingebam misero mihi fata parari perque dies multos latitans omnemque tremiscens 215 ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri glande famem pellens et mixta frondibus herba solus inops exspes leto poenaeque relictus hanc procul adspexi longo post tempore nauem orauique fugam gestu ad litusque cucurri, [14,220] et moui: Graiumque ratis Troiana recepit! tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.' Aeolon ille refert Tusco regnare profundo, Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere uentos; 225 quos bouis inclusos tergo, memorabile munus, Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo lucibus isse nouem et terram aspexisse petitam; proxima post nonam cum sese aurora moueret, inuidia socios praedaeque cupidine uictos [14,230] esse; ratos aurum, dempsisse ligamina uentis; cum quibus isse retro, per quas modo uenerat undas, Aeoliique ratem portus repetisse tyranni. 'inde Lami ueterem Laestrygonis' inquit 'in urbem uenimus: Antiphates terra regnabat in illa. 235 missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum, uixque fuga quaesita salus comitique mihique, tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit ora cruore suo. fugientibus instat et agmen concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque [14,240] coniciunt merguntque uiros merguntque carinas. una tamen, quae nos ipsumque uehebat Ulixem, effugit. amissa sociorum parte dolentes multaque conquesti terris adlabimur illis, quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, uidenda 245 insula uisa mihi!) tuque o iustissime Troum, nate dea, (neque enim finito Marte uocandus hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes! nos quoque Circaeo religata in litore pinu, Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, [14,250] ire negabamus; sed tecta ignota subire sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen Eurylochumque simul nimiique Elpenora uini bisque nouem socios Circaea ad moenia misit. quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, 255 mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque occursu fecere metum, sed nulla timenda nullaque erat nostro factura in corpore uulnus; quin etiam blandas mouere per aera caudas nostraque adulantes comitant uestigia, donec [14,260] excipiunt famulae perque atria marmore tecta ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu sollemni solio pallamque induta nitentem insuper aurato circumuelatur amictu. Nereides nymphaeque simul, quae uellera motis 265 nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt: gramina disponunt sparsosque sine ordine flores secernunt calathis uariasque coloribus herbas; ipsa, quod hae faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus quoue sit in folio, quae sit concordia mixtis, [14,270] nouit et aduertens pensas examinat herbas. haec ubi nos uidit, dicta acceptaque salute diffudit uultus et reddidit omina uotis. nec mora, misceri tosti iubet hordea grani mellaque uimque meri cum lacte coagula passo, 275 quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos adicit. accipimus sacra data pocula dextra. quae simul arenti sitientes hausimus ore, et tetigit summos uirga dea dira capillos, (et pudet et referam) saetis horrescere coepi, [14,280] nec iam posse loqui, pro uerbis edere raucum murmur et in terram toto procumbere uultu, osque meum sensi pando occallescere rostro, colla tumere toris, et qua modo pocula parte sumpta mihi fuerant, illa uestigia feci 285 cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!) claudor hara, solumque suis caruisse figura uidimus Eurylochum: solus data pocula fugit; quae nisi uitasset, pecoris pars una manerem nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo [14,290] certior ad Circen ultor uenisset Ulixes. pacifer huic dederat florem Cyllenius album: moly uocant superi, nigra radice tenetur; tutus eo monitisque simul caelestibus intrat ille domum Circes et ad insidiosa uocatus 295 pocula conantem uirga mulcere capillos reppulit et stricto pauidam deterruit ense. inde fides dextraeque datae thalamoque receptus coniugii dotem sociorum corpora poscit. spargimur ignotae sucis melioribus herbae [14,300] percutimurque caput conuersae uerbere uirgae, uerbaque dicuntur dictis contraria uerbis. quo magis illa canit, magis hoc tellure leuati erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis 305 bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi haeremusque ducis collo nec uerba locuti ulla priora sumus quam nos testantia gratos. annua nos illic tenuit mora, multaque praesens tempore tam longo uidi, multa auribus hausi, [14,310] hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una quattuor e famulis ad talia sacra paratis. cum duce namque meo Circe dum sola moratur, illa mihi niueo factum de marmore signum ostendit iuuenale gerens in uertice picum, 315 aede sacra positum multisque insigne coronis. quis foret et quare sacra coleretur in aede, cur hanc ferret auem, quaerenti et scire uolenti "accipe" ait, "Macareu, dominaeque potentia quae sit hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem! [14,320] '"Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris rex fuit, utilium bello studiosus equorum; forma uiro, quam cernis, erat: licet ipse decorem adspicias fictaque probes ab imagine uerum; par animus formae; nec adhuc spectasse per annos 325 quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. ille suos dryadas Latiis in montibus ortas uerterat in uultus, illum fontana petebant numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, quas Anienis aquae cursuque breuissimus Almo [14,330] Narue tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano. 335 haec ubi nubilibus primum maturuit annis, praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est, rara quidem facie, sed rarior arte canendi, unde Canens dicta est: siluas et saxa mouere et mulcere feras et flumina longa morari [14,340] ore suo uolucresque uagas retinere solebat. quae dum feminea modulatur carmina uoce, exierat tecto Laurentes Picus in agros indigenas fixurus apros tergumque premebat acris equi laeuaque hastilia bina ferebat 345 poeniceam fuluo chlamydem contractus ab auro. uenerat in siluas et filia Solis easdem, utque nouas legeret fecundis collibus herbas, nomine dicta suo Circaea reliquerat arua. quae simul ac iuuenem uirgultis abdita uidit, [14,350] obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae, flammaque per totas uisa est errare medullas. ut primum ualido mentem conlegit ab aestu, quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire, cursus equi fecit circumfususque satelles. 355 'non' ait 'effugies, uento rapiare licebit, si modo me noui, si non euanuit omnis herbarum uirtus, nec me mea carmina fallunt.' dixit et effigiem nullo cum corpore falsi fingit apri praeterque oculos transcurrere regis [14,360] iussit et in densum trabibus nemus ire uideri, plurima qua silua est et equo loca peruia non sunt. haut mora, continuo praedae petit inscius umbram Picus equique celer spumantia terga relinquit spemque sequens uanam silua pedes errat in alta. 365 concipit illa preces et uerba uenefica dicit ignotosque deos ignoto carmine adorat, quo solet et niueae uultum confundere Lunae et patrio capiti bibulas subtexere nubes. tum quoque cantato densetur carmine caelum [14,370] et nebulas exhalat humus, caecisque uagantur limitibus comites, et abest custodia regis. nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit 'quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam, quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris 375 ignibus et socerum, qui peruidet omnia, Solem accipe nec durus Titanida despice Circen.' dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit et 'quaecumque es,' ait 'non sum tuus; altera captum me tenet et teneat per longum, conprecor, aeuum, [14,380] nec Venere externa socialia foedera laedam, dum mihi Ianigenam seruabunt fata Canentem.' saepe retemptatis precibus Titania frustra 'non inpune feres, neque' ait 'reddere Canenti, laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces 385 rebus; at est et amans et laesa et femina Circe!' tum bis ad occasus, bis se conuertit ad ortus, ter iuuenem baculo tetigit, tria carmina dixit. ille fugit, sed se solito uelocius ipse currere miratur: pennas in corpore uidit, [14,390] seque nouam subito Latiis accedere siluis indignatus auem duro fera robora rostro figit et iratus longis dat uulnera ramis; purpureum chlamydis pennae traxere colorem; fibula quod fuerat uestemque momorderat aurum, 395 pluma fit, et fuluo ceruix praecingitur auro, nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat. '"Interea comites, clamato saepe per agros nequiquam Pico nullaque in parte reperto, inueniunt Circen (nam iam tenuauerat auras [14,400] passaque erat nebulas uentis ac sole recludi) criminibusque premunt ueris regemque reposcunt uimque ferunt saeuisque parant incessere telis: illa nocens spargit uirus sucosque ueneni et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque 405 conuocat et longis Hecaten ululatibus orat. exsiluere loco (dictu mirabile) siluae, ingemuitque solum, uincinaque palluit arbor, sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, et lapides uisi mugitus edere raucos [14,410] et latrare canes et humus serpentibus atris squalere et tenues animae uolitare silentum: attonitum monstris uulgus pauet; illa pauentis ora uenenata tetigit mirantia uirga, cuius ab attactu uariarum monstra ferarum 415 in iuuenes ueniunt: nulli sua mansit imago. '"Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus, et frustra coniunx oculis animoque Canentis exspectatus erat: famuli populusque per omnes discurrunt siluas atque obuia lumina portant; [14,420] nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit haec tamen omnia) seque proripit ac Latios errat uesana per agros. sex illam noctes, totidem redeuntia solis lumina uiderunt inopem somnique cibique 425 per iuga, per ualles, qua fors ducebat, euntem; ultimus adspexit Thybris luctuque uiaque fessam et iam longa ponentem corpora ripa. illic cum lacrimis ipso modulata dolore uerba sono tenui maerens fundebat, ut olim [14,430] carmina iam moriens canit exequialia cycnus; luctibus extremum tenues liquefacta medullas tabuit inque leues paulatim euanuit auras, fama tamen signata loco est, quem rite Canentem nomine de nymphae ueteres dixere Camenae." 435 'Talia multa mihi longum narrata per annum uisaque sunt. resides et desuetudine tardi rursus inire fretum, rursus dare uela iubemur, ancipitesque uias et iter Titania uastum dixerat et saeui restare pericula ponti: [14,440] pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.' Finierat Macareus, urnaque Aeneia nutrix condita marmorea tumulo breue carmen habebat hic : me : caietam : notae : pietatis : alumnus ereptam : argolico : quo : debuit : igne : cremauit 445 soluitur herboso religatus ab aggere funis, et procul insidias infamataeque relinquunt tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra in mare cum flaua prorumpit Thybris harena; Faunigenaeque domo potitur nataque Latini, [14,450] non sine Marte tamen. bellum cum gente feroci suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus. concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque ardua sollicitis uictoria quaeritur armis. auget uterque suas externo robore uires, 455 et multi Rutulos, multi Troiana tuentur castra, neque Aeneas Euandri ad moenia frustra, at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem uenerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno moenia condiderat dotaliaque arua tenebat; [14,460] sed Venulus Turni postquam mandata peregit auxiliumque petit, uires Aetolius heros excusat: nec se aut soceri committere pugnae uelle sui populos, aut quos e gente suorum armet habere ullos, 'neue haec commenta putetis, 465 admonitu quamquam luctus renouentur amari, perpetiar memorare tamen. postquam alta cremata est Ilios, et Danaas pauerunt Pergama flammas, Naryciusque heros, a uirgine uirgine rapta, quam meruit poenam solus, digessit in omnes, [14,470] spargimur et uentis inimica per aequora rapti fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis, neue morer referens tristes ex ordine casus, Graecia tum potuit Priamo quoque flenda uideri. 475 me tamen armiferae seruatum cura Mineruae fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris pellor, et antiquo memores de uulnere poenas exigit alma Venus, tantosque per alta labores aequora sustinui, tantos terrestribus armis, [14,480] ut mihi felices sint illi saepe uocati, quos communis hiems inportunusque Caphereus mersit aquis, uellemque horum pars una fuissem. 'Ultima iam passi comites belloque fretoque deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon 485 feruidus ingenio, tum uero et cladibus asper, "quid superest, quod iam patientia uestra recuset ferre, uiri?" dixit "quid habet Cytherea, quod ultra, uelle puta, faciat? nam dum peiora timentur, est in uota locus: sors autem ubi pessima rerum, [14,490] sub pedibus timor est securaque summa malorum. audiat ipsa licet, licet, ut facit, oderit omnes sub Diomede uiros, odium tamen illius omnes spernimus: haud magno stat magna potentia nobis." talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon 495 instimulat uerbis ueteremque resuscitat iram. dicta placent paucis, numeri maioris amici Acmona conripimus; cui respondere uolenti uox pariter uocisque uia est tenuata, comaeque in plumas abeunt, plumis noua colla teguntur [14,500] pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas accipiunt, cubitique leues sinuantur in alas; magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu indurata rigent finemque in acumine ponunt. hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus, 505 hunc miratur Abas, et dum mirantur, eandem accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior subuolat et remos plausis circumuolat alis: si uolucrum quae sit subitarum forma requiris, ut non cycnorum, sic albis proxima cygnis. [14,510] uix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni arua gener teneo minima cum parte meorum.' Hactenus Oenides, Venulus Calydonia regna Peucetiosque sinus Messapiaque arua relinquit. in quibus antra uidet, quae, multa nubila silua 515 et leuibus cannis latitantia semicaper Pan nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae. Apulus has illa pastor regione fugatas terruit et primo subita formidine mouit, mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, [14,520] ad numerum motis pedibus duxere choreas; inprobat has pastor saltuque imitatus agresti addidit obscenis conuicia rustica dictis, nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor: arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores. 525 quippe notam linguae bacis oleaster amaris exhibet: asperitas uerborum cessit in illa. Hinc ubi legati rediere, negata ferentes arma Aetola sibi, Rutuli sine uiribus illis bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris [14,530] parte datur; fert ecce auidas in pinea Turnus texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit. iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum ibat, et incuruae fumabant transtra carinae, 535 cum memor has pinus Idaeo uertice caesas sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi aeris et inflati conpleuit murmure buxi perque leues domitis inuecta leonibus auras 'inrita sacrilega iactas incendia dextra, [14,540] Turne!' ait. 'eripiam: nec me patiente cremabit ignis edax nemorum partes et membra meorum.' intonuit dicente dea, tonitrumque secuti cum saliente graues ceciderunt grandine nimbi, aeraque et tumidum subitis concursibus aequor 545 Astraei turbant et eunt in proelia fratres. e quibus alma parens unius uiribus usa stuppea praerupit Phrygiae retinacula classis, fertque rates pronas medioque sub aequore mergit; robore mollito lignoque in corpora uerso [14,550] in capitum faciem puppes mutantur aduncae, in digitos abeunt et crura natantia remi, quodque prius fuerat, latus est, mediisque carina subdita nauigiis spinae mutatur in usum, lina comae molles, antemnae bracchia fiunt, 555 caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant, illas uirgineis exercent lusibus undas Naides aequoreae durisque in montibus ortae molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo; non tamen oblitae, quam multa pericula saepe [14,560] pertulerint pelago, iactatis saepe carinis subposuere manus, nisi siqua uehebat Achiuos: cladis adhuc Phrygiae memores odere Pelasgos Neritiaeque ratis uiderunt fragmina laetis uultibus et laetis uidere rigescere puppim 565 uultibus Alcinoi saxumque increscere ligno. Spes erat, in nymphas animata classe marinas posse metu monstri Rutulum desistere bello: perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est instar, habent animos; nec iam dotalia regna, [14,570] nec sceptrum soceri, nec te, Lauinia uirgo, sed uicisse petunt deponendique pudore bella gerunt, tandemque Venus uictricia nati arma uidet, Turnusque cadit: cadit Ardea, Turno sospite dicta potens; quam postquam barbarus ignis 575 abstulit et tepida latuerunt tecta fauilla, congerie e media tum primum cognita praepes subuolat et cineres plausis euerberat alis. et sonus et macies et pallor et omnia, captam quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa [14,580] urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis. Iamque deos omnes ipsamque Aeneia uirtus Iunonem ueteres finire coegerat iras, cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli, tempestiuus erat caelo Cythereius heros. 585 ambieratque Venus superos colloque parentis circumfusa sui 'numquam mihi' dixerat 'ullo tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro fecit auum, quamuis paruum des, optime, numen, [14,590] dummodo des aliquod! satis est inamabile regnum adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.' adsensere dei, nec coniunx regia uultus inmotos tenuit placatoque adnuit ore; tum pater 'estis' ait 'caelesti munere digni, 595 quaeque petis pro quoque petis: cape, nata, quod optas!' fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti perque leues auras iunctis inuecta columbis litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit in freta flumineis uicina Numicius undis. [14,600] hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, abluere et tacito deferre sub aequora cursu; corniger exsequitur Veneris mandata suisque, quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat et respersit aquis; pars optima restitit illi. 605 lustratum genetrix diuino corpus odore unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta contigit os fecitque deum, quem turba Quirini nuncupat Indigetem temploque arisque recepit. Inde sub Ascanii dicione binominis Alba [14,610] resque Latina fuit. succedit Siluius illi. quo satus antiquo tenuit repetita Latinus nomina cum sceptro, clarus subit Alba Latinum. Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque, sed Capys ante fuit; regnum Tiberinus ab illis 615 cepit et in Tusci demersus fluminis undis nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis fulmineo periit, imitator fulminis, ictu. fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti [14,620] tradit Auentino, qui, quo regnarat, eodem monte iacet positus tribuitque uocabula monti; iamque Palatinae summam Proca gentis habebat. Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas inter hamadryadas coluit sollertius hortos 625 nec fuit arborei studiosior altera fetus; unde tenet nomen: non siluas illa nec amnes, rus amat et ramos felicia poma ferentes; nec iaculo grauis est, sed adunca dextera falce, qua modo luxuriem premit et spatiantia passim [14,630] bracchia conpescit, fisso modo cortice uirgam inserit et sucos alieno praestat alumno; nec sentire sitim patitur bibulaeque recuruas radicis fibras labentibus inrigat undis. hic amor, hoc studium, Veneris quoque nulla cupido est; 635 uim tamen agrestum metuens pomaria claudit intus et accessus prohibet refugitque uiriles. quid non et Satyri, saltatibus apta iuuentus, fecere et pinu praecincti cornua Panes Siluanusque, suis semper iuuenilior annis, [14,640] quique deus fures uel falce uel inguine terret, ut poterentur ea? sed enim superabat amando hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis. o quotiens habitu duri messoris aristas corbe tulit uerique fuit messoris imago! 645 tempora saepe gerens faeno religata recenti desectum poterat gramen uersasse uideri; saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum iurares fessos modo disiunxisse iuuencos. falce data frondator erat uitisque putator; [14,650] induerat scalas: lecturum poma putares; miles erat gladio, piscator harundine sumpta; denique per multas aditum sibi saepe figuras repperit, ut caperet spectatae gaudia formae. ille etiam picta redimitus tempora mitra, 655 innitens baculo, positis per tempora canis, adsimulauit anum: cultosque intrauit in hortos pomaque mirata est 'tanto' que 'potentior!' inquit paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam uera dedisset anus, glaebaque incurua resedit [14,660] suspiciens pandos autumni pondere ramos. ulmus erat contra speciosa nitentibus uuis: quam socia postquam pariter cum uite probauit, 'at si staret' ait 'caelebs sine palmite truncus, nil praeter frondes, quare peteretur, haberet; 665 haec quoque, quae iuncta est, uitis requiescit in ulmo: si non nupta foret, terrae acclinata iaceret; tu tamen exemplo non tangeris arboris huius concubitusque fugis nec te coniungere curas. atque utinam uelles! Helene non pluribus esset [14,670] sollicitata procis nec quae Lapitheia mouit proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixis. nunc quoque, cum fugias auerserisque petentes, mille uiri cupiunt et semideique deique et quaecumque tenent Albanos numina montes. 675 sed tu si sapies, si te bene iungere anumque hanc audire uoles, quae te plus omnibus illis, plus, quam credis, amo: uulgares reice taedas Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo me quoque pignus habe: neque enim sibi notior ille est, [14,680] quam mihi; nec passim toto uagus errat in orbe, haec loca sola colit; nec, uti pars magna procorum, quam modo uidit, amat: tu primus et ultimus illi ardor eris, solique suos tibi deuouet annos. adde, quod est iuuenis, quod naturale decoris 685 munus habet formasque apte fingetur in omnes, et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet. quid, quod amatis idem, quod, quae tibi poma coluntur, primus habet laetaque tenet tua munera dextra! sed neque iam fetus desiderat arbore demptos [14,690] nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas nec quicquam nisi te: miserere ardentis et ipsum, qui petit, ore meo praesentem crede precari. ultoresque deos et pectora dura perosam Idalien memoremque time Rhamnusidis iram! 695 quoque magis timeas, (etenim mihi multa uetustas scire dedit) referam tota notissima Cypro facta, quibus flecti facile et mitescere possis. 'Viderat a ueteris generosam sanguine Teucri Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus, [14,700] uiderat et totis perceperat ossibus aestum luctatusque diu, postquam ratione furorem uincere non potuit, supplex ad limina uenit et modo nutrici miserum confessus amorem, ne sibi dura foret, per spes orauit alumnae, 705 et modo de multis blanditus cuique ministris sollicita petiit propensum uoce fauorem; saepe ferenda dedit blandis sua uerba tabellis, interdum madidas lacrimarum rore coronas postibus intendit posuitque in limine duro [14,710] molle latus tristisque serae conuicia fecit. saeuior illa freto surgente cadentibus Haedis, durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, et saxo, quod adhuc uiuum radice tenetur, spernit et inridet, factisque inmitibus addit 715 uerba superba ferox et spe quoque fraudat amantem. non tulit impatiens longi tormenta doloris Iphis et ante fores haec uerba nouissima dixit: "uincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem ulla ferenda mei: laetos molire triumphos [14,720] et Paeana uoca nitidaque incingere lauru! uincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude! certe aliquid laudare mei cogeris amoris, quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum. non tamen ante tui curam excessisse memento 725 quam uitam geminaque simul mihi luce carendum. nec tibi fama mei uentura est nuntia leti: ipse ego, ne dubites, adero praesensque uidebor, corpore ut exanimi crudelia lumina pascas. si tamen, o superi, mortalia facta uidetis, [14,730] este mei memores (nihil ultra lingua precari sustinet) et longo facite ut narremur in aeuo, et, quae dempsistis uitae, date tempora famae!" dixit, et ad postes ornatos saepe coronis umentes oculos et pallida bracchia tollens, 735 cum foribus laquei religaret uincula summis, "haec tibi serta placent, crudelis et inpia!" dixit inseruitque caput, sed tum quoque uersus ad illam, atque onus infelix elisa fauce pependit. icta pedum motu trepidantum aperire iubentem [14,740] uisa dedisse sonum est adapertaque ianua factum prodidit, exclamant famuli frustraque leuatum (nam pater occiderat) referunt ad limina matris; accipit illa sinu conplexaque frigida nati membra sui postquam miserorum uerba parentum 745 edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro. forte uiae uicina domus, qua flebilis ibat pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures [14,750] uenit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat. mota tamen "uideamus" ait "miserabile funus" et patulis iniit tectum sublime fenestris uixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin: deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis 755 inducto pallore fugit, conataque retro ferre pedes haesit, conata auertere uultus hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum. neue ea ficta putes, dominae sub imagine signum [14,760] seruat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum Prospicientis habet.—quorum memor, o mea, lentos pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe: sic tibi nec uernum nascentia frigus adurat poma, nec excutiant rapidi florentia uenti!' 765 Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili edidit, in iuuenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago euicit nubes nullaque obstante reluxit, [14,770] uimque parat: sed ui non est opus, inque figura capta dei nympha est et mutua uulnera sensit. Proximus Ausonias iniusti miles Amuli rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis munere regna capit, festisque Palilibus urbis 775 moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini bella gerunt, arcisque uia Tarpeia reclusa dignam animam poena congestis exuit armis; inde sati Curibus tacitorum more luporum ore premunt uoces et corpora uicta sopore [14,780] inuadunt portasque petunt, quas obice firmo clauserat Iliades: unam tamen ipse reclusit nec strepitum uerso Saturnia cardine fecit; sola Venus portae cecidisse repagula sensit et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam 785 dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant naides Ausoniae gelido rorantia fonte: has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem sustinuere deam uenasque et flumina fontis elicuere sui; nondum tamen inuia Iani [14,790] ora patentis erant, neque iter praecluserat unda: lurida subponunt fecundo sulphura fonti incenduntque cauas fumante bitumine uenas. uiribus his aliisque uapor penetrauit ad ima fontis, et Alpino modo quae certare rigori 795 audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis! flammifera gemini fumant aspergine postes, portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis fonte fuit praestructa nouo, dum Martius arma indueret miles; quae postquam Romulus ultro [14,800] obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis corporibus strata estque suis, generique cruorem sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis. pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro decertare placet Tatiumque accedere regno. 805 Occiderat Tatius, populisque aequata duobus, Romule, iura dabas: posita cum casside Mauors talibus adfatur diuumque hominumque parentem: 'tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno res Romana ualet nec praeside pendet ab uno, [14,810] praemia, (sunt promissa mihi dignoque nepoti) soluere et ablatum terris inponere caelo. tu mihi concilio quondam praesente deorum (nam memoro memorique animo pia uerba notaui) "unus erit, quem tu tolles in caerula caeli" 815 dixisti: rata sit uerborum summa tuorum!' adnuit omnipotens et nubibus aera caecis occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem. quae sibi promissae sensit rata signa rapinae, innixusque hastae pressos temone cruento [14,820] inpauidus conscendit equos Gradiuus et ictu uerberis increpuit pronusque per aera lapsus constitit in summo nemorosi colle Palati reddentemque suo iam regia iura Quiriti abstulit Iliaden: corpus mortale per auras 825 dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda missa solet medio glans intabescere caelo; pulchra subit facies et puluinaribus altis dignior, est qualis trabeati forma Quirini. Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno [14,830] Irin ad Hersilien descendere limite curuo imperat et uacuae sua sic mandata referre: 'o et de Latia, o et de gente Sabina praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti ante fuisse uiri coniunx, nunc esse Quirini, 835 siste tuos fletus, et, si tibi cura uidendi coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini qui uiret et templum Romani regis obumbrat'; paret et in terram pictos delapsa per arcus, Hersilien iussis conpellat uocibus Iris; [14,840] illa uerecundo uix tollens lumina uultu 'o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est, et liquet esse deam) duc, o duc' inquit 'et offer coniugis ora mihi, quae si modo posse uidere fata semel dederint, caelum accepisse fatebor!' 845 nec mora, Romuleos cum uirgine Thaumantea ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum decidit in terras; a cuius lumine flagrans Hersilie crinis cum sidere cessit in auras: hanc manibus notis Romanae conditor urbis [14,850] excipit et priscum pariter cum corpore nomen mutat Horamque uocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.