[1] Tempus ad hoc, lustris bis iam mihi quinque peractis, Omne fuit Musae carmen inerme meae; Nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat Littera Nasonis sanguinolenta legi: 5 Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli, Artificis periit cum caput Arte sua. Unus (et hoc ipsum est iniuria magna) perennem Candoris titulum non sinit esse mei. Quisquis is est (nam nomen adhuc utcumque tacebo), [10] Cogit inassuetas sumere tela manus. Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus Non sinit exilio delituisse meo; Vulneraque inmitis requiem quaerentia uexat, Iactat et in toto nomina nostra foro; 15 Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti Non patitur uiui funera flere uiri. Cumque ego quassa meae complectar membra carinae, Naufragii tabulas pugnat habere mei: Et qui debuerat subitas extinguere flammas, [20] Hic praedam medio raptor ab igne petit. Nititur, ut profugae desint alimenta senectae: Heu! quanto est nostris dignior ipse malis! Di melius! quorum longe mihi maximus ille est, Qui nostras inopes noluit esse uias. 25 Huic igitur meritas grates, ubicumque licebit, Pro tam mansueto pectore semper agam. Audiat hoc Pontus: faciet quoque forsitan idem, Terra sit ut propior testificanda mihi. At tibi, calcasti qui me, uiolente, iacentem, [30] Quamlibet et misero debitus hostis ero. Desinet esse prius contrarius ignibus umor, Iunctaque cum luna lumina solis erunt; Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, Et tepidus gelido flabit ab axe notus; 35 Et noua fraterno ueniet concordia fumo, Quem uetus accensa separat ira pyra: 37 Et uer autumno, brumae miscebitur aestas, Atque eadem regio uesper et ortus erunt; Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis [40] Gratia, commissis, improbe, rupta tuis. Quam dolor hic unquam spatio euanescere possit, Leniat aut odium tempus et hora meum! 43 Pax erit haec nobis, donec mihi uita manebit, Cum pecore infirmo quae solet esse lupis. Prima quidem coepto committam proelia uersu, Non soleant quamuis hoc pede bella geri: Utque petit primo plenum flauentis harenae Nondum calfacti uelitis hasta solum, Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, [50] Protinus inuisum nec petet hasta caput; Et neque nomen in hoc nec dicam facta libello, Teque breui, qui sis, dissimulare sinam. Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus Tincta Lycambeo sanguine tela dabit. 55 Nunc quo Battiades inimicum deuouet Ibin, Hoc ego deuoueo teque tuosque modo. Utque ille, historiis inuoluam carmina caecis: Non soleam quamuis hoc genus ipse sequi. Illius ambages imitatus in Ibide dicar [60] Oblitus moris iudiciique mei. Et quoniam, qui sis, nondum quaerentibus edo, Ibidis interea tu quoque nomen habe; Utque mei uersus aliquantum noctis habebunt, Sic uitae series tota sit atra tuae. 65 Haec tibi natali facito, Ianique kalendis Non mentituro quilibet ore legat. Di maris et terrae, quique his meliora tenetis Inter diuersos cum Ioue regna polos, Huc, precor, huc uestras omnes aduertite mentes, [70] Et sinite optatis pondus inesse meis: Ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor, Ipse meas aether accipe summe preces; Sideraque et radiis circumdata solis imago, Lunaque, quae numquam quo prius orbe micas, 75 Noxque tenebrarum specie reuerenda tuarum; Quaeque ratum triplici pollice netis opus, Quique per infernas horrendo murmure ualles Inperiuratae laberis amnis aquae, Quasque ferunt torto uittatis angue capillis [80] Carceris obscuras ante sedere fores; Vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque Fluminaque et nymphae semideumque genus: Denique ab antiquo diui ueteresque nouique In nostrum cuncti tempus, adeste, chao, 85 Carmina dum capiti male fido dira canentur Et peragent partes ira dolorque suas. Adnuite optatis omnes ex ordine nostris, Et sit pars uoti nulla caduca mei. Quaeque precor, fiant: ut non mea dicta, sed illa [90] Pasiphaes generi uerba fuisse putet. Quasque ego transiero poenas, patiatur et illas; Plenius ingenio sit miser ille meo! Neue minus noceant fictum execrantia nomen Vota, minus magnos commoueantue deos: 95 Illum ego deuoueo, quem mens intellegit, Ibin, Qui se scit factis has meruisse preces. Nulla mora est in me: peragam rata uota sacerdos. Quisquis ades sacris, ore fauete, meis; Quisquis ades sacris, lugubria dicite uerba, [100] Et fletu madidis Ibin adite genis: Ominibusque malis pedibusque occurrite laeuis, Et nigrae uestes corpora uestra tegant! Tu quoque, quid dubitas ferales sumere uittas? Iam stat, ut ipse uides, funeris ara tui. 105 Pompa parata tibi est: uotis mora tristibus absit: Da iugulum cultris, hostia dira, meis. Terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas, Deneget afflatus uentus et aura suos. Nec tibi sol calidus, nec sit tibi lucida Phoebe, [110] Destituant oculos sidera clara tuos. Nec se Vulcanus nec se tibi praebeat aer, Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter. Exul, inops erres, alienaque limina lustres, Exiguumque petas ore tremente cibum. 115 Nec corpus querulo nec mens uacet aegra dolore, Noxque die grauior sit tibi, nocte dies. Sisque miser semper, nec sis miserabilis ulli: Gaudeat aduersis femina uirque tuis. Accedat lacrimis odium, dignusque putere, [120] Qui, mala cum tuleris plurima, plura feras. Sitque, quod est rarum, solito defecta fauore Fortunae facies inuidiosa tuae. Causaque non desit, desit tibi copia mortis: Optatam fugiat uita coacta necem: 125 Luctatusque diu cruciatos spiritus artus Deserat, et longa torqueat ante mora. Euenient. dedit ipse mihi modo signa futuri Phoebus, et a laeua maesta uolauit auis. Certe ego, quae uoueo, superos motura putabo, [130] Speque tuae mortis, perfide, semper alar. Finiet illa dies, quae te mihi subtrahet olim; Finiet illa dies, quae mihi tarda uenit: Et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam, Auferet illa dies, quae mihi sera uenit, Quam dolor hic umquam spatio euanescere possit, Leniat aut odium tempus et hora meum. 135 Pugnabunt arcu dum Thraces, Iazyges hasta, Dum tepidus Ganges, frigidus Hister erit; Robora dum montes, dum mollia pabula campi, Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas, Tecum bella geram; nec mors mihi finiet iras, [140] Saeua sed in manes manibus arma dabit. Tum quoque, cum fuero uacuas dilapsus in auras, Exsanguis mores oderit umbra tuos, Tum quoque factorum ueniam memor umbra tuorum, Insequar et uultus ossea forma tuos. 145 Siue ego, quod nolim, longis consumptus ab annis, Siue manu facta morte solutus ero: Siue per inmensas iactabor naufragus undas, Nostraque longinquus uiscera piscis edet: Siue peregrinae carpent mea membra uolucres: [150] Siue meo tinguent sanguine rostra lupi: Siue aliquis dignatus erit subponere terrae Et dare plebeio corpus inane rogo: Quidquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris, Et tendam gelidas ultor in ora manus. 155 Me uigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris Excutiam somnos uisus adesse tuos. Denique quidquid ages, ante os oculosque uolabo Et querar, et nulla sede quietus eris. Verbera saeua dabunt sonitum nexaeque colubrae, [160] Conscia fumabunt semper ad ora faces. His uiuus furiis agitabere, mortuus isdem, Et breuior poena uita futura tua est. Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum; Indeploratum proiciere caput; 165 Carnificisque manu, populo plaudente, traheris, Infixusque tuis ossibus uncus erit. Ipsae te fugient, quae carpunt omnia, flammae; Respuet inuisum iusta cadauer humus. Unguibus et rostro crudus trahet ilia uultur [170] Et scindent auidae perfida corda canes, Deque tuo fiet, licet hac sis laude superbus, Insatiabilibus corpore rixa lupis. In loca ab Elysiis diuersa fugabere campis, Quasque tenet sedes noxia turba, coles. 175 Sisyphus est illic saxum uoluensque petensque, Quique agitur rapidae uinctus ab orbe rotae, 181 Iugeribusque nouem summus qui distat ab imo, Visceraque assiduae debita praebet aui. 177 Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas, Exulis Aegypti, turba cruenta, nurus. Poma pater Pelopis praesentia quaerit, et idem [180] Semper eget liquidis, semper abundat aquis. Iugeribus nouem qui summus distat ab imo, Visceraque adsidue debita praebet aui. 183 Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello, Ut sceleris numeros confiteare tui: Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus: Tertia fumantes incoquet igne genas. Noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque Aeacus in poenas ingeniosus erit. In te transcribet ueterum tormenta reorum: [190] Sontibus antiquis causa quietis eris. Sisyphe, cui tradas reuolubile pondus, habebis: Versabunt celeres nunc noua membra rotae: Hic et erit, ramos frustra qui captet et undas: Hic inconsumpto uiscere pascet aues. 195 Nec mortis poenas mors altera finiet huius, Horaque erit tantis ultima nulla malis. Inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida Aut summam Libyco de mare carpat aquam. Nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla, [200] Quotue ferat, dicam, terra Cilissa crocos, Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis, Quam multa fiat grandine canus Athos; Nec mala uoce mea poterunt tua cuncta referri, Ora licet tribuas multiplicata mihi. 205 Tot tibi uae! misero uenient talesque ruinae, Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem. Illae me lacrimae facient sine fine beatum: Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit. Natus es infelix, ita di uoluere, nec ulla [210] Commoda nascenti stella leuisue fuit. Non Venus affulsit, non illa Iuppiter hora, Lunaque non apto solque fuere loco, Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes Quem peperit magno lucida Maia Ioui. 215 Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis Sidera presserunt falciferique senis. Lux quoque natalis, ne quid nisi triste uideres, Turpis et inductis nubibus atra fuit. Haec est, in fastis cui dat grauis Allia nomen, [220] Quaeque dies Ibin, publica damna tulit. Qui simul impura matris prolapsus ab aluo Cinyphiam foedo corpore pressit humum, Sedit in aduerso nocturnus culmine bubo, Funereoque graues edidit ore sonos. 225 Protinus Eumenides lauere palustribus undis, Qua caua de Stygiis fluxerat unda uadis, Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, Terque cruentatas increpuere manus. Gutturaque imbuerunt infantia lacte canino: [230] Hic primus pueri uenit in ora cibus: Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus, Latrat et in toto uerba canina foro. Membraque uinxerunt tinctis ferrugine pannis, A male deserto quos rapuere rogo: 235 Et, ne non fultum nuda tellure iaceret, Molle super silices inposuere caput. Iamque recessurae uiridi de stipite factas Admorunt oculos usque sub ora faces. Flebat, ut est fumis infans contactus amaris, [240] De tribus est cum sic una locuta soror: 'Tempus in inmensum lacrimas tibi mouimus istas, Quae semper causa sufficiente cadent.' Dixerat; at Clotho iussit promissa ualere, Neuit et infesta stamina pulla manu; 245 Et, ne longa suo praesagia diceret ore, 'Fata canet uates qui tua,' dixit, 'erit.' Ille ego sum uates: ex me tua uulnera disces, Dent modo di uires in mea uerba suas; Carminibusque meis accedent pondera rerum, [250] Quae rata per luctus experiere tuos. Neue sine exemplis aeui cruciere prioris, Sint tua Troianis non leuiora malis, Quantaque clauigeri Poeantius Herculis heres, Tanta uenenato uulnera crure geras. 255 Nec leuius doleas, quam qui bibit ubera ceruae, Armatique tulit uulnus, inermis opem; Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arua, Exitio facies cui sua paene fuit. Id quod Amyntorides uideas, trepidumque ministro [260] Praetemptes baculo luminis orbus iter. Nec plus aspicias quam quem sua filia rexit, Expertus scelus est cuius uterque parens: Qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa Sumptus, Apollinea clarus in arte senex: 265 Qualis et ille fuit, quo praecipiente columba Est data Palladiae praeuia duxque rati: Quique oculis caruit, per quos male uiderat aurum, Inferias nato quos dedit orba parens: Pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros [270] Telemus Eurymides uaticinatus erat: Ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit, Qui dedit: ut Thamyrae Demodocique caput Sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas Subsecuit partes, unde creatus erat. 275 Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis, Quam cui sunt subitae frater et uxor aues; Sollertique uiro, lacerae quem fracta tenentem Membra ratis Semeles est miserata soror. Vel tua, ne poenae genus hoc cognouerit unus, [280] Viscera diuersis scissa ferantur equis: Vel quae, qui redimi Romano turpe putauit, A duce Puniceo pertulit, ipse feras. Nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi, Cui nihil Hercei profuit ara Iouis. 285 Utque dedit saltus a summa Thessalus Ossa, Tu quoque saxoso praecipitere iugo. Aut uelut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo, Sint artus auidis anguibus esca tui. Vel tua maturet, sicut Minoia fata, [290] Per caput infusae feruidus umor aquae. Utque parum miti, sed non impune, Prometheus, Aerias uolucres sanguine fixus alas : Aut ut Erecthides, magno ter ab Hercule uictus, Caesus in inmensum proiciare fretum. 295 Aut ut Amyntiaden, turpi dilectus amore Oderit, et saeuo uulneret ense puer. Nec tibi fida magis misceri pocula possint, Quam qui cornigero de Ioue natus erat. More uel intereas capti suspensus Achaei, [300] Qui miser aurifera teste pependit aqua. Aut ut Achilliden, cognato nomine clarum, Opprimat hostili tegula iacta manu. Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant, Sparsa per Ambracias quae iacuere uias. 305 Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis; Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum. Utque nepos dicti nostro modo carmine regis, Cantharidum sucos dante parente bibas. Aut pia te caeso dicatur adultera, sicut [310] Qua cecidit Leucon uindice, dicta pia est. Inque pyram tecum carissima corpora mittas, Quem finem uitae Sardanapallus habet. Utque Iouis Libyci templum uiolare parantes, Acta noto uultus condat harena tuos. 315 Utque necatorum Darei fraude secundi, Sic tua subsidens deuoret ora cinis. Aut ut oliuifera quondam Sicyone profecto, Sit frigus mortis causa famesque tuae. Aut ut Atarnites, insutus pelle iuuenci [320] Turpiter ad dominum praeda ferare tuum. Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, Qui datus est leto coniugis ense suae, Quosque putas fidos, ut Larisaeus Aleuas Vulnere non fidos experiare tuo. 325 Utque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno, Viuus in occultas praecipiteris aquas. Quaeque in Adimantum Phyllesia regna tenentem A Ioue uenerunt, te quoque tela petant. Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, [330] Nudus Achillea destituaris humo. Utque uel Eurydamas ter circum busta Thrasylli Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, Vel qui, quae fuerat tutatus moenia saepe, Corpore lustrauit non diuturna suo, 335 Utque nouum passa genus Hippomeneide poenae Tractus in Actaea fertur adulter humo, Sic, ubi uita tuos inuisa reliquerit artus, Ultores rapiant turpe cadauer equi. Viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim [340] Fixa sub Euboico Graia fuere sinu; Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, Sic te mersuras adiuuet ignis aquas. Mens quoque sic furiis uecors agitetur, ut illi, Unum qui toto corpore uulnus habet; 345 Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti, In gemino dispar cui pede cultus erat, Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum Tisamenique patri Calliroesque uiro. Nec tibi contingat matrona pudicior illa, [350] Qua potuit Tydeus erubuisse nuru: Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti, Locris in ancillae dissimulata nece. Tam quoque, di faciant, possis gaudere fideli Coniuge, quam Talai Tyndareique gener: 355 Quaeque parare suis letum patruelibus ausae Belides assidua colla premuntur aqua. Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne, Nec nisi per crimen sit tibi fida soror. Filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae, [360] Myrrha suo patri, Nyctimeneque suo. Neue magis pia sit capitique parentis amica, Quam sua uel Pterelae, uel tibi, Nise, fuit: Infamemque locum sceleris quae nomine fecit, Pressit et inductis membra paterna rotis. 365 Ut iuuenes pereas, quorum fastigia uultus Membraque Pisaeae sustinuere foris: Ut qui perfusam miserorum saepe procorum Ipse suo melius sanguine tinxit humum: Proditor ut saeui periit auriga tyranni, [370] Qui noua Myrtoae nomina fecit aquae: Ut qui uelocem frustra petiere puellam, Dum facta est pomis tardior illa tribus: Ut qui tecta noui formam celantia monstri Intrarunt caecae non redeunda domus: 375 Ut quorum Aeacides misit uiolentus in altum Corpora cum senis altera sena rogum: Ut quos, obscuri uictos ambagibus oris, Legimus infandae Sphinga dedisse neci: Ut qui Bistoniae templo cecidere Mineruae, [380] Propter quos acies nunc quoque tecta deae est: Ut qui Threicii quondam praesepia regis Fecerunt dapibus sanguinolenta suis: Therodamanteos ut qui sensere leones, Quique Thoanteae Taurica sacra deae: 385 Ut quos Scylla uorax Scyllaeque aduersa Charybdis Dulichiae pauidos eripuere rati: Ut quos demisit uastam Polyphemus in aluum: Ut Laestrygonias qui subiere manus: Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis [390] Et iacto canas puluere fecit aquas: Sex bis ut Icaridos famulae periere procique, Inque caput domini qui dabat arma procis: Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus, Qui, mirum, uictor, cum cecidisset, erat: 395 Ut quos Antaei fortes pressere lacerti: Quosque ferae morti Lemnia turba dedit: Ut qui post longum, sacri monstrator iniqui, Elicuit pluuias uictima caesus aquas: Frater ut Antaei, quo sanguine debuit, aras [400] Tinxit, et exemplis occidit ipse suis: Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis Impius humano uiscere pauit equos: Ut duo diuersis sub eodem uindice caesi Vulneribus, Nessus Dexamenique gener: 405 Ut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere uitam Urbe Coronides uidit ab ipse sua: Ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus: Quique homo parte sui, parte iuuencus erat: Quique trabes pressas ab humo mittebat in auras, [410] Aequoris aspiciens huius et huius aquas: Quaeque Ceres laeto uidit pereuntia uultu Corpora Thesea Cercyonea manu. Haec tibi, quem meritis precibus mea deuouet ira, Euenient, aut his non leuiora malis. 415 Qualis Achaemenidis, Sicula desertus in Aetna Troica cum uidit uela uenire, fuit, Qualis erat nec non fortuna binominis Iri, Quique tenent pontem, spe tibi maior erit. Filius et Cereris frustra tibi semper ametur, [420] Destituatque tuas usque petitus opes: Utque per alternos unda labente recursus Subtrahitur presso mollis harena pedi, Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat, Lapsaque per medias effluat usque manus. 425 Utque pater solitae uarias mutare figuras, Plenus inextincta conficiare fame; Nec dapis humanae tibi sint fastidia; quaque Parte potes, Tydeus temporis huius eris. Atque aliquid facies, a uespere Solis ad ortus [430] Cur externati rursus agantur equi; Foeda Lycaoniae repetes conuiuia mensae, Temptabisque cibi fallere fraude Iouem; Teque aliquis posito temptet uim numinis opto, Tantalides tu sis, tu Teleique puer. 435 Et tua sic latos spargantur membra per agros, Tamquam quae patrias detinuere uias. Aere Perilleo ueros imitere iuuencos, Ad formam tauri conueniente sono. Utque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta [440] More bouis Paphio clausus in aere gemas. Dumque redire uoles aeui melioris in annos, Ut uetus Admeti decipiare socer. Aut eques in medii mergare uoragine caeni, Dummodo sint fati nomina nulla tui. 445 Atque utinam pereas, ueluti de dentibus orti Sidonia iactis Graia per arua manu. Et quae Pitthides fecit de fratre Medusae, Eueniant capiti uota sinistra tuo: Et quibus exiguo uolucris deuota libello est, [450] Corpora proiecta quae sua purgat aqua. Vulnera totque feras quot dicitur ille tulisse, Cuius ab inferiis culter abesse solet. Attonitusque seces, ut quos Cybeleia mater Incitat, ad Phrygios uilia membra modos; 455 Deque uiro fias nec femina nec uir, ut Attis, Et quatias molli tympana rauca manu. Inque pecus subito Magnae uertare Parentis, Victor ut est celeri uictaque uersa pede. Solaque Limone poenam ne senserit illam, [460] Et tua dente fero uiscera carpat equus. Aut, ut Cassandreus domino non mitior illo, Saucius ingesta contumuleris humo. Aut ut Abantiades, aut ut Cycneius heros, Clausus in aequoreas praecipiteris aquas. 465 Victima uel Phoebo sacras macteris ad aras, Quam tulit a saeuo Theudotus hoste necem. Aut te deuoueat certis Abdera diebus, Saxaque deuotum grandine plura petant. Aut Iouis infesti telo feriare trisulco, [470] Ut satus Hipponoo, Dexitheaeque pater, Ut soror Autonoes, ut cui matertera Maia, Ut temere optatos qui male rexit equos; Ut ferus Aeolides, ut sanguine natus eodem, Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis, 475 Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis, Sic, precor, aetherii uindicis igne cadas. Praedaque sis illis, quibus est Latonia Delos Ante diem rapto non adeunda Thaso: Quique uerecundae speculantem labra Dianae, [480] Quique Crotopiaden diripuere Linum. Neue uenenato leuius feriaris ab angue, Quam senis Oeagri Calliopesque nurus: Quam puer Hypsipyles, quam qui caua primus acuta Cuspide suspecti robora fixit equi. 485 Neue gradus adeas Elpenore cautius altos, Vimque feras uini quo tulit ille modo. Tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma uocantem Iuuit inhumanum Thiodamanta Dryops: Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro [490] Proditus inclusae Cacus ab ore bouis: Quam qui dona tulit Nesseo tincta ueneno, Euboicasque suo sanguine tinxit aquas. Vel de praecipiti uenias in Tartara saxo, Ut qui Socraticum de nece legit opus; 495 Ut qui Theseae fallacia uela carinae Vidit, ut Iliaca missus ab arce puer, Ut teneri nutrix, eadem matertera, Bacchi, Ut cui causa necis serra reperta fuit; Liuida se scopulis ut uirgo misit ab altis, [500] Dixerat inuicto quae mala uerba deo. Feta tibi occurrat patrio popularis in aruo, Sitque Phalaeceae causa leaena necis. Quique Lycurgiden letauit, et arbore natum, Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper. 505 Isque uel exanimis faciat tibi uulnus, ut illi, Ora super fixi quem cecidere suis. Siue idem, simili pinus quem morte peremit, Phryx ac uenator sis Berecyntiades. Si tua contigerit Minoas puppis harenas, [510] Te Corcyraeum Cressia turba putet. Lapsuramque domum subeas, ut sanguis Aleuae, Stella Leoprepidae cum fuit aequa Iouis. Utque uel Euenus, torrenti flumine mersus Nomina des rapidae, uel Tiberinus, aquae. 515 Astacidaeque modo decisa cadauere trunco, Digna feris, hominis sit caput esca tuum, Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis, Des tua succensae membra cremanda pyrae. Inclususque necem cauea patiaris, ut ille [520] Non profecturae conditor historiae. Utque repertori nocuit pugnacis iambi, Sic sit in exitium lingua proterua tuum. Utque parum stabili qui carmine laesit Athenin, Inuisus pereas deficiente cibo. 525 Utque lyrae uates fertur periisse seuerae, Causa sit exitii dextera laesa tui. Utque Agamemnonio uulnus dedit anguis Orestae, Tu quoque de morsu uirus habente cadas. Sit tibi coniugii nox prima nouissima uitae: [530] Eupolis hoc periit et noua nupta modo. Utque coturnatum periisse Lycophrona narrant, Haereat in fibris fixa sagitta tuis. Aut lacer in silua manibus spargare tuorum, Sparsus ut est Thebis angue creatus auo. 535 Perque feros montes tauro rapiente traharis, Ut tracta est coniunx imperiosa Lyci. Quodque suae passa est paelex inuita sororis, Excidat ante pedes lingua resecta tuos. Conditor ut tardae, laesus cognomine, Myrrhae, [540] Urbis in innumeris inueniare locis. Inque tuis opifex, uati quod fecit Achaeo, Noxia luminibus spicula condat apis. Fixus et in duris carparis uiscera saxis, Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat. 545 Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae, Inque tui caesus uiscera patris eas. Trunca geras saeuo mutilatis partibus ense, Qualia Mamertae membra fuisse ferunt. Utue Syracosio praestricta fauce poetae, [550] Sic animae laqueo sit uia clausa tuae. Nudaue derepta pateant tua uiscera pelle, Ut Phrygium cuius nomina flumen habet. Saxificae uideas infelix ora Medusae, Cephenum multos quae dedit una neci. 555 Potniadum morsus subeas, ut Glaucus, equarum, Inque maris salias, Glaucus ut alter, aquas. Utque duobus idem dictis modo nomen habenti, Praefocent animae Cnosia mella uiam. Sollicitoque bibas, Anyti doctissimus olim [560] Imperturbato quod bibit ore reus. Nec tibi, siquid amas, felicius Haemone cedat: Utque sua Macareus, sic potiare tua. Vel uideas quod, iam cum flammae cuncta tenerent, Hectoreus patria uidit ab arce puer. 565 Sanguine probra luas, ut auo genitore creatus, Per facinus soror est cui sua facta parens. Ossibus inque tuis teli genus haereat illud, Traditur Icarii quo cecidisse gener. Utque loquax in equo est elisum guttur acerno, [570] Sic tibi claudatur pollice uocis iter. Aut ut Anaxarchus pila minuaris in alta, Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent. Utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima Tartara, quod natae fecerat ille suae. 575 Inque tuos ea pestis eat, quam dextra Coroebi Vicit, opem miseris Argolisinque tulit. Utque nepos Aethrae, Veneris moriturus ob iram, Exul ab attonitis excutiaris equis. Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum, [580] Perdat ob exiguas te tuus hospes opes. Utque ferunt caesos sex cum Damasicthone fratres, Intereat tecum sic genus omne tuum. Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, Sic tibi sint uitae taedia iusta tuae. 585 Utue soror Pelopis, saxo dureris oborto, Ut laesus lingua Battus ab ipse sua. Aera si misso uacuum iaculabere disco, Quo puer Oebalides, ictus ab orbe cadas. Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, [590] Omnis Abydena sit tibi peior aqua. Comicus ut liquidis periit, dum nabat, in undis, Et tua sic Stygius strangulet ora liquor. Aut ubi uentosum superaris naufragus aequor, Contacta pereas, ut Palinurus, humo. 595 Utque coturnatum uatem tutela Dianae, Dilaniet uigilum te quoque turba canum. Aut ut Trinacrius salias super ora gigantis, Plurima qua flammas Sicanis Aetna uomit. Diripiantque tuos insanis unguibus artus [600] Strymoniae matres, Orpheos esse ratae. Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit, Sic tuus ardescat stipitis igne rogus. Ut noua Phasiaca comprensa est nupta corona, Utque pater nuptae, cumque parente domus; 605 Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus; Corpora pestiferum sic tua uirus edat. Qua sua Penteliden proles est ulta Lycurgum, Haec maneat teli te quoque plaga noui. Utque Milo robur diducere fissile temptes, [610] Nec possis captas inde referre manus. Muneribusque tuis laedaris, ut Icarus, in quem Intulit armatas ebria turba manus. Quodque dolore necis patriae pia filia fecit, Vincula per laquei fac tibi guttur eat. 615 Obstructoque famem patiaris limine tecti, Ut legem poenae cui dedit ipsa parens. Illius exemplo uioles simulacra Mineruae, Aulidis a portu qui leue uertit iter. Naupliadaeue modo poenas pro crimine falso [620] Morte luas, nec te non meruisse iuuet. Aethalon ut uita spoliauit Isindius hospes, Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion: Utque Melanthea tenebris a caede latentem Prodidit officio luminis ipsa parens: 625 Sic tua coniectis fodiantur uiscera telis, Sic precor auxiliis impediare tuis. Qualis equos pacto, quos fortis agebat Achilles, Acta Phrygi timido, nox tibi talis eat. Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas, [630] Quam comites Rhesi tum necis, ante uiae; Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes. Cliniadaeue modo circumdatus ignibus atris Membra feras Stygiae semicremata neci. 635 Utque Remo muros auso transire recentes, Noxia sint capiti rustica tela tuo. Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas His precor ut uiuas et moriare locis. Haec tibi tantisper subito sint missa libello, [640] Inmemores ne nos esse querare tui. Pauca quidem, fateor: sed di dent plura rogatis, Multiplicentque suo uota fauore mea. Postmodo plura leges et nomen habentia uerum, Et pede quo debent acria bella geri.