[4,0] LIBER QUARTUS. 'Alma, faue', dixi 'geminorum mater Amorum'; ad uatem uoltus rettulit illa suos; 'Quid tibi' ait 'mecum? Certe maiora canebas. Num uetus in molli pectore uolnus habes?' [4,5] 'Scis, dea', respondi 'de uolnere.' Risit, et aether protinus ex illa parte serenus erat. 'Saucius an sanus numquid tua signa reliqui? Tu mihi propositum, tu mihi semper opus. Quae decuit primis sine crimine lusimus annis; [4,10] nunc teritur nostris area maior equis. Tempora cum causis, annalibus eruta priscis, lapsaque sub terras ortaque signa cano. Uenimus ad quartum, quo tu celeberrima mense: et uatem et mensem scis, Uenus, esse tuos.' [4,15] Mota Cytheriaca leuiter mea tempora myrto contigit et 'Coeptum perfice' dixit 'opus'. Sensimus, et causae subito patuere dierum: dum licet et spirant flamina, nauis eat. Siqua tamen pars te de fastis tangere debet, [4,20] Caesar, in Aprili quod tuearis habes: hic ad te magna descendit imagine mensis, et fit adoptiua nobilitate tuus. Hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum, uidit et auctores rettulit ipse tuos: [4,25] utque fero Marti primam dedit ordine sortem, quod sibi nascendi proxima causa fuit, sic Uenerem gradibus multis in gente receptam alterius uoluit mensis habere locum; principiumque sui generis reuolutaque quaerens [4,30] saecula, cognatos uenit adusque deos. Dardanon Electra nesciret Atlantide natum scilicet, Electran concubuisse Ioui? Huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo, Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn; [4,35] proximus Anchises, cum quo commune parentis non dedignata est nomen habere Uenus: hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes sacra patremque umeris, altera sacra, tulit. Uenimus ad felix aliquando nomen Iuli, [4,40] unde domus Teucros Iulia tangit auos. Postumus hinc, qui, quod siluis fuit ortus in altis, Siluius in Latia gente uocatus erat. Isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum; proximus est titulis Epytus, Alba, tuis. [4,45] Ille dedit Capyi repetita uocabula Troiae et tuus est idem, Calpete, factus auus. Cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet, dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae. Iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem [4,50] uiderat; in Remulum fulmina missa ferunt. Uenit Auentinus post hos, locus unde uocatur, mons quoque; post illum tradita regna Procae; quem sequitur duri Numitor germanus Amuli; Ilia cum Lauso de Numitore sati: [4,55] ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti, teque parit, gemino iuncte Quirine Remo. Ille suos semper Uenerem Martemque parentes dixit, et emeruit uocis habere fidem: neue secuturi possent nescire nepotes, [4,60] tempora dis generis continuata dedit. sed Ueneris mensem Graio sermone notatum auguror; a spumis est dea dicta maris. Nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici; Itala nam tellus Graecia maior erat. [4,65] Uenerat Euander plena cum classe suorum, uenerat Alcides, Graius uterque genus hospes Auentinis armentum pauit in herbis clauiger, et tanto est Albula pota deo, dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant [4,70] et quod adhuc Circes nomina litus habet; et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi stabant, Argolicae quod posuere manus. Uenerat Atridae fatis agitatus Halaesus, a quo se dictam terra Falisca putat. [4,75] Adice Troianae suasorem Antenora pacis, et generum Oeniden, Apule Daune, tuum. Serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis attulit Aeneas in loca nostra deos. Huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida, [4,80] a quo Sulmonis moenia nomen habent, Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae. Me miserum, Scythico quam procul illa solo est! Ergo ego tam longe - sed supprime, Musa, querellas: non tibi sunt maesta sacra canenda lyra. [4,85] Quo non liuor abit? sunt qui tibi mensis honorem eripuisse uelint inuideantque, Uenus. Nam, quia uer aperit tunc omnia densaque cedit frigoris asperitas fetaque terra patet, Aprilem memorant ab aperto tempore dictum, [4,90] quem Uenus iniecta uindicat alma manu. Illa quidem totum dignissima temperat orbem, illa tenet nullo regna minora deo, iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis, perque suos initus continet omne genus. [4,95] Illa deos omnes longum est numerare creauit, illa satis causas arboribusque dedit, illa rudes animos hominum contraxit in unum, et docuit iungi cum pare quemque sua. Quid genus omne creat uolucrum, nisi blanda uoluptas? [4,100] Nec coeant pecudes, si leuis absit amor. Cum mare trux aries cornu decertat, at idem frontem dilectae laedere parcit ouis; deposita sequitur taurus feritate iuuencam, quem toti saltus, quem nemus omne tremit; [4,105] uis eadem lato quodcumque sub aequore uiuit seruat, et innumeris piscibus implet aquas. Prima feros habitus homini detraxit: ab illa uenerunt cultus mundaque cura sui. Primus amans carmen uigilatum nocte negata [4,110] dicitur ad clausas concinuisse fores, eloquiumque fuit duram exorare puellam, proque sua causa quisque disertus erat. Mille per hanc artes motae; studioque placendi, quae latuere prius, multa reperta ferunt. [4,115] Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi audeat? A nobis sit furor iste procul. Quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta, urbe tamen nostra ius dea maius habet? Pro Troia, Romane, tua Uenus arma ferebat, [4,120] cum gemuit teneram cuspide laesa manum; caelestesque duas Troiano iudice uicit ah nolim uictas hoc meminisse deas, Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim magnus Iuleos Caesar haberet auos. [4,125] Nec Ueneri tempus, quam uer, erat aptius ullum uere nitent terrae, uere remissus ager; nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, nunc tumido gemmas cortice palmes agit, et formosa Uenus formoso tempore digna est, [4,130] utque solet, Marti continuata suo est. Uere monet curuas materna per aequora puppes ire nec hibernas iam timuisse minas. Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque et uos, quis uittae longaque uestis abest. [4,135] Aurea marmoreo redimicula demite collo, demite diuitias: tota lauanda dea est. Aurea siccato redimicula reddite collo: nunc alii flores, nunc noua danda rosa est. Uos quoque sub uiridi myrto iubet ipsa lauari: [4,140] causaque cur iubeat, discite, certa subest. Litore siccabat rorantes nuda capillos: uiderunt satyri, turba proterua, deam. Sensit et opposita texit sua corpora myrto: tuta fuit facto, uosque referre iubet. [4,145] Discite nunc, quare Fortunae tura Uirili detis eo, gelida qui locus umet aqua. Accipit ille locus posito uelamine cunctas et uitium nudi corporis omne uidet; ut tegat hoc celetque uiros, Fortuna Uirilis [4,150] praestat et hoc paruo ture rogata facit. Nec pigeat tritum niueo cum lacte papauer sumere et expressis mella liquata fauis: cum primum cupido Uenus est deducta marito, hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit. [4,155] Supplicibus uerbis illam placate: sub illa et forma et mores et bona fama manet. Roma pudicitia proauorum tempore lapsa est: Cumaeam, ueteres, consuluistis anum. Templa iubet fieri Ueneri: quibus ordine factis [4,160] inde Uenus uerso nomina corde tenet. Semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, uoltu respice, totque tuas, diua, tuere nurus. Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae Scorpios in uirides praecipitatur aquas. [4,165] Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aues, semustamque facem uigilata nocte uiator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pliades incipient umeros releuare paternos, [4,170] quae septem dici, sex tamen esse solent: seu quod in amplexum sex hinc uenere deorum nam Steropen Marti concubuisse ferunt, Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno, Maian et Electran Taygetenque Ioui, [4,175] septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit; paenitet, et facti sola pudore latet: siue quod Electra Troiae spectare ruinas non tulit, ante oculos opposuitque manum. [4,180] Ter sine perpetuo caelum uersetur in axe, ter iungat Titan terque resoluat equos, protinus inflexo Berecyntia tibia cornu flabit, et Idaeae festa parentis erunt. Ibunt semimares et inania tympana tundent, aeraque tinnitus aere repulsa dabunt; [4,185] ipsa sedens molli comitum ceruice feretur Urbis per medias exululata uias. Scaena sonat, ludique uocant: spectate, Quirites, et fora Marte suo litigiosa uacent. Quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti [4,190] terret et horrendo lotos adunca sono. 'Da, dea, quam sciter.' Doctas Cybeleia neptes uidit et has curae iussit adesse meae. 'Pandite mandati memores, Heliconis alumnae, gaudeat assiduo cur dea Magna sono.' [4,195] Sic ego. Sic Erato (mensis Cythereius illi cessit, quod teneri nomen amoris habet): 'Reddita Saturno sors haec erat: "Optime regum, a nato sceptris excutiere tuis." Ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem [4,200] deuorat, immersam uisceribusque tenet. Saepe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam mater, et indoluit fertilitate sua. Iuppiter ortus erat: pro magno teste uetustas creditur; acceptam parce mouere fidem [4,205] ueste latens saxum caelesti gutture sedit: sic genitor fatis decipiendus erat. Ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide, tutus ut infanti uagiat ore puer. Pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes: [4,210] hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. Res latuit, priscique manent imitamina facti: aera deae comites raucaque terga mouent. Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.' [4,215] Desierat; coepi: 'Cur huic genus acre leonum praebent insolitas ad iuga curua iubas?' Desieram; coepit: 'Feritas mollita per illam creditur; id curru testificata suo est.' 'At cur turrifera caput est onerata corona? [4,220] An primis turres urbibus illa dedit?' Adnuit. 'Unde uenit' dixi 'sua membra secandi impetus?' Ut tacui, Pieris orsa loqui: 'Phryx puer in siluis, facie spectabilis, Attis turrigeram casto uinxit amore deam; [4,225] hunc sibi seruari uoluit, sua templa tueri, et dixit "Semper fac puer esse uelis." Ille fidem iussis dedit, et "Si mentiar", inquit "ultima, qua fallam, sit Uenus illa mihi." Fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse [4,230] quod fuit: hinc poenas exigit ira deae. Naida uolneribus succidit in arbore factis, illa perit; fatum Naidos arbor erat; hic furit, et credens thalami procumbere tectum effugit, et cursu Dindyma summa petit; [4,235] et modo "Tolle faces", "Remoue" modo "uerbera" clamat, saepe ~Palaestinas~ iurat adesse deas. Ille etiam saxo corpus laniauit acuto, longaque in immundo puluere tracta coma est, uoxque fuit "merui: meritas do sanguine poenas. [4,240] Ah pereant partes quae nocuere mihi!" "Ah pereant" dicebat adhuc; onus inguinis aufert, nullaque sunt subito signa relicta uiri. Uenit in exemplum furor hic, mollesque ministri caedunt iactatis uilia membra comis.' [4,245] Talibus Aoniae facunda uoce Camenae reddita quaesiti causa furoris erat. 'Hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita uenerit; an nostra semper in urbe fuit?' 'Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden [4,250] semper et Iliacas Mater amauit opes: cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros, est dea sacriferas paene secuta rates, sed nondum fatis Latio sua numina posci senserat, adsuetis substiteratque locis. [4,255] Post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque uidit et edomito sustulit orbe caput, carminis Euboici fatalia uerba sacerdos inspicit; inspectum tale fuisse ferunt: "Mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras. [4,260] Cum ueniet, casta est accipienda manu." Obscurae sortis patres ambagibus errant, quaeue parens absit, quoue petenda loco. Consulitur Paean, "Diuum" que "arcessite Matrem" inquit; "in Idaeo est inuenienda iugo." [4,265] Mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat Attalus; Ausoniis rem negat ille uiris. Mira canam: longo tremuit cum murmure tellus, et sic est adytis diua locuta suis: "Ipsa peti uolui: ne sit mora; mitte uolentem: [4,270] dignus Roma locus quo deus omnis eat." Ille soni terrore pauens "Proficiscere" dixit; "nostra eris: in Phrygios Roma refertur auos." Protinus innumerae caedunt pineta secures illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat. [4,275] Mille manus coeunt, et picta coloribus ustis caelestum Matrem concaua puppis habet. Illa sui per aquas fertur tutissima nati, longaque Phrixeae stagna sororis adit, Rhoeteumque capax Sigeaque litora transit, [4,280] et Tenedum et ueteres Eetionis opes. Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta, quaeque Carysteis frangitur unda uadis; transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas Icarus, et uastae nomina fecit aquae. [4,285] Tum laeua Creten, dextra Pelopeidas undas deserit, et Ueneris sacra Cythera petit. Hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum Brontes et Steropes Acmonidesque solent, aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris [4,290] respicit a remis, Ausoniamque tenet. Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum diuidit et campo liberiore natat: omnis eques mixtaque grauis cum plebe senatus obuius ad Tusci fluminis ora uenit. [4,295] Procedunt pariter matres nataeque nurusque quaeque colunt sanctos uirginitate focos. Sedula fune uiri contento bracchia lassant: uix subit aduersas hospita nauis aquas. Sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas: [4,300] sedit limoso pressa carina uado. Quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, adiuuat et fortes uoce sonante manus: illa uelut medio stabilis sedet insula ponto; attoniti monstro stantque pauentque uiri. [4,305] Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto nec facies impar nobilitate fuit, casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus laeserat, et falsi criminis acta rea est. Cultus et ornatis uarie prodisse capillis [4,310] obfuit ad rigidos promptaque lingua senes. conscia mens recti famae mendacia risit, sed nos in uitium credula turba sumus. Haec ubi castarum processit ab agmine matrum et manibus puram fluminis hausit aquam, [4,315] ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas quicumque aspiciunt, mente carere putant, summissoque genu uoltus in imagine diuae figit, et hos edit crine iacente sonos: "Supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum, [4,320] accipe sub certa condicione preces. Casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor; morte luam poenas iudice uicta dea; sed si crimen abest, tu nostrae pignora uitae re dabis, et castas casta sequere manus." [4,325] Dixit, et exiguo funem conamine traxit; mira, sed et scaena testificata loquar: mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo; index laetitiae fertur ad astra sonus. Fluminis ad flexum ueniunt Tiberina priores [4,330] Atria dixerunt, unde sinister abit. Nox aderat: querno religant in stipite funem, dantque leui somno corpora functa cibo. Lux aderat: querno soluunt a stipite funem, ante tamen posito tura dedere foco, [4,335] ante coronarunt puppem, sine labe iuuencam mactarunt operum coniugiique rudem. Est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo et nomen magno perdit in amne minor. Illic purpurea canus cum ueste sacerdos [4,340] Almonis dominam sacraque lauit aquis. Exululant comites, furiosaque tibia flatur, et feriunt molles taurea terga manus. Claudia praecedit laeto celeberrima uoltu, credita uix tandem teste pudica dea; [4,345] ipsa sedens plaustro porta est inuecta Capena: sparguntur iunctae flore recente boues. Nasica accepit; templi non perstitit auctor: Augustus nunc est, ante Metellus erat.' Substitit hic Erato. Mora fit, si cetera quaeram. [4,350] 'Dic' inquam 'parua cur stipe quaerat opes.' 'Contulit aes populus, de quo delubra Metellus fecit' ait; 'dandae mos stipis inde manet.' Cur uicibus factis ineant conuiuia, quaero, tum magis indictas concelebrentque dapes. [4,355] 'Quod bene mutarit sedem Berecyntia', dixit 'captant mutatis sedibus omen idem.' Institeram, quare primi Megalesia ludi urbe forent nostra, cum dea sensit enim 'illa deos' inquit 'peperit: cessere parenti, [4,360] principiumque dati Mater honoris habet.' 'Cur igitur Gallos qui se excidere uocamus, cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?' 'Inter' ait 'uiridem Cybelen altasque Celaenas amnis it insana, nomine Gallus, aqua. [4,365] Qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.' 'Non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum in dominae mensis: an sua causa subest?' 'Lacte mero ueteres usi narrantur et herbis, [4,370] sponte sua siquas terra ferebat' ait; 'candidus elisae miscetur caseus herbae, cognoscat priscos ut dea prisca cibos.' Postera cum caelo motis Pallantias astris fulserit, et niueos Luna leuarit equos, [4,375] qui dicet 'Quondam sacrata est colle Quirini hac Fortuna die Publica', uerus erit. Tertia lux memini ludis erat, ac mihi quidam spectanti senior continuusque loco 'Haec' ait 'illa dies, Libycis qua Caesar in oris [4,380] perfida magnanimi contudit arma Iubae. Dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus glorior: officio praefuit ille meo. Hanc ego militia sedem, tu pace parasti, inter bis quinos usus honore uiros.' [4,385] Plura locuturi subito seducimur imbre: pendula caelestes Libra mouebat aquas. Ante tamen quam summa dies spectacula sistat ensifer Orion aequore mersus erit. Proxima uictricem cum Romam inspexerit Eos [4,390] et dederit Phoebo stella fugata locum, Circus erit pompa celeber numeroque deorum, primaque uentosis palma petetur equis. Hinc Cereris ludi: non est opus indice causae; sponte deae munus promeritumque patet. [4,395] Panis erat primis uirides mortalibus herbae, quas tellus nullo sollicitante dabat; et modo carpebant uiuax e caespite gramen, nunc epulae tenera fronde cacumen erant. Postmodo glans nota est: bene erat iam glande reperta, [4,400] duraque magnificas quercus habebat opes. Prima Ceres homine ad meliora alimenta uocato mutauit glandes utiliore cibo. Illa iugo tauros collum praebere coegit: tum primum soles eruta uidit humus. [4,405] Aes erat in pretio, Chalybeia massa latebat. Eheu, perpetuo debuit illa tegi. Pace Ceres laeta est; et uos orate, coloni, perpetuam pacem pacificumque ducem. Farra deae micaeque licet salientis honorem [4,410] detis et in ueteres turea grana focos; et, si tura aberunt, unctas accendite taedas: parua bonae Cereri, sint modo casta, placent. A boue succincti cultros remouete ministri: bos aret; ignauam sacrificate suem. [4,415] Apta iugo ceruix non est ferienda securi: uiuat et in dura saepe laboret humo. Exigit ipse locus raptus ut uirginis edam: plura recognosces, pauca docendus eris. Terra tribus scopulis uastum procurrit in aequor [4,420] Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri: multas ea possidet urbes, in quibus est culto fertilis Henna solo. Frigida caelestum matres Arethusa uocarat: uenerat ad sacras et dea flaua dapes. [4,425] Filia, consuetis ut erat comitata puellis, errabat nudo per sua prata pede. Ualle sub umbrosa locus est aspergine multa uuidus ex alto desilientis aquae. Tot fuerant illic, quot habet natura, colores, [4,430] pictaque dissimili flore nitebat humus. Quam simul aspexit, 'Comites, accedite' dixit 'et mecum plenos flore referte sinus.' Praeda puellares animos prolectat inanis, et non sentitur sedulitate labor. [4,435] Haec implet lento calathos e uimine nexos, haec gremium, laxos degrauat illa sinus; illa legit calthas, huic sunt uiolaria curae, illa papauereas subsecat ungue comas; has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris; [4,440] pars thyma, pars rhoean et meliloton amat; plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores: ipsa crocos tenues liliaque alba legit. Carpendi studio paulatim longius itur, et dominam casu nulla secuta comes. [4,445] Hanc uidet et uisam patruus uelociter aufert regnaque caeruleis in sua portat equis. Illa quidem clamabat 'Io, carissima mater, auferor!', ipsa suos abscideratque sinus: panditur interea Diti uia, namque diurnum [4,450] lumen inadsueti uix patiuntur equi. At, chorus aequalis, cumulatae flore ministrae 'Persephone', clamant 'ad tua dona ueni.' Ut clamata silet, montes ululatibus implent, et feriunt maesta pectora nuda manu. [4,455] Attonita est plangore Ceres modo uenerat Hennam nec mora, 'Me miseram! Filia' dixit 'ubi es?' Mentis inops rapitur, quales audire solemus Threicias fusis maenadas ire comis. Ut uitulo mugit sua mater ab ubere rapto [4,460] et quaerit fetus per nemus omne suos, sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu fertur, et e campis incipit, Henna, tuis. Inde puellaris nacta est uestigia plantae et pressam noto pondere uidit humum; [4,465] forsitan illa dies erroris summa fuisset, si non turbassent signa reperta sues. Iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas. Praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi [4,470] et te, uerticibus non adeunde Gela. Liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque, quaque Symaetheas accipit aequor aquas, antraque Cyclopum positis exusta caminis, quique locus curuae nomina falcis habet, [4,475] Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque, sacrarumque Mylas pascua laeta boum. Hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe, quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx. Iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon [4,480] lustrarat, terrae cornua prima suae. Quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis implet, ut amissum cum gemit ales Ityn. Perque uices modo 'Persephone!' modo 'Filia!' clamat, clamat et alternis nomen utrumque ciet, [4,485] sed neque Persephone Cererem nec filia matrem audit, et alternis nomen utrumque perit. Unaque, pastorem uidisset an arua colentem, uox erat 'Hac gressus ecqua puella tulit?' Iam color unus inest rebus tenebrisque teguntur [4,490] omnia, iam uigiles conticuere canes. Alta iacet uasti super ora Typhoeos Aetne, cuius anhelatis ignibus ardet humus. Illic accendit geminas pro lampade pinus; hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur. [4,495] Est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae; quo simul ac uenit, frenatos curribus angues iungit et aequoreas sicca pererrat aquas. Effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdi, [4,500] et uos, Nisei, naufraga monstra, canes, Hadriacumque patens late bimaremque Corinthon; sic uenit ad portus, Attica terra, tuos. Hic primum sedit gelido maestissima saxo: illud Cecropidae nunc quoque triste uocant. [4,505] Sub Ioue durauit multis immota diebus, et lunae patiens et pluuialis aquae. Sors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin dicitur, hoc Celei rura fuere senis. Ille domum glandes excussaque mora rubetis [4,510] portat et arsuris arida ligna focis. Filia parua duas redigebat monte capellas, et tener in cunis filius aeger erat. 'Mater' ait uirgo mota est dea nomine matris, 'Quid facis in solis incomitata locis?' [4,515] Perstitit et senior, quamuis onus urget, et orat tecta suae subeat quantulacumque casae. Illa negat simularat anum mitraque capillos presserat; instanti talia dicta refert: 'Sospes eas semperque parens; mihi filia rapta est. [4,520] Heu, melior quanto sors tua sorte mea est!' Dixit, et ut lacrimae neque enim lacrimare deorum est decidit in tepidos lucida gutta sinus. Flent pariter molles animis uirgoque senexque; e quibus haec iusti uerba fuere senis: [4,525] 'Sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes; surge, nec exiguae despice tecta casae.' Cui dea 'Duc' inquit; 'scisti qua cogere posses', seque leuat saxo subsequiturque senem. Dux comiti narrat quam sit sibi filius aeger, [4,530] nec capiat somnos inuigiletque malis. Illa soporiferum, paruos initura penates, colligit agresti lene papauer humo. Dum legit, oblito fertur gustasse palato longamque imprudens exsoluisse famem; [4,535] quae quia principio posuit ieiunia noctis, tempus habent mystae sidera uisa cibi. Limen ut intrauit, luctus uidet omnia plena; iam spes in puero nulla salutis erat. Matre salutata mater Metanira uocatur [4,540] iungere dignata est os puerile suo. Pallor abit, subitasque uident in corpore uires: tantus caelesti uenit ab ore uigor. Tota domus laeta est, hoc est, materque paterque nataque: tres illi tota fuere domus. [4,545] Mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte pomaque et in ceris aurea mella suis. Abstinet alma Ceres, somnique papauera causas dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer. Noctis erat medium placidique silentia somni: [4,550] Triptolemum gremio sustulit illa suo, terque manu permulsit eum, tria carmina dixit, carmina mortali non referenda sono, inque foco corpus pueri uiuente fauilla obruit, humanum purget ut ignis onus. [4,555] Excutitur somno stulte pia mater, et amens 'Quid facis?' exclamat, membraque ab igne rapit. Cui dea 'Dum non es', dixit 'scelerata fuisti: inrita materno sunt mea dona metu. Iste quidem mortalis erit: sed primus arabit [4,560] et seret et culta praemia tollet humo.' Dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones transit et aligero tollitur axe Ceres. Sunion expositum Piraeaque tuta recessu linquit et in dextrum quae iacet ora latus. [4,565] Hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes, Ioniumque rapax Icariumque legit, perque urbes Asiae longum petit Hellespontum, diuersumque locis alta pererrat iter. Nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos; [4,570] hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest. Nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque teque, future parens, Thybri, potentis aquae. Quo feror? immensum est erratas dicere terras: praeteritus Cereri nullus in orbe locus. [4,575] Errat et in caelo, liquidique immunia ponti adloquitur gelido proxima signa polo: 'Parrhasides stellae, namque omnia nosse potestis, aequoreas numquam cum subeatis aquas, Persephonen natam miserae monstrate parenti.' [4,580] Dixerat. Huic Helice talia uerba refert: 'Crimine nox uacua est; Solem de uirgine rapta consule, qui late facta diurna uidet.' Sol aditus 'Quam quaeris', ait 'ne uana labores, nupta Iouis fratri tertia regna tenet.' [4,505] Questa diu secum, sic est adfata Tonantem maximaque in uoltu signa dolentis erant: 'Si memor es de quo mihi sit Proserpina nata, dimidium curae debet habere tuae. Orbe pererrato sola est iniuria facti [4,590] cognita: commissi praemia raptor habet. At neque Persephone digna est praedone marito, nec gener hoc nobis more parandus erat. Quid grauius uictore Gyge captiua tulissem quam nunc te caeli sceptra tenente tuli? [4,595] Uerum impune ferat, nos haec patiemur inultae; reddat et emendet facta priora nouis.' Iuppiter hanc lenit, factumque excusat amore, nec gener est nobis ille pudendus ait; 'Non ego nobilior: posita est mihi regia caelo, [4,600] possidet alter aquas, alter inane chaos. sed si forte tibi non est mutabile pectus, statque semel iuncti rumpere uincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit; si minus, inferni coniugis uxor erit.' [4,605] Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis, speque redit citius uisaque certa refert: 'Rapta tribus' dixit 'soluit ieiunia granis, Punica quae lento cortice poma tegunt.' Non secus indoluit quam si modo rapta fuisset [4,610] maesta parens, longa uixque refecta mora est. Atque ita 'Nec nobis caelum est habitabile' dixit; 'Taenaria recipi me quoque ualle iube.' Et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset bis tribus ut caelo mensibus illa foret. [4,615] Tum demum uoltumque Ceres animumque recepit, imposuitque suae spicea serta comae. Largaque prouenit cessatis messis in aruis, et uix congestas area cepit opes. Alba decent Cererem: uestes Cerialibus albas [4,620] sumite; nunc pulli uelleris usus abest. Occupat Apriles Idus cognomine Uictor Iuppiter: hac illi sunt data templa die. Hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro atria Libertas coepit habere sua. [4,625] Luce secutura tutos pete, nauita, portus: uentus ab occasu grandine mixtus erit. Scilicet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar grandine militia perculit arma sua. Tertia post Ueneris cum lux surrexerit Idus, [4,630] pontifices, forda sacra litate boue. Forda ferens bos est fecundaque dicta ferendo: hinc etiam fetus nomen habere putant. Nunc grauidum pecus est, grauidae quoque semine terrae. Telluri plenae uictima plena datur. [4,635] Pars cadit arce Iouis, ter denas curia uaccas accipit et largo sparsa cruore madet. Ast ubi uisceribus uitulos rapuere ministri, sectaque fumosis exta dedere focis, igne cremat uitulos quae natu maxima Uirgo est, [4,640] luce Palis populos purget ut ille cinis. Rege Numa, fructu non respondente labori, inrita decepti uota colentis erant. Nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus, nunc ager assidua luxuriabat aqua. [4,645] Saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis, et leuis obsesso stabat auena solo, et pecus ante diem partus edebat acerbos, agnaque nascendo saepe necabat ouem. Silua uetus nullaque diu uiolata securi [4,650] stabat, Maenalio sacra relicta deo. Ille dabat tacitis animo responsa quieto noctibus; hic geminas rex Numa mactat oues. Prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno; sternitur in duro uellus utrumque solo. [4,655] Bis caput intonsum fontana spargitur unda, bis sua faginea tempora fronde premit. Usus abest Ueneris, nec fas animalia mensis ponere, nec digitis anulus ullus inest. Ueste rudi tectus supra noua uellera corpus [4,660] ponit, adorato per sua uerba deo. Interea placidam redimita papauere frontem Nox uenit, et secum somnia nigra trahit. Faunus adest, ouiumque premens pede uellera duro edidit a dextro talia uerba toro: [4,665] 'Morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum: det sacris animas una iuuenca duas.' Excutitur terrore quies: Numa uisa reuoluit, et secum ambages caecaque iussa refert. Expedit errantem nemori gratissima coniunx [4,670] et dixit 'Grauidae posceris exta bouis.' Exta bouis grauidae dantur; fecundior annus prouenit, et fructum terra pecusque ferunt. Hanc quondam Cytherea diem properantius ire iussit et admissos praecipitauit equos, [4,675] ut titulum imperii cum primum luce sequenti Augusto iuueni prospera bella darent. Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus respicit; hac Hyades Dorida nocte tenent. Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas, [4,680] carcere partitos Circus habebit equos. Cur igitur missae uinctis ardentia taedis terga ferant uolpes causa docenda mihi est. Frigida Carseolis nec oliuis apta ferendis terra, sed ad segetes ingeniosus ager; [4,685] hac ego Paelignos, natalia rura, petebam, parua, sed assiduis obuia semper aquis. Hospitis antiqui solitas intrauimus aedes; dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis. Is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat, [4,690] unde meum praesens instrueretur opus: 'Hoc' ait 'in campo' campumque ostendit 'habebat rus breue cum duro parca colona uiro. Ille suam peragebat humum, siue usus aratri, seu curuae falcis, siue bidentis erat. [4,695] Haec modo uerrebat stantem tibicine uillam, nunc matris plumis oua fouenda dabat, aut uirides maluas aut fungos colligit albos aut humilem grato calfacit igne focum; et tamen assiduis exercet bracchia telis, [4,700] aduersusque minas frigoris arma parat. Filius huius erat primo lasciuus in aeuo, addideratque annos ad duo lustra duos. Is capit extremi uolpem conualle salicti; abstulerat multas illa cohortis aues. [4,705] Captiuam stipula fenoque inuoluit et ignes admouet: urentes effugit illa manus, qua fugit, incendit uestitos messibus agros; damnosis uires ignibus aura dabat. Factum abiit, monimenta manent: ~nam dicere certam~ [4,710] nunc quoque lex uolpem Carseolana uetat, utque luat poenas, gens haec Cerialibus ardet, quoque modo segetes perdidit ipsa perit.' Proxima cum ueniet terras uisura patentes Memnonis in roseis lutea mater equis, [4,715] de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen, sol abit: egresso uictima maior adest. Uacca sit an taurus non est cognoscere promptum: pars prior apparet, posteriora latent. Seu tamen est taurus siue est hoc femina signum, [4,720] Iunone inuita munus amoris habet. Nox abiit, oriturque aurora: Parilia poscor; non poscor frustra, si fauet alma Pales. Alma Pales, faueas pastoria sacra canenti, prosequor officio si tua festa meo. [4,725] certe ego de uitulo cinerem stipulasque fabales saepe tuli plena, februa tosta, manu; certe ego transilui positas ter in ordine flammas, udaque roratas laurea misit aquas. Mota dea est, operique fauet. Naualibus exit [4,730] puppis; habent uentos iam mea uela suos. I, pete uirginea, populus, suffimen ab ara. Uesta dabit, Uestae munere purus eris. Sanguis equi suffimen erit uitulique fauilla, tertia res durae culmen inane fabae. [4,735] Pastor, oues saturas ad prima crepuscula lustra. Unda prius spargat, uirgaque uerrat humum; frondibus et fixis decorentur ouilia ramis, et tegat ornatas longa corona fores. Caerulei fiant puro de sulpure fumi, [4,740] tactaque fumanti sulpure balet ouis. Ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas, et crepet in mediis laurus adusta focis. Libaque de milio milii fiscella sequatur: rustica praecipue est hoc dea laeta cibo. [4,745] Adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis siluicolam tepido lacte precare Palem. 'Consule' dic 'pecori pariter pecorisque magistris. Effugiat stabulis noxa repulsa meis. Siue sacro paui, sediue sub arbore sacra, [4,750] pabulaque e bustis inscia carpsit ouis; si nemus intraui uetitum, nostrisue fugatae sunt oculis nymphae semicaperque deus; si mea falx ramo lucum spoliauit opaco, unde data est aegrae fiscina frondis oui, [4,755] da ueniam culpae: nec, dum degrandinat, obsit agresti fano subposuisse pecus. Nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas. Tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa [4,760] numina, tu sparsos per nemus omne deos. Nec dryadas nec nos uideamus labra Dianae nec Faunum, medio cum premit arua die. Pelle procul morbos; ualeant hominesque gregesque, et ualeant uigiles, prouida turba, canes. [4,765] Neue minus multos redigam quam mane fuerunt, neue gemam referens uellera rapta lupo. Absit iniqua fames: herbae frondesque supersint, quaeque lauent artus quaeque bibantur aquae. Ubera plena premam, referat mihi caseus aera, [4,770] dentque uiam liquido uimina rara sero; sitque salax aries, conceptaque semina coniunx reddat, et in stabulo multa sit agna meo; lanaque proueniat nullas laesura puellas, mollis et ad teneras quamlibet apta manus. [4,775] Quae precor, eueniant, et nos faciamus ad annum pastorum dominae grandia liba Pali.' His dea placanda est: haec tu conuersus ad ortus dic quater et uiuo perlue rore manus. Tum licet adposita, ueluti cratere, camella [4,780] lac niueum potes purpureamque sapam; moxque per ardentes stipulae crepitantis aceruos traicias celeri strenua membra pede. Expositus mos est; moris mihi restat origo. Turba facit dubium coeptaque nostra tenet. [4,785] Omnia purgat edax ignis uitiumque metallis excoquit: idcirco cum duce purgat oues? An, quia cunctarum contraria semina rerum sunt duo discordes, ignis et unda, dei, iunxerunt elementa patres, aptumque putarunt [4,790] ignibus et sparsa tangere corpus aqua? An, quod in his uitae causa est, haec perdidit exul, his noua fit coniunx, haec duo magna putant? Uix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri credant et nimias Deucalionis aquas. [4,795] Pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant, scintillam subito prosiluisse ferunt; prima quidem periit, stipulis excepta secunda est: hoc argumentum flamma Parilis habet? An magis hunc morem pietas Aeneia fecit, [4,800] innocuum uicto cui dedit ignis iter? Num tamen est uero propius, cum condita Roma est, transferri iussos in noua tecta Lares, mutantesque domum tectis agrestibus ignem et cessaturae subposuisse casae, [4,805] per flammas saluisse pecus, saluisse colonos? Quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo. Ipse locum casus uati facit: Urbis origo uenit; ades factis, magne Quirine, tuis. Iam luerat poenas frater Numitoris, et omne [4,810] pastorum gemino sub duce uolgus erat; contrahere agrestes et moenia ponere utrique conuenit: ambigitur moenia ponat uter. 'Nil opus est' dixit 'certamine' Romulus 'ullo; magna fides auium est: experiamur aues.' [4,15] Res placet: alter init nemorosi saxa Palati; alter Auentinum mane cacumen init. Sex Remus, hic uolucres bis sex uidet ordine; pacto statur, et arbitrium Romulus urbis habet. Apta dies legitur qua moenia signet aratro: [4,820] sacra Palis suberant; inde mouetur opus. Fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima et de uicino terra petita solo; fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara, et nouus accenso fungitur igne focus. [4,825] Inde premens stiuam designat moenia sulco. Alba iugum niueo cum boue uacca tulit. Uox fuit haec regis: 'Condenti, Iuppiter, urbem, et genitor Mauors Uestaque mater, ades, quosque pium est adhibere deos, aduertite cuncti: [4,830] auspicibus uobis hoc mihi surgat opus. Longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae, sitque sub hac oriens occiduusque dies.' Ille precabatur, tonitru dedit omina laeuo Iuppiter, et laeuo fulmina missa polo. [4,835] Augurio laeti iaciunt fundamina ciues, et nouus exiguo tempore murus erat. Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse uocarat, 'Sint' que, 'Celer, curae' dixerat 'ista tuae, neue quis aut muros aut factam uomere fossam [4,840] transeat; audentem talia dede neci.' Quod Remus ignorans humiles contemnere muros coepit, et 'his populus' dicere 'tutus erit?' Nec mora, transiluit: rutro Celer occupat ausum; ille premit duram sanguinulentus humum. [4,845] Haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas deuorat et clausum pectore uolnus habet. Flere palam non uolt exemplaque fortia seruat, 'Sic' que 'meos muros transeat hostis' ait. Dat tamen exsequias; nec iam suspendere fletum [4,850] sustinet, et pietas dissimulata patet; osculaque adplicuit posito suprema feretro, atque ait 'Inuito frater adempte, uale', arsurosque artus unxit: fecere, quod ille, Faustulus et maestas Acca soluta comas. [4,855] Tum iuuenem nondum facti fleuere Quirites; ultima plorato subdita flamma rogo est. Urbs oritur quis tunc hoc ulli credere posset? Uictorem terris impositura pedem. Cuncta regas et sis magno sub Caesare semper, [4,860] saepe etiam plures nominis huius habe; et, quotiens steteris domito sublimis in orbe, omnia sint humeris inferiora tuis. Dicta Pales nobis: idem Uinalia dicam. Una tamen media est inter utramque dies. [4,865] Numina, uolgares, Ueneris celebrate, puellae. Multa professarum quaestibus apta Uenus. Poscite ture dato formam populique fauorem, poscite blanditias dignaque uerba ioco; cumque sua dominae date grata sisymbria myrto [4,870] tectaque composita iuncea uincla rosa. Templa frequentari Collinae proxima portae nunc decet; a Siculo nomina colle tenent, utque Syracusas Arethusidas abstulit armis Claudius et bello te quoque cepit, Eryx, [4,875] carmine uiuacis Uenus est translata Sibyllae, inque suae stirpis maluit urbe coli. Cur igitur Ueneris festum Uinalia dicant quaeritis, et quare sit Iouis ista dies? Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae [4,880] bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes. Clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis, et uel equo magnus uel pede maior erat; quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat partibus. Haec contra dux ita Tuscus ait: [4,885] 'Stat mihi non paruo uirtus mea: uolnera testor armaque, quae sparsi sanguine saepe meo. Qui petis auxilium, non grandia diuide mecum praemia, de lacubus proxima musta tuis. Nulla mora est operae: uestrum est dare, uincere nostrum. [4,890] Quam uelit Aeneas ista negata mihi!' Adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma, induit Aeneas adloquiturque Iouem: 'Hostica Tyrrheno uota est uindemia regi: Iuppiter, e Latio palmite musta feres.' [4,895] Uota ualent meliora: cadit Mezentius ingens atque indignanti pectore plangit humum. Uenerat Autumnus calcatis sordidus uuis: redduntur merito debita uina Ioui. Dicta dies hinc est Uinalia; Iuppiter illa [4,900] uindicat, et festis gaudet inesse suis. Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit, in medio cursu tempora ueris erunt, et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles, signaque dant imbres, exoriturque Canis. [4,905] Hac mihi Nomento Romam cum luce redirem, obstitit in media candida turba uia: flamen in antiquae lucum Robiginis ibat, exta canis flammis, exta daturus ouis. Protinus accessi, ritus ne nescius essem; [4,910] edidit haec flamen uerba, Quirine, tuus: 'Aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis, et tremat in summa leue cacumen humo. Tu sata sideribus caeli nutrita secundi crescere, dum fiant falcibus apta, sinas. [4,915] Uis tua non leuis est: quae tu frumenta notasti, maestus in amissis illa colonus habet; nec uenti tantum Cereri nocuere nec imbres, nec sic marmoreo pallet adusta gelu, quantum si culmos Titan incalfacit udos: [4,920] tum locus est irae, diua timenda, tuae. parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer, neue noce cultis; posse nocere sat est. Nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum, quodque potest alios perdere perde prior. [4,925] Utilius gladios et tela nocentia carpes: nil opus est illis; otia mundus agit. Sarcula nunc durusque bidens et uomer aduncus, ruris opes, niteant; inquinet arma situs, conatusque aliquis uagina ducere ferrum [4,930] adstrictum longa sentiat esse mora. At tu ne uiola Cererem, semperque colonus absenti possit soluere uota tibi.' Dixerat; a dextra uillis mantele solutis cumque meri patera turis acerra fuit. [4,935] Tura focis uinumque dedit fibrasque bidentis turpiaque obscenae uidimus exta canis. Tum mihi 'Cur detur sacris noua uictima quaeris?' Quaesieram ' Causam percipe' flamen ait. 'Est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto [4,940] tosta sitit tellus praecipiturque seges: pro cane sidereo canis hic imponitur arae, et quare fiat nil nisi nomen habet.' Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto sustulit immenso ter iubar orbe suum, [4,945] mille uenit uariis florum dea nexa coronis; scaena ioci morem liberioris habet. Exit et in Maias sacrum Florale Kalendas: tunc repetam, nunc me grandius urget opus. Aufer, Uesta, diem: cognati Uesta recepta est [4,950] limine; sic iusti constituere patres. Phoebus habet partem: Uestae pars altera cessit: quod superest illis, tertius ipse tenet. State Palatinae laurus, praetextaque quercu stet domus: aeternos tres habet una deos.