Orosius Liber apologeticus contra Pelagianos 1 Possibilitatis non est neque praesumptionis meae, beatissimi sacerdotes, sed artissimae ac paene extremae, ut ipsi agnoscitis, necessitatis, ut ego nunc uidear. quod quidem ut facerem, iniuria coactus sum, non solum defensor fidei meae sed etiam perfidiae manifestator alienae. 2 sicut enim purgationi propriae studere debeo propter conscientiam - conscientiam autem dico non meam sed alterius -, ita et deprehensos in grege ouium lupos ostentare ad digitum cogor propter fidem et zelum - zelum autem non meum dico sed Christi. 3 sed neque ego, cum sim minimus omnium, aliquid temeritate praesumo: mihi necessitas est iniuriam manifestare, quam passus sum. cunctis pateat qui fecerunt. Dei enim et uoluntas et ordinatio est, ut malum, quod per patientiam tolerabatur, necessarie proderetur, et per contentionem furoris eorum ipsis dignam mercedem quam oportuit erroris sui recipientibus non solum pessimorum denotatio fieret dogmatum sed corripiendarum manifestatio personarum. 4 patres enim et qui iam quieuerunt martyres et confessores, Cyprianus, Hilarius et Ambrosius, et quibus etiam nunc permanere adhuc in carne necessarium est, qui sunt columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius Augustinus et Hieronymus, multa iam aduersus hanc nefariam haeresim absque designatione nominum haereticorum scriptis probatissimis ediderunt. 5 quamquam et haec uenenatissimorum dogmatum abominatio habet etiam nunc uiuentes mortuos mortuos que uiuentes. nam Origenes et Priscillianus et Iouinianus, olim apud se mortui, in his uiuunt, et non solum uiuunt uerum etiam loquuntur; 6 nunc uero Pelagius et Caelestius, si in his perseuerauerint uiuentes mortui, ecce aduersus Ecclesiam, quod miserum est, et, quod multo miserius est, in ecclesia palam sibilant impii que serpentes uibrantibus infecta linguis ora lambentes dum sanctam et munitissimam sedem cui subtiliter inrepsere obsident, cunctos fideles, ne ad illud firmissimum quondam in Sion refugium conuolemus, exterrent. fetor siquidem oris eorum longe late que diffusus omnium, quibus odor uitae in uitam erat, odorem uertit in mortem. 2 1 Contra hunc serpentem suffocantem que halitum multa utique beatissimi quos supra memorauimus uiri et multifaria suaueolentia scripturarum unguenta conficiunt et ad reficienda aestuantium corda populorum fragrantissimum thymiama cum oblatione orationis incendunt. 2 sed hoc parum est, incerto propemodum auctore contendere et contraria substituendo contrariis infectum pestifero halitu aerem temperare, nisi ipsi in medium protrahantur proterantur que serpentes. 3 qui cum tuendi solius capitis causa reliquum concisioni atque iniuriae corpus exponunt nihil damni arbitrantes ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas uenenatas que in se obtinet linguas, si etiam membris omnibus amputentur: nobis sufficere uidetur temperando saltem putori satisfacere, ipsos autem a penetralibus non mouere? 4 - quasi ullus exhalationis fetidae finis sit nisi auctore finito - et inter haec illud Salomonis testimonium non occurrit? unus aedificans, alius destruens, quis eorum proficiet nisi labor? 5 stat etiam inmanissimus superbia Goliath carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens capite manu, ac per totum insuper corpus plurimo [aere] uestitus, habens post se armigerum suum, qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris ac ferri suffragia subministrat. et non mirum est, si competenter hunc locum prouidens Scriptura pronuntiat, ubi ait, Philistiim stabant super montem ex hac parte. 6 ab Ecclesia siquidem haereseos impugnator expellitur et nutriri in sinu Ecclesiae haereticus inuenitur, et propter hoc per Spiritum Sanctum inde Israel stare pronuntiatur, hinc hostis. et hoc saepe. nam et rex Dauid usque ad impium filium pius pater ab Hierusalem deposito regis habitu fugatur: ubi protinus Absalon tyrannus ingreditur. 7 stat ergo Goliath - pro dolor! - ex hac parte, id est in Ecclesia, et non solum stat, uerum et prouocat, simul que per dies plurimos sanctum Israel manifesti timoris exprobrat. 3 1 Ne, quaeso, beatissimi sacerdotes, quisquam me arbitretur sub praetextu speciei Goliath Dauid nomine gloriari: uos me participem certaminis uestri esse uoluistis, ut auxiliator non auctor accederem. 2 latebam siquidem in Bethleem, ignotus aduena pauper - quid miser ego sic loquor, iterum forsitan iactantiae notandus? quoniam quidem et ipse Dauid et talis et inde processit - latebam ergo in Bethleem, traditus a patre Augustino, ut timorem Domini discerem sedens ad pedes Hieronymi. inde Hierusalem uobis accersientibus uocatus adueni; dehinc in conuentum uestrum una uobis cum Iohanne episcopo praecipiente conscendi. 3 ilico a pusillitate mea postulastis uniuersi, ut si quid super hac haeresi, quam Pelagius et Caelestius seminarunt, in Africa gestum esse cognoscerem, fideliter ac simpliciter indicarem. 4 exposui coronae uestrae breuiter ut potui, Caelestium iam ad honorem presbyterii subrepentem apud Carthaginem plurimis episcopis iudicantibus proditum auditum conuictum confessum detestatum que ab Ecclesia ex Africa profugisse; 5 contra librum uero Pelagii beatum Augustinum discipulis ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus plenissime respondere, extare etiam in manibus meis epistulam supra memorati episcopi, quam nuper ad Siciliam ordinasset, in qua multas quaestiones haereticorum retudit: quam etiam ibidem ut legerem praecepistis et legi. 6 ad haec Iohannes episcopus ut Pelagius coram intromitteretur expetiit. cui et propter paternitatis ipsius reuerentiam et propter actionis utilitatem, dum praesentem ab episcopo rectius crederetis confutandum, intromittendi coniuentia praestita est. 4 1 Intromissum Pelagium unanimiter omnes interrogastis, an haec, quibus Augustinus episcopus respondisset, se docuisse cognosceret. ilico ille respondit: 'et quis est mihi Augustinus?' cum que uniuersi acclamarent, blasphemantem in episcopum, ex cuius ore Dominus uniuersae Africae unitatis indulserit sanitatem, non solum a conuentu illo uerum ab omni ecclesia pellendum, episcopus Iohannes ilico eum, hominem uidelicet laicum in consessu presbyterorum, reum haereseos manifestae in medio catholicorum sedere praecepit et deinde ait: 2 'Augustinus ego sum,' ut scilicet persona quasi praesentis assumpta liberius ex auctoritate eius qui laedebatur ignosceret et dolentium animos temperaret. 3 cui mox a nobis dictum est: 'si Augustini personam sumis, Augustini sequere sententiam'. tunc idem episcopus nobis omnibus ait: 'haec, quae leguntur, in alios dicta sunt, [dicta] autem de Pelagio suggerendum putatis; si in ipsum ergo Pelagium quid dicatis, expromite'. 4 ego autem uobis annuentibus dixi: 'Pelagius mihi dixit docere se, hominem posse esse sine peccato et mandata Dei facile custodire, si uelit'. respondit Pelagius audientibus uobis: 'hoc et dixisse me et dicere, negare non possum'. 5 ego ilico prosecutus sum: 'hoc in Caelestio Africana synodus detestata est; hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruit; hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis sua responsione condemnat; 6 hoc et beatus Hieronymus, cuius eloquium uniuersus Occidens, sicut ros in uellus, expectat - multi enim iam haeretici cum dogmatibus suis ipso oppugnante supplosi sunt - in epistula sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnauit, similiter et in libro, quem nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione confutat. hoc est enim lubricum in ancistro draconem tenere, ne possit effugere'. 5 1 Porro autem episcopus Iohannes nihil horum audiens a nobis exigere conabatur, ut accusatores nos ipso iudice fateremur. responsum saepissime est ab uniuersis: 'nos accusatores huius non sumus, sed quid fratres tui, patres nostri, senserint et decreuerint super hac haeresi, quam nunc laicus uulgo praedicat, intimamus, ne Ecclesiam, tuam praesertim ad cuius sinum conuolauimus, te ignorante conturbet'. 2 at ille cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem temptaret inducere, dicens, quia ad Abraham dictum esset a Domino: ambula coram me et esto sine macula, et Zachariam atque Elisabeth pronuntiatos esse iustos ambos ante Dominum, incedentes in omnibus iustificationibus Domini sine querela; - quod quidem ab Origene dictum ab eo proferri compluribus nobis notum erat - 3 cui responsum per me est: 'nos filii Ecclesiae catholicae sumus; non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse audeamus aut iudices super iudices. patres, quos uniuersa per Orbem Ecclesia probat, quorum communioni uos adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreuerunt: illis probantibus nos oboedire dignum est. cur interrogas filios quid sentiant, cum patres audias quid decernant?' 6 1 Ad quod ille diu disputans et nostris propter imperitiam ignoti nobis interpretis - quem saepissime uiri primarii et religiosi Passerio et Auitus presbyteri et Domnus exduce uel praue interpretantem uel plura subprimentem uel alia ex aliis suggerentem confutauerunt - nostris, ut dixi, actionibus uel interpolatis plerumque uel tacitis, episcopus Iohannes ait: 2 'si sine adiutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat; nunc autem cum adiciat, posse hominem esse sine peccato non sine adiutorio Dei, uos quid dicitis? an forte uos Dei adiutorium denegatis?' 3 cui respondi ego: 'testibus et testificantibus etiam nunc uobis et supra memoratis uiris anathema ei, qui negat adiutorium Dei. ego certe non nego, praecipue cum e contrario in haereticos confutarim'. 4 dein cum, intellecto iudice et interprete prodito, clamaremus, Latinum esse haereticum, nos Latinos, haeresim Latinis magis partibus notam Latinis iudicibus disserendam, ac se paene impudenter ad iudicandum - cum quidem nos accusatores non essemus - et unus et suspectus ingereret, dici a pluribus necessarium fuit: 'non potest quisquam idem et haereticus esse et aduocatus et iudex'. 5 multis que aliis actitatis Iohannes episcopus nouissimam sententiam protulit, confirmans tandem postulationem intentionem que nostram, ut ad beatum Innocentium, papam Romanum, fratres et epistulae mitterentur, uniuersis quod ille decerneret secuturis, sed ut haereticus Pelagius imposito sibi eatenus silentio conticesceret et ut nostri ab insultatione conuicti Iohannis confessi que cessarent. uniuersi in hanc sententiam consensimus; gratiarum actione celebrata, pace facta et consummata ad pacis testimonium oratione discessimus. 7 1 Nunc autem cum post dies XL et VII primo encaeniorum die, ut solitus eram quando aderam, ad obsequium Iohannis episcopi cucurrissem, statim ab eo notam falsi criminis pro gratia salutationis accepi. ait enim mihi: 'quare ad me uenis, homo qui blasphemasti?' uolens, ut credo, intellegi: noli me tangere, quia mundus sum et absque peccato. at ego nihil mihi conscius interrogaui: 2 'quando aut quo audiente aut cuiusmodi illud est dictum, quod blasphemiae possit adscribi?' episcopus respondit: 'ego te audiui dixisse, quia nec cum Dei adiutorio possit esse homo sine peccato'. 3 ego quidem, beatissimi sacerdotes, sicut et uos testes estis et uniuersa fraternitas et praeterea sancti uiri qui huic testimonio amore ueritatis adsistunt, statim testificatus sum dicens, quia eiusmodi uerbum, quod nunc a me dictum episcopus intenderit, numquam de ore meo antea processisset. quamquam hanc inconuenientiam miserae falsitatis ruminans saepius crebra expositione non tam me probasse quam alium uidear prodidisse. 4 concedo enim, ut, qualecumque dictum illud est, dixerim: quomodo Latinum expers Latinitatis Graecus audiuit? aut, si audiuit sacrilegum uerbum, cur non statim coarguit blasphemantem uel, ut lenius ageret, quasi incautum filium pius pater de cohibenda licentia periculosi sermonis admonuit? 5 sed e contrario post plurimam magni temporis obliuionem ipse per se accusationem intulit, ipse testimonium perhibuit, ipse iudicium promulgauit, omnium scelerum officia in suae personae auctoritate[m] suscipiens, praesertim euangelica lectione diligenter instructus, Dominum nostrum Iesum nisi testimonio principis non fuisse damnatum. 6 ex alio mihi latere fratres mei adsistebant, ex alio falsi fratres. deinde in consessu eodem ex una me cum parte consederant Auitus et Vitalis presbyteri, ex alia nescio quis ignotus interpres et deinde probati et saeculo et Deo uiri Passerio presbyter et Domnus exduce: 7 qui ambo ut pro experientia ac fide sua adesse interpretes dignarentur, ipso conueniente episcopo Iohanne a corona uestra conrogati deducti que conuenerant. 8 medius quoque uobis ipse fuit, quem in illa tunc circumstantia non minus audisse quam uidisse mirandum est, quomodo sermo dimissus tantos aduersarios collegas auditores que praeterierit et inscias aures gnari auditoris intrauerit. 8 1 Sed ego calore ueritatis inpulsus satis urgueor: excedo professionis modum. concedendum est magis, ut interpres errasse dicendo quam episcopus audiendo finxisse uideatur et nunc ad uicem mercedis quam haereticis praestitit exigendae falsos in adiutorium sui testes quaerere; 2 quippe cum mirari iam nemo debeat conqu[i]ri et existere falsos testes in Hierusalem a sacerdotibus atque senioribus: hoc sanguis Stephani clamabat, hoc dominicae crucis uexilla significant, hoc etiam nunc excitata per eos manifestat [iniuria]. sed haec utrum ab episcopo temere credita an malitiose ficta an ignare subaudita uideantur, Christo iudici discutienda commendo. 3 absit a me umquam, ut ego pauper, peccator, ignotus episcopum et praecipue Hierosolymae audeam ad episcopos prouocare. mea mihi apud eminentissimam Trinitatem omnipotentiae Dei et apud uniuersos seruos eius catholicos simplicitas et probatio sat est. 4 testem inuoco Deum super animam meam, beatissimi sacerdotes, scientibus haec eadem uobis me cum que testantibus, nullam me in illo conuentu uestro ore meo protulisse blasphemiam neque huiuscemodi uerba quae mihi ab episcopo Iohanne sunt obiecta dixisse, hoc est, etiam cum adiutorio Dei non posse esse hominem sine peccato. 5 satisfactum etiam contentioni opinionis, ignarae nobis, ideo [uolo], ne forte a uobis quidem non auditum, a me tamen dictum putantes testimonio laboretis ambiguo; uulgo autem rumori que propterea, ne, dum episcopum mentiri posse non crederet, alia innocentem credulitate peccare[t]. et inde quis ignoret auctores uel in accusatione Susannae uel in lapidatione Nabuthae? 9 1 Et, ne forte quis nesciat, in Hierosolymam numquam ad effundendum sanguinem Christianum uel argenti suffragia uel flagella militum defuisse, nunc, quoniam ab hoc qualicumque uerbo esse me liberum reor, liberum fide uestra, liberum conscientia mea, ipsius uerbi ambiguitate discussa conabor exquirere, hi qui ita nos respondisse adserunt, qualiter ipsi interrogasse uideantur. forsitan per modum interrogationis ipsorum arcanum dogmatis denudabitur, ut reciprocis feriendo uulneribus emissorem suum remissa certius tela castigent. 2 ait enim a nobis esse responsum: 'nec cum Dei adiutorio potest homo esse sine peccato'. hoc si quisquam hominum ita dicendum putet, ut sub infirmitate hominis Deum non posse confirmet et omnipotentiae Dei aliquid inpossibile suspicetur in omni creatura caelestium et terrestrium et infernorum, hunc non tantum sententia mea dixerim blasphemum anathema detestandum, sed etiam uel in exempl[um] Nadab et Abiu diuino igne damnandum uel iuxta perditionem Dathan atque Abiron hiatu terrae receptum uiuum ad inferna mergendum. 3 utrique siquidem praesumptione cordis Dei potentiae derogarunt uel illi, dum ignem alienum, quasi hoc indigeret Deus, offerunt, uel isti, dum resistentes Moysi in terram repromissionis introduci se posse diffidunt. 4 Deus omnia potest et quae uult semper potest, quam potens in faciendo de nihilo tam facilis in perficiendo de facto. ipsi enim sibi subest, cum uelit, posse. hoc indulta secundum spiritum gratia confitetur, hoc secundum litteram lex conscripta testatur, hoc in uniuersis lex naturalis intellegit, hoc ordinatissimus mundi motus ostendit. 5 quis enim gentilium hoc audeat dicere, cui in prospectu semper sunt caeli terrae que ac maris elementa distincta? 6 quis Iudaeorum hoc suspicari queat, ad quem traditae per Moysen legis scientia quantulacumque peruenerit, cum scriptum et agnoscat et credat, nuda discissis Erythraei maris fluctibus profunda patuisse et tutum iter in pelago pediti praebuisse terreno, 7 diuisum que Iordanem resupinis in fontem refluxisse gurgitibus, uel mortalem in corpore Heliam euectum flammei currus igne nec laesum, uel praeparatis onustum escis Abacuc, ut ieiuno inter esurientes feras iusto prandium ministraret, ut uulgata narrat editio, in momento diei a Iudaea in Babyloniam translatum fuisse protinus ac relatum? 8 quis hoc Christianus in cor suum uel in atomo cogitationis admittat, qui sciat Lazarum quadriduanum mortuum fetentibus membris ac liquida iam intra semet pelle fluitantibus Domini deuoto prosiluisse seruitio; qui legerit caecum a natiuitate eundem que iam aetatem habentem uel factis subito uel refectis uiguisse luminibus; 9 qui probauerit uentos fluctus ac tempestates simul que inuicem elementa rixantia dominicae increpationis audito mansuetasse praecepto; qui credat Petrum, carnali sarcina grauem et ter Dominum continuo negaturum, super tumidos fluctus pendulis incessisse uestigiis? 10 1 Itaque uniuersos homines arbitror, uel qui excellenti fide et sapientia praediti sunt uel qui se aliter habent, hoc, quod Deus omnia potest, uenerari credere confiteri. ideo enim generaliter ab uniuersa creatura dicitur omnipotens, quia omnia potest. et hoc est Deus solus qui ait: haec apud homines inpossibilia sunt. atque alibi docet dicens: sine me nihil potestis facere. 2 potest ergo omnia in homine, qui utique potest omnia. porro autem quid superbit terra et cinis, ut dicat 'homo potest', cum Deus possit? clamat apostolus: gratia eius sum quod sum, et gratia eius egena in me non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia Dei me cum. 3 quid, incaute praesumptor, aspicis, quia dixerit 'me cum'? attende, quia praemiserit 'non ego'. quapropter inter haec duo uerba 'non ego' et 'me cum' gratia Dei media est, cuius est uere et uelle et perficere pro bona uoluntate et tamen uoluntate hominis. unde et ille confisus est, ut diceret 'me cum', qui dixerat 'non ego. ' 4 in uoluntate ergo hominis gratia diuinae uirtutis operatur, quae et hoc ipsum uelle donauit. ita conscientia hominis profitetur ut dicat 'non ego'; gratia Dei largitur, ut 'me cum'. 5 clamat apostolus: 'gratia Dei sum quod sum'. meminerat enim Domini praedicantis: nemo uenit ad me, nisi quem Pater attraxerit; et rursum alibi: ego autem uobis cum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi. et alio loco de Spiritu Sancto sic ait: expedit uobis, ut ego eam: nam si non abiero, non ueniet consolator ille ad uos; si autem iero, mittam eum ad uos. 11 1 Infelix, o homo, secundum ueritatem sententiae Dei! Pater te attrahit, Filius te cum et Spiritus consolator, et in hac tanta diuinae maiestatis circumstantia audes dicere: 'gratia quidem Dei adiuuante sed mea possibilitate sum quod sum'! 2 adseris enim nunc post hanc sociam antiquo errori emendationem: potest homo sine peccato esse cum Dei adiutorio; quamquam in libro tuo, quem Testimoniorum titulatione signasti, haec ipsa sententia hoc modo scripta sit, posse hominem sine peccato esse et facile Dei mandata custodire, si uelit. 3 nulla ibi gratia Dei, nullum adiutorium nominatum est, quamlibet crebro dicas de gratia Dei: non ideo negaui, quia non dixi, sed ideo dixisse accipiendus sum, quia non negaui. quasi uero et Susanna ideo de adulterio confessa credenda sit, quia arguentibus aliis non negauit, aut testimonium falsorum testium Dominus Iesus, quia tacuit, adprobau[er]it. 4 quodsi apud uos non negasse dixisse est et tacuisse clamasse est, frustra Dauid postulat: pone, Domine, custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis: frustra et ego me non dixisse, in quo arguor, testibus et testificatione confirmo, si alter audire potuit, quod meus sermo non dixit. 5 sed concedo, ut quod nequaquam dixeris pro dicto accipiendum putes. quid agimus ex eo, quod inuenientes ex sensu diuersitatem sermonis, iuncturis discordibus non cohaerent, quod ipsa quoque pagina discrepantia inter se uerba non recipit? scribis enim, posse hominem sine peccato esse et facile Dei mandata custodire, si uelit; et, quemadmodum beatissimus pater Hieronymus de hac eadem sententia in epistula, quam ad Ctesiphontem scripsit, exposuit, nouissime quasi e grauissimo somno expergescens adicis: non sine adiutorio Dei. 6 in hoc enim repugnat tibi ipsa ueritas et reclamat. quid per fastidiosum tumorem nausiantem que uerecundiam non necessarium tibi in ore tuo adiutorium Dei detines, qui facilia tibi arbitraris cuncta? 7 summis labiis me honoras, cor autem tuum longe est a me. non est opus duobus in operatione, quod uni facile est, frustra que se gratia diuinitatis interserit, ubi fatetur se homo, quod facile possit, si uelit. tu uolenti facilia esse mandata dixisti, at ego etiam illud adsero, quod et difficilia dicas conpleri. 8 tamen quo[quo] modo per hominem posse promittas, Dominum exprobras inuidiae, qui adiuncto adiutorio suo temptet adscribere, quod solus per uoluntatem homo potuisset implere. aut tolle homini si uelit et gratiae adscribe quod possit aut, quia homini tribuis posse cum uelit, remoue simulatam gratiae palpatam nec cohaerentem participationem et nudam ex abundantia cordis profitere blasphemiam. 12 1 Sed mearum ista partium non sunt latius indagare, praesertim unde beatissimi patres Augustinus et Hieronymus plenissimam conuictae haereseos probationem occidentalibus prouinciis tradiderunt. ad propositam supra redeam quaestionem, ad quam non fiducia suscitatus ingenii sed iniuria motus accessi. 2 dicis, posse in hoc saeculo esse hominem sine peccato cum Dei adiutorio. tu dicis 'potest homo', ego dico 'potest Deus'. tres in camino pueros aestuans introrsum flamma non laesit. quis eorum quod contra naturam factum est potuit: utrumne ipsi an quartus in medio eorum similis filio Dei? 3 leprosus exclamat: Domine, si uis, potes me mundare, possibilitate uoluntatem manifestans, uoluntatem possibilitate confirmans. ipse est enim solus, cui, cum uelit, posse subsistit. accesserunt ad eum caeci, ut inluminarentur orantes; quibus ait Iesus: creditis, quod possim hoc facere? Dominus Christus summo praemio fidei dignum iudicat, si quis haec filium Dei posse crediderit; et Britannicus noster mox, ut uoluerit, se posse confidit! fideli paralytico Dominus dicit: 4 constans esto, fili: dimissa sunt tibi peccata tua; et nunc nouus magister minister que mensarum remissionem peccatorum de sua magis ausus est possibilitate praesumere, nec de Domino expectat audire! scribae non intellegentes ueritatem murmurant et dicunt: quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?; et hic abolita esse iudicat, quae Deum nesciat dimisisse! 13 1 Ecce inflatus spiritu carnis tuae, tamquam super nihil sit, libero superbus arbitrio gloriaris et dicis 'peccator sum quia uolo; pecco dum uolo; cum autem rursum uoluero, possum esse sine peccato'. quod dicis 'pecco cum uolo' uerum est, quia et quod opere non feceris, cogitatione fecisti; rursus 'cum uolo, non pecco' durum quidem ac difficile, nec semper omni subest, sed tamen aliquando fieri posse non dubium est; 2 at uero posse esse sine peccato qui aliquando peccauerit, inpossibile est absque sola gratia baptismi, ubi ex persona Domini dicitur: remissa sunt tibi peccata tua. quod suadeor credere, quia permittor audire: 'possum ergo esse sine peccato, in hac dumtaxat corruptione, qua uiuimus, non suscipio, non praesumo, non audeo'. 3 si enim Dauid orat ad Deum tibi soli peccaui et malum coram te feci et secundum Apocalypsim Iohannis iudicandi sunt mortui ex his, quae coram Deo peccauerunt, ex his, quae scripta sunt in libris, recipientes secundum opera sua: cur meum circa me praesumo iudicium, si me scio etiam de ipso iudicandum? 4 aut, si libri illi sacri numquam nisi in iudicio aperiendi, pariter uitae nostrae bona mala que suscipiunt, examen iudicii in pondere praebituri: quomodo sine examine in hac uita et ante mortem abolitos esse cognoscimus, quos non solum post mortem uerum etiam post resurrectionem legimus proferendos? 5 ego in potestate habui peccare, liberari a peccato in potestate non habeo. precari meum est, absolui non meum. ubi uero peccato me dedi, seruus factus sum accusatoris, reus iudicis. possum propter adsiduarum precum praemissa suffragia de bono iudice spem ferre, innocentem sine timore conscientiam ante promulgationem sententiae uindicare non possum. 6 dicit enim apostolus: nolite ante tempus quid iudicare, donec ueniat Dominus, qui et inluminabat occulta tenebrarum et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. alioquin si in potestate est hominis, ut liberum se ipse faciat a peccato suo, aut non est iudex Christus aut frustra est. 14 1 Sed dicis 'ego dixi hominem sine peccato secundum hunc sensum: peccator cum ingemuerit, tunc saluus erit, hoc est, tunc ad salutem incipiet pertinere'. tamen sine peccato statim non erit. Dominus enim cum intrasset domum Zachaei credentis, ait: hodie salus domui huic facta est. numquid, si unus credidit, statim uniuersa domus familia sine peccato fuit, cui tunc utique maiore domus credente initium salutis intrauit? 2 nam et Dauid cum peccasset ingemuit et, quamuis meruisset audire dimissum sibi esse delictum, multo tamen postea id ipsum exilio et plurimo expiauit obprobrio, ut manifeste et poena in praesenti reddita et remissio in futurum repromissa uideatur, et per hoc Deus multum misericordiae ingemescenti donauerit peccatori, ut peccatum, quod morte dignum erat, temporaria castigatione purgaret. 3 Ananiae de Paulo dicitur, querellam de persecutione eius cum timore facienti: ego monstrabo illi, quanta patietur propter nomen meum, ut, cum Paulus ibi solueretur, ubi ligasset persequendo Christum, mox patiendo pro Christo tribulatus usque ad mortem in resurrectione glorificatus existeret. ita fit, quia misericordia et ueritas praeeunt semper faciem Dei, ut, si in tempore ab ingemescente uoluntarium sacrificium, ut ueritas in misericordia fiat, contribulati spiritus et contriti cordis offertur, in fine misericordia iudicio praeferatur. 15 1 Dominus Christus uenturus in gloria Dei Patris et creditur et speratur iudicare uiuos et mortuos, a cuius adspectu, ut Scriptura testatur, fugiet caelum et terra; et existunt homines, qui nec propter ignorantiam, ut non dicam propter conscientiam, iudicio superuenturo subiectos esse se iudicent et aduentum Domini inlustrationem que fulgoris eius elementis ardentibus et mundo pereunte trepident! 2 quos ex illis fore timeo, de quibus praemonet Dominus: multi enim dicent in illa die - homines scilicet de illa carnali arrogantia, qua homines seducebant, et non tam coram Deo quam adhuc apud semet ipsos iusti - Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus? et tunc ego iurabo illis, et dicam: non noui uos, discedite a me, operarii iniquitatis. 3 dicitur per prophetam Dauid in persona Christi: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam. hoc est reuera dicere: qui potest esse et est sine peccato. 4 nam et ipse de se Dominus ait: uenit princeps mundi huius et nihil in me inuenit suum. quid enim est diaboli? haud dubium, quin peccatum. ab initio enim diabolus mendax est, et contra Dominus meus est, qui loquitur ueritatem in corde suo et non egit dolum in lingua sua. 5 angelus magnus et fortis Scriptura testante clamat in caelo: quis dignus est aperire librum et soluere signa eius? nec quisquam poterat, neque in caelo, neque in terra, neque sub terra aperire librum, neque perspicere eum, 6 flet multum Iohannes et luget, quod ex uniuersitate rationalium creaturarum nemo dignus repertus esset, qui aperiret librum, ut uideret eum. flentem Iohannem unus e senioribus consolatur et dicit: noli flere, Iohannes. ecce uicit leo ex tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum et soluere signa eius. quis, rogo, iste liber est, quem de manu uiuentis in saecula nullus fuit accipere, nisi qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam? 7 parum est quia sine macula, parum quia agnus, nisi et occisus, nisi puritatem uitae passionis testimonio coronasset, habens septem cornua et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei: nec dubium, quin spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini. quis ergo iste est liber? ut credo, iudicii. Pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium Filio dedit. 16 1 Pro dolor! cogor dicere, quod horrui cogitasse. ecce nunc et Pelagius, qui ausus est profiteri se esse sine macula atque peccato, consequenter arbitratur dignum se accipiendo librum atque iudicium, proximum que est, ut dicat sibi 'ego potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam' et praeparet se in throno Christi futurum esse consortem. 2 miser homo, qui non potius intellegit praeparare se Antichristi aduentum praecursorem, qui cum fuerit reuelatus, extollit se super omne quod dicitur aut quod colitur Deus, iuxta hunc qui se iam conparat in coaequationem unici filii Dei. 3 agnus Dei, filius Dei, ut accipiat librum de manu Patris, praefert stigmata passionis, non iudicans perpetratam nisi in morte atque in resurrectione uictoriam; et anamartêtos~g meus uenire sibi posse perfectionem uitae inmaculatae manducanti bibenti dormienti que confirmat! 4 Dominum nostrum Iesum post quadraginta dierum ieiunium ter diabolus temptans ter que superatus reliquit et non reliquit in perpetuum sed ad tempus acrior usque ad mortem crucis apostolo praeuaricante rediturus; et apathês~g noster uictis sane, ut sibi uidetur, cum auctore temptationibus non posse se ultra temptari perturbari que confidit! 5 agnus ille perfectus, ille, qui non solum peccata non habet sed etiam tollit peccata mundi [et qui habet septem cornua et oculos septem, non ita] uentilare sufficiat [temptatorem quin redeat; et] noster hic mutilus, leuis in fronte, diophthalmos~g, non necessarium sibi aestimat munimen in capite, qui possibilitatem praesumit in carne! 6 miser, qui secundum Euangelium magis forte si caecus esset, peccatum non haberet! sed forsitan, quia septem oculi septem spiritus sunt, abundare se his omnibus iactat et quasi interiorem hominem suum congestis septiformis gratiae uigere uirtutibus, praesertim qui sibi totidem dogmatum suorum titulis gloriatur. 7 unde fieri potest, ut iudicio suo se arbitretur spiritu sapientiae refertum, praecipue cum dicat facilia Dei esse mandata; spiritu intellectus sufficientem maxime, quo praenoscat et praedicat peccatores omnes simul cum impiis in aeternum ignem esse damnandos; 8 spiritu consilii diuitem, quo moneat malum nec cogitandum; spiritu uirtutis potentem, quo adfirmet posse esse hominem sine peccato; spiritu scientiae inflatum, quo sperat, nisi qui scientiam legis habuerit, sine peccato esse non posse; 9 spiritu pietatis exuberantem, quo doceat inimicum uelut amicum diligendum oblitus, quia ipse dixerit, inimico omnimodis non credendum; spiritu timoris Dei cohonestatum, quo post multam crapulam nouissime expergefactus adiungit, posse hominem sine peccato esse non sine adiutorio Dei, 10 et per hos praesumptionum, ut arbitror, gradus non reformidat ascendere usque in id elatus, ut dicat, quia in similitudinem Christi perfecta sui potentia plenus in toto super eum descenderit Spiritus Sanctus et manserit; 11 cum tamen hoc illi soli a Patre Deo datum sit, cui etiam dedit nomen, quod est super omne nomen, qui solus sine peccato est et ingreditur sine macula, apud quem manet ipsum sanctificationis unguentum. nos autem in odorem unguentorum eius currimus et interim super nos aurae uitalis adflatu dulcia uitae spiramina Domino praecedente captamus. 17 1 Sed dicis: 'cur tanta me lacessis iniuria, cur tam arrogantis uerbi inuidia grauas? ego ne me seruus conparare audeam Domino meo, ego ne terra et cinis conferam Verbo Dei? ego ne morti obnoxius dici debeam uictori mortis aequalis?' 2 bene quidem, o condemnata nequitia, dans testimonium Deo humiliaris in uerbis, sed aliter sensus tuus clamat in paginis. dicis hominem posse esse sine peccato; iterum ac saepius repeto. 3 homo, qui hoc potest, Christus est: aut praesume nomen aut depone fiduciam. Deus illud uni tantum donauit et hoc non nisi primogenito in multis fratribus. sic catholica fide traditur, sic tenemus. 4 sane Dominus noster admonuit infideles: ego ueni in nomine Patris mei, et non me recepistis. ueniet alius in nomine suo, forsitan ipsum recipietis. aut nobis cum illum, cui credimus peccatores, unum sine peccato eundem que unigenitum sequere aut, si tu es ille alius, confitere. 5 ipse est dominus Iesus, qui morte deuicta et diabolo triumphato ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus; de cuius plenitudine nos omnes accepimus; sicut apostolus docet: unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 6 et ad Romanos idem magister gentium scribit: dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter uos: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique, sicut Deus diuisit mensuram fidei. 7 deinde ad Corinthios 7 praedicat: diuisiones uero gratiarum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones operationum sunt, idem autem Dominus; et diuisiones ministrationum sunt, idem uero Deus qui operatur omnia in omnibus, et post enumerationes plurimas gratiarum atque uirtutum subicit: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult. 8 deinde per conparationem membrorum in corpore hominis manifestat corpus unitatis Ecclesiae ex disparibus operum modis in unam perfectionis conuenire concordiam, probans nullum penitus esse membrorum, quod non egeat alterius ope atque conpage, ipso domino capite constituto, in quo sunt omnes sensus ac thesauri sapientiae ac scientiae absconditi. 9 unde et nobis dedit sensum, per quem sciremus, quod est Verbum in Christo Iesu, in quo est omnis plenitudo diuinitatis corporaliter; in quem iuxta testimonium Iohannis descendens Spiritus Sanctus et permanens in ipso, esse Dominum declarauit. 10 itaque si et nemo habet, nisi qui a te petit, et nemo nisi secundum diuisionem mensuram que accipit et, qui acceptum habet, ad ipsum custodiendum alieno eget auxilio: qua, rogo, amentia sibi de plenitudine promittit, qui in singularitate non sufficit? 11 de Domino euangelista testatur: erat autem lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. dicit uero Dominus apostolis suis: uos estis lux huius mundi. ibi in solo Domino lux tota, quia uera: hic in cunctis apostolis lux quidem, sed de luce quae tota est. 12 et cum hoc in apostolis ita est, in quorum electione uniuersum Ecclesiae corpus adsumptum est, quid nos - nos, inquam, et singuli - quid post eos uideri possumus, nisi secundum apostolum Petrum homines ignari credentes tantum per fidem euangelico prophetico que sermoni, tamquam lucernae lucenti in caligoso loco? 13 quasi inlustrati etiam ipsi persuademur, ut praeparatae in operibus bonis sint lucernae ardentes in manibus nostris, quae multimodis temptationibus fatigatae et defectu semper proprio et uerbere periclitantur alieno. unde et Dominus in Euangelio ait: et si ipsa lux, quae in nobis est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt? 18 1 Sed concedo, ut hoc, quantulumcumque lumen est, indeficienti usque in finem uigore permaneat, id est donum illud, quod sortitus est specialis gratiae, non amittat - alioquin plenitudo lucis adsistit in toto, caligo non remanet: caliginem autem dico insipientiae de peccati sordibus accidentem - quid si conpetens ratio est, ut quantum de luce defuerit tantum de caligine supersit? 2 porro autem difficillimum est, ut offendiculum caligo non habeat. necesse est homini, in quantitate luminis et in reliquiis caliginis constituto, uolenti bonum et non effugienti malum, et subsistere adiutorium et non deesse peccatum. 3 quod si cuiquam obscure dictum uidetur, accipiat exemplum conuersationis humanae. duo singuli habent dona diuersa, unus ut sit humilis in silentio, alter ut sit suadibilis in docendo. ille, cui silentium cordi est, si forte poscatur rationem de fide reddere, putas ne nullam in disserendo patietur offensam? aut si is, cui doctrina in docendo commissa est, si de arrogantia castigetur, putas ne nullam adsumit in humilitate fallaciam? 4 aut facile arbitraris, ut simplex scurrilitate careat, laetus uerbo, sollicitus iracundia, patiens neglegentia, mitis pigritia, doctus iactantia, submissus inuidia, extra illam, quae est omnium bonorum operum caligo generalis, uanae gloriae concupiscentiam. 5 quodsi hoc pie sancte que intellegitur, unusquisque nostrum adsumat conparationem, ut magis semet ipsum in melioris praelatione condemnet quam in minoris despectione iustificet. ita demum inuicem membra sociabit, praecipue si, una caritate ueluti pelle ossa circumdante neruis que iunctis indigentia, sui conscius homo hanc ipsam quam habet gratiam donum intellegat esse non debitum et magis ex eo unde accepit glorietur in Domino quam unde non acceperit irascatur. 6 nos enim cum essemus naturaliter filii irae propter delictum nostrum, facti sumus filii misericordiae propter clementiam Domini, nihil digni nisi damnatione. non ingeramus Domino de non accepto querellam sed de accepto gratiam repensemus gloriam solo illi creatori redemptori que nostro Domino Iesu Christo, quem posuit Deus propitiatorem in sanguine suo, ut in nomine eius omne genu curuetur caelestium et terrestrium et infernorum, quem in illa praedicta potestate iudicantem omnis caro uideat et cui omnis lingua fateatur. 7 unde et apostolus ait: ideo contendimus siue absentes siue praesentes placere illi. omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit siue bonum siue malum; et alibi: omnes enim stabimus ante tribunal Dei. 8 Paulus apostolus dixit etiam se staturum ante tribunal Dei et propria corporis prout gessit cum ceteris redditurum; contra autem Pelagius confidenter audet dicere: 'ita consummo uniuersam in carne perfectionem, ut de iudicis bonitate nihil sperem'. 9 iusti in illa die iudicis operum suorum glorias audientes, adhuc tamen uelut ignorantes, interrogabunt: Domine, quando te uidimus et haec fecimus tibi? et hic noster scientissimus legis agnoscit quo die, qua hora, quo momento ultimam sedem, ultra quam non sit alia plenissimae sanctitatis, intrabit! 19 1 Aut forsitan reclamat et loquitur: 'recte mihi haec amentiae, ut non dicam superbiae, ingererentur obprobria, si dicerem sine adiutorio hominem posse esse sine peccato; nunc autem adiutorium [Dei, cui] nihil difficile, adsero. an tu fortassis Dei adiutorium negas?' 2 concedo paulisper calumniae tuae, ut, dum quod in te conuincere uolo in me uidear detegere, inueniamur simul et ego in mei defensione purgatior et tu in tua confusione manifestior. 3 mea semper haec est fidelis atque indubitata sententia, Deum adiutorium suum non solum in corpore suo, quod est Ecclesia, cui specialia ob credentium fidem gratiae suae dona largitur, uerum etiam uniuersis in hoc mundo gentibus propter longanimem sui aeternam que clementiam subministrare, 4 non - ut tu adseris cum discipulo tuo Caelestio, cui iam apud Africanam synodum occulta illa impiorum dogmatum natura contusa est - in solo naturali bono et in libero arbitrio generaliter uniuersis unam gratiam contributam, sed speciatim cotidie per tempora, per dies, per momenta, per atomos et cunctis et singulis ministrare. dicit enim Scriptura: qui facit solem suum oriri super bonos et malos. at tu forte respondes: 5 'ordinem suum conposita bene natura custodit ac per hoc Deus elementariis semel cursibus constitutis facit inde, quia fecit'. quid ergo de illa sententiae parte, quae sequitur, opinaris? dat pluuiam super iustos et iniustos. utique qui dat, cum uult dat et ubi uult dat, uel dispensando dispositam constitutionem uel effundendo propriam largitatem. 6 ac ne secundum amentiam impietatis tuae etiam hoc euacuare mediteris, audi prophetam super hac ueritate testantem: qui aduocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen est illi. quid uero dicam de spe uera generis humani, quia omnis qui arat, in spe arat. sperare autem non est possibilitatis propriae sed largitatis alienae. 7 cum autem quis seminauerit iactam que sementem in sinu terrae cultor absconderit, non habet ultra quod faciat nisi ut oculos tendat ad caelum, oret non terram cui commisit sed Deum cui credidit, ut labores eius uel matutino uel serotino imbre fecundet. et, ut spiritali testimonio etiam ad communes usus perfruar, neque qui plantat neque qui rigat quicquam sunt sed qui incrementum dat Deus. quantum ergo de Dei adiutorio gaudeam, per [id] metire, quod ministrari per singula etiam gentibus probo: ut manifestum nobis esset, quem usque in finem cauere et quem sine cessatione inuocare debeamus. 20 1 Diabolus interrogatur a Domino: unde ades? at ille respondit: circumiens terram et peragrans quae sub caelo sunt adsum. rogo te: sollicitudo ista diaboli bonae uoluntatis an malae est? fatearis necesse est: omnino malae. hoc enim et sequens expostulatio eius ostendit. 2 manifestatio ista diaboli tempore Iob facta est, scilicet tempore Moysi. certe tunc nulla Iudaea, nulla Hierusalem, nulla per Orbem Ecclesia erat. adhuc uniuersa gentilitas Dei notitiam non habebat et iam tamen diabolus circumiens terram omnia quae sub caelo sunt peragrabat atque ad seducendum et disperdendum humanum genus incessabili malitiae suae sollicitudine ferebatur. 3 itaque cum uideas hominibus ignaris tantam diaboli in disperdendum incubuisse nequitiam, nullam ne credis Dei in custodiendo gratiam praefuisse? aut forte frustra dictum putas: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo. 4 at uero, ut adesse adiutorium Dei et per singula et per singulos manifestius probes, en ipse diabolus dum testatur de uniuersitate, de uno interrogatur: animaduertisti, inquit Deus, in puerum meum Iob, quia non est quisquam similis illi super terram? 5 nouit speciatim unumquemque Dominus, nouit et diabolus; ille potestate naturae, iste labore nequitiae; iste ut temptet, ille ut probet. Iob contradicente aduersario a creatore laudatur. uult Dominus opus iudicare hominis, quod ipse operatur in eo, at uero de adiutorio etiam diabolus confitetur. dicit enim: nonne tu circumsaepsisti quae sunt extra domum et intra domum eius? 6 expetente inimico famulum suum Deus spoliat per temptationem, non nudat, aufert substantiam et dat gratiam: ecce, inquit, omnia quaecumque habet do in manu tua, sed ipsum noli tangere. parum est hoc. inuidus furit, mortem conatur inducere, sed e contrario dispensatione Dei mouetur, gratia non aufertur; expetita praedoni praeda permittitur et rursus praedae suae custos adhibetur. dicitur enim ad eum: ecce trado eum tibi, tantum animam ipsius custodi. 7 nemo ex hoc aestimet diabolum ad seducendam in corpore tantummodo animam laborare nisi etiam ab ipso corpore uellendam, si non saucium infirmum que hominem miserentis Dei tutela muniret et obuia cunctis insidiarum eius conatibus semper occurreret. 21 1 Habes, ut arbitror, etiam in gentibus sufficientem cooperantis gratiae probationem: accipe manifestam quoque significantiam de illo praecipuo dono, quod Ecclesiae et corpori suo peculiare largitur. 2 Paulus apostolus ad Corinthios scribit: gratias ago Deo meo semper pro uobis in gratia Dei, quae data est uobis in Christo Iesu: quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in uobis: ita ut nihil uobis desit in ulla gratia. et iterum: iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum: per quem accessum habemus fidei in gratia ista, per quam stamus et gloriamur. 3 unde et Petrus apostolus admonet dicens: recipientes finem fidei uestrae, salutem animarum. de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in nos gratia Dei prophetauerunt. ex quo euidentissime declaratum est, nemini hominum Dei deesse adiutorium, praesertim cum et seductor insistat et insit infirmitas. 4 Confusa euacuata que calumnia est caeci arguentis, qui ait: 'forte tu Dei adiutorium negas?' sed, quoniam de Iob fecimus mentionem et superiori testimonio recensum est Domino dicente homo sine crimine, uerax Dei cultor, abstinens se ab omni malo - 5 solet enim a uobis saepissime dictitari ad probandum hominem sine peccato posse esse, quia fuerit, hoc est, quia et Iob testimonio Dei homo sine crimine est dictus et uerax et Zacharias sine querella in euangelio probatus ostenditur -: 6 dixit Dominus de Iob homo sine crimine, numquid dixit 'sine peccato'? peccatum enim cogitatio concipit, crimen uero non nisi actus ostendit. esse etiam sine querella eorum cognitioni iudicio que adscribitur, quibus in promptu est, in facie quidem mansuetudinem aspicere sed cordis bella nescire. 7 unde et Paulus confidenter iubet dicens oportet enim episcopum sine crimine esse; et alibi generale dat testimonium Corinthiis atque adserit: ita ut non indigeatis in ulla gratia, expectantes reuelationem Domini nostri Iesu Christi: qui et confirmabit uos usque in finem sine crimine. 8 ecce Paulus quos testimonio suo usque in finem confirmat esse sine crimine, mox eosdem in eadem epistula corripit scribens: iam quidem omnino delictum est in uobis, quod iudicia habeatis inter uos. sub uno titulo iisdem que personis ecce sine crimine, ecce delictum: unde declarat, non statim sine delicto adseri quem uideas sine crimine nominari. 9 dixit enim et Dominus Iesus: uenit Iohannes non manducans neque bibens. et iterum scriptum est: esca illius erat locusta et mel siluestre. numquid ex alterutro aut Iohannes non manducasse aut Dominus fefellisse credendus est? sed e contrario in utroque ueritas est, quia et Iohannes in substantiam carnis escae aliquid sumpserit et rursum uere dixerit Dominus in Iohannem, nec cum ceteris nec id manducasse quod ceteros, probans se Scripturas que sanctas occultata saepe scientia Dei hominum manifestare sententias. 10 quamobrem obsequenter accipitur, quotiescumque Scriptura commemorat et iustum et sine querella, pro captu temporis et secundum iudicia hominum dici, non secundum illud ultimum iudicium Dei, cui uniuersorum conscientia subicitur et lingua omnium confiteatur. 22 1 Denique liquido intellege, quia iustificatio Iob passionum que eius in carnem permissio prouido consilio Dei confusionem diaboli arrogantis operata est, ut, dum homo de honore creatoris ipso Domino probante laudatur, infidelitatis notam declinans angelus puniretur. 2 rursus autem ne famulo suo grauiorem plagam faceret, dum sanaret, et per curam carnis animae uulnus infligeret, hoc est, ne beatus Iob tanta temptatione superata duplicatis que omnibus et restitutis in superbiam elatus in iudicium incideret diaboli, admonetur ab occultis suis, ut etsi a foris de iustitia laudaretur, intus tamen ei se sciret subditum esse debere, [a quo custodiretur. ] 3 dicit enim ad eum Dominus: quis est hic qui celat me consili[um], continens sermones in corde, et me putat latere? accinge tamquam uir lumbos tuos. interrogabo, tu autem responde mihi. ubi eras, cum fundarem terram? indica mihi, si nosti scientiam. 4 et post multam docendo correptionem uel corripiendo doctrinam respondens Iob Domino dixit: quid ego iudicor commonitus et increpitus a Domino, audiens talia cum nihil sim? 5 Talis et Zacharias, homo sine querella, dignus honore hominum, dignus testimonio Scripturarum, quem aliqua iam, ut arbitror, ex hoc inflatio titillabat, incipiebat que plus credere famae quam conscientiae, per corripientem angelum nota infidelitatis arguitur et temporario silentio castigatur. 6 unde et Paulus dicit: itaque qui se existimat stare, uideat ne cadat. et quasi forma hominum de se ipse pronuntiat dicens: castigo corpus meum et in seruitutem redigo: ne forte, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. ita sine crimine dici quemquam et sine querella non est perfectionis testimonium sed conuersationis exemplum. 23 1 De inmaculato autem ubicumque Scriptura pronuntiat; sicut Dauid ait beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege Domini, sana doctrina traditum reor, quia uere beati sint qui sunt inmaculati in uia, hoc est perfecta fide in ueritate gradientes, non declinantes haeretica prauitate neque in dexteram neque in sinistram. 2 uia Christus est, qui per Spiritum Sanctum ducit ad Patrem. igitur qui sine macula atque lepra nec conuiolatus ab his, quorum sermo serpit ut cancer, uenerandae gloriam Trinitatis audit credit intellegit, beatus in fide inmaculatus que consistit. 3 ex quo etiam dicitur ad Abraham: ambula coram me et esto sine macula. necessario enim Abraham - qui credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam; ut sit in eo quo credidit, uidit et gauisus est - perfectus ac sine macula commonetur, multarum gentium pater constitutus in fide et fidelium sinus, in requie ut simus omnes, qui speramus in Deo cum fideli Abraham. 4 beati inmaculati in uia, scriptum est; per fidem enim ambulamus non per speciem. at uero si uis de inmaculato qualem Dauid orans quaerit audire, uanam possibilitatis tuae depone fiduciam, et prostratus in precibus cum propheta oratione coniungere, flens pariter ac dicens: delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce seruo tuo. si enim mihi non fuerint dominati, tunc inmaculatus ero. 5 infelix ego homo delicta, quae nondum intellego, quando uitabo? Petrus diligit Christum nec umquam a dilectione declinat, testimonio dilectionis Domini nunc petra fundamenti Ecclesiae constituitur, nunc satanae uocabulo deprauatur. unum atque idem semper operanti nunc dicitur non reuelauit hoc tibi caro et sanguis, sed pater meus, qui est in caelis, nunc rursus ingeritur non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. 6 apostolus diligendo electus est diligendo confusus, habens pro nimio amore peccatum. siquidem adnuntianti de passione sua Domino amoris inpatientia dixerat: propitius tibi esto, Domine; non erit istud tibi. 24 1 O miseria[m] miserorum! si Petrus in aliquo Christum amando peccauit, delicta quis intellegit? clamat propheta et clamat in Spiritu Sancto, clamat ille, de quo dixerat Dominus manus mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum et nihil proficiet inimicus in eo, et quid clamet adtende: ab occultis meis munda me, Domine. 2 Dauid ille electus secundum cor, ille, quem promisit Deus facturum omnes uoluntates suas, ille, quem unxit in regem, ille, quem prophetici spiritus sanctificatione donauit, stupens in obreptione peccaminum clamat ad Dominum et ut ab occultis suis mundetur implorat et dicitur ei a Domino in alio loco: non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis uir bellator et sanguinem fuderis. quasi uero sordium abolitione cunctarum ita emundare eum nequiuerit, ut dignum digno operi praepararet. 3 Dauid usque ad mortem non emundatur, sed praelato in templi structione sibi filio se ipse condemnat; et Goliath cum armigero suo calumniatur mihi, cur Dominus non faciat in eo, quod numquam fecit in saeculo! 4 dicit et Ecclesiastes: nihil sub sole nouum, nec ualet quisquam dicere: ecce hoc recens est; iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos; et nouorum dogmatum instructor adfirmat: potest fieri, quod numquam factum est! non requiras utrum fuerit, quod posse non ambigas. 5 aedificari domum uoluit Deus nomini suo et hoc, ut non nisi innocens et bene inmaculatus exstrueret. duo ad hoc reges cunctis uiribus eliguntur, uterque ad adiutorium; de custodia utrique promittitur. ad Dauid siquidem dicit Deus: ueritas mea et misericordia mea cum eo. de Salomone uero testatur: ipsum elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. 6 ex his duobus templum Domini unus praeparat, alter aedificat; praeparat senex, perficit puer. dignum est enim, ut sanctum Domini templum sanctus aedificet. praeparat, ut dixi, senex, sed quasi postquam peccare cessauit; perficit puer, sed paene cum adhuc peccare non coepit. ille ante peccauit, hic postea. ille multo peccato aedificare non meruit, iste multum peccando quod aedificauerat dereliquit. 7 et inter haec mirabiliter sibi ordinatio sancta disposuit, ut inter duas aetates, quod perpetuum in homine esse non poterat, pro captu temporis inueniret. uterque aliquando non peccauit, tamen uterque sine peccato esse non potuit: ut sit Deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est; uani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris. 25 1 Habentes utique gratiam et adiutorium Dei, tamen sine peccato esse nec obtinere Dauid nec Salomon ualuit custodire; et Iouiniani filius, ut omnipotens Deus pro ipso discipulis que eius tantum rerum ordinem mutet, sperat! quod si factum forte non fuerit, Deum inpossibilitatis accuset? 2 'potest, inquit, homo esse sine peccato, tamen cum Dei adiutorio'. quid faciam? tolerabo interim pannum nouum uestimento ueteri conligatum, donec emendationis miserae falsitatem peior scissura patefaciat. concedo enim, ut contra ducem ueritatis loquentis cum dixerit 'potest homo si uelit', dixisse uideatur 'potest homo cum adiutorio Dei'. 3 nunc demum mihi ueluti ad exordium propositionis sermo reuocandus est et paulisper iniuriae dolore seposito cum reuerentia disputandi ad celsitudinem capitis recurrendum. 4 caput enim nostrum est Christus Iesus, quem, sicut apostolus ait, proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae, propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentationem Dei et ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. 5 itaque propitiator per fidem in sanguine suo positus ad ostensionem formam que iustitiae ipse est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. de quo Iohannes usque ad ipsam paene inaccessibilem lucem introductus exclamat: in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt. 6 ac post paululum exposita diuini operis ueritate subiungit: et Verbum caro factum est et habitauit in nobis; et uidimus gloriam eius, gloriam tamquam unici nati a Patre, plenum gratiae et ueritatis. qui peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius, qui tamquam agnus coram tondente sic non aperiens os suum, cum flagellatus crucifixus et mortuus est, qui aculeum mortis edomuit, qui a mortuis resurrexit, qui captiuam ducens captiuitatem ascendit in caelos. 7 hic est unigenitus in patre, primogenitus in multis fratribus; in quo est omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. hic ergo Dominus Christus, hic, inquam, filius Dei, in uirtute Patris et gloria quae in principio condidit et redemit in medio, etiam in nouissimo iudicabit. 26 1 Itaque post conditionem uniuersae, quae secundum uoluntatem eius extitit, creationis conpositis modum rebus inposuit, ut quod rationale factum fuerat ratione subsisteret, et quod libero donarat arbitrio, ne in licentiam perditionis excurreret, praecepti lege restrinxit: 2 ut cum creatura creatorem et domini donum agnosceret et praecepti stabilitatem, in subiectione lapsus libertatem prospiciens ad hoc tantum ipsa libertate uti uellet, ut per eam seruitium quo regeretur eligeret digno habitus iudicio, ut ex prudenti seruitute defensionem, ex libera uoluntate mereretur mercedem, confirmante apostolo, qui ait: si enim uolens hoc ago, mercedem habeo. 3 '[fiant] duo luminaria magna' omnipotens Deus dixit et facta sunt, praecepit que, ut diuidant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos. numquid haec semel decreta distinctio non usque in praesentem permanet diem? et tamen haec ipsa, quae sic ordinato motu feruntur, creatori mutare cum uelit, potentia inerat, si ratio non teneret: quoniam in omnibus potentiae Dei ratio coniuncta est. si enim esset apud creatorem mutatio operum, qualiter a creatura expectari posset obseruatio mandatorum? 4 iussum a Deo est, ut germinet terra herbam, faenum lignum que fructiferum. hoc etiam nunc annuis uicibus incessabili parturitione custodit; et tamen iratus saepissime Deus terrae fructus negat[a] imbrium ubertate diminuit et quod auferre in totum potuit maluit castigare, ut et correptionem plaga ostenderet et ordinem natura seruaret. 5 fecit Deus hominem de limo terrae et uitalis spiritus insufflatione uiuentem posuit in paradiso deliciarum, libero insuper donauit arbitrio [u]i[nxit] que mandato medio inmortalitatis et mortis; quamuis adserant tui, qui abundantiora de pectore tuo uenena suxerunt, mortalem eum fuisse factum nihil que eidem damni ex transgressione contigisse praecepti. at uero praeuaricante homine terra maledicitur, laboribus ac doloribus homo ipse coonustatur, ut in sudore faciei panem adquirat iubetur, nota mortis circumscribitur, donec in terram, de qua sumptus est, reuertatur; eicitur Adam de paradiso, generat filios trahentes se cum seminis infidelis originale peccatum; peccat humanum genus; Deum quoque paenituit quod hominem fecisset in terra. 27 1 O Domine, sustine paulisper stultitiam meam, donec, qui sibi sapiens et prudens uidetur, erubescat et sentiat inprudentiam! peccante uno homine, ex quo in uniuersam successionem dira contagia transierunt regnum que in uniuersos mortis inualuit, paenitet te, irasceris, doles et, usquequo Verbum caro factum passione, cruce ac morte opus habeat, commoueris. 2 forte satius fuerat unum deleri ilico peccatorem et mox alium secunda plasmatione substitu[i], quo ab omni sorde libera et inmaculata propago descenderet. an haec te, omnipotens Deus, quia non fecisse agnoscimus, non potuisse credimus? 3 o Petre, super quam petram Christus suam fundauit ecclesiam, et o Paule, qui fundamentum posuisti, praeter quod aliud nemo potest ponere, quod est Christus, beati apostoli, columnae et firmamenta ueritatis, uos saltem huic, qui consiliarius Deo est et mediator, sacris respondete sermonibus! 4 ait Petrus: benedictus Deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui per magnam misericordiam suam regenerauit nos in spem uitae per resurrectionem a mortuis domini nostri Iesu Christi, in hereditatem incorruptibilem et incontaminabilem, conseruatam in caelis uob[i]s, qui in uirtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam reuelari in tempore nouissimo. 5 deinde Paulus, uas electionis, profert thesauros salutares et ait: benedictus Deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate, qua praedestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum uoluntatis suae, in laudem gloriae suae, in qua gratificauit nos in dilecto, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum diuitias gratiae eius, quae superabundauit in nobis in omni sapientia et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum uoluntatis suae secundum bonum placitum eius quod disposuit in eo dispensatione plenitudinis temporum, restaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt. 28 1 dicit Petrus in salutem paratam reuelari in tempore nouissimo; testatur et Paulus, quod proposuit in eo in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo; et nunc nobis nescio quis quasi rana e caeno emergit et personat: 'quid mihi est expectare tempus, expectare iudicium. Deus si potest, semper potest: si semper potest, personarum acceptor non est'! 2 potest ergo et modo potest et in te uere personarum acceptor probandus, si, quod in omnibus potest et utique acturus in tempore suo est, in te solo ante tempus faceret, quod neque in Moyse fecit, cui unum tantummodo in hac uita peccatum exprobrauit et tamen ante mortem remisit, quem ob hanc culpam mori iussit, ne terram repromissionis intraret. 3 audiat ergo Salomonem super ordinatione temporum et Dei constitutione testantem: omnia tempus habent et suis spatiis transeunt uniuersa sub caelo. tempus nascendi et tempus moriendi. tempus plantandi et tempus euellendi quod plantatum est. tempus occidendi et tempus sanandi. 4 deinde alio loco dicit: uidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem et dixi in corde meo: iustum et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. 5 quamobrem, o homo uacue, si quam fiduciam habes, patienter expecta ordinem Dei, quem dignatus est et ipse Dominus expectare qui fecit: factus sub lege, qui fecerat legem. audi ipsum tibi dicentem: non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. 6 aut si uis apertius accipere testimonium, quia cum utique possit Deus tamen pro ipsa sui ordinatione non faciat, dicit ad Petrum: an putas non posse me modo rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? sed quomodo conplebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? 7 uides ergo, quia operator temporis temperat uirtutes et ratio dispositionis miscet potentiae patientiam. deinde ait Dominus: reconde gladium in theca. fieri enim non potest, ut calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum. 8 et tamen Deus nihil non potest, nec est quicquam quod non faciat nisi forte quod nolit, non oporteat, non proponat. loquitur Paulus ad Thessalonicenses, significans de aduentu Antichristi: non retinetis, quod cum adhuc essem apud uos, haec dicebam uobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. 9 tanta uis est decreti Dei et tam inreuolubilis status constitutorum in suis quibusque causis temporum, ut propter electos suos dies saeculi adbreuiari dixerit Dominus non auferri; ut faceret temporum statutorum pro maiestate plenitudinem, pro pietate breuitatem, simul que et conpendium misericordia caperet et numerum mundus inpleret. 10 et tu uis iam - ecce ego cum dolore misericordiae loquor - tu inquam uis, o homo similis mei, ut tibi homines in hoc praesenti tempore, quod nusquam antea dictum in sacris uoluminibus inuenitur, quemquam sine peccato esse respondeant et, si in hoc forte consenserint, de die momento que subscribant, 11 nouam calumniae machinam instruens, ut, quod non fieri dicimus, non posse fieri dixisse uideamur, et in quo praecipue operantem in dispositione quam statuit omnipotentiam praedicamus, ne inpatienter infamare inpotentiam iudicemur? uanum, quaeso te, furorem abice, quoniam hoc ipsum ad peccatum proficit, de quo abstergendo possibilitatem temporis, non clementiam iudicis uideris cogitasse. 12 Hactenus de potentia Dei, quam praedicamus et colimus, et de praefinitione temporum, quae profundissimo ipsius sunt statuta consilio, dixisse sufficiat; de qua, etsi plura quae sunt sanctorum scripta non essent, daemonum saltim responsio sola sufficeret, qui propria damnati conscientia uociferantur ad Dominum. quid tibi et nobis, fili Dei? quid uenisti ante tempus perdere nos? 13 quos cum intellegas de constitutione iudicii confitentes, cape certissimum ipsius contra te exemplum. si illos in oppressione miseri hominis conprehensos ultimo tunc iudicio intellegis esse damnatos: accipe et te ipsum hic inperturbabili emundatione purgandum; sin autem, ut legitur, patientia Dei adhuc illis liberum indulget arbitrium: adhuc et te crede temptandum. 29 1 Nunc ad aliam strictim transeo quaestionem, quam tu aduersus omnes catholicos uibrare saepius diceris. nam etiam in epistula tua illa lucubratissima haec ipsa uel intellegere uix potuimus. ita ista, inquam, ad Demetriadem puellam, ut audio, sacram et sanctam homo uerecundissimus scribere non erubuisti, docens, ut credo, reuerentiam castitatis sub stropha Ioseph et luxuriantis dominae suae, ubi dixisti, contempta frequenter domina propiores adulescenti tendit insidias, secretum ac sine testibus manu inpudens adprehendit, inopportunam historiam obscenissimo sermone contexens; 2 quamquam hoc quod neque apte neque decore dicitur, tibi inputare non debeamus, cui neque natales dederunt, ut honestioribus studiis erudireris, neque naturaliter prouenit, ut saperes, sed illis dictatoribus tuis, qui miserum sensum miserrimo sermone conscribunt et te legendum cachinnis quasi titulum confusionis exponunt. 3 inter haec ergo huiusmodi sensum in eadem epistula indigestis sermonibus eructasti, quod plerique nostrorum dicerent, Deum malam hominis condidisse naturam. quod etiam ille Phine[u]s tuus pedetemptim nobis temptauit intendere: unde breuiter primum profiteor, deinde respondeo. 4 ante tribunal Christi in dextera inter agnos Dei non sit dignus adsistere nec mereatur uidere Dominum in regione uiuorum nec in gloria resurrectionis uita Iesu manifestetur in mortali corpore eius, qui dicit Deum aliquam malam uel hominis uel cuiusque rei condidisse naturam, uel qui liberum in aliquo tollit arbitrium, cum scriptum legerit: omnia quaecumque fecit Deus, bona ualde. 5 et de libero hominis arbitrio scriptum est: Deus creauit hominem inexterminabilem et reliquit eum in manu consilii sui. caece et maligne - aliter enim tibi loqui nequeo, sensum dominicae auctoritatis, sensum propriae fragilitatis, sensum communis intellegentiae non habenti -, nos naturam hominis infirmam dicimus esse, non malam. nam si mala esset, bonum omnino non caperet; nunc uero cum genuino affectu concupiscat bonum et adhaereat bono malum que omnino fugiat, ubi in ea malam dicendum est esse substantiam? 6 Dominus clamat: spiritus quidem promptus, caro autem infirma. clamat Abraham: ego autem terra et cinis. clamat Iob: homo putredo et filius hominis uermis. clamat Esaias: o miser ego, quoniam conpunctus sum, quia, cum sim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem. 7 clamat Hieremias: anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: uide Domine et miserere. clamat Abacuc: custodiui me et expauit uenter meus a uoce orationum et intra me turbata est habitudo mea. clamat Dauid: exaudi me in tua iustitia et non intres in iudicium cum seruo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. 8 clamant omnes apostoli infirmitatis timore turbati: Domine, libera nos, perimus. clamat Iohannes: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. clamat Iacobus: in multis enim offendimus omnes. 9 clamat Paulus: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum. et ut generaliter uniuersorum clamet infirmitas, clamat Spiritus Sanctus in sanctis: omnis caro faenum et gloria hominis sicut flos faeni. faenum aruit, flos decidit; uerbum autem Domini manet in aeternum. 30 1 Contra has tam splendidas perspicuas que diuinorum nubes testimoniorum audiat laborans in gemitu suo mundus uniuersus Pelagium reclamantem atque humili ueritati non solum uerborum inpudentia sed etiam scriptorum cauteribus resistentem. 2 ait enim in epistula, quam supra nominauimus: uerum e contrario remisso ac fastidioso animo superborum ac nequam seruorum more in os Domini reclamamus, et dicimus 'durum est, arduum est, non possumus; homines sumus, fragili carne circumdamur' et - o caecam insaniam! - et - o profanam temeritatem! - duplicis ignorantiae accusamus scientiae Dominum, ut uideatur nescire quod fecit, nescire quod iussit et quasi oblitus fragilitatis humanae, cuius auctor ipse est, inposuerit homini, quod ferre non possit. 3 quid, rogo, hac praesumptione feralius? quid hac increpatione peruersius? exprobras Ecclesiae catholicae, cuius nos uiscera sumus, quod quasi dicere desperando uideatur, quod Deus auctor hominis inposuerit homini quod ferre non possit: 4 cuius tamen fidelissima est et ore et humilitate professio, Deum et primo omnia possibilia praecepisse et nemine tamen possibilia complente - propter quod subditus fit omnis mundus Deo - postea pondus praecepti substituta gratiae indulgentia subleuasse. 5 uerumtamen tu, serue nequam et maligne, qui quod tibi dominus tuus remisit, [a] conseruis tuis conaris exigere: tuum primum sensum discutio et meum postea si uidetur explano. 6 tu qui non posse ferri onus legis dixisse quosdam arguis, ergo tu [te] ipsum ferre posse confidis? o miser, qui secundum quod scriptum est dicis in corde tuo: diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus. 7 numquid ad te locutus est Christus 'amen dico tibi, non tibi reuelauit caro et sanguis, sed pater meus qui est in caelis'? numquid tibi dixit 'tu uocaberis Cephas'? numquid tibi spopondit 'super hanc petram fundabo ecclesiam meam'? 8 adtende enim quid Petrus apostolus Spiritu Sancto docente commoneat, qui ait: et nunc ergo uos quid temptatis Deum, inponere iugum collo discentium, quod neque patres nostri neque nos ipsi potuimus portare? sed gratia domini nostri Iesu Christi credimus nos posse saluos fieri, sicut et illi. 9 Petrus apostolus dicit, quia ille uere Deum temptet, qui nunc homini onus legis moliatur inponere; contra autem tu obicis et minaris, quod ille criminetur iniustitiae Deum, qui per confessionem propriae infirmitatis ad gratiam spiritus a littera occidente confugiat. 10 Samuhel Helias Heliseus Esaias Hieremias Danihel Zacharias, omnes sancti uel iudices uel reges uel prophetae patres sine dubio nostri sunt et neminem patrum Petrus adfirmat sed neque semet ipsos, hoc est apostolos, cum essent Iudaei, onus legis ferre potuisse, sed fide Christi secundum spem gratiae fuisse saluatos. 31 1 An forte secundum te omnes isti sancti patres Dei adiutorium non habebant? ecce Petrus increpat illos, qui graue iugum collo discentium inponere conabantur; tu e contrario in scandalum Petri increpas eos, qui ad fidelem Dei misericordiam confugiunt et se per semet ipsos onus legis ferre diffidunt. 2 sed tibi specialis inde portandi oneris fortasse fiducia est, quod balneis epulis que nutritus latos humeros gestas robustam que ceruicem, praeferens etiam in fronte pinguedinem, sicut scriptum est: tetendit enim aduersum Deum manum suam et contra omnipotentem roboratus est. cucurrit aduersum eum erecto collo et pingui ceruice armatus est. operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius aruina dependet. 3 at illi tales esse non possunt, quibus semper in corde loquitur Christus: contendite per angustam uiam introire: lata est enim, quae ducit ad mortem. et Paulus apostolus monet: curam carnis ne feceritis in concupiscentiis. est in me ueritas Christi, quia multum doleo pro uobis. iuxta sententiam enim beati patris mei Augustini non est sani fiducia sed insani. 4 de uno praecepto eodem que primo te, si dignaris, interrogo. in lege Dominus per Moysen iubet, quod et [in] euangeliis Christus adfirmat: diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis; et secundum simile huic: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. 5 rogo te, responde non mihi sed Deo, non uoce sed conscientia, si ita ex toto corde Deum diligis, ut nullam umquam in eo cogitationem, quae absque timore et dilectione Dei intellegi possit, admittas; si ita in tota anima sequeris, ut suscepta semel cruce in nullam penitus oblectationem habita ad tempus iucunditate succedas; si ita in totis uisceribus tuis calore caritatis ardes, ut nulla penitus per argumenta necessitatis infirma concupiscentiis aut desideriis adquiescas; 6 deinde, cum scriptum sit: omne quod non sit ex fide peccatum sit et siue nobilium locorum episcopos uideris siue potentes saeculi uiros siue diuites sub religione uideas, utrum omnino nihil uel adulationi uel timori uel spei acceptione personarum captus indulgeas nec quicquam in quo te cor tuum reprehendat et conscientia remordeat, uel si nulla uerba tempori potius quam ueritati adcommodata respondeas. 7 illud etiam consulo: utrum aeque omnes Christianos sicut te ipsum diligis? nos enim sub uno capite, quod est Christus, et sub una Ecclesia, quae est Christus, omnes fratres sumus et unum corpus in Christo. utrum ergo sicut te ipsum diligas omnes, qui misericordiam Dei sperant, quos tamen noueris, confitere; non enim te de ignotis consulo, quos ex eo te diligere arbitraris, quod quia non noueris non odisti. 8 sed quid ego haec a confessione tua exigo, cum conuersationem tuam uulgus agnoscat? tu perfectus sine infirmitate, tu omnem legis sarcinam ferre possibilis, tu, inquam, homo inflate sed uacue, audi, si dignaris, Dominum Saluatorem te, si tamen hoc poteris, ad sancta reuocantem: amen dico uobis, quisquis non receperit regnum Dei uelut infans, non intrabit in illud. 9 infans nihil in se habet, nisi quod diligit blandientem et quod panem suum non in sudore suo sed in precibus sperans alimoniam uitae simplici petitione consequitur, quam fiduciali opere non meretur: qua tu conparatione commonitus conuertere ad infantiam, ut reuertaris ad uitam. 32 1 Et quoniam superius dixeram de possibilitate oneris sustinendi 'tuum primum sensum discutio et meum postea, si uideatur, explano': 2 mea sententia est, quia et in hoc quoque peccamus, qui, cum infirmi sumus, de infirmitate conquerimur sicut apostolus ait 'numquid dicit figmentum ei qui se finxit, quid me finxisti sic?' 3 infirmitatis enim querella propriae uirtutis ambitio est, quoniam occulte adiutorium Dei fastidit, qui peculiarem fortitudinem quaerit. et hic diabolus est, qui dicit 'uiribus faciam'. ego autem secundum apostolum gloriabor semper in infirmitatibus meis, ut semper dicat cor meum Deo: in uelamento alarum tuarum exultabo, adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua. 4 unde et scriptum est: postulationes uestrae innotescant coram Deo, et pax Dei, quae exsuperat omnem mentem, custodiat corda et corpora uestra in Christo Iesu. habeo itaque infirmitatem et gaudeo in cognitione infirmitatis meae. cum enim infirmor, tunc potens sum, potentem inuocando Deum, qui me exaudit infirmum, qui nobis fidelissime repromisit: ego autem uobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. 5 peculiare opus infirmitatis est in omni loco semper orare, ut omnipotens Deus, qui se spopondit non deserere, etiam iuuare non cesset. ecce enim Scriptura clamat infirmis: quaerite Dominum et confirmamini; quaerite faciem eius semper. cui respondit pia et uera confessio: ecce sicut oculi seruorum in manibus Dominorum suorum, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nobis. 6 magna et certa est de perfectione fiducia, cum omnipotens facit quod optat infirmus, rursus que magna et certa est de confirmatione securitas, cum omnipotens seruat nec perdit infirmos; sicut scriptum est: ei autem, qui potest omnia abundantius facere quam petimus et intellegimus, secundum uirtutem quam operatur in nobis: ipsi gloria in Christo Iesu. 7 quamobrem admonet apostolus: quae sursum sunt sapite, non quae super terram; mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo. cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. uitae fructus est sanctitas, sanctitas uero est esse sine peccato. si ergo incorruptionis gloria abscondita est ab omnibus hominibus in hoc tempore, tu quomodo in hoc eodem tempore ipsa incorruptione posse te superindui gloriaris? 8 sicut enim corruptionis principium fuit homini declinare in peccatum, ita incorruptionis initium erit non habere peccatum. quis ergo illud ante iudicium Dei abscondit aut de sinu Christi abstulit et tibi tradidit? an forte quia non mereretur eam in futuro de manu Domini intellegis? 9 haec praesummus instruit Paulus et dicit: cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorta est mors in uictoria. ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? stimulus autem mortis peccatum est. 10 per quod ostendit apostolus, nullo modo eatenus quemquam insultare posse morti atque peccato, donec mortalitatem inmortalitas et corruptionem incorruptio consequatur, et ubi infirmitate deleta uirtus perfecta succedit, ubi non erit masculus et femina sed erunt omnes similes angelis Dei. 11 porro autem si quis iam in tantum cumulum sanctitatis excrescit, ut uiuens in hac carne uel masculum se esse uel feminam nesciat, si iam plenissima sui puritate percepta nec habens uestimenta sordidata similis est angelis Dei et si iam illa quae promissa est sanctis in speciem solis claritate circumdatur, digne hanc perfectionem non uoce sed habitu profitetur. 12 uerumtamen praesumptio ista perditio est; quin potius huiusmodi homini expedit, ut non suum cor sed Paulum, magistrum gentium, audiat et sequatur simul que oret cum eo, cui oranti respondeat Dominus: sufficit tibi gratia mea; uirtus autem in infirmitate perficitur. 33 1 Itaque, quod solum et in quo solo liberum arbitrium proficit, praebeat se unusquisque nostrum Deo terram uoluntariam: Dei enim agricultura sumus; Dei aedificatio sumus. mittat in agrum suum semen uerbum, credat in corde, ipse plantet, ipse riget, ipse fecundet, ipse tribuat incrementum, qui est uerus agricola. 2 quod solum tamen in nobis potest uoluntaria deuotio, ad continendam in se radicem seminis et nutriendos uberes partus fideliter subministret semper que orationibus suis agricolam suum, ne inimicus zizania superseminare possit, exsuscitet. haec sit eius in opere Dei cooperatio, cum spe non dubia et caritate sincera. 3 ait enim Dominus Iesus: ego sum uitis, uos estis palmites: quodcumque habet, de uite habet. non enim, inquit apostolus, tu radicem portas, sed radix te. quid se ergo extollit in fructibus, qui uidentur in eo, cum totum pertineat ad uitem non solum ut possit, uerum etiam ut sit? alioquin excidetur et in ignem mittetur. non enim palmes sed uitis potest, et quod uitis potest palmes ostendit. 4 sufficit ergo unicuique ut habeat; at uero unde et ubi habeat, et humiliter agnoscat et patienter expectet, ne, dum non habet et habere se credit, id ipsum quod habet auferatur ab eo. primum hominem peccantem de paradiso eiecit Deus, deinde primum in cruce credentem in paradisum Christus induxit. 5 merito ergo quamdiu in paradiso non sum et in terra peregrinationis Adae maneo, sine peccato me esse non credo. si autem in paradisum gratia Dei transductus fuero, ibi perfectione mea et morte superata peccato que deleto aeternam in conspectu Dei potentiae eius gloriam praedicabo. 6 Haec ego, ut potui, beatissimi sacerdotes, causa fidei et simplicitatis exposui. non mihi succenseant qui laeserunt, si in aliquo per conparationes nominum titulantur. de quaestionibus uero aequanimiter ferant magis que, si timorem Dei habent, gaudeant responsum fuisse quod uerum est. 7 ego teste Iesu Christo odisse me fateor haeresim, non haereticum, sed, sicut iustum est, interim propter haeresim haereticum uito, quia et probaui et corripui. detestetur et damnet ore pariter ac manu et cunctis fraternitatis uinculo haerebit, quia scriptum est: inuicem onera uestra portate, et sic implebitis legem Christi.