ANONYMUS, PRAEFATIO AD ORACULA SIBYLLINA (extrait). ... Sibyllae igitur, ut a multis scriptum est, fuerunt, diuersis temporibus locisque, numero decem. Sibylla latina est uox idem sonans quod diuinatrix seu prophetis, unde nomen commune factum omnibus fatidicis mulieribus. Prima, fuit Chaldaea seu Persica, proprio nomine Sambethe dicta, quae fertur Alexandri Macedonis res gestas praedixisse; facitque eius mentionem Nicanor, qui uitam scripsit Alexandri. Secunda, Libyssa, cuius meminit Euripides in prologo Lamiae. Tertia, Delphica , Delphis nata , de qua Chrysippus in libro de Diuinatione. Quarta, Italica, in Cimmeria Italiae, cuius filins Euander Romae fanum Panis, Lupercal appellatum, condidit. Quinta, Erythraea, quae et de Troiano bello uaticinata est, affirmante Apollodoro Erythraeo. Sexta, Sarnia, proprie Phyto nuncupata, de qua scripsit Eratosthenes. Septima, Cumaea, nomine Amalthea, siue Herophile, siue, ut quibusdam placet, Taraxandra : Virgilius uero Deiphoben uocat, Glauci filiam. Octaua, Hellespontia, in uico nata Marmesso, prope oppidulum Gergithium, intra fines olim Troadis situm, circa tempora Solonis et Cyri, uti scripsit Heraclides Ponticus. Nona, Phrygia. Decima, Tiburtina, nomine Albunea.