[4,0] SIBYLLINORUM ORACULORUM LIBER QUARTUS. 1 Audi, gens Asiae praenobilis, Europaeque, Carmina, mellisono quae sunt uerissima cantu Vaticinanda meo, non falsi numine Phoebi Improba iactantis mendacia, quem male sano 5 Mortales cultu uatem fecere deumque; Sed magno dictante Deo, quem non manus ulla Formauit similem mutis de marmore signis, Nec domus est illi saxum media aede locatum, Voce carens, surdum, turbae exitiale colenti 10 Sed quem terrigenum non ullis cernere fas est Metiriue oculis; quem non manus ulla creauit; Omnia qui spectat, non aspectabilis ipse ; Cuius in imperio nox est tenebrosa, diesque, Astraque, luna et sol, piscosique aequora ponti, 15 Tellus, et fluuii, fontesque perenne fluentes, Viuentum genus omne, et frugibus utilis imber, Arborei fetus, uites, et pinguis oliua. Ille mihi trepidam quatit acri uerbere mentem : Ille iubet, quae sint et quae uentura trahantur, 20 A primo, decimum terris dum uenerit aeuum, Omnia certa uiris edicere : nam docet ipse Interior. Sed tu, gens, audi cuncta, Sibyllae, Fatiloquo quae uera fluunt recinentis ab ore. Felices illi uiuent terrestribus oris, 25 Aeternum laudare Deum qui rite solebunt Ante cibum et potum, uerae pietatis amantes; Omnia qui uisu templa auertentur, et aras Nequicquam immani saxorum mole superbas, Sanguine uiuentum saturas et caede recenti 30 Quadrupedum; quaerentque Dei decus unius ingens ; Nec diram facient caedem; nec lucra parabunt Turpibus intoleranda modis, quae pessima dictu; Nec castum alterius cupient foedare cubile ; Mascula nec turpi maculabunt corpora tactu. 35 Sed tamen his moresque pios uitaeque tenorem Non decori aut laudi uertent, quibus improba mens est : Quin homines sanctos risu probrisque lacessent; Crimina nil meritis affingent, et sua praui Crimina, quae fuerint ipsi furialiter ausi : 40 Nam fidei durae, est hominum genus. Ast ubi tandem Iudicium mundi supremum aduenerit, ipso Discernente Deo iustos et lege carentes ; Impia quum soboles tenebris reddetur opacis ; Agnoscent, miseri, quam foeda et dira patrarint. 45 Terra autem fecunda piis habitanda manebit, Dante Deo flatum, uitam, uictumque. Sed haec sunt Euentus decimo plenos habitura sub aeuo : Nunc genere a primo quae sint uentura, recludam. Principio Assyrii populos regnare per omnes [4,50] Incipient, senisque regent aetatibus orbem, Ex quo, terribili commotum numinis ira, Terrenos tractus urbesque hominesque profundis Obruit aequor aquis, et diluuio omnia mersit. Quos Medi tollent tumidi geminasque tenebunt, 55 Sceptra per aetates. Et erit dominantibus illis Nox aliquando die medio tenebrosa, simulque Sidera deficient caelo, lunaeque latebit Orbis, et ingenti tellus concussa tremore Urbes euertet multas hominumque labores, 60 Emergentque maris fundo tunc insulae ab imo. Sed quum profuso manabit sanguine plenus Euphrates, Persae et Medi certamine duro Confligent. Tunc oppressi uictricibus armis Diffugient Medi trans Tigridis alta fluenta; 65 Fiet et in mundo Persarum summa potestas, Una quibus dabitur regni praediuitis aetas. Tum uero incumbent populis mala cuncta, cruenti Conflictus, caedesque, fugaeque, et seditiones, Euersaeque dabunt turres urbesque ruinam, 70 Graecia quum magnum tranauerit Hellespontum Infrendens, Asiaeque ferens crudelia fata. Tunc etiam cultos Aegypti fertilis agros Frugibus orba fames totis populabitur annis Viginti : quum nescio quo sub uiscera terrae 75 Praecipitans Nilus nigras absconderit undas. At Graecis infesta feret rex maximus arma, Innumeras ducens Asiae de litore puppes; Unus traiiciet pedes aequora, nauita terram : Quem bello profugum mox patria maesta reuiset. 80 Siciliam, dictu miserabile, funditus omnem Igneus exuret torrens, undantibus AEtnae Visceribus : ruet in fluctus urbs magna profundos. Hinc cadet in Graecos discordia : mutuus illos Committet furor, et multas bellum atteret urbes, 85 Pugnando multi occumbent; erit exitus anceps. Verum ubi iam surget decimum mortalibus aeuum, Tum seruile iugum Persis magnique parantur Terrores, uictor Macedo quum sceptra tenebit. Exitium posthac ueniet miserabile Thebis, 90 Inque Tyro degent Cares, Tyriique peribunt. Totaque litoreis Samus obducetur arenis, Et Delus, non iam Delus, delebitur omnis. Et Babylon ingens uisu, certamine parua, Sentiet incassum muris confisa superbis. 95 Bactra colet Macedo : qui uero Bactra tenebant Susaque, Graecorum se tunc ad litora uertent. Temps et illud erit, liquido quum Pyramus amne Ad te, sancta, suum promouerit, insula, litus. Occidet et Sybaris et Cyzicus, oppida quando [4,100] Succutient magni, terra trepidante, tremores. Et Rhodiis ueniet clades postrema, sed ingens. Nec semper Macedo dominabitur, occiduumque Surget ab Italia bellum, quo subditus orbis Italico dare colla iugo seruilia discet. 105 Procumbent, Carthago, tuae tum funditus arces. Et te, Laodicea miserrima, terra uacillans Affliget, magnamque iterum componet in urbem. Tuque olim captiua gemes, miseranda Corinthe. O Lyciae Myra, felices urbs clara per urbes, 110 Prona cades aliquando, soloque afflicta trementi, Quaerere diuersas optabis transfuga sedes. Armenia, impendent etiam tibi uincla ferocis Italiae : magnamque Dei populabitur aedem. Sed quum stultitia freti, pietate remota, 115 Horribiles edent templum ad uenerabile caedes, Tum uero Italicis fugiet rex magnus ab oris, Perditus, ignotus, trans Euphratea fluenta, Qui prius infando maternas sanguine diras Conscierit demens, et multa horrenda patrarit. 120 Multi autem circum Romae delubra cruore Foedabunt terram, patria quum fugerit ille. Tum dux in Syriam ueniet Romanus, ut altum Incendat facibus templum, ciuesque trucidet, Et Iudaeorum florentem diruat urbem. 125 At Salamina Paphumque simul tremor obruet ingens, Quum circumfuso nabit sub gurgite Cyprus. Sed quum disruptis Itala tellure cauernis, Manibus ex imis ad caelum flamma redibit, Exuretque urbes multas, hominesque necabit, 130 AEthereos implens cinere et fuligine campos, Et minio similes guttae labentur ab alto : Tunc homines noscant praesentem numinis iram, Et merito, quoniam genus occidere piorum. Surget in occiduas belli uis maxima gentes, 135 Quum Roma profugus stricto rex ense redibit lmpius, innumeris traiecto Euphrate cateruis. Iam non urbem te, misera Antiochia, uocabunt; Stultitiae causa Italicis labere sub hastis; Et Syriam pestis simul et pugna aspera perdet. 140 Heu, Cypre infelix, te tempestatibus actam Iactabit ualidis commotum fluctibus aequor. Multae addentur opes Asiae : namque aurea quantum Roma sinu magno collegerat, aucta rapinis Ex Asia, bis tantum ipsi cum fenore reddet. 145 Oppida quae Cares Maeandri ad fluminis oram - Turribus aedificata colunt, urgente peribunt Cuncta fame, uicinus aquas quum subtrahet amni Ast ubi sancta fides et ius mortalibus omne Cesserit ex animis, nullumque audacia finem [4,150] Seruabit; quum fas miscebitur omne nefasque; Iustorum nec erit ratio; quin acribus illos Impulsi stimulis, certabunt tradere morti, Flagitiis laeti, polluti sanguine dextras : Tunc ne quis cessare Deum sine fine reatur, 155 Sed grandes cumulare iras, iamiamque uenire, Ut genus humanum communi deleat aestu. Ah! miseri, mentes conuertite, neue supremi Ultoris furias accendite, telaque longe Proiicite et gladios, rixas, homicidia, fletus. 160 Tum corpus fluuio totum mersate perenni; Et manibus passis ad caeli templa, priorum Poscite culparum ueniam, reparare fideles Impia facta piis. Nam sic Deus ipse uicissim Consilium uertet, facilisque precantibus, iram 165 Deponet, si uos pietatis iura colatis. Sin uero indociles, atque impietatis amantes, Accipitis prauis haec auribus, igne flagrabit Mundus; et illa quidem perituri signa : micantes Circa ortum solis gladii, magnosque tubarum 170 Clangor, et immensis reboans mugitibus orbis. Hinc uasta ardebit tellus; simul et genus omne Humanum, cunctaeque orbes, et pontus, et amnes, Omnia puluis erunt et mixtus puluere fumus. Sed postquam in tenues mutari cuncta fauillas 175 Fecerit, accensosque sibi sopiuerit ignes, Humana specie cinerem Deus ossaque rursus Induet, ac proprio uiuos in corpore sistet. Et tunc iudicii tempus, quo iudicet orbem Omnipotens. Quicumque malae se crimine fraudis 180 Polluerint, iniecta iterum tellure tegentur : Contra iterum in terris uiuent pietatis amici, Dante Deo flatum, uitam uictumque beatis Atque piis, actum sibi iam gratantibus aeuum. O nimium felix, illam qui uiuet in horam.