[0] ODONIS DE DIOGILO, DE LUDOVICI VII FRANCORUM REGIS, COGNOMENTO IUNIORIS, PROFECTIONE IN ORIENTEM. Cui ipse interfuit ; OPUS SEPTEM LIBELLIS DISTINCTUM. EPISTOLA ODONIS AD VENERANDUM ABBATEM SUUM SUGERIUM. Ecclesiae Beati Dionysii uenerando abbati Sugerio, monachorum eius minimus Odo de Diogilo, salutem. Velle adiacet mihi, perficere autem non inuenio, ut de uia sancti sepulcri uobis aliqua idoneae denotem quae mandetis stylo uestro memoriae sempiternae. Nam detentus adhuc in agone itineris, et imperitia praepedior et labore. Est tamen tentandum aliquando id etiam quod nequimus, ut nostro conatu uiros strenuos ad hoc quod uolumus, et non possumus, incitemus. Ego igitur cum in uia sancti sepulcri gloriosi regis Ludouici beneficia ubertim senserim et secretius familiaritati adhaeserim, referendarum gratiarum affectum quidem habeo, sed non ministrant uires effectum. Sit hoc beati Dionysii, cuius amore hoc fecit, et uestrum, quia monachum uestrum loco uestro suscepit. Vos tamen multum pro uobis debetis, quem specialiter in regno suo dilexit, ei zelo ductus fidei propagandae, ad tempus illud dimittens, uobis commissit. Ibi tamen uigilauit sibi, sua credens expertae fidei, sapientiae singulari. Vos Patris eius gesta scripsistis, sed criminis erit fraudare posteros notitia filii, cuius omnis aetas est forma uirtutis. Nam cum regnare coeperit pene puer non fuit illi gloria saeculi materia uoluptatis, sed dedit augmentum uirtutibus eius et lucem. Unde, si quis gesta eius ab itinere Ierosolymitano describere coeperit, futuris regibus exempli propositi a Deo maximam partem truncabit. Nos enim magis miramur in puero Nicolao quartam et sextam feriam papillarum et reliquam indolem, quam praesulatus eius admirabilem sanctitatem. Vos igitur, cui iure debetur reuerentia scribendi de filio, qui prius patrem stylo traxistis in lucem, et qui iure debetis obsequium, abundantiori gratia functus amborum, incipite a pueritia ubi coepit uirtus oriri. Quod uos melius scitis, quia, sicut nutritius, secretius didicistis. Ego uero, etsi impeditus sermone, sed non scientia rerum quae in uia sancti sepulcri gestae sunt (quippe qui sicut capellanus illi surgenti saepius aderam, et cubanti), ut ita dixerim, quasi balbutiendo, summatim uobis offeram ueritatem, litterali eloquentia uenustandam. Nec ideo uos pigeat exsequi quod debetis, si hoc auditis a pluribus usurpari. Imo gratum habetote, si laudes habet multorum qui meruit omnium. [1] LIBELLUS PRIMUS. Anno Verbi incarnati millesimo centesimo quadragesimo sexto, gloriosus rex Francorum et dux Aquitanorum Ludouicus, regis filius Ludouici, cum esset uiginti quinque annorum, ut dignus esset Christo, Verzeliaco in Pascha baiulando crucem suam, aggressus est eum sequi. In Natali Domini praecedenti, cum idem pius rex Bituricas curiam celebrasset, episcopis et optimatibus regni ad coronam suam generalius solito de industria conuocatis, secretum cordis sui primitus reuelauit. Tunc religiosus uir episcopus Lingonensis, de Rohes, quae antiquo nomine uocatur Edessa, depopulatione, et oppressione Christianorum et insolentia paganorum satis episcopaliter perorauit, et de flebili materia fletum plurimum excitauit; monens omnes ut cum rege suo ad subueniendum Christianis Regi omnium militarent. Ardebat et lucebat in rege zelus fidei, contemptus uoluptatis et gloriae temporalis, exemplum omni sermone praestantius. Tamen quod serebant, uerbo episcopus, rex exemplo, non illico messuerunt. Statutus est ergo dies alius Verzeliaco in Pascha, quo in Passione Domini omnes unanimiter conuenirent; et in resurrectione, quibus foret coelitus inspiratum, crucis gloriam exaltarent. Rex interim peruigil in incepto, Romam Eugenio papae super hac re nuntios mittit. Qui laetanter suscepti sunt, laetantesque remissi, referentes omni fauo litteras dulciores, regi obedientiam armis modum et uestibus imponentes iugum Christi suaue suscipientibus peccatorum omnium remissionem, paruulisque eorum et uxoribus patrocinium promittentes, et quaedam alia quae summi pontificis sanctae curae et prudenti uisa sunt utilia continentes. Optabat ipse tam sancto operi manum primam praesens imponere, sed tyrannide Romanorum praepeditus non potuit. Sancto uero Clareuallensi abbati Bernardo curam istam delegauit. Tandem dies adfuit regi optatus. Abbas etiam apostolica auctoritate, et propria sanctitate munitus, et conuocatorum maxima multitudo loco et termino pariter adfuerunt. Suscepit ergo rex a summo pontifice sibi missum crucis insigne, et proceres multi cum eo. Et quoniam in castro locus non erat qui tantam multitudinem capere posset, extra in campo fixa est abbati lignea machina, ut de eminenti circumstantibus loqueretur. Hanc ascendit cum rege cruce ornato. Cumque coeleste organum more suo diuini uerbi rorem fudisset, coeperunt undique conclamando cruces, cruces expetere. Et cum earum fascem praeparatum seminasset potius quam dedisset, coactus est uestes suas in cruces scindere et seminare. In hoc laborauit quandiu fuit in uilla. Supersedeo scribere miracula quae tunc ibidem acciderunt quibus uisum est id Domino placuisse, ne, si pauca scripsero, non credantur plura fuisse; uel si multa, materiam uidear omisisse. Tandem edicto quod post annum progrederentur, omnes ad sua cum gaudio repedarunt. Abbas uero sub tenui corpore, et pene praemortuo robustum tegens spiritum, ubique circumuolat praedicando, et multiplicati sunt super numerum in paruo tempore crucem portantes. Rex quasi iam nactus gaudium suum fidei propagandae, de spe futuri exercitus copiosi, Apuliam regi Rogerio nuntios mittit. Qui de omnibus rescripsit ad libitum. Insuper uiros remisit nobiles qui, regnum suum in uictualibus et nauigio, et omni necessitate, et se uel suum filium itineris socium promittebant. Misit etiam alios Constantinopolitano imperatori, cuius nomen ignoro, quia non est scriptum in libro uitae. Hic in longo rotulo prolixam adulationem depinxit, et regem nostrum nominando sanctum, amicum et fratrem, promisit plurima quae opere non impleuit. Sed haec alias. Alemannorum et Hungarorum etiam reges de foro et transitu requisiuit; quorum nuntios, et litteras ad suam uoluntatem recepit. Harum quoque regionum duces multi et comites, eius exemplo prouocati, de itineris illi societate scribebant. Sic ad nutum omnia procedebant. Interea fama uolat, Angliam transfretat, et aliarum recessus penetrat insularum. Parant naues maritimi cum rege nauigio processuri. Caeterum, dum rex lustrans omnia statum regni ordinat, dum subditis in posterum pacem firmat, omnes undique nuntii Parisiis conuenerunt. Reuertenti omnes pariter affuerunt; imperatorum sacras et ducum chartas offerunt, uerboque et litteris quidquid poposcerat pollicentur. Habet rex optionem cui fidem habeat, in quo compendium credat. Sed illi mos erat ut socii essent consilii qui forent et laboris. Omnes igitur ad Circumdederunt me Stampas uocat, ut pariter eligerent, quod pariter tolerarent. Qui sicut fuerunt inueniendo alacres, sic utinam essent in electione prudentes! Congregata enim loco et termino episcoporum et nobilium multitudine, tam gloriosa quam magna, praedictus etiam abbas et praedicandus praesentiam suam obtulit, et rumorem attulit, et utroque laetabundam reddidit concionem. Nam de Alemannia ueniebat, regemque et regni proceres militiae crucis Christi adiunxerat. Deinde diuersarum regionum leguntur litterae, nuntii audiuntur, et haec usque ad uesperum protenduntur. In his duxerunt laetam diem; et quod superfuit in crastinum distulerunt. Venit dies magis laeta quam prospera. Interfuere congregatis, qui Graecos dicerent, sicut lectione et experientia nouerant, fraudulentos. Rex autem et sui, qui merito nullarum gentium uires timebant, fraudes utinam timuissent! Sed quia non est consilium nec prudentia contra Deum, elegerunt uiam per Graeciam morituri. Sic secunda dies terminata est, non secunda. Tunc uiri nobiles, regis Rogerii nuntii, confusi abeunt, dolentium habitu domini sui satis expresse monstrantes affectum, de dolis Graecorum praedicentes nobis quod postea sumus experti. Nec mirum si Rogerius rex potens et sapiens regem optabat, si Francos diligit, nostrarum partium oriundus. Postremo reuoluit diem tertiam gratia Trinitatis; et congregati, gratia prius sancti Spiritus inuocata, (quam pridie utinam similiter inuocassent!) deinde a sancto abbate sermone habito spiritali, de regni custodia prosequuntur. Rex autem more suo sub timore Dei reprimens potestatem praelatis Ecclesiae et regni optimatibus eligendi indidit libertatem. Eunt igitur ad consilium, et post aliquantulam moram, cum quod erat melius elegissent, sanctus abbas praecedens reuertentes, sic ait: Ecce gladii duo hic. Satis est. Te, Pater, Sugeri, et Niuernensem comitem monstrans. Quod ualde placuit omnibus, si soli comiti placuisset. Sed se ille Carthusae deuouerat, quod cito post effectui mancipauit, et nec regis nec omnium diutinis precibus potuit reuocari. Imponitur tandem tibi soli onus amborum, quod inconcussa pace tulisti, et hoc esse onus Christi ex leuitate sensisti. Inter haec indicitur dies in Pentecosten profecturis, et in optatis undecunque Metis glorioso et humili principi congregandis. Post haec, ne aliquid deesset benedictionis aut gratiae, Romanus pontifex Eugenius uenit, et Pascha Domini in ecclesia Beati Dionysii honore quo decuit celebrauit. Affluunt multi multarum partium utrique miraculo, uidelicet regi et apostolico peregrinis. Papa uero bene ordinata confirmat, enormia multa componit, dum regis promotionem exspectat. Illo anno in quarta feria Pentecostes edictum accidit. Sic regi celebria cuncta succedunt. Dum igitur a beato Dionysio uexillum, et abeundi licentiam petiit (qui mos semper uictoriosis regibus fuit), uisus ab omnibus planctum maximum excitauit, et intimi affectus omnium benedictionem accepit. Dum uero pergeret, rem fecit laudabilem, paucis tamen imitabilem, et forsitan suae celsitudinis nulli. Nam, cum prius religiosos quosque Parisiis uisitasset, tandem foras progrediens, leprosorum adiit officinas. Ibi certe uidi eum cum solis duobus arbitris interesse, et per longam moram caeteram suorum multitudinem exclusisse. Interim mater eius, et uxor, et innumeri alii ad Beatum Dionysium praecurrunt. Et ipse postmodum ueniens, papam, et abbatem et Ecclesiae monachos inuenit congregatos. Tunc ipse humillime humi prostratus, patronum suum adorat; Papa uero et abbas auream portulam reserant, et argenteam thecam paululum extrahunt, ut osculato rex et uiso quem diligit anima sua, alacrior redderetur. Deinde sumpto uexillo desuper altari, et pera, et benedictione a summo pontifice, in dormitorium monachorum multitudini se subducit. Non enim patiebantur moras oppressio populorum, et mater et uxor, quae inter lacrymas et calorem pene spiritum exhalabant. Sed luctum et planctum qui ibi inerat uelle describere, tam stultum est quam impossibile. Illo die retentis paucis suorum, in refectorio comedit cum fratribus; et os culatis postmodum omnibus recessit, orationibus et lacrymis omnium prosecutus.