[7,0] LIBELLUS SEPTIMUS. [7,1] Adhuc prope turba sarcinaria pertransibat, quia quo densius eo segnius per praecipitia fugiebat. Ad quam rex ueniens efficitur eques ex pedite, et ibat cum eis obscurato iam uespere. Tunc occurrunt ei de tentoriis anhelae cohortes militum, quem uidentes solum, cruentum et fessum, quod factum est gementes sine interrogatione sciebant, et absentes regios comites fere quadraginta sine consolatione plangebant. Videlicet Warenensem comitem et fratrem eius, Eurardum de Bretoilo, Manassem de Bullis, et Guacherium de Montegaio, et alios: sed non refero nomina omnium, ne iudicetur sine utilitate prolixum. Ardebant animo et abundabant numero, sed nox erat, et hostes abyssi profundae contrariam partem tenebant, et ideo locum uel horam persequendi ulterius non habebant. Venerunt itaque cum rege ad tentoria nimis tarde, et qui timebant ibi, iam lugent certo dolore, sed Domino sospite consolantur ex parte. Nox illa fuit insomnis, dum quisque suorum aliquem uel exspectat nunquam uenturum, uel laetus damno postposito uenientem suscipit nudum. Inter haec populus omnis Gaufredum iudicabat dignum suspendio, qui de diaeta non obedierat praecepto regio, et forsitan eius auunculum quem habebat in culpa socium habuit etiam de uindicta patronum. Quia cum essent ambo rei, et esset parcendum regis auunculo, non debebat alter sine altero condemnari. [7,2] Illuxit dies crastina, moeroris tenebras non depellens, et apparet exercitus hostium, laeta et diuiti multitudine montes tegens. Nostri uero ab heri pauperes, suos plangentes et sua, tarde prouidi, ad residua seruanda ordinati procedunt securitate depulsa. Rex uero nobilium paupertatem non ferens, et mediocribus pio animo condescendens, tam largiter egestatem expulit utrorumque, quasi esset immemor se cum eis aliquid perdidisse. Iam fames uexabat equos, qui diebus pluribus herbarum parum, et annonae nihil comederant, iam cibus deficiebat hominibus, qui duodecim dierum adhuc iter habebant, hostesque nos sicut fera quae sanguine gustato fit trucior, hoc cognito securius, et post lucrum auidius infestabant. Quos contra magister Templi domnus Eurardus de Barris, religione uenerandus, et ad militiam exemplar probitatis, cum fratribus suis uigilanter et prudenter conseruabat res proprias, et tuebatur pro posse uiriliter alienas. Rex quoque illorum diligebat et libenter imitabatur exemplum, et ad hoc uoluit conformari exercitum, sciens quod si eius robur fames ualida infirmaret, et debiles unitas animi confirmaret. [7,3] Indicitur itaque communi consilio, ut omnes mutuam, et cum illis in hoc periculo fraternitatem statuerent, firmantes fide diues et pauper quod de campo non fugerent, et magistris ab illis sibi traditis per omnia obedirent. Accipiunt itaque magistrum, nomine Gislibertum, et ille socios quibus assignaret milites quinquagenos. Iubentur pati usque ad praeceptum qui nos uexant, quia cito refugiunt inimicos, et cum iussi restiterint, illico regredi praemonent reuocatos. Cognita lege, docentur et gradum, ne qui de primo est, uadat ad ultimum, uel ne se confundant custodes laterum. Illi uero quos natura fecerat pedites uel fortuna (multi enim nobiles rebus perditis uel expensis, more insolito ibant in turba) ordinati sunt extremi omnium, ut habentes arcus resisterent sagittis hostium. [7,4] Rex quoque legum dominus, uolebat obedientiae legibus subiacere, sed nullus ausus est ei quidquam ex praecepto iniungere, hoc excepto quod aciem copiosam haberet, et sicut dominus omnium et prouisor, imbecilles quosque missis de illa sociis roboraret. Fiebat iuxta praeceptum processio, et de plano descensis montibus gaudebamus, et proteruos assultus hostium, uallati tutoribus, sine damno ferebamus. Erant autem in uia duo riui, uno milliario distantes ab inuicem, lutosa profunditate transitum habentes difficilem. Primum transiuimus, in partem alteram ultimos exspectantes, et de luto summarios debiles manibus subleuantes. Ultimi quoque milites et pedites, hostibus fere misti, transierunt sine damno mutua probitate defensi. Tendebamus ad secundum, inter duos scopulos transituri, de quorum uerticibus poterat turba gradiens sagittari. Ad hos Turci ab utraque parte festinant, sed unum eorum milites nostri praeoccupant. Illi uero alium ascendunt, et capellos de capitibus ad pedes proiiciunt, quo signo dictum nobis est praemonstrari, illos de tali loco nullo timore moueri. Sed illa significatio tunc falsum uel nihil significauit, quia turba nostrorum peditum illos illico propulsauit. Sed dum illi de montis uertice contendebant, milites posse fugam illorum inter duos amnes intercipi cogitabant. Unde data licentia a magistro omnes unanimiter illos inuadunt, et quos possunt consequi, mortes suorum et damna propria uindicantes occidunt. Quorum multi uenientes ad lutum, in loco idoneo mortem sortiti sunt et sepulcrum. Dum perimit fugitiuos irae impetus, et fuga longior erat, omnibus fames leuior et dies laetior. Sed Turci et Graeci modis pluribus de nostro interitu cogitabant: ad hoc enim cum prius essent inimici foedus inierunt. Illi ergo congregatis undique pecoribus et armentis, depascentes foedabant ante nos quidquid non poterat urere ignis. Ob hoc fessi, uel mortui equi remanebant in uia, et eorum onera, tentoria, uestes et arma et alia multa, quae nostri ne remanerent hostibus comburebant, exceptis his quae pauperes asportabant. [7,5] Comedebat igitur exercitus (et has abundanter habebat) carnes equorum; et qui non erant habiles ad portandum, contra famem dabant remedium: quibus dapibus contenti erant etiam diuites quando habebant de farina subcinericium. Tali prouidentia temperata est fames, et fraternitate praescripta, quater fugauimus, et semper uicimus hostes, et usque Satelliam sine damno uiribus illato, labore prouido tutati sumus, excepto illo die quo Gaufredum de Rancone mortis et damni praeuium fecimus. In hac urbe nuntius imperatoris Landulfus, qui cum Turcis, sicut ipse fatebatur, partim illic uenerat, ex uoto praestolabatur nostrum interitum. uel uenientibus, si de imperatore quaereremus, excusationis praeparabat responsum. Sed quia nemo ueniret in ius, cessauere querelae, erat enim uictualibus opus famelicis, fessis quiete. Ille ergo conscius sceleris, causa fori cogit iterum nobiles pacem firmare imperatori. Tunc quae nobis in uia pepercerant inundantissimae uenere pluuiae, quas sentientes subtus et desuper, in paruis tentoriis, quia maiora remanserant, celebrauimus Purificationem beatae Mariae. Nam certe rex in tota uia, nulla die missam uel horas perdidit, nec inundatione imbrium, nec oppressione hostium. Habebamus, licet solito charius, ciborum abundantiam, sed equis qui remanserant, nullo pretio inueniebamus annonam, Graecis hoc dolose agentibus, sicut nostrorum multi dicebant. Illi autem sui loci monstrantes asperitatem, se non habere dicebant. Erat extra urbem usque ad quemdam fluuium saxosa planities, et hostes ultra, forum ueniens a foris et pabula prohibentes; unde nec etiam herbas habebant equi, nisi eos ducerent et reducerent armati milites. [7,6] Videns ergo rex paucos equos qui remanserant non quiete refici, sed fame mori, nec in urbe uenales aliquos inueniri, loquitur de processu baronibus conuocatis, dicens ubi fame moriuntur equi, non habere milites locum quietis. Insuper poenitentis esse pro quiete uotum tardare, et deuoti, fessum et aegrorum ad metam propositi festinare, et coronari ut martyres quorum Deus animas de tali sumit labore. Illi uero seruantes obedientiam domino, et possibilem soluentes perseuerantiam uoto, dierunt: « Sicut regis est iubere fortia, sic prudentis est militis audere possibilia. Omnes uestri exercitus gregarii milites, his diebus armis proiectis pedites sunt effecti, et cum eis de nobilioribus multi. Alius horum non potest equos emere, quia sua omnia perdidit uel expendit, alius cui superest, uenales non inuenit. Illi didicerunt ab istis ciuibus esse per mare usque Antiochiam tres diaetas, de portu in portum, paruas, opulentas et tutas; et per terram quadraginta torrentibus inuias, hostibus obsitas, et egestate continuas; ob hoc nolunt se mari committere, et cum eis copia peditum, quibus iam deest uirtus ad laborem, census ad uictum, et Graeci omnibus de uicinis uillis et insulis superabundans promittunt nauigium. Nos autem uobiscum mori, et uiuere uolumus, et libenter secundum hoc quod uobis placuerit audiemus. » [7,7] Rex igitur illis regio more, suoque respondit: « Me diuite nullus uir probatus egebit, nec probatus erit qui non mecum paupertatem in necessitate patienter pertulerit. His ergo electis, et de nostro reparatis inermem turbam nauigio committimus, quae semper nobis nocuit, pro qua uictus charior, et gressus tardior exstitit. Et nos nostrorum parentum gradiamur iter, quibus mundi famam et coeli gloriam probitas incomparabilis dedit. » Ad haec illi: « Non, inquiunt, uolumus deprimere, nec possumus, laudem parentum, sed leuius cum eis hucusque actum est quam nobiscum. Cum enim illi Constantinopolim et brachium pertransissent, uoti compotes, Turcos et eorum terras illico repererunt, et de exercitio militiae alacres, et de captione urbium et castrorum sese diuites seruauerunt. Nos autem Graecos fraudulentos in locis illorum inuenimus, quibus malo nostro uelut Christianis pepercimus, otioque torpentes, taedio et molestiis aegrotantes, fere omnia nostra expendimus. Alii stulta securitate, uel aspera paupertate arma etiam uendiderunt, uel equis morientibus reliquerunt. Tamen hoc quod iubetis honestum est, sed supradictis de causis tutum non est. Sed nos illud labore et timore postposito faciemus, si equos ad reparandos milites inuenire poterimus. » Qui requisiti, cum paucitate non sufficerent, et debilitate nihil ualerent, coegerunt regem, uellet nollet, marina naufragia experiri, ut periculis in mari, periculis in solitudine, periculis ex gentibus, periculis ex falsis fratribus, sicut et Pauli, permitteret Deus eius patientiam exerceri. Denique dux urbis et nuntius imperatoris super hoc negotio consuluntur, qui respondent ad placitum, nauesque cito uenturas toto exercitu pollicentur. [7,8] Hiems interim exercet quod distulerat, pluit, ningit, tonat et fulgurat, et differtur uentus usque ad quinque hebdomadas, quem cito sperabamus a Domino, nauesque amplius, quas exspectabamus de Graecorum promisso. Graeci autem scientes quoniam modicum tempus habent, omnem quam possunt malitiam exercent, rebus in foro nos spoliantes, et, quantum possunt, suis consiliis uita priuantes. Inueniebant sanus et aeger quidquid requirebat eorum qualitas, sed grauabat eos pretii quantitas. Habebant gallinam pro decem solidis, et ouum unum pro sex uel quinque denariis, unum coepe uel allium pro septem uel octo, secundum grossitudinem pretio temperato, nucesque duas habebamus pro uno; quibus equus uel mula remanserant, eos pro panibus cambiebant, uel more boum in macello uendebant. Haec enim nostra fuit cum Graecis conditio, uendere sine pretio, et chare emere sine modo. Itaque Turci militibus equos deesse Graecis referentibus didicerunt, et hac usi securitate ad inuadendum exercitum se unanimiter parauerunt. Quod notum factum est regi, et contra illos abscondit secum uiros ditiores, qui dextrarios suos quamuis famelicos, adhuc seruauerant, et fratres Templi. Venientibusque apparens, subito coegit eos occidendo sine ponte fluuium retransire, et credere deinceps in exercitu equos optimos abundare. [7,9] Parant interim Graeci naues, sicut res alias, pretio inaudito; dabat unus homo quatuor marcas usque Antiochiam, quo uenturi eramus sicut ipsi praedixerant, in die tertio. Eae paucae et paruae regi quasi donum gratuitum a duce et imperatoris nuntio praesentantur, et ab eo episcopis et baronibus diuiduntur. Voluit eas habere; tamen pretium aegre tulit, et querelas inutiles tegens silentio, reliquo exercitui sicut promiserant, naues quaerit. Illi uero dum diuites exspectant pauperes, illud diu procrastinant, et rebus utrosque tali latrocinio spoliabant. Credo autem quod quietem charius emimus huius urbis, quam labores totius itineris. Dicturi uero sunt ignari talium hanc urbem debuisse capi, et uindictam sumi de dolis ciuium. Recogitent illi, dextra laeuaque priuatis et extraneis hostibus, sine uictualibus nos obsessos, et esse impossibile turres arduas sine machinis ruere, uel cito posse suffodi duplices muros. Poterant quidem dux, et imperatoris nuntius capi quando ueniebant ad regem, sed ciues pro illorum suspendio non redderent ciuitatem. Eratque regi abominabile, contra morem suum hac proditione capi, et commune periculum sine captione tentari. Parcat Deus Alemanno imperatori, cuius fortunam uitantes, et indocto consilio acquiescentes, in haec mala deuenimus; sed Graeco quomodo parcet iustus iudex Deus, uel homo, qui dolosa crudelitate tot Christianos occidit utriusque exercitus? [7,10] Populus ergo nouorum pauperum affectus taedio, spoliatus argento, corruptus morbo, cognitoque de nauibus Graecorum mendacio, ad regem ueniunt, cui suam uoluntatem et paupertatem his et similibus uerbis exponunt: « Domine rex, in uestrae maiestatis praesentia merito astamus confusi, tamen illud audemus de uestra bonitate confisi. Quando enim Graecis credentes, uobiscum per terram ire noluimus, in hoc inertes, in alio decepti sumus; modo uero, paupertate cogente, illud uolumus facere sine duce. Vadimus in mortem, sed Deo uolente ualere poterit uitare praesentem. Tolerabilior erit forsitan Turcorum gladius quam post discessum uestrum istorum ciuium dolus. » Quibus rex solita miseratione condoluit, et eorum egestati tam larga effusione consuluit, ut crederes eum nihil antea expendisse uel de caetero curam domus propriae contempsisse. Deinde uolens eos in itinere tutos fore, pactum facit cum nuntio imperatoris et duce, ut ab eo quingentas marcas acciperent, et suos ultra duos fluuios qui erant prope, cum magna manu conducerent, et postea darent eis competentem comitatum, qui posset eos securos ducere Tarsum; in urbe uero debiles et infirmi susciperentur, quousque conualescentes, inuento nauigio alios sequerentur. Illi ergo de argento cupidi, et contra Turcos timidi, prius cum illis locuti sunt, et sicut tunc putauimus, cum eis pretium diuiserunt, et reuersi sumptis secum diuitibus ciuitatis, pactum simul sicut praedictum est iurauerunt. Redditur argentum, et illi iubent debiles ciuitatem intrare, et alios ad iter se in crastinum praeparare. Adhuc suis rex prouidet, equos quos inuenire potuit congregans, et probatis militibus eos donans. Fraudemque timens ubi saepius illam inuenerat, comitem Flandrensem, et Archenbaldum Borbonensem usque ad processum illorum dimisit, et ipse cum benedictione remanentium naues ascendit. [7,11] In crastinum pedestris exercitus duces itineris exspectabat, et ecce Turcorum populus regem discessisse per Graecos edoctus, quasi ad certam praedam contra illos ueniebat. Quos contra comes Flandrensis et Archembaldus Borbonensis acies suas ordinant, animosas, sed pigras, quia paucos et debiles equos habebant. Hostibus occurrunt, confligunt, dant terga qui ueniebant ad spolia. Sed quoniam non fuit qui posset illos uelociter insequi, pauci sunt illorum occisi. Post haec ducem, nuntiumque imperatoris et ciues de pacto requirunt quod regi iurauerant: et illi tunc primum de impossibilitate Turcos monstrantes et hiemem, se excusant. In hoc dies aliquos et uerba plurima perdiderunt, nec illos iure, ratione uel honestate uicerunt. Tandem querela deposita de conductu, uix concedunt nostros infra murum propugnaculi hospitari, et eis ibidem usque ad nauigium forum praeberi. Quo facto uiri regii uadunt ad naues, eo quod suas iniurias non possunt uindicare dolentes. Deinde Turci urbi approximant, intrant et exeunt, et aperte Graecis communicant. Vident inter duo genera hostium et murorum suos hostes densos includi, sicut pecudes in ouili, et eos qui non audent exire uel ingredi, posse ibidem sagittari. Erat murus humilis et inflexus, et ei non poterat inhaerere tam densus populus, unde remotiores patebant uulneribus. Turci ergo de locis congruis sagittas immittunt et uulnerant aliquos uel occidunt. Tunc probati iuuenes coeperunt de muro sumptis arcubus prosilire, suam suorumque uitam tueri, uel mortem uendere, quaerentesque pacem uiribus, hostes longius cogunt refugere. Haberent pacem, sed eos Graeci sine uulnere perimebant, qui sanos cum aegris in arcto et immundo loco recluserant, et dum hos fames occidit nummis deficientibus, luesque corrumpit alios uicinis cadaueribus, corruunt multi, Graecis non inferentibus mortem, sed exspectantibus. Ob hoc uirorum fortium duae turmae trium et quatuor millium ne morerentur sunt mortuae, iudicantes idem, foras mori et intus uiuere. Qui sumptis armis exeunt duos fluuios transituri, loco uicinos sed magnitudine dispari. Primum facile transierunt, sed ad secundum duplici obstaculo restiterunt. Amnis enim non nisi natando, nec hostis ibi congregatus nisi pugnando poterat pertransiri, sed utrumque simul non poterat exerceri: et ideo reuertentes fugati sunt, capti, uel mortui. [7,12] Sanguine istorum sitis Turcorum exstincta est, et dolus Graecorum in uiolentiam conuersus est. Illi enim reuersi sunt eos uidere qui remanserant, et deinceps aegris et pauperibus largas eleemosynas faciebant. Graeci uero cogentes fortiores ad sua seruitia, loco mercedis uerberabant. Quidam Turcorum a suis sociis nostras monetas emebant, et inter pauperes plena manu diuidebant; Graeci uero illis quibus aliquid remanserat auferebant. Vitantes igitur sibi crudeles socios fidei inter infideles sibi compatientes ibant securi, et sicut audiuimus plusquam tria millia iuuenum sunt illis recedentibus sociati. O pietas omni proditione crudelior! Dantes panem fidem tollebant, quamuis certum sit quia contenti seruitio, neminem negare cogebant. Deus autem exsecrans ciuitatem, tam districte ciues eius subita morte percussit, ut multae domus in ea uacuae remanerent, et uiui stupentes et timentes, eam omnino relinquere cogitarent. Imperator quoque Deo contrarius in iudicio, eo quod illa regi forum parauerat et nauigium, illam penitus auro et argento spoliauit. Sic Deus et ille contraria sentiebant, tamen hanc uterque puniuit. [7,13] Rex autem cum in hac quinque complesset hebdomadas, quibusdam suorum nauibus confractis uel cassatis, non tamen Deo uolente submersis, usque Antiochiam naufragando consummauit tres alias. Grauia sunt quae pertulit damna et pericula, Pater Sugeri, sed ipso debetis sospite consolari. Illi etiam proderit laborasse, qui scitur in periculis tutus, et post damna laetus, constanter et prudenter omnia pertulisse. Sola illi grauis erat aduersitas subditorum, quibus semper pro posse consuluit, putans esse regis non sibi nasci sed utilitatibus aliorum; et sicut regis est habere pietatem, sic eiusdem esse nunquam timere paupertatem. Ad probitatem cautelam regiam postponebat, et tutelam primam uel ultimam, et excubias noctium uicibus alternis faciens, algorem noctium dierumque feruorem sub lorica tolerabat. In tot laboribus seruatus est incolumis sine medicina, pro exercitio sanctitatis. Quia semper a diuinis sacramentis obuiabat uiribus hostium, et reuertens ab hostibus requirebat Vesperas et Completorium, Deum semper faciens alpha et omega suorum operum. Sic liberalis ut rex, animosus ut princeps, acer ut miles, ut iuuenis alacris, maturus ut senior, locis et temporibus et uirtutibus singulis se aptabat, et de probitate fauorem hominum, de religione diuinam gratiam conquirebat.