[5,0] LIBELLUS QUINTUS. [5,1] Constantinopolis superba diuitiis, moribus subdola, fide corrupta, sicut propter suas diuitias omnes timet, sic est dolis et infidelitate omnibus metuenda. Si autem careret his uitiis, aere temperato, et salubri fertilitate soli, et transitu facili ad fidem propagandam posset locis omnibus anteferri. Habet enim brachium Sancti Georgii quod fecunditate piscium mare est et salsedine, fluuius quantitate, qui possit in die septies uel octies ultro citroque sine periculo nauigari. Ultra Romania est, terra latissima, montibusque saxosis asperrima, meridiana sui parte pertingens usque Antiochiam, et in orientali habens Turciam. Quae cum tota esset iuris Graecorum, hanc ex magna parte Turci possident, illis expulsis aliam destruxerunt; ubi uero Graeci adhuc munitiones obtinent, redditus partiuntur. Tali seruitio retinent quod Francorum uirtus qui Ierosolymam conquisierunt liberauit; et perdidisset omnia populus iners, sed aurum auro redimens, diuersarum gentium conductis militibus se defendit. Semper tamen perdit, sed multa possidens, non potest omnia simul; non enim sufficiunt alienae uires propriis destituto. Quod nobis Nicomedia prima monstrauit, quae sentibus et dumis consita, ruinis sublimibus antiquam sui gloriam et praesentium dominorum probat inertiam. Frustra iuuabat eam quidam maris profluuius, qui de brachio consurgens, post diaetam tertiam in ea terminatur. Ab hac uiae tres dirigunt Antiochiam quantitate dispares, et qualitate dissimiles. Quae uergit ad sinistram breuior est, si obstacula non haberet, et tribus hebdomadibus finiretur, sed post dies duodecim praetendit Iconium Solistani sedem, nobilissimam ciuitatem; et post quinque alios, praeteritis Turcis, terram Francorum. Robustus autem exercitus fide munitus et multitudine ista contemneret, sed niuibus montium in hieme terreretur. Quae dexteram tenet, pacatior est et abundantior, sed marinis anfractibus triplicem moram facit uiantibus, habens fluuios et torrentes timendos in hieme loco niuium et Turcorum. Media uero partis utriusque commodis et dispendiis temperatur; breuiori longior, sed tutior; longiori breuior et tutior, sed pauperior. [5,2] Igitur Alemanni qui nos praecesserant, facto schismate, plures cum imperatore ad sinistram partem sinistro auspicio per Iconium tetenderunt. Reliqui uero cum fratre illius ad dexteram uersi sunt, consequentes omnia sinistrorsum. Nobis autem sors media cecidit, utriusque lateris infortunio temperato. Cum igitur ad sinistram relicta Nicaea super lacum ipsius sederemus, Graecorum rumoribus stimulati, post Alemannos properare et properari, uiri nobiles ab eorum imperatore post regem missi superuenerunt, qui nobis illos refugisse Nicaeam, contra uotum nostrum et aestimationem flebiliter retulerunt. [5,3] Audientes hoc nostri cum stupore dolent, et cum dolore stupent tam robustum exercitum tam subito defecisse, et inimicos Dei, et nostros, de nostris sociis tam leuiter triumphasse. Requiruntur illi ordinem, modum, seu causam tanti infortunii, sed omnia haec forsitan dicuntur et improprie; siquidem confusio non habet ordinem, nec excessus modum, nec causam illud quod ratio aliqua non praecedit. Habuit tamen finem et principium malum utrumque, sicut ii qui casum illum potuerunt euadere, docuerunt. Satis iuste primo erant accusatores sui ipsorum. Quod nimium in propriis uiribus confidebant, qui Deum saepius, et solito amplius offendebant. Deinde Constantinopolitanum idolum exsecrabantur, qui cum dedisset eis uiae conductorem et traditorem, quantum in ipso fuit, Christianorum fidem strauit, paganismum stabiliuit, animos illorum timidos animauit, feruorem nostrorum frigidauit. [5,4] Ducti enim Nicaeam a duce suo, iussi sunt octo dierum cibariis onustari, tali uiatico Iconium peruenturi. Finitis autem diebus et escis, putabant uiam similiter finiendam; sed de illius infinitate, obsessi montibus, et eorum scopulis immersi possent capere coniecturam. Tamen a duce, imo truce suo seducti, amplius de crastino in crastinum usque in tertium patiuntur, et in montes inuios longius intruduntur. Tandem credens adhuc uiuum exercitum iam sepultum, proditor ille nocte per compendia sibi nota fugit, et ad praedam Turcorum maximam multitudinem conuocauit. Diluculo igitur insequenti, cum more solito signiferi praeuium suum iam irati in eum, quaererent nec inuenirent; Turcos subito uident scopulos montium occupasse, dolentes maxime quem quaerebant sine sui sceleris digna mercede fugisse. [5,5] Fiunt haec nota imperatori, tam relatione suorum quam solis. Consulit itaque in illo articulo sapientes suos, sed tarde, quia non erant de malo bonum, sed de malis leuius electuri. Procedendum erat uel recedendum, sed processum fames prohibebat et hostis, et incognita montium labyrinthus; recessum aeque fames et opprobrii metus. In hoc tamen erat spes aliqua euadendi, sed cum turpitudine, in alio certa mors sine ueritate uel laude. Quid igitur faciet uirtus ieiuna? Fugiet in Dei seruitio quae non solet in suo? Item procedet, incassum, illico moritura, quae adhuc seruire Deo poterit conseruata? Mallet certe mortem gloriosam quam turpem uitam; sed si utramque maculat turpitudo, melius est strenuis actibus turpiter conseruari, quam turpiter sine correptione finiri. [5,6] Tali consideratione cedentes Alemanni faciunt quod non solent, recessum damnantes iudicio, concedentes pro tempore, correctionis intuitu; faciunt quod possunt, uolunt quod debent. Armantur itaque omnes ad tolerantiam contra famem. Habentes ad esum fessos et morientes equos, et quemdam comitem egregium, Bernardum nomine, solum cum suis ad militiam contra persequentes inimicos. Dum sic redeunt ordinati, augent diaetas cibos quaerentes, et minuunt uires labor et esuries. Turci uero paulatim eos tentabant, et debilitate cognita, de die in diem acrius infestabant. Tandem comes illustris, laude dignus et luctu, dum fessos exspectat, dum supportat debiles, exercitus quemdam montem pertransiit, et ipse nocte superueniente ultra remansit. Quem ididem Turci a longe circuiunt et sagittant, et sine damno suorum occidunt leuius quam sperant. Carebat enim ille uir arcubus et balistis, famesque et labor abstulerat equos ueloces armatis. Nolebant Turci manu ad manum congredi, nec ille habebat arma quibus a longe posset defendi, nec armatos in hostes ferre poterant equi ieiuni. Plangenda nimis est iuuentus agilis, quae saepius extracto gladio, ueruecum pelles habens pro scuto, dum uelociter et audacter currit in hostem, in medio itinere offendit mortem uolantem. [5,7] Dum papa sanctus accipitres et canes prohibuit armisque militum et uestibus modum imposuit, sicut iussit sapienter et utiliter, sic qui eius imperio non consensit, stulte et inutiliter. Sed aeque utinam pedites instruxisset, retentisque debilibus, fortibus quibusque pro pera gladium, et pro baculo arcum dedisset, quia semper debiles et inermes suis sunt onus, hostibus praeda. In crastinum comes requiritur, qui ad defensionem suorum ultro se solebat offerre, et discitur illum sero ad exercitum non uenisse, sed in uia cum suis Turcorum iaculis interiisse. Plangunt omnes mortem illius, de cuius uiribus et consilio plurimum confidebant, et quia mors similis immineret uniuersis. Armantur itaque omnes qui poterant, et fame et hoste solito acrius debacchante properant. Turci enim iam nihil a longe metuunt, ubi arcus non esse, et equos ueloces agnoscunt. Ergo non solum postremos urgebant, sed etiam primos et medios sagittabant. Non possum describere damna itineris, in quo ipse imperator uulneratus duabus sagittis, ubi properantibus aliis remanent debiles, et in turba media pluuia sagittarum necat inermes. [5,8] Sic tandem uenere Nicaeam morientes. Ibi currunt ad escas famelici, quas sicut in tali necessitate poterant, nimium charas uendebant Graeci, spatas et loricas requirentes, non aurum, ut penitus nudarent exercitum. Cuius pars maxima uiribus consumptis, et rebus perditis repatriare uolens, Constantinopolim iuit; sed antequam possent habere uel forum uel transitum, eorum plusquam triginta millia, sicut audiuimus, fames occidit. Imperator uero solatio destitutus humano, et praesumens adiutorium de diuino, constanti animo tendit post regem, ad Dei seruitium eius expetens societatem. Quem ab eo praemissi nuntii, super lacum Nicaenum sicut praedictum est inuenerunt, et ei quae descripsimus retulerunt, rogantes ut occurrat obuiam subsequenti, praestaturus opem et consilium indigenti. Rex autem damnum socii sicut proprium doluit, et cum multo baronum comitatu eius personae et precibus libenter et celeriter obuiauit. Amplexantur igitur alter alterum, et infigunt oscula quae rorabant lacrymae pietatis. Tandem statuunt ut rex imperatorem ad castrum quod Lupar dicitur exspectaret, et ille post istum sumptis in Nicaea cibariis festinaret. [5,9] Dehinc coeperunt Graeci nostris forum subtrahere, sed illi non poterant uidere opulentiam et esurire. Dispersi ergo plurimi rapiebant quod libentius emerent, et alii praedas emebant ab eis, quasi iustiores, si quoquo modo de suo uiuerent. Sic ueniunt ad Lupar, ubi ex condicto Alemannos exspectant, quos subsequenter, ut residuum bruchi locusta comederet (Ioel. I) , quotidie Graeci rebus et uita spoliabant. Tandem fessus imperator et eques, cum non possent euadere, licet pauci essent inimici, armis uiriliter resistendo, descenderunt in uia misere procedentes animosius tolerando. Pauperes uero qui non impediebantur ad fugam sarcinis, post regem properant, non timentes cupidos gratia paupertatis. Imperator etiam illi per nuntios supplicat, ut cum militari manu in obuiam cito recurrat, uel eorum cadauera sepelire, uel semiuiuis uitae particulam custodire. Igitur conestabulus Iuo de Niella, Suessionensis comes, ad hoc urgente rege festinando laborauit, sed fessos Alemannos Graecis fugientibus sine labore liberauit. Et certe, sicut ipsi postea ferebant, nisi conestabulus tam cito uenisset, omnes in horam et locum mortis inciderant. Heu! quam miseranda fortuna, Saxones Batauosque truces et alios Alemannos quos in antiquis historiis legimus quondam Romanam fortitudinem timuisse, nunc dolis Graecorum inertium tam miserabiliter interiisse! Referetur quoque suo tempore Francorum occasus, et erit intolerabilis geminus luctus. Et habebunt gentes utraeque quod semper defleant, si filii mortes parentum non uindicant. Dat autem nobis, qui pertulimus Graecorum scelera, diuina iustitia spem uindictae, et quod nostrae gentes non solent uerecundas iniurias diu ferre. His interim moestos animos consolamur, et ut sciant posteri Graecorum dolosa facinora, nostra infortunia prosequemur. [5,10] Imperatore igitur ad regis tentoria conducto, et in partem alteram cuiusdam fluminis hospitato, rex eumdem nauibus transiit, et ad illum consolandum animosus et pius, uirilis et flebilis pedes uenit. Quem ille sicut naufragus portum tenens, uerba eius nimis gratanter suscepit, et ab eo quibus egebat ualde humiliter postulauit, euentusque suos sic incipiens, satis constanter exposuit: « Domine rex, quem natura mihi uicinum praestitit et cognatum, et Deus seruauit in necessitate patronum, referre uobis meos casus me non oportet, quia superuacuum est monstrare alicui quod iam uidet. Mali quidem sunt; sciatis autem quod inde non irascor Deo, sed mihi. Deus enim iustus, ego uero et populus meus stulti. Cum de meo regno numerosum exercitum et pecuniosum educerem, si bonorum Largitori dignas gratias redderem, forsitan qui dederat conseruasset. Intraturus barbaras regiones si de praesenti uitam corrigerem, et de praeterito pia satisfactione deflerem, Deus correpta uitia non punisset. Cum de Turcis uictorias praesumebam, si de meo numero non tumerem, sed in Deo exercituum humiliter spem haberem, Deus non inuentam contumaciam non domasset. Adhuc tamen sua gratia sanus sum, et diuitias habeo, et in uoluntate sui seruitii perseuero, credens quia de tot periculis diues et incolumis non exissem, nec uos in mortis articulo ad meum suffragium inuenissem, nisi me Deus adhuc ualere aliquid in suo seruitio prouidisset. Nolo itaque deinceps a uestra societate seiungi, nec susceptus primus uel ultimus collocari, quia non possem hostes obuios propulsare, nec sequentes sine damno mediorum sufferre. His exceptis, quo uolueritis mea tentoria collocentur. Rogo autem ut de uestris sociis meus numerus augeatur. Cum haec interpretante Metensi episcopo recenti dolore anxius perorasset, et ad fletum uiscera omnium commouisset, rex episcoporum et baronum consilio suos auunculos, Morianensem comitem, et marchisum de Monteferrato, suosque cognatos Metensem episcopum, et fratrem eius comitem Renaldum, et quosdam alios sibi sociauit, et ut e uicino posset ab illo consilium capere, ambos simul hospitari debere iudicauit.