[4,0] LIBELLUS QUARTUS. [4,1] Constantinopolis Graecorum gloria, fama diues et rebus ditior, ad formam ueli naualis in trigonum ducitur. In interiori angulo Sanctam Sophiam habet, et palatium Constantini, in quo capella est quae sacrosanctis reliquiis honoratur: duobus autem lateribus mari praecingitur. Venientes ad urbem, Brachium Sancti Georgii ad dexteram, et quemdam profluuium qui de ipso procedens, ad quatuor fere millia tenditur, habebamus ad laeuam. Ibi palatium, quod dicitur Blacherna, fundatur quidem in humili, sed sumptu et arte, decenti proceritate consurgit, et triplici confinio triplicem habitantibus iucunditatem offerens, mare, campos, urbemque uisibus alternis despicit. Exterior eius pulchritudo fere incomparabilis est, interior uero quidquid de illa dixero superabit. Auro depingitur undique, uariisque coloribus, et marmore studioso artificio sternitur area, et nescio quid ei plus conferat pretii, uel pulchritudinis, ars subtilis, uel pretiosa materia. Latus tertium de trigono ciuitatis, campos habet, sed duplici muro munitur, et turribus, qui a mari usque ad palatium fere duobus millibus tenditur. Hic nec robore firmus est, nec turres in altum subrigit, sed urbs, sicut aestimo, in sua multitudine, et antiqua quiete confidit. Infra muros terra uacua est, quae aratra patitur et ligones, habens hortos omne genus olerum ciuibus exhibentes. A foris subterranei conductus influunt, qui aquas dulces ciuitati largiter tribuunt. Ipsa quidem sordida est et foetida, multisque in locis perpetua nocte damnata. Diuites enim suis aedificiis uias tegunt, sordesque et tenebras pauperibus et hospitibus derelinquunt. Ibi caedes exercentur, et latrocinia, et quae tenebras diligunt alia scelera. Quoniam autem in hac urbe uiuitur sine iure, quae tot quasi dominos habet, quot diuites, et pene tot fures quot pauperes, ibi sceleratus quisque nec metum habet nec uerecundiam ubi scelus nec lege uindicatur, nec luce uenit in palam. In omnibus modum excedit; nam sicut diuitiis urbes alias superat, sic etiam uitiis. [4,2] Multas quoque habet ecclesias, Sanctae Sophiae magnitudine impares, non decore; quae sicut sunt admirabiles pulchritudine, sic sunt etiam numerosis sanctorum pignoribus uenerandae. Ad has intrabant qui poterant, alii curiositate uidendi, alii deuotione fideli. Rex quoque, duce imperatore, loca sancta uisitauit, et reuertens, cum eo uictus precum instantia comedit. Conuiuium illud sicut gloriosos conuiuas habuit, sic apparatu mirifice, dapum deliciis, uoluptuosis iocorum plausibus, aures, et os et oculos satiauit. Timebant ibi regi multi suorum; ipse uero, qui Deo commiserat curam sui, fide et animositate penitus nihil timebat. Non enim cito credit sibi noceri, qui nocendi non habet animum, licet Graeci nullum argumentum perfidiae demonstrarent: credo enim illos non tam sedulum exhibuisse seruitium, si bona cogitarent. Suas uero dissimulabant iniurias, post Brachii transitum exigendas. Nec imputabatur eis si portas urbis multitudini obserabant, quia multas eorum domos, et oliueta combusserant, uel penuria nemorum, uel insolentia et ebrietate stultorum. Faciebat eis rex aures, manus et pedes saepius detruncare, nec sic poterat eorum uesaniam refrenare. Imo erat necessarium alterum e duobus, uel, multa millia simul occidere, uel eorum mala plurima tolerare. Forum igitur satis abundanter nobis afferebat nauigium; et ante palatium, uel etiam in tentoriis habebamus congruum si duraret, concambium, minus quam duobus denariis stammam unam, et earum triginta tres solidos propter marcam. Postquam uero tribus dietis urbem transiuimus, pro una V uel VI denarios, et pro XII solidis marcam unam perdebamus. [4,3] Caeterum dum rex uenientes per Apuliam exspectat inter Brundusium et Durachium transfretantes, solemnitas beati Dionysii accidit, quam ipse ueneratione qua debuit celebrauit. Nouit hoc imperator; colunt etenim Graeci hoc festum, et clericorum suorum electam multitudinem, dato unicuique cereo magno, uariis coloribus et auro depicto regi transmisit, et solemnitatis gloriam ampliauit. Illi quidem a nostris clericis uerborum et organi genere dissidebant, sed suaui modulatione placebant. Voces enim mistae, robustior cum gracili, eunucha uidelicet cum uirili (erant enim eunuchi multi illorum), Francorum animos demulcebant. Gestu etiam corporis decenti et modesto, plausu manuum, et inflexione articulorum, iucunditatem uisibus offerebant. Referimus imperatoris obsequia ut pateat dolus ipsius, qui praetendebat affectum quem solemus amicis praecordialibus demonstrare, et gerebat animun quem non possemus, nisi mortibus nostris placare. Certe nemo Graecos cognosceret, nisi experimento uel spiritu prophetiae. [4,4] Episcopus uero Lingonensis eorum fidem improbans, contemnens obsequia, prophetans mala quae postea sensimus, urbem capi suadebat. Muros fragiles quorum magna pars ante nostros corruit, inertem populum, sine mora uel labore, ruptis conductibus, dulces aquas posse subtrahi comprobabat. Dicebat uir ille prudens animo, religione sacer quod capta illa ciuitate non esset necessarium alias expugnare, quia gratuitum possidenti caput earum praeberent obsequium. Addebat etiam quod ipsa rem Christianitatis non habet, sed nomen, et cum deberet per se Christianis auxilium ferre, non illos prohibere, ante paucos annos imperator Antiochenum principem agressus est expugnare. Prius coepit Tharsum, et Manustram, et castella plurima, terramque latissimam, expulsisque Catholicis episcopis urbium, et haereticis substitutis, obsedit Antiochiam. Cumque deberet, sumptis Christianorum copiis, paganorum uiciniam propulsare, illorum auxilio nisus est Christianos exterminare. Deus autem horum cognitor, iudex, et uindex, uoluit ut ipse sibi toxicatam sagittam infligeret, et modico uulnere uitam indignam finiret. Iste uero qui nunc regnat, haeres quaestus et criminis, sicut iura Ecclesiarum sibi retinet, et alia quae pater impie conquisiuit, sic caeteris inhiat quae ipse concupiuit: et iam principibus extorsit hominium, et erigens altare contra altare, Patriarcha Petri despecto, in urbe statuit suum. Sit uestri iudicii utrum illi parcere debeatis, quo regnante cruci Christi et sepulcro nihil tutum, quo destructo nihil contrarium. [4,5] Cum perorasset episcopus, placuit aliquibus quod dicebat. Plures autem quibus displicuit, haec et similia respondebant: De fide istorum non possumus iudicare, legis ignari; quod autem impugnauit Antiochiam, malum fuit; potuit tamen causas habere iustitiae quas nescimus. Certum uero est regem nuper cum papa locutum fuisse, et super hoc nec praeceptum eius, nec consilium accepisse. Visitare sepulcrum Domini conuenimus nos et ipse, et nostra crimina, praecepto summi pontificis, paganorum sanguine uel conuersione delere. Nunc autem urbem Christianorum ditissimam expugnare possumus et ditari, sed caedendum est et cadendum. Si ergo caedes Christianorum peccata diluit, dimicemus. Item, si nostris mortuis non nocet ambitio, si tantum ualet in itinere pro acquirenda pecunia interire, quantum summi pontificis obedientiae et uoto nostro intendere placent diuitiae, sine timore mortis discrimina subeamus. [4,6] Talis erat eorum altercatio, et fauebant sibi de iure, assertores utriusque sententiae. Credo tamen quod uicisset episcopus, nisi Graeci magis praeualerent dolis quam uiribus, qui nostras moras habentes suspectui, urgere transitum non audebant, forum tamen ex parte subtrahentes, rumoribus Alemannorum nostros ad transitum concitabant. Primo retulerunt Turcos copiosum exercitum congregasse, et Alemannos de illis sine damno suorum quatuordecim millia peremisse. Post diem alteram feliciori euentu, infaustum transitum amplius persuadebant. Dicebant enim Alemannos peruenisse Iconium, et ante aduentum illorum, eiusdem ciuitatis perterritum fugisse populum. Et quoniam ipsi festinant in antea, imperator alter alteri scripsit ut ueniat, et quod sine suo labore conquisitum est, defendendo possideat. His stimulis exercitus agitatur, et de mora regis commurmurat, dum quidam lucris eorum, quidam laudibus inuidebant. Victus ergo rex, et Graecorum monitis, et suorum querelis, antequam uenirent quos exspectauerat, transfretauit. Et imperator sicut hoc ardenter uoluit, sic uelociter nauium copiam praeparauit. Rex autem cum Brachium, fecit dies quindecim partem sui exercitus exspectando, ultra similiter quindecim, Graecorum uersutias tolerando. Habent illi locum quem exspectauerant, et audent detegere quae cogitauerant. Tamen nostrorum uesaniae dederunt eis uelamina suae nequitiae. Unde dictum est a pluribus quod nobis fecerunt non esse malitiam, sed uindictam. Ex parte iudicat qui rem nouit ex parte; sed non potest facere rectum iudicium, qui causam ex integro non cognoscit. Illi enim offendi poterant, non placari. Ecce pertransiuimus, et nos naues cibariae cum cambitoribus subsequuntur; sternunt gazas in littore, fulgent auro tabulae, uasisque argenteis quae a nostris emerant honestantur. Veniunt de exercitu qui cambiunt necessaria, iunguntur et illis qui ambiunt non sua. [4,7] Igitur, una die Flandrensis quidam dignus flagris, et flamma, cernens immensas diuitias, et immoderata cupiditate caecatus, clamat, haro, haro, rapiens quod cupiuit; et audacia pariter, et praedae pretio, sibi similes ad nefas animauit. Et quoniam ubique stulti eunt (in concambio enim quot occisi tot stulti) corruunt ubique qui pecunias in promptu habebant. Crescit clamor, furor, corruunt exedrae, conculcatur aurum et rapitur, metu mortis cambitores fugiunt spoliati, nauesque suscipiunt fugitiuos, et subductae littori, referunt ad urbem qui cibos emebant nostrorum plurimos. Verberantur isti et spoliantur, ciuitas quoque quos hospites habuit, quasi hostes spoliauit. Fiunt haec nota regi, succensusque ira requirit maleficum, qui a comite Flandrensi redditus, in prospectu ciuitatis illico est suspensus. Deinde festinat quaerendo perdita, reddentibus donando ueniam, celantibus comminando similem poenam. Et ne suam praesentiam timerent uel erubescerent, iussit ut episcopo Lingonensi omnia redderent. Reuocantur in crastinum qui pridie fugerant, et quod se iurare poterant perdidisse, plenarie rehabebant. Requirebant plurimi amplius quam deberent, sed rex maluit quod defuit de suo restitui, quam pacem sui exercitus uiolari. [4,8] Quo facto eligit qui suos et quae perdiderant ab imperatore requirerent, et exercitui forum reducerent, Arnulfum Luxouiensem episcopum eloquentia et religione praeclarum, et Bartholomaeum cancellarium. Et quoniam rex urgebat qui semper festinus erat errata corrigere, satis mane transfretauerunt, et aedituum gratia palatium intrauerunt, sed loqui cum idolo nequiuerunt. Illo die fuit alter alteri pro solatio, intuitus picturarum pro cibo, et instanti nocte marmoreum pauimentum pro culcitra uel lecto. Sequenti uero die cum profanus ille circa tertiam surrexisset, uocati ueniunt ante illum sobrii et insomnes, suam legationem absoluentes, et de satisfactione suorum, et de querela nostrorum; fecissetque eum episcopus satis tractabilem prudenti eloquentia et suaui, si posset serpens ille ab aliquo incantari; sed aspidis more surdus, et ueneno turgidus, mutatus est ab illo quem antea uiderant, imo detectus quem sub doli tegmine prius non cognouerant. Tamen instat episcopus, et ex parte praeualet, habet forum exercitus, et peregrinis suis rebus perditis patet egressus. Dicit ille se adhuc cum rege locuturum, et cito nuntios praemissurum, urget episcopum regredi priuata necessitas, ne cum eo faceret triduanum ieiunium. Ille bonum adhuc simulat, ut amplius noceat, exhibens forum, sed parce; locuturus cum rege, sed tarde. Dum ergo mittit nuntios et remittit, plures dies pertranseunt, et Franci quod ad uiam praeparauerant comedunt. Volebat regem ad suum palatium regredi, rex in suam ripam uel in mari ex equo colloquium fieri. Tandem quod caute distulerat, per nuntios reuelauit, et regis cognatam, quam regina secum habebat, cuidam suo nepoti coniugem, sibique baronum hominium requisiuit. Ob hoc duces itineris, et ubique forum et concambium competens promittebat, ubi hoc non haberent praedarentur, si castrum uel ciuitas negarent huiusmodi caperentur, si sumptis spoliis sibi uacuae dimitterentur. Offerebat insuper regi munera digna rege, et baronibus singulis suae congruentia dignitati. His auditis fuit iterum opus morarum, tum quia comes Morianensis, et marchisus de Monteferrato, auunculi regis, Aluernensis comes, et plures alii quos exspectabamus, ultra urbem in conspectu nostro tentoria fixerant, tum quia barones de imperatoris quaestione dissentiebant. Graeci autem qui solebant urgere transitum, prohibendo tardabant. Igitur egregii milites per montana dispersi, morae prouidentes et itineri, praedis replent exercitum, Graecorum damno suis ementes nauigium. Offerunt igitur quod prohibuerant, transductique recipiunt quos exspectauerant. [4,9] Interea dum quod requirebat imperator in dubio est, Perticensis comes Robertus, regis germanus, cognatam suam reginae clam subripit, se cum quibusdam baronibus, illius subducens hominio, et cognatam suam nepotis eius matrimonio. Sic praecedit Nicomediam, et rex cum episcopis et aliis baronibus, imperatoris discutit causam. Dicebant quidam et maxime Lingonensis: « Ecce impius patefacit quod ante celauerat: uestrum requirit hominium, quorum seruus potuit exstitisse, promittens turpiter quod uictoria debuit acquisisse. Nos autem, charissimi, praeferamus commodis honestatem, obtineamus uiribus quod ipse quasi cupidis et timidis pollicetur. Turpe est enim in praesenti tam gloriosum habere dominum, et infideli facere hominium. » Alii uero, quorum numerus et ratio superauit, huiusmodi respondebant: « Ex consuetudine post regem plures dominos habere possumus, quorum feodos possidemus, sed illi fidem principaliter obseruamus. Si iudicamus hoc esse turpitudinem, deleamus consuetudinem. Nunc autem imperator sibi timens nostrum requirit hominium. Si ergo turpe est nos ab eo timeri, si est inhonestum quod minoribus facimus nos facere imperatori, dimittamus. Si uero metus imperatoris, uel mos nostrae consuetudinis, nec regi facit iniuriam, nec nobis uerecundiam, acquiescamus nostrae consuetudini, pro nostro commodo illius parcamus formidini, uelimus commoda prouidentes itineris necessitati. Nemo nostrum nouit hanc terram, igitur opus est duce; contra paganos properamus, Christianorum utamur pace. » Dum haec aguntur, omnes fere quos rex exspectauerat, transfretarunt, quorum nomina mihi dolor est recitari, quia mortes eorum immaturas aspexi; et esset forsitan legenti taedium, qui quaerit utilitatis uel probitatis exemplum. [4,10] Et quoniam solus imperator erat ulterius causa morandi, imperat rex castra moueri. Quod ille audiens, praemissis nuntiis post eum properat, determinans quoddam castrum eorum colloquio; in quo sibi cauit uicini maris adunato nauigio. Rex autem Alemannorum aemulus, quorum bonam famam laetus audierat, et similem festinanter quaerebat, nec morari uoluit, nec colloquium respuit. Igitur exercitu praecedente reuertitur, ducens secum baronum gloriam et militum multitudinem expeditam. Aegre tamen ferebat quod ille suorum hominium requirebat, sed Dei seruitio putabat esse utile quod promittebat. Si Christianus esset, illud sine aliqua exactione deberet; sed dicebat quod nostram gentem iam expertam suo regno timeret. Et esset ante illos quidquid foret eis utile fugiendum, si non eum facerent tali satisfactione securum. Rex autem contra paganos de festinatione succensus, ad illius uoluntatem rigorem sui animi maluit inclinare, quam Dei seruitium aliqua occasione tardare. Conuenientes igitur, pactiones prius exponunt, uidelicet quod ei rex nec castrum nec ciuitatem quae sui iuris essent auferret. Satis est haec rationabilis et modesta petitio, quam subsequitur aeque liberalis, sed fallax promissio. Ut enim paci regiae imperialis gratia responderet, adiecit quod duo uel tres optimatum suorum cum rege procederent, quem recto itinere conducentes, forum competens ubique ministrarent. Ubi autem hoc deesset, praedationes castrorum, et urbium captiones sine querela toleraret, si sumptis spoliis terra illi uacua remaneret. [4,11] Tunc temporis rex Rogerius Apuliensis illum importune et feliciter impugnabat et locis pluribus expugnabat. Contra quem si regem nostrum sibi sociare potuisset, omnem illi thesaurorum copiam effudisset. Sed cum eum nequiret ad hoc flectere, uel assidua prece, uel incredibili promissione, de supradictis alter alteri mutuo sese foedere sociauit. Deinde sumpto baronum hominio, et rege cum illis donis satis imperialibus honorato, hic post exercitum properauit, ille sacrilegus nouo periurio maculatus, exuto timore remansit, forum longo tempore necessarium paucis diebus exhibens, et promissos duces itineris nunquam reddens. [4,12] Illo die sol uidit scelus quod ferre non potuit, sed ne uideretur illud aequare proditioni Dominicae, seruiuit mundo dimidius, et dimidius se abscondit. Cum igitur exercitus dimisso rege procederet, et solem in forma dimidii panis magna diei parte conspiceret, uerebatur ne ille qui super alios fide lucebat, dilectione feruebat, spe superna tenebat, proditione Graecorum aliqua portione sui luminis priuaretur. [4,13] Sed aliud accidit aeque dolendum. Imperator enim Alemannorum a duce suo proditus, et in concauis montibus clam relictus, multis suorum iaculis Turcorum confossis millibus, retrocedere compulsus est sicut postea referemus. Quod postquam didicimus, quid significaret coeleste prodigium rectius exposuimus, dicentes nostrum regem et Alemannum unum esse solem, quoniam unius fidei lumine coruscabant; et hunc lucere dimidium, et dimidii circuli radios abscondisse, quando rege feruore solito tenente cursum, Alemanni retrocedebant.