[3,0] LIBELLUS TERTIUS. [3,1] Hucusque lusimus, quia nec damna pertulimus ex malitia hominum, nec pericula timuimus de astutia subdolorum. Ex quo autem intrauimus Bogariam, terram Graecorum, et uirtus laborem pertulit, et sensus exercitium. Ingressuri desertum, in Brundusio paupere ciuitate uictualibus onustamur, quae maxime Hungaria per Danubium ministrauit. Erat ibi tanta nauium multitudo, quas Alemanni adduxerant, ut domibus aedificandis, et igni ciuibus in longum sufficerent. Harum minores nostri accipiebant, et transducto amne, de quodam castro Hungariae non longe posito, necessaria conuehebant. Hic primo cupream monetam et stammas offendimus; et pro una earum V denarios, et pro XII solidis marcam tristes dabamus, uel potius perdebamus. Ecce in introitu suae terrae Graeci periurio maculantur. Debetis enim iam dicta reminisci, illos scilicet pro suo imperatore forum idoneum et concambium nostris iurasse. Caeterum deserta transiuimus, terramque pulcherrimam et opulentissimam, quae sine interruptione protenditur usque Constantinopolim intrauimus. Hic primo coeperunt iniuriae fieri et inueniri; nam caeterae regiones quae nobis necessaria competenter uendiderunt, nos omnino pacificos inuenerunt. Graeci autem suas ciuitates et castella obseruabant, et per murum funibus uenalia submittebant; sed nostrae multitudini non sufficiebat uictus tali mora ministratus. Peregrini ergo, in rerum abundantia penuriam non ferentes, praedis et rapinis sibi necessaria conquirebant. Visum tamen est aliquibus hoc Alemannorum nos praecedentium culpa fuisse, qui cum omnia praedarentur, inuenimus eos insuper aliqua suburbia combussisse. Nam (quod aegre referendum est) Philippopolis extra muros nobilem burgum Latinorum habebat, qui superuenientibus abundanter pretio necessaria ministrabat. Ubi cum tabernis insedissent Alemanni, malo auspicio adfuit ioculator, qui licet eorum linguam ignoraret, tamen sedit, symbolum dedit, bibit, et post longam ingurgitationem, serpentem quem praecantatum in sinu habebat extrahit, et scypho terrae imposito superponit, et sic inter eos quorum mores et linguam nesciebat, caeteris lusibus ioculatoriis sese frangit. Alemanni quasi uiso prodigio illico cum furore consurgunt, mimum rapiunt, et in frusta discerpunt. Scelusque unius omnibus imputant, dicentes quod eos occidere Graeci ueneno uolebant. Turbatur urbs tumultu suburbii, et dux cum turba suorum ut sedaret turbam foras inermis sed festinus egreditur, Turbatus autem a uino et furore oculus Alemannorum non arma uidet, sed cursum. Unde causa pacis accurrentibus occurrunt irati, putantes a se homicidii uindictam exigi. Illi autem fugientes in urbem recepti sunt. Tunc sumptis arcubus (haec enim sunt arma eorum) denuo exeunt, fugant quos fugerant, occidunt, uulnerant, expulsisque omnibus de suburbio, cessant. Ibi multi Alemannorum occisi sunt, et maxime in hospitiis, et pro pecuniis suis in speluncis proiecti. Resumptis ergo animis et armis, ut uindicarent suam uerecundiam et aliorum necem, redierunt et extra muros fere omnia combusserunt. Nostris etiam erant importabiles Alemanni. Nam quadam uice quidam nostrorum regiae multitudinis oppressionem uitantes, et ideo praeeuntes, iuxta illos hospitati sunt. Itur ad forum ab utrisque, sed Alemanni non patiebantur ut Franci aliquid emerent, nisi postquam ipsi exinde satis habuissent. Inde rixa, imo garritus oboritur, ubi enim alter alterum non intelligens, cum clamosa uoce impetit, garritus est. Franci ergo percutientes et repercussi, de foro cum uictualibus redierunt. Alemanni autem, quia multi erant, paucorum Francorum superbiam dedignantes, contra illos arma sumunt, furiose inuadunt, illique similiter armati animose resistunt. Sed Deus illud nefas nocte cito superueniente finiuit. Nocte illa ignis eorum nec exstingui potuit, nec consopiri, quia mane debacchantes acrius surrexerunt. Sed sapientes eorum, stultorum genibus prouoluti, humilitate et ratione insaniam sedauerunt. Sic Alemanni praecedentes omnia perturbant, et ideo Graeci subsequentem nostrum pacificum fugiebant. Conuentus tamen ecclesiarum, et clerus omnis de ciuitatibus exeuntes, cum iconiis suis et alio Graeco apparatu, illum semper cum timore et honore debito suscipiebant. Dux quoque Hesternensis, cognatus imperatoris, in uia regi semper adhaerens, et pacem indigenis, et ex parte forum fecit exhiberi peregrinis. Qui regi de uictualibus satis honorifice seruiebat, sed ipse inde sibi parum uel nihil retinens, modo totum diuitibus, modo pauperibus diuidebat. Ideoque cum illo pax districtius seruabatur, quia ibi minus necessitatis et amplius erat timoris. Multae uero illum praecedebant acies et sequebantur, uel de foro, si poterant, uel de praedis quia hoc poterant, sibi abundantiam conquirentes. Tandem uenitur Philippopolim, ubi Aluisus uenerandus Atrebatensis episcopus, dum legatione Constantinopolim fungeretur, octauo Idus Septembris in sancta confessione obierat. Hic post longam aegritudinem dum inter festum sancti Bertini, cuius monachus fuerat, et Natiuitatem beatae Mariae acrius urgeretur, obortis lacrymis, quarum gratiam semper habuerat, monachis suis et clericis conuocatis dixit: Charissimi, festum sancti Bertini honore debito celebratis, sed quia solemnitati beatae Mariae uobiscum non interero, impendite mihi gratiam quam potestis, ut praeoccupantes eam, sumptis libris omne mihi seruitium solemniter decantetis. Illi autem flebiliter obsequentes, diei et noctis omne seruitium morosius decantarunt. At ille quotiescunque illud, Aue, singulare, uel nomen Virginis audiebat, in ipso mortis articulo, nitu debili, sed deuoto surgebat. Post haec reddidit Virgini animam, cuius ipsa tam deuote iam tenebat memoriam. Corpus autem eius extra urbem in ecclesia Sancti Georgii, ante altare uenerandam habuit sepulturam Ad cuius tumulum rex postmodum ueniens, illum obiisse doluit et cum suis episcopis et abbatibus ei lugubres exsequias iterauit. Sciendum quoque est quod nos pro certo uidimus febricitantes prius subtus feretrum, deinde supra tumulum obdormire, postmodum de sua sanitate Deo et defuncto episcopo gratias agere. His autem paululum intermissis, libet Alemannos Constantinopolim duci, imo etiam et transduci, debet enim res ordine quo gesta est recitari. Incedunt igitur satis audacter, sed minus sapienter, quia, dum in terra illa ubique inueniunt opulentiam, et in ea non habent temperantiam, pedites eorum remanentes ebrii necabantur, et inhumatis eorum cadaueribus omnia foedabantur. Unde Francis sequentibus minus nocebant armati Graeci quam occisi Alemanni. Illi uero uenientes Andrinopolim, inuenerunt transitum Constantinopolim, partim resistendo, partim consulendo prohibentes, et apud Sanctum Georgium de Sisto mare strictius et solum fertilius asserentes. Sed imperator eorum resistentes et consulentes aequa lance uilipendit. Tendens ergo quo coeperat, in medio fere itinere pratum inuenit, fluuiolo quodam uel torrente irriguum, et mari contiguo terminatum. Dum igitur ibidem fixis tentoriis pernoctaret, erupit pluuia super eos quidem sicut audiuimus modica, sed in montibus tanta inundantia, ut eos potius raperet quam aspergeret. Torrens enim tumidus, et rapidus tentoria sibi obuia, et quidquid continebant inuoluens et rapiens, in mare uicinum praecipitauit, et ipsorum multa millia submersit. Imperator autem et superstes multitudo, non sine dolore quidem, sed tamen uelut sine damno tantum malum perferentes, consurgunt, et quasi audaciores redditi pro euentu Constantinopolim ueniunt. Erat ante urbem murorum ambitus spatiosus et speciosus, multimodam uenationem includens, conductus etiam aquarum et stanna continens. Inerant etiam quaedam fossa et concaua, quae loco nemorum animalibus praebebant latibula. In amoenitate illa quaedam palatia nimia ambitione fulgebant, quae imperatores ad iucunditatem uernorum temporum sibi fundauerant. In hunc, ut uerum fatear, deliciarum locum, Alemannus imperator irrupit, et undique pene omnia destruens, Graecorum delicias ipsis intuentibus suis usibus rapuit. Imperiale namque palatium et singulare quod muris supereminet urbis, istum sub se habet locum, et inhabitantium in eo fouet aspectum. Tamen si tale spectaculum Graeco imperatori stuporem attulit, uel dolorem repressit, et per suos Alemanni colloquium postulauit. Sed alius eorum ingredi ciuitatem, alius egredi timuit aut noluit, et neuter pro altero mores suos aut fastus consuetudinum temperauit. Rex interim Francorum, cui semper mos fuit regiam maiestatem humilitate condire, imperatori Alemannorum cum multa prece mandauit ut eum citra Brachium exspectaret, et quorum uoluntas eadem eumdem laborem susceperat, eodem consilio fruerentur. Ipse uero feruore quo coepit accelerat, et accepto a Graeco imperatore duce itineris, imo potius erroris et mortis, transmeat. Et licet ego praescripserim, et uerum sit de illius exercitu infinitos iam obiisse, audiuimus tamen a Graecis qui numerarunt transeuntes, eum cum nongentis millibus et quingentis sexaginta sex transfretasse. Venit ergo Nicomediam, ubi sui oborto scandalo schisma fecerunt. Imperator tetendit Iconium, frater autem eius Otto Frisingensis episcopus, et nobiles multi cum eo maritima tenuerunt. Flebiles eorum euentus et celeres, loco et tempore referemus; sed ad nostros interim redeamus. Venerandus Metensis episcopus, et frater eius Renaldus comes de Monçon, et Tullensis episcopus Alemannos non ferentes, cum copioso exercitu aduentum pacifici principis exspectabant. Sed Graeci quibus poterant iniuriis et maxime fori subtractione illos transfretare cogebant, dicentes se pactum cum eorum imperatore firmasse, quod nullum suorum ibi permitterent remanere. Regii uero nuntii qui adhuc in urbe morabantur, hoc audientes, et uerum esse credentes, litem illam tali pacto terminarunt, ut illi transmearent, et forum idoneum in aliam partem exspectantes haberent. Quo facto pauci Franci qui superuenerant remanserunt. Quos cum alios sequi monerent, cogerent nec impetrarent, immensam multitudinem Pincenatorum et Cumanorum ad eos debellandos miserunt, qui etiam in desertis Bogariae per insidias de nostris plurimos occiderunt. Illi autem quemdam terrae tumulum ascendentes, et in eo se bigis et quadrigis sepientes, uiriliter restiterunt. Ibi nostri primam perpessi sunt penuriam, quia forum non habebant, nec illi ab impugnatione cessabant. In urbe uero regii nuntii tarde licet hoc scientes, imperatorem adeunt nimia commotione ferentes. Cognito enim doloso scelere, de his qui transierunt pridie, conqueruntur, et maxime de his qui in urbe Christianorum ab infidelibus impugnantur. Tunc imperator quasi aliter Pincenatos inhibere non posset, iubet nostros accedere propius, et subtus se ad pedem palatii hospitari et mercatum praeberi. Igitur illi audito nuntio claustra sua qualiacunque exeunt, et quo iussi fuerant quasi nihil timentes incedunt. Cum ecce illos Pincenatorum alii persequuntur, alii locum illorum occupare nituntur. Illi autem celeriter et uiriliter reuertentes et persequentibus locum suum occupantibus animose restiterunt. Ibi multi pedites ut expeditius fugerent, suarum rerum proiicientes aliqua perdiderunt. Tunc quidam nuntiorum ardentius inflammati, Eurardus uidelicet de Britoilo, et Manasses de Bugues, et Ansellus dapifer Flandrensis, et quidam alii iudicantes melius honeste pati mortem suam quam turpiter uidere suorum, armantur, ciuitatem exeunt, iunguntur suis, et participes efficiuntur discriminis. Magister uero templi domnus Eurardus de Barris, et Bartholomaeus cancellarius, Herchembaudus Burbonensis, et quidam alii imperatorem aggredientes, eum quem tunc uiribus superare non poterant, ratione uicerunt. Iurat ille se hoc nescisse, suis petit ueniam, nostrosque facit iuxta palatium hospitari, et omni propulsa inquietudine, mercatum facit praeberi. Esset nuntiis satisfactum, nisi probarent scelus ex scelere; didicerant enim eum cum Turcis pacem habere. Et qui regi scripserat ad debellandas gentes incredulas secum ire, et se de illis nouam et gloriosam uictoriam habuisse, certum erat cum eisdem inducias duodecim annorum firmasse. Augebatur etiam ex hoc, et declarabatur perfidia, quod per regnum eius sola incedebat multitudo secura. Episcopus enim Lingonensis, et comes Warenensis, et quidam alii qui ad arma sibi praeparanda, ciborumque uiaticum Constantinopolim paucos praemiserant, magna rerum damna pertulerant, et suorum uulnera mortesque dolebant. Et hoc non semel accidit. Ex quo enim terram ipsius intrauimus suorum latrocinia, quia uiribus erant impares, perpessi sumus. Esset hoc forsitan tolerabile, et poterat dici mala quae pertulimus, malis quae fecimus meruisse, nisi blasphemia iungeretur. Nam si nostri sacerdotes missas super eorum altaria celebrabant, quasi essent profanata, lustrando et abluendo postea expiabant. Habent omnes diuites capellas proprias, picturis, marmore, et lampadibus sic ornatas, ut unusquisque eorum merito diceret: Domine, dilexi decorem domus tuae (Psalm. XXV) , si lampas in eis orthodoxae fidei coruscaret. Sed proh nefas! audiuimus scelus eorum morte luendum, quia quotiescunque nostrorum connubia contrahunt, antequam conueniant, eum qui Romano more baptizatus est, rebaptizant. Alias haereses eorum nouimus, et de more sacrificii, et de processione Spiritus sancti. Sed nihil horum nostram paginam sordidaret, nisi nostrae materiae conueniret. His enim de causis nostrorum incurrerant odium, exierat namque inter laicos etiam error eorum. Ob hoc iudicabantur non esse Christiani, caedesque illorum ducebant pro nihilo, et a praedis et rapinis difficilius poterant reuocari. Sed reuertamur ad regem, qui, licet fere diebus singulis nouos imperatoris nuntios habeat, causatur tamen moras suorum, quia quid cum eis agatur ignorat. Bona semper nuntiant, nunquam ostendunt, et minus creduntur, quia omnes eumdem adulationis semper habent prooemium. Polychronias eorum suscipit, sed uilipendit: sic enim uocantur reuerentiae quas non solum regibus, sed etiam quibuslibet suis maioribus exhibent, caput et corpus submissius inclinantes, uel fixis in terram genibus, uel etiam sese toto corpore prosternentes. Interdum imperatrix reginae scribebat, et tunc Graeci penitus frangebantur in feminas, omne uirile robur, et uerborum et animi deponentes. Leuiter iurabant quidquid nos uelle putabant, sed nec nobis fidem, nec sibi uerecundiam conseruabant. Generalis est eorum enim sententia non imputari periurium, quod sit propter sacrum imperium. Nec me putet aliquis odiosum genus hominum persequi, et odio eorum fingere quae non uidi, requisitus enim quicunque Graecos nouerit, fatebitur quia quando timent, nimia sui deiectione uilescunt et quando praeualent, graui subditorum oppressione superbiunt. Caeterum multo studio consulendo laborabant ut rex ab Andrinopoli ad Sanctum Georgium de Sisto gressum diuerteret, et ibi celerius et utilius transfretaret. Rex autem noluit incipere, quod Francos audiebat nunquam fecisse. Igitur eisdem uestigiis, sed non eisdem auspiciis Alemannos subsequitur praecedentes. Et cum ad unam dietam Constantinopolim propinquasset, suos nuntios habuit obuios, rumores de imperatore quos iam ex parte retulimus reportantes. Tunc fuere qui regi consulerent retrocedere, et terram opulentissimam cum castellis et urbibus capere, et interim regi Rogerio, qui tunc imperatorem maxime impugnabat, scriberet, et eius adiutus nauigio ipsam Constantinopolim expugnaret. Sed uae nobis, imo Petri apostoli subditis omnibus, quod non praeualuerunt uoces eorum! Processimus igitur et nobis appropinquantibus ciuitati, ecce omnes illius nobiles et diuites, tam cleri quam populi, cateruatim regi obuiam processerunt, et eum honore debito susceperunt, rogantes humiliter ut ad imperatorem intraret, et de sua uisione et collocutione illius desiderium adimpleret. Rex autem eius timori compatiens, et petitioni obediens, cum paucis suorum intrauit, et eum in porticu palatii satis imperialiter obuium habuit. Erant fere coaeui et coaequales, solis moribus, uestibus dissimiles. Tandem post amplexus et oscula mutuo habita, interius processerunt, ubi positis duobus sedilibus pariter subsederunt. Circumstante autem corona suorum, loquuntur per interpretem; requirit imperator esse regis et uoluntatem, optans ei quae Dei sunt, quae sua sunt repromittens; utinam sicut honeste, sic uere! Si gestus corporis, si alacritas faciei, si uerba cordis intima demonstrarent, circumstantes illum nimio affectu regem diligere comprobarent; sed tale argumentum probabile est, non necessarium. Post haec sicut fratres ab inuicem discesserunt, et regem foras ad palatium in quo erat hospitatus, imperii nobiles conduxerunt.