CAPUT VIII. Docendi a clericis laici, unde origo adversitatum, et quomodo Deus has accidere permittat in hominis commodum, etc. (0258B) Ad haec etiam sciendum et pro spirituali melle in vascula cordium vestrorum recondendum quia quaecunque in creaturis adversitas vel in ipsa humana natura habetur vilitas, ex hominum primorum praevaricatione accidit. Postquam enim illi praeceptum divinum contempserunt, mox et in semetipsis et in omni creatura sibimet contraria habere meruerunt; in semetipsis quidem, quia illa honestissima beatae immortalitatis gloria, in qua et ipsi conditi sunt et quam omnes electi quandoque recepturi sunt, exuti, inhonesta quaedam verecundae carnis indicia in se senserunt, unde et nudos se esse erubuerunt (Gen. III) , in creaturis vero tot adversa quot ipsae sunt creaturae. (0258C) Nulla quippe invenitur creatura quae peccanti homini per aliqua nequeat obsistere adversa. Sed haec omnia Deus omnipotens in aliquam utilitatem convertit; aut enim castigat per haec homines, ut a pravitatibus suis convertantur, sicut saepe agitur per aeris intemperiem, per pestilentiam et famem, nec non per alia flagella; aut in his occasionem dat unicuique ut habeat unde qualitas eius probatur, sicut saepe contingit per hos, qui divitiis et potentia abutuntur, seu in quarumdam bestiarum ferocitate demonstrat diaboli malitiam, ut in leone et lupo. Nonne in cunctis adversitatibus iam commemoratis utilitas magna habetur? (0258D) Nunquid utile non erit quod latentes Ecclesiae hostes ideo accepta potestate permittuntur dominari ut et hoc appareat quales ipsi sint et alios persecutione sua, velut aurum in fornace, probatos efficiant? Nunquid utile non erit quod hostis invisibilis ferocitas et malitia per aliquas bestias feroces demonstratur? sicut enim leo et lupus visibiliter insidiantur animalium gregibus, ita et diabolus quaerens quem devoret (I Petr. V, 8) et ad perditionem trahat, invisibiliter insidiatur cunctis fidelibus. Et quomodo vos, qui libros nescitis, aliter malitiam diaboli invisibilis agnoscere possetis, nisi in aliqua creatura visibili vobisque cognita doceremini? (0259A) Talia ergo de elementorum cunctorum adversitate credentes, sentite de Domino, ut scriptum est, in bonitate (Sap. I, 1) , qui tam adversa quam prospera cuncta pro alicuius utilitatis vel pietatis dispositione decernit fieri in mundo. Quaecunque vero vilitas humanae naturae ex parentibus primis accidit, in tantum bonum versa est a Domino ut omnis superbiae morbus, qui hominibus instar angelicae naturae posset oriri, ex hac comprimeretur. Denique opus omne praecedens insinuat factori suo quo modo facere debeat sequens. (0259B) Sic et Deo omnipotenti angelicae dignitatis factura, ex parte per superbiam lapsa et per hoc quasi quoddam figuli vas in terram cadens fracta, ostendit alio modo aliud vas esse fingendum, non quasi ignaro tantae fracturae, sed ut nobis nota fierent quae facta sunt; ipse quippe praenoscens omnia, antequam fiant, insinuat nobis ex praecedentibus qualiter futura pensare debeamus quantumque necesse esset mutari sequentia, cum perirent prima. Quod enim vel angelos quosdam, vel homines primos cadere permisit, ad cautelam nostri fecit, ut per hoc nos instructi nihil de nobis praesumamus. Fecit ergo Deus in homine lapso sicut aliquis peritissimus medicus facere solet in homine aegroto. Si enim languoris eius qualitatem agnoscens sperat eum posse sanari, suscipit eum sanandum. Tunc si infirmitas exigit, imponit ei emplastra, materia quadam vilissima interdum confecta, adeo ut animalium vel avium stercore misceantur, carnibus quoque canum, vel vulturum, seu serpentium agantur. Praeterea si opus est, adustionem medicus addit. (0259C) Tale autem medicamen quamvis ad sanitatem carnis, sicut qui experti sunt testantur, utilissimum sentiatur, causa tamen fetoris et vilitatis suae contegitur. Quo etiam nos mystice instruimur ut omnem vilitatem, qua circumdati sumus, similiter contegamus quia non omnia utilia constant honesta. Utrumque igitur medicamen corporale, emplastri videlicet et adustionis quamvis vilissimum videatur, magnum tamen in se habet argumentum spiritualis medicinae, unde necessaria imitando moralitatis mella colligere potestis; nihil enim, ut ait Scriptura, in terris fit sine causa (Iob V, 6) , et quae naturaliter videntur vilia, constant ex significatione pretiosa. (0259D) Nam si per sordidum vel fetidum medicamen corpora sanantur, nec qualitas medicaminis, sed sanitas exinde procedens pensatur, cur mirum vel incongruum videatur, si Deus omnipotens, praescius omnium futurorum, medicus et salvator omnium in se credentium, simile aliquid in aegrotis animabus fecit, sanans eas vel potius praeveniens earum languorem, ut quidam sapientes medici agunt cum aliquo ignobili antidoto? Quod tamen nos decet contegere, sicut et primi parentes leguntur fecisse, quando se nudos esse erubuerunt; ne nobis confusionem, vel conditori nostro, qui per huiusmodi vilitatem humiliare nos decrevit, videamur iniuriam facere, et secreta cogitatione eum per hoc incusare quod nos potentia sua magis quam ex iustitia tam viles fieri permiserit. (0260A) Talia autem de Deo cogitare est aliquatenus contra eum superbire, quidquid enim illud est quod vel parentes primos peccare permisit vel nos per eorum praevaricationem vilitate aliqua circumdedit, hoc totum pro salutis nostrae causa fecisse credendus est. Et licet in hoc divinae sapientiae profunditas nequeat penitus investigari, quaerenda sunt tamen aliqua visibilium rerum argumenta, quibus eidem divinae sapientiae intellectus noster doceatur concordare, unde et ea, quae iam diximus de vilissimo genere medendi, in argumentum sumpsimus huius rei. Si ergo ex medicina vili potest acquiri ulla sanitas corporalis, credenda est etiam eodem modo provenire sanitas spiritualis. Omnis namque decor carnalis facile humana corda allicit ad elationem, sed vilitas reprimit ad humilitatem. (0260B) Ideoque placuit Deo ut hominem qui in maximum superbiae languorem ex conditionis suae decore incurrit, imposita sibi causa remedii aliqua vilitate perduceret ad humilitatis sanitatem. Sanitas quippe spiritualis non nisi remedio acquiritur humilitatis; humilitas autem humana non obtinetur nisi contritione aliqua. Ex quibus omnibus aperte potestis intelligere quia, ut scriptum est: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13) , quia talibus remediis superbiam humanam praevidit esse reprimendam quique remedia spiritualia, quae multis sunt incognita, ex corporalibus figuris et exemplis, quae omnibus pene sunt nota, docet esse quaerenda.