CAPUT III. Idem argumentum uberius pertractatur, pluresque e creatis figurae Trinitatis afferuntur. Ut autem tanti mysterii profunditas facilius intelligatur, libet adhuc in sole illius similitudinem quaerere. (0250A) Scimus namque omnes, quoniam in aestate quando calor solis maximus terram occupare solet, saepissime non solum in die, qua sol pariterque eius splendor videtur, sed etiam in nocte, cum neuter apparet, tantum calorem ab utroque procedentem sentimus ut vix eum sustineamus. Quapropter quia tantus calor, longe prius quam ipse sol splendorque eius appareat, sentitur, praecedere eum dici potest, licet ab illo nunquam recedat. Eadem de aromatum quorumlibet oderifera suavitate sentiri valent. Ubicunque enim incenditur thus, vel myrrha, vel alia huiusmodi species eorum quae procul absunt, nares priusquam visum dulci odore contingit, nec tamen ab incensus sui substantia recedit. (0250B) Si ergo tanta vis est utriusque caloris videlicet et odoris, ut praecedentes adventum eorum a quibus procedunt, demulcentesque sensum eorum quibus ingeruntur, substantiam propriam non relinquunt, cur non multo magis credenda est virtus Spiritus sancti quoslibet illustrare et praecedendo eorum corda adventui divino praeparare, nunquam tamen ab essentia propria recedens? (0250C) Qui enim totus est ubique, locus esse nequit, ubi desit, nisi quo tenebris malitiae et insapientiae fugatur, sicut scriptum est: Sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, etc. (Sap. I, 5.) Ubi autem idem Spiritus requiescat, Dominus per prophetam indicat, dicens: Super quem requiescit Spiritus meus nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? (Isa. LXVI, 2.) Libet adhuc per propositum solis mysterium ascendere, et illa evangelica verba considerare: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum (Ioan. I, 1) . Omnes namque serenam aciem habentes intueri aliquomodo, quantum reverberatus visu permittit, possunt, quia ipse solis splendor qui totam terram ambit nunquam solem relinquit, sed in illo semper est lumen de lumine micans. Si tanta facultas in creatura oculis corporalibus videri potest, multo magis in creatore et omnipotente Deo inesse credenda est. Sicut enim solis splendor semper in eodem sole est, et quorsum micando tendat, semper apud eum perseverat; ita semper in principio, id est, in Patre erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, semper scilicet Dei Filius in Patre manens, semper Deus de Deo, semper lumen de lumine splendens. Sed nec ipsa rotunda species solis a mysterio vacare videtur: omne enim rotundum nec finem habet nec initium. (0250D) Idem de Deo omnipotente credere edocemur. Quia dum illo nihil superius, nihil inferius, nihil latius invenitur, nullo termino concluditur. Prolato itaque illo, quod in sole tantummodo reperitur, sanctae Trinitatis mysterio, libet adhuc duo proferre, ut hi qui subtilia quaeque de sanctae Trinitatis fide dicta vel scripta nequeunt intelligere, doceantur in quibusdam elementis eamdem fidem investigare. In aqua igitur quam tribus personis appellare solemus, dicentes. Ille fons, ille rivus, illud stagnum Trinitas, sed unius elementi substantia inesse comprobantur. (0251A) Licet enim in personis fons et rivus atque stagnum differant; in una tamen substantia conveniunt: ubi quoddam quod et de sole dixi potest inveniri. Nullus denique rivus absque fontis sui substantia defluit, quousque fons ebulliendo subsistit. Caeterum si fons exsiccatur, et fontis persona privatur. Sed et stagnum satis convenit personae Spiritus sancti: quoniam sicut fons et rivus confluentes in stagnum unius elementi substantiam habent, ita et Pater et Filius in unitate Spiritus sancti convenientes unum sunt, et unam substantiam efficiunt. In accensa quoque candela inveniri potest, ut reor, idem sanctae Trinitatis mysterium. (0251B) Nam cum ardens elementis constet tribus, id est stuppa, cera, igne, personarum trium figuram tenet, sed unam substantiam; et sicut nulla candelae utilitas in stuppae et cerae confectione absque incensione erit, ita etiam illi qui in Patrem et Filium credens Spiritus sancti ignem ab cis separat, nil proderit huiusmodi fides. His igitur exemplis de sancta Trinitate prolatis, quae, ut arbitror, omnibus plana sunt, iam cupio alia exempla ad moralem sensum pertinentia sparsim colligere. Primo quidem de parabolis quibusdam, quae in Evangelio ipsius Domini nostri ore leguntur prolatae; per has scilicet clericos specialiter admonens ut tantae doctrinae verba legentes, vel audientes mentem aliquatenus ab illecebris et pompis saecularibus retrahant. (0251C) Deinde vero ex variis rebus quae in hoc saeculo per visum vel auditum tam a laicis, quam clericis sentiri possunt, ut apium defloratio in variis locis; ut immensus solis splendor; ut ornatus et pulchritudo facturae ipsaque utilitas, quae in natura humana consistit; ut facultas et difficultas operandi in quibusdam temporibus; ut necessitas quotidiani esus; ut abundantia et penuria substantiae victualis. Ex his ergo omnibus laicos specialiter admonendos esse decerno; quia si semel eis quid significent reseratur, postea coram Deo nullam habent excusationem pro ignorantia litterarum; dum quotidie ab his quae possident et cum quibus versantur ad Creatoris notitiam instruantur.