CAPUT PRIMUM. Maxima necessitas et causa homines officii commonendi neglectus religionis, persecutio Ecclesiae, devastatio monasteriorum, etc. (0245A) Substantia igitur quae per se sine ullius adminiculo subsistere valet, Deus solummodo est. Illa autem substantia, cuius totum esse in alterius consistit potestate, creatura profecto esse probatur. Sed sicut divina substantia in tribus constat personis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita et creatura in tribus distat differentiis. (0245C) Aut enim est rationalis, ut angelici spiritus et homo; aut animalis, ut omnia quae flatu vitali sine ratione potiuntur; aut neutrum est, habens tantummodo esse, ut arbores et lapides: unde omnino patet quia omnis creatura Deo, a quo omne quod est habet, se quoque subdere debet; cuius nimirum subiectionis omnis ratio et observantia ad solam rationalem creaturam pertinet, id est ad angelos et homines. Sicut enim hi soli caeteris creaturis excellentiores sunt conditi; ita etiam ab his solis exigitur subiectio et cultura Dei, et aut pro subiectionis studio remunerantur, aut pro repugnantia atque superbia puniuntur. Sed quia huiusmodi iudicium in angelicis spiritibus iam factum est (nam quidam eorum pro obedientiae suae meritis ita beatitudini sempiternae sunt deputati, ut nihil aliud quam bonum velle possint; quidam vero pro superbia in aeternas poenas proiecti ad nulla nisi ad mala rationem datam flectere queunt) soli homines adhuc restant qui concessam rationis et arbitrii facultatem ad utrumque divertere valeant. (0245D) Unde et ipsi solummodo instruendi et admonendi sunt ut sibi iugiter proponentes utrosque bonos scilicet et malos spiritus, eligant potius bonorum merita sequi praeceptis divinis obediendo, quam malorum poenis associari ei resistendo, sine quo nemo potest salvari. Hoc igitur sit primum quod omnes homines hortamur intentione maxima considerare. Sanae namque menti integraeque rationi ipsum solum sufficere posset, etiamsi nulla alia tremendi iudicii exempla nosset. Sed quia adversarius noster diabolus leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8) , pluresque inter tot millia hominum, proh dolor! (0246A) fragiles, quam fortes contra eumdem adversarium modo inveniuntur, opus est cunctis fidelibus ut et ipsi circumeuntes quaerentesque qualiter tanto resistant adversario, invicem se variis modis instruant et admoneant ne Ecclesia sancta sub temporis praeteriti Patribus bene fundata et suffulta penitus destruatur sub temporibus nostris, in quibus mille annis pene expletis iuxta prophetiam in Apocalypsi praedictam Satanas solutus esse videtur: non enim solummodo occultis ut antea insidiis quosque decipit, sed etiam aperte prorumpit peritissimos subvertens et ad pessima quaeque instigans. Quid rogo peius esse poterit quam monasteria ad laudem Dei sanctorumque suorum venerandam memoriam ab antiquis principibus constructa, nunc ob inexplebilem quorumdam avaritiam destruere? (0246C) Quis namque fidelium religiosorum attendens quanta modo, cum omnia divina praecepta et miracula sanctorumque Patrum documenta sint plurimis notissima, coenobiorum destructio fiat non solum a laicis depraedantibus et rapientibus praedia eorum, sed etiam a clericis ipsisque abbatibus ultro offerentibus, quasi quaedam venalia sibimet commissa bona, unde alendi forent non solum monachi, sed etiam familia commissa, nec non pauperes et peregrini advenientes, non possit coniicere destructionem sanctae Ecclesiae? Non statim doleat quod hostis antiquus tantam malitiam et persecutionem potuerit exercere in Christianos, per alios Christianos, et per eos maxime qui constituti sunt pastores Ecclesiae? Nam si talis destructio locorum sanctorum a barbaris ageretur, Christianorum bello essent reprimendi, si aliter nequirent corrigi; sed, proh dolor! (0246D) tanta pax et concordia in huiusmodi habetur nequitia, ut, paucissimi exceptis, non inveniantur qui de tantae persecutionis curent miseria, quasi Christianae religionis ignari, et tanquam hoc, quod monasteria cuncta pro Christi sanctorumque honore constructa fuerint, obliti. Quod dico miserabile quidem est dictu, sed multo miserabilius actu, cum hi qui ad hoc specialiter vacare desiderant, ut in coenobiis sub religione disciplinaque spirituali viventes Deo servirent, et pro eorum salute, qui a saecularibus pompis se adhuc continere nequeunt, iugiter intercederent, substantia, qua ad quotidianum victum et vestitum indigerent, privantur. Quanto enim quis possessiones proprias pro Dei amore contempserit, tanto magis ex communi statu coenobii quo confugerit, necessaria quaeque sibimet dari indiget; quia quandiu in praesenti vita subsistit, nullus homo victu et vestitu carere poterit. Unde qui coenobitis aufert praedia, quibus sunt procurandi, et divini servitii et totius monasticae religionis destructor esse convincitur. (0247A) Ad haec etiam reus efficitur, quia abstulit unde pauperes, peregrini et hospites sancta loca visitantes, recreandi forent iuxta sancti Benedicti statutum, imo iuxta ipsius Domini nostri praeceptum dicentis: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. (Luc XI, 41) . Ipse quoque his qui nunc eum in pauperibus et hospitibus suscipiunt, in extremo iudicio dicturus est: Hospes fui et suscepistis me (Matth. XXV, 35) . Haec igitur de illo solo peccato, quod in destructione coenobiorum agitur, breviter commemoravi. Si quis vero diligenter considerare voluerit caetera Christianae religionis statuta, inveniet ex eis plurima pari Christianorum persecutione destructa. Quis enim locus est modo sine rapina aut bello? (0247B) Ubi sunt iura Christianae legis et protectio metuendi regis? Ubi sunt, quaeso, pastores et defensores Ecclesiarum qui resistant devastatoribus pauperum et viduarum? Quinimo qui dicuntur pastores et defensores, quique animam suam dare deberent pro commissis ovibus, facti sunt persecutores, nulli parcentes, dummodo ipsi in deliciis vivant divitiisque affluant. Nonne haec atque his similia persecutionis sunt studia? Quam videlicet miserandam persecutionem ego infimus iugiter audiens et dolens, cum non possem aliquos sermone communi corrigere, tractavi vel scriptis eos admonere talibus, quorum sententiam tam laici quam clerici possint agnoscere. Nonne solem aliaque elementa aliquo sensu capere possunt, et quid officii gerant omnes simul agnoscunt? (0247C) Ipse profecto corporali visu privatus nequit se excusare a solis agnitione. Si enim non illius splendorem, certe vel illius calorem sentire valet. Praeterea cum aliquos exterius audit de splendoris solaris inmensitate loquentes, potest utique advertere interiori visu simul et auditu. Ipse enim ab homine nullo poterit evelli, dummodo huiusmodi aciem et auditum malitia nulla impediat. (0247D) Unde et Dominus noster auditores suos admonet, dicens: Qui habet aures audiendi audiat (Marc. IV, 9) . Et Ioannes in Apocalypsi: Qui habet, inquit, aures, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. III, 22) . Sed huiusmodi verba ideo more prologi praemittimus: ut quia de carnalibus spiritualia, de visibilibus invisibilia colligere scribendo volumus, lectorum simul et auditorum aures spirituales ad attendenda eadem aliquantulum excitemus.