[7,0] LIBER SEPTIMUS. [7,1] I. Breue compendium euentuum regni Francorum a coronatione regis Pippini usque ad finem Caroli Magni dynastiae. Anno ab Incarnatione Domini 1188, Pippinus Auster, maior domus regiae, principatum Francorum suscepit. Anno Domini 711, obiit Childebertus, rex Francorum. Anno Domini 712, obiit Pippinus senior; et filius eius, qui dicebatur Carolus Martellus, principatum usurpauit. Anno Domini 715, obiit Dagobertus rex iunior, XIV Kalendas Februarii; qui regnauit in Francia annis V. Secundo anno post mortem eius, pugnauit primum Carolus Martellus princeps contra Radbodum ad Coloniam, regnante Theodorico, filio suprascripti Dagoberti iunioris. Eo tempore gens impia Vandalorum Galliam deuastare coepit. Quo tempore, destructae ecclesiae, subuersa monasteria, captae urbes, desolatae domus, diruta castra, strages hominum innumerae factae, et multus ubique humani sanguis effusus. Ea tempestate, grauissime per totam Galliam detonabant Vandali, omnia flammis et ferro proterentes. Peruenientesque Senones ciuitatem, coeperunt eam omni arte iaculis et machinis infestare. Quae cernens praesul eiusdem urbis, Eboba nomine, exiens de ciuitate cum suis, fretus diuina uirtute, exterminauit illos ab urbis obsidione, fugientibusque illis, persecutus est eos, usque dum egrederentur de finibus suis. Anno Domini 741, obiit Carolus Martellus princeps, sepultusque est in basilica Sancti Dionysii Parisius. Hic res ecclesiarum propter assiduitatem bellorum laicis tradidit. Quo mortuo, Carlomannus et Pippinus, filii eius, principatum suscipiunt. Anno Domini 750, Pippinus electus est in regem, et Childericus, qui de stirpe Clodouei regis remanserat, consecratus est. Hic deficit progenies Clodouei regis. Anno Domini 768, Pippinus rex moritur, et filii eius Karolus, qui dictus est imperator Magnus, et Carlomannus eliguntur in regno. Anno Domini 771, Karlomannus obiit. Anno Domini 809, obiit Alcuinus philosophus, abbas Sancti Martini Turonorum. Anno Domini 814, obiit Carolus imperator Magnus, et Ludouicus filius eius, qui Pius dicitur, regnum Francorum et imperium Romanorum suscepit. Huius in tempore pagani diffusi sunt in prouincia quae Pontiuus pagus appellatur. Vicesimo igitur anno regni domni Ludouici piissimi imperatoris, rebellauit contra eum Lotharius filius eius, auferens illi regnum Francorum. Ipso anno, collecto exercitu copioso ualde, Ludouicus pater restituit sibi regnum, quod illi abstulerat filius. Anno Domini 840, obiit Ludouicus Pius imperator XII Kalendas Iulii. Eodem anno, facta est eclipsis solis feria quarta ante Ascensionem Domini, hora diei nona, II Nonas Maii. Vertente igitur anno, in die Ascensionis Domini fit bellum Fontanetum in Burgundia a quatuor filiis supradicti Ludouici, Carolo scilicet, Lothario, Ludouico et Pippino; ubi multus effusus est sanguis humanus. Ex quibus Carolus, qui appellatus est Caluus, regnum Francorum et imperium Romanorum obtinuit. Lotharius uero partem Franciae sibi uindicauit, quae usque in hodiernum diem ex suo nomine Lotharii regnum appellatur. Ludouicus autem Burgundiam sibi uindicauit, et unctus est in regem. Anno Domini 867, Carolus imperator, qui Caluus uocabatur, filius Ludouici piissimi imperatoris, cum secunda profectione Romam peteret, III Kalendas Octobris, in ipso itinere obiit Vercellis ciuitate ; ibique sepultus in basilica Beati Eusebii martyris, requieuit annis VII. Post haec autem per uisionem delatum est corpus eius in Franciam, et honorifice sepultum in basilica Beati Dionysii martyris Parisius. Suscepit autem regnum Ludouicus filius eius. Sequenti uero anno, Ioannes, papa Romanus, ad Gallias ueniens cum Formoso episcopo Portuensi, ferens secum pretiosissimas reliquias, primo Arelatum nauigio aduectus, per Lugdunum, aliasque ciuitates ad Tricasinam urbem accessit, ibique cum Ludouico rege, filio Caroli Calui, locutus, ad Italiam repedauit. Post haec defunctus est Ludouicus rex Francorum, Caroli Calui filius, reliquitque filium suum paruulum, Carolum nomine, qui Simplex appellatur, cum regno, in custodia Odonis principis. Eo tempore gens incredula Normannorum per Gallias sese diffudit, caedibus, rapinis, atque omni crudelitatis genere debacchata. Deinde Franci, Burgundiones et Aquitanienses proceres congregati in unum, Odonem principem elegerunt sibi in regem. Obeunte uero Odone Kal. Ianuarii {898}, recepit regnum Carolus Simplex, filius Ludouici. Sub ipso tempore uenerunt Normanni in Burgundiam ad Sanctum Florentinum. Occurrit autem illis Richardus, dux Burgundiae, cum suo exercitu in territorio Tornodorense, irruensque in eos percussit multitudinem ex eis in ore gladii, et reliqui fugerunt V Nonas Iunii. Tempore illo factus est terraemotus circa coenobium Sanctae Columbae uirginis, V Idus Ianuarii. Hoc tempore pagani obsederunt Carnotinam ciuitatem. Collecto igitur exercitu, Richardus dux Burgundiae, et Robertus princeps, irruerunt in eos, peremptis ex paganis sex millibus octingentis, et a paucis, qui remanserant, obsides capientes, XIII Kal. Augusti, in Sabbato, auxiliante illis superna clementia, per intercessionem sanctae Dei genitricis Mariae. Post haec igitur, mediante mense Martio, apparuit stella a parte Circii, emittens radium magnum, fere diebus XIV. Sequenti anno, fuit fames magna per totam Galliam. Deinde post quinque fere annos, Kal. Februarii, igneae acies uisae sunt in coelo diuersorum colorum, quod mirum fuit, alternis se insequentes. Ipso anno, fuit magna dissensio inter regem et principes eius. Ob hanc causam plurimae strages perpetratae sunt Christiani populi, sed, fauente Deo, omnis illa contradictio cessauit. Tertio autem anno post hanc persecutionem, defunctus est Rodulfus, dux Burgundiae, pridie Kalendas Septembris, sepultusque est in basilica Sanctae Columbae, in oratorio Sancti Symphoriani martyris. Secundo anno post eius mortem, Rodbertus princeps rebellauit contra Carolum Simplicem, unctusque est in basilica in regem III Kal. Iulii. Et nondum anno expleto, XVII Kal. Iulii factum est bellum Suessionis ciuitate inter Carolum Simplicem et ipsum Rodbertum, qui inuaserat Francorum regnum, ubi interfectus est ipse Rodbertus. Carolo uero a caede belli uictore reuertente, occurrit illi Herbertus, infidelium nequissimus, et sub fictae pacis simulatione, in castro quod Parrona dicitur, ut hospitandi gratia diuerteret, compulit, et sic eum dolo captum retinuit. Habebat enim idem Rodbertus sororem istius Herberti in coniugio, de quo ortus est Hugo Magnus. Illic itaque positus Carolus, Rodulfum, nobilem filium Richardi, Burgundionum ducem, quem de sacro fonte susceperat, una cum consilio Hugonis Magni, filii supradicti Roberti, et procerum Francorum, in regnum sublimauit. Idem autem Carolus Simplex, post longam carceris macerationem, defunctus est in ipsa custodia, et sepultus in basilica Sancti Fursei confessoris, quae est in ipsa Parrona castro. Unctus est uero in regem ipse Rodulfus, IV Idus Iulii, Suessionis ciuitate. His temporibus pagani iterum Burgundiam uastauerunt, factumque est bellum inter Christianos et paganos in monte Chalo, peremptis a paganis ex Christianis multis millibus, VIII Idus Decembris. Igitur defuncto Rodulfo rege XVIII Kalendas Februarii, sepelierunt eum in basilica Sanctae Columbae uirginis. Post mortem igitur Rodulfi regis, Hugo Magnus una cum Francis accersiens Guillelmum ducem, qui Longa-Spata dicitur, misit illum ad Ouiam, uxorem iam dicti Caroli Simplicis, ut inde reduceret Ludouicum filium eius. Fugerat enim ad patrem suum regem Anglorum, ob timorem Herberti et Hugonis. Veniensque illuc Guillelmus, datisque obsidibus sub sacramenti titulo matri eius, reduxit Ludouicum in Franciam. Igitur XIII Kalendas Iulii unctus est in regem Ludouicus filius Caroli Simplicis apud Laudunum. Secundo post haec anno, XVI Kalendas Martii, circa gallorum cantum usque illucescente die, sanguineae acies per totam coeli faciem apparuerunt. Sequenti autem mense, IX Kalendas Aprilis, Hungri adhuc pagani Franciam, Burgundiam atque Aquitaniam ferro et igne depopulari coeperunt. Post haec rebellauerunt Francorum proceres contra Ludouicum regem, super omnes autem Hugo Magnus. In ipso anno facta est fames ualida per totum regnum Francorum, ita ut modius frumenti uenundaretur XXIV {solidis}. Deinde, non post multos dies, captus est Ludouicus rex, filius Caroli Simplicis, dolo, Baiocas ciuitate, a Normannis, multis ex Francorum populo interemptis, consentiente Hugone Magno. Post haec, mense Maio, feria III, pluit sanguis super operarios. Et ipso anno, mense Septembri, Ludouicus rex totum tempus uitae suae plenum ducens angustiarum et tribulationum, diem clausit extremum {954}, sepultusque est Remis in basilica S. Remigii. Sequenti quoque mense, II Idus Nouembris, Lotharius iam iuuenis, filius eius, unctus est in regem Remis, et Hugo Magnus factus est dux Francorum. Secundo autem anno post haec, mense Augusto, obsedit supradictus Hugo Magnus Pictauis ciuitatem, sed nihil ei profuit. Dum enim obsideret eamdem urbem, quadam die intonuit Dominus terrore magno, disrupitque turbo papilionem eius a summitate usque deorsum, stuporque magnus inuasit illum cum exercitu suo, ita ut uiuere nequirent. Statimque in fugam uersi, recesserunt ab urbis obsidione. Fecit autem hoc Deus per intercessionem beati Hilarii, qui semper tutor et defensor illius est urbis. In ipso anno, defunctus est Gislebertus, dux Burgundiae, relinquens ducatum Ottoni, filio Hugonis Magni. Habebat namque Otto filiam illius Gisleberti in coniugio. Secundo anno obiit Hugo Magnus, dux Francorum, apud Drodingam Villam XVI Kal. Iulii, sepultusque est in basilica B. Dionysii martyris Parisius. Cui successerunt filii eius, Hugo uidelicet, Otto et Hainricus, nati ex filia Ottonis, regis Saxionorum. Hugo dux Francorum effectus est, et Otto dux Burgundionum. Defuncto Ottone duce Burgundionum, successit Hainricus frater eius. Sub ipso tempore oritur contentio inter Ansegisum episcopum Trecarum, et Rodbertum comitem. Eiectus uero ex ciuitate Ansegisus episcopus a Rodberto comite, perrexit in Saxoniam ad Ottonem imperatorem, adducensque Saxones, mense Octobri obsedit ciuitatem Trecas longo tempore. Venientes autem in praedam Senonis, occurrerunt illis Archembaldus archiepiscopus et Rainardus comes uetulus, cum magno exercitu in loco qui uocatur Villare; interfectisque Saxonibus, cum duce suo Helpone nomine, Senonenses exstiterunt uictores. Dixerat enim Helpo incensurum se ecclesias et uillas, quae sunt super Venena fluuium, usque ad ciuitatem, infigereque lanceam suam in portam Sancti Leonis. Interfectus autem cum populo suo a Senonensibus, reportatus est in patriam suam Ardennam a seruis suis. Sic enim iusserat mater ipsius Helponis, nomine Warna. Planxerunt autem cum planctu magno Rainardus comes et Archembaldus archiepiscopus; consanguineus enim illorum erat. Videns itaque Bruno dux, socius eiusdem Helponis, qui obsederat Trecas ciuitatem, quod mortuus esset socius suus Helpo cum suis, reuersus est in patriam suam. Deinde post non multos dies, Lotharius rex, congregans exercitum copiosum ualde, reuocauit in ditione sua Lotharium regnum, ueniensque ad palatium quod uocatur Aquisgrani, ubi manebat Otto imperator cum uxore, hora prandendi, ingressusque in palatium, nemine contradicente, comederunt et biberunt quidquid illi ad suos usus parauerant. Otto uero imperator, cum uxore sua et populo fugiens, reliquit palatium. Depraedato itaque Lotharius rex palatio et tota prouincia, reuersus est in Franciam cum pace, nemine persequente. Post haec, Otto imperator congregans exercitum suum, uenit Parisius, ubi interfectus est nepos ipsius Ottonis, cum aliis pluribus, ad portam ciuitatis, incenso suburbio illius. Iactauerat namque se extollendo, dicens quod lanceam suam infigeret in ciuitatis portam. Conuocans igitur Lotharius rex Hugonem ducem Francorum, et Hainricum ducem Burgundionum, irruensque in eos, fugientibus illis persecutus est usque Suessionis ciuitate. Illi autem ingressi fluminis alueum, quod dicitur Axona, nescientes uadum, plurimi ibi perierunt. Et multo plures consumpsit aqua, quam gladius uorasset. Et tanti ibi perierunt ut etiam aqua redundaret cadaueribus mortuorum. Aqua enim impleuerat ripas suas. Lotharius uero rex, constanter persequens illos tribus diebus et tribus noctibus, usque ad fluuium, quod fluit iuxta Ardennam, siue Argonam, interfecit ex hostibus maximam multitudinem. Desinens autem persequi illos Lotharius rex, reuersus est in Franciam cum magna uictoria. Otto uero imperator, cum his qui euaserant, cum magna confusione reuersus est ad propria. Post haec, non apposuit ultra Otto imperator uenire, aut ipse, aut exercitus eius, in Franciam. In ipso anno, pacificatus est Lotharius rex cum Ottone rege, Remis ciuitate, contra uoluntatem Hugonis et Hainrici fratris eius, contraque uoluntatem exercitus sui. Dedit Lotharius rex Ottoni regi in beneficio Lotharium regnum. Quae causa magis contristauit corda principum Francorum. Anno 976 obiit Lotharius rex iam senex, plenusque dierum, sepultusque est in basilica Beati Remigii Remis. Cui successit Ludouicus filius eius iuuenis. Anno 977 obiit Ludouicus rex iuuenis, qui regnauit in Francia annis VI. Sepultus est uero in basilica Beati Cornelii Compendio. Cui successit Carolus frater eius, filius Lotharii regis. Eodem anno rebellauit contra Carolum Hugo dux Francorum, eo quod accepisset Carolus filiam Herberti comitis Trecarum. Collecto igitur Hugo exercitu copioso ualde, obsedit Laudunum, ubi commanebat Carolus cum uxore sua. Exiens uero Carolus de ciuitate, fugauit Hugonem cum exercitu suo; incensa hospitia, ubi manebant hostes. Cernens itaque Hugo dux quod minime posset Carolum uincere, consilium habuit cum Ascelino traditore uetulo, qui erat episcopus falsus Lauduni, et consiliarius Caroli. Itaque tradens Ascelinus episcopus Laudunum noctu, quiescentibus cunctis, Hugoni duci Francorum, uinctus est Carolus cum uxore sua, et ductus in custodia Aurelianis ciuitate. Nondum autem ipse Carolus erat unctus in regem, resistente Hugone duce. Manens uero idem Carolus in custodia Aurelianis in turrim, genuit illi uxor sua filios duos, Ludouicum et Carolum. [7,2] II. Regna Hugonis, Roberti, Henrici et Philippi in Francia. Eodem anno unctus est in regem Remis ciuitate Hugo dux. Et in ipso anno Rodbertus, filius eius, rex ordinatus est. Hic deficit regnum Caroli Magni. In illis diebus, erat Remensium ciuitate archiepiscopus uir bonus et modestus, frater Lotharii regis ex concubina, nomine Arnulfus. Hugo autem rex inuidebat ei, uolens exterminare progeniem Lotharii regis. Congregansque in urbe Remensi synodum, idem Hugo rex inuitauit archiepiscopum Senonicae urbis, nomine Sewinum, cum suffraganeis suis. In quo concilio fecit degradare domnum Arnulfum, archiepiscopum Remorum, dolo nepotis sui, quem tenebat in carcere, dicens non debere esse episcopum, natum ex concubina. In loco uero eius consecrari fecit domnum Gerbertum monachum philosophum. Qui Gerbertus magister fuit Rodberti regis, filii istius Hugonis, et domni Leotherici archiepiscopi, successoris uenerabilis Sewini. Arnulfum autem fecit mancipari custodiae, Aurelianis ciuitate. Venerabilis itaque Sewinus archiepiscopus non consensit in degradatione Arnulfi, neque in ordinatione Gerberti. Iussio autem regis urgebat. Alii uero episcopi, licet inuiti, tamen propter timorem regis, degradauerunt Arnulfum, et ordinauerunt Gerbertum. Sewinus autem, plus timens Deum, quam terrenum regem, noluit consentire regis nequitiae, sed magis in quantum potuit, redarguit ipsum regem; propter quam causam ira regis contra eum efferbuit. Cum magno itaque dedecore expelli iussit rex Arnulfum de ecclesia Beatae Dei genitricis Mariae Remensis, et sic alligatum retrudi in carcerem. Alligatus autem in carcere Aurelianis ciuitate, ubi detinebatur nepos eius Carolus, mansit ibi annis tribus. Nuntiantur haec omnia praesuli Romano. Qui ualde indignatus super hoc, interdixit omnes episcopos, qui Arnulfum deiecerant et Gerbertum ordinauerant. Misit quoque Leonem abbatem a sede apostolica ad domnum Sewinum archiepiscopum urbis Senonicae, qui uice sua in urbe Remensi synodum congregaret; mandans illi ut sine dilatione reuocaret de carcere Arnulfum et degradaret Gerbertum. Collecto igitur concilio, iterum in urbe ex iussione apostolica reuocatus est Arnulfus de custodia, et cum honore magno receptus in propria sede. Gerbertus autem intelligens quod iniuste pontificalem dignitatem suscepisset, poenitentia ductus est. Altercationem uero Gerberti pontificis et Leonis abbatis, ualde utilem, plenius inuenies in gestis pontificum Remorum. Post haec domnus Gerbertus electus est pontifex in urbe Rauenna ab Ottone imperatore et a populo eiusdem urbis, residensque in eadem urbe pontifex quamplurimos annos, defunctus est papa urbis Romae, statimque omnis populus Romanus sibi dari acclamat domnum Gerbertum. Assumptus autem de urbe Rauenna, ordinatus est pontifex summus in urbe Roma. Anno ab Incarnatione Domini 918, obiit Hugo rex, sepultusque est in basilica Beati Dionysii martyris Parisius. Cui successit Rodbertus, filius eius, regum piissimus et modestus. Anno Domini 999, uenerabilis Sewinus archiepiscopus ab imo coepit restaurare coenobium Sancti Petri Milidunensis, et monachos ibi mittens, abbatem Gauterium eis praefecit. In ipso anno tradidit Gualterius miles et uxor eius castrum Milidunum Odoni comiti. Congregans uero Rodbertus rex exercitum copiosum ualde, et Burchardus comes, conuocansque Normannos cum duce suo Richardo, obsedit castrum Milidunum. Castro igitur capto, suspensus est Gualterius, et uxor illius, in patibulo. Burchardus autem comes recepit castrum Milidunum, sicuti ante possederat. Igitur Rainaldus, comes uetulus Senonum, post multa mala perpetrata defunctus est, et sepultus in basilica Sanctae Columbae uirginis. Cui successit Fromundus filius eius, habens in coniugio filiam Rainaldi, comitis Remorum. Anno Domini 1000, indictione XIII, XVI Kalendas Nouembris, transiit ad Christum uenerabilis Seguinus metropolitanus episcopus. Post transitum uero illius, stetit ecclesia Senonica sine benedictione sacerdotali anno I. Acclamabat autem omnis populus sibi ordinari domnum Leothericum, nobilissimis ortum natalibus, tunc archidiaconum, omni bonitate conspicuum. Sed resistebant quamplurimi clerici, cupientes episcopalem conscendere gradum. Praecipue uero Frotmundus comes, filius Rainardi uetuli, natus ex mala radice, hoc non permittebat fieri, eo quod haberet filium clericum nomine Brunonem, uolens de eo facere episcopum. Dei autem nutu congregati suffraganei episcopi Senonicae ecclesiae, cum uoluntate et auctoritate apostolica, sublato omni timore humano, solemniter ordinauerunt domnum Leothericum in sede pontificali ut praeesset Ecclesiae Senonensi. Anno Domini 1001, obiit Hainricus, dux Burgundiae, sine filiis, rebellaueruntque Burgundiones contra regem Rodbertum, nolentes eum recipere. Ingressus itaque Landricus comes Autissiodorum tenuit ciuitatem. Anno Domini 1003, Rodbertus rex, assumptis Normannis cum duce suo Richardo, et exercitu copioso ualde, uastauit Burgundiam, obsidens Autissiodorum diebus multis. Burgundiones autem, nullomodo ei se subdere uolentes, unanimiter resistebant ei. Obsedit uero Auallonem castrum tribus fere mensibus, et famis necessitate eum cepit. Tuncque reuersus est in Franciam. Mortuo itaque Frotmundo comite Senonum, successit ei Rainardus filius eius, infidelium nequissimus. Hic persecutionem intulit ecclesiis Christi, et fidelibus eius, quanta non est audita a tempore paganorum usque in hodiernum diem. Archiepiscopus autem Leothericus, nimis angustiatus pro hac re, quo se uerteret omnino nesciebat. Totum uero se Domino committens, in orationibus et uigiliis exorabat Christum, ut eius superna pietas dignaretur auxilium ministrare. Igitur anno a Passione Domini 1016, indictione XIII, X Kalendas Maii, capta est ciuitas Senonum ab archiepiscopo Leotherico per consilium Rainoldi episcopi Parisiacensis, et regi Rodberto reddita. Rainardus autem fugiens, nudus euasit. Frotmundus uero frater eius, et caeteri milites de ciuitate, ingressi turrim, quae est in ciuitate, obtinuerunt. Rex autem, oppugnans eam diebus multis, cepit eam, et Frotmundum, fratrem Rainardi comitis, quem duxit in carcerem Aurelianis ciuitate, ubi et defunctus est. Rodbertus siquidem, rex Francorum, XXXVII annis regnauit, et coniugem probitate ac sapientia famosam, Constantiam habuit, quae generosam ei sobolem peperit Henricum, Rodbertum et Adalam. Anno autem Dominicae Incarnationis 1031, indictione XIV, Rodbertus rex obiit, et Henricus filius eius fere XXX annis regnauit. Rodbertus autem ducatum Burgundiae habuit, et tres filios genuit, Henricum, Rodbertum et Simonem. Henricus uero, qui primogenitus erat, Hugonem et Odonem genuit; sed ante patrem suum obiit. Hugo siquidem auo in ducatu successit, ingentique probitate pollens, tribus annis tenuit, ac deinde Odonem, fratrem suum, ducem ultro constituit, et ipse, Dei compunctus amore, monachus Cluniacensis fere XV annis religiose Deo militauit. Adala uero, filia Rodberti regis, Balduino satrapae Flandrensi in coniugio data fuit, quae multiplicem ei prolem peperit, Rodbertum Fresionem, Arnulfum et Balduinum, consules; Udonem Treuerensium archiepiscopum, et Henricum clericum; Mathildem quoque reginam Anglorum, et Iuditham Tostici ducis uxorem. His temporibus, dum Robertus et Henricus Gallis praefuerunt, decem papae in apostolica sede sibi successerunt, id est Gerbertus Philosophus, qui Siluester dictus est, et Ioannes, Benedictus, et Ioannes frater eius, Benedictus quoque nepos eorum, Clemens, et Damasus nobilitate et ardore boni feruidus, Leo et Victor, Stephanus et Nicolaus. Henricus autem, Francorum rex, Bertradam, Iulii Claudii regis Russiae filiam, uxorem duxit, quae Philippum, et Hugonem Magnum, Crispeii comitem, peperit. Philippus uero post patris occasum XLVII annis regnauit, et Bertrandam, Florentii Frisiorum ducis filiam, in coniugium duxit, quae Ludouicum Tedbaldum, et Constantiam peperit. Anno ab Incarnatione Domini 1047, indictione XV, Guillelmus Nothus, dux Normannorum, Henricum regem in Neustriam adduxit, eoque adiutore contra cognatos homines suos apud Vallesdunas pugnauit, et Guidonem Burgundionem aliosque rebelles superauit, sibique subiugauit, aliosque fugauit. Post haec in potestate confirmatus, Mathildem, Balduini Flandriae marchionis filiam, uxorem duxit, quae quatuor filios, et quinque filias ei peperit, id est Rodbertum, Ricardum, Guillelmum et Henricum; Agathen ac Adelizam, Constantiam, Adalam et Ceciliam. Tam claram progeniem uaria fortuna per diuersos discursus egit, dieque suo quemque in occasum praecipitauit, sicuti stylus noster alias sufficienter notificauit. Seditiosis deinde insurgentibus, et inter praefatos principes dissensionem serentibus, ingens guerra inter Francos et Normannos orta est, unde multorum nimia strages facta est. Tandem anno Dominicae Incarnationis 1054, Henricus rex in Ebroicensem pagum intrauit, et ingentia, depraedando, siue concremando, detrimenta facere coepit, et Odonem, fratrem suum, cum multis millibus per Beluacensem pagum trans Sequanam direxit. Guillelmus autem dux cum turmis suis regem a latere comitabatur, et resistere pro opportunitate praestolabatur. Porro, Rogerium de Mortuomari et omnes Caletenses asciuit, et in regalem exercitum abire uelociter praecepit. At illi iussis cito obsecundantur, et occurrentes Gallis, apud Mortuum-Mare pugnauerunt, et uictoriam nacti, Guidonem Pontiui comitem ceperunt; Odonem uero, et Radulfum comitem de Monte-Desiderii pluribus peremptis fugauerunt. Tunc Leo papa sexto anno papatus sui obiit, cuius secundo anno Uticensis abbatia restaurata est, et Theodoricus. Sancti Ebrulfi primus abbas, Nonis Octobris consecratus est. Qui post VIII annos peregre profectus est, et in Cypro insula Kalendas Augusti defunctus est. Ad cuius sepulcrum miraculorum copia celebrata est. [7,3] III. Eduardus Anglorum rex. Henricus Germanorum rex et imperator. Contentiones Henrici imperatoris et Gregorii papae VII. Eduardus rex Anglorum, postquam XXIII annis regnauit, anno sexto Philippi regis Francorum hominem exiuit. Cuius genealogia de stirpe Sem filii Noe ita descendit. Sem genuit Arfaxat et Beadumg. Beadumg genuit Wala. Wala genuit Hatra. Hatra uero genuit Itermod. Itermod autem genuit Heremod. Heremod autem genuit Sceldunea. Sceldunea genuit Beaw. Beaw genuit Cetuna. Cetuna uero genuit Geatam, quem Geatam pagani iamdudum pro deo uenerabantur. Hic genuit Finggoldwlf, patrem Fidhulput. De quo Frealaf pater Frithowald. De quo Woden ortus est, a quo Angli feriam VI Wodenis diem nuncupant. Hic magnae sublimitatis inter suos et potentiae fuit - - -. Hic desunt nonnulla, quae tamen uidentur esse ueluti recapitulatio rerum illarum quas iam in superioribus libris fusius enarrauit, a transitu scilicet Guillelmi ducis in Angliam, usque ad annum Christi 1083. Anno ab Incarnatione Domini 1084, Henricus Teutonicus rex, multitudinem Saxonum, Alemannorum, Lotharingensium, aliarumque gentium coaceruauit, Italiam uiolenter ingressus penetrauit, Romam obsedit et expugnauit. Porro Romanis, pro cupiditate munerum, quae illis spoponderat, sese dedentibus, urbem cepit. Gregorium VII de sede apostolica expulit, et Witbertum, Rauennatium metropolitam, ei nefarie subrogauit. Tunc Gregorius Beneuentum secessit, et maxima dissensio, in orbe orta, magnum filiis Ecclesiae detrimentum generauit, et ad multorum perniciem diu permansit. Gregorius enim papa, qui Hildebrannus in baptismate dictus fuerat, a puero monachus fuit, omnique uita sua sapientiae et religioni admodum studuit, assiduumque certamen contra peccatum exercuit. Per singulos gradus ecclesiasticorum ordinum usque ad summi pontificatus apicem ascendit, in quo sexdecim annis legem Dei uigilanter obseruare studuit. Zelo quippe ueritatis et iustitiae inflammatus, omne scelus arguebat, nullique contra rectitudinem pro timore seu fauore parcebat. Inde persecutionem et exsilium ab indomitis et iugo Domini contrariis pertulit, nec tamen ab eis qualibet arte uinci usque ad mortem potuit. Henricum ergo, Teutonicorum regem, quia diuinae legis praeuaricator erat incorrigibilis, saepe admonuit, corripuit, ad postremum excommunicauit. Nam princeps praefatus uxorem suam, Eustachii Boloniensium egregii comitis filiam, reliquit, et sordidis adulterii uoluptatibus, ut porcus luto gaudens, inhaesit, Deique legibus et bonorum exhortationibus omnino infestus, obstitit. Godefridus, autem Lotharingiae dux, turpi repudio sororis suae moestus, bellum contra Henricum commouit, et multis in unum millibus congregatis cum eo conflixit, ipsumque cum dedecore uictum de campo fugauit, et sic iniuriam sororis suae uindicauit. Saepe idem rex proceres suos, quorum uxores, seu filias, seu praedia concupiscebat, ad curiam suam fraudulenter accersiebat, et occulte praemissis satellitibus suis, in uia securos perimebat. His aliisque multis nequitiis foedus rex se inficiebat, et innumeros complices pariter proditionis ad perniciem secum trahebat. Gregorius papa tantorum scelerum querelas ut audiuit, praefatum uirum, ut uitam suam emendaret, plerumque obsecrauit. Sed illo nequiter medicum et doctorem subsannante, nihil profecit. Saepe multorum praesulum synodum adunauit, et de Christiano imperio, quod tam turpiter et nefarie polluebat, qualiter corrigeret, tractauit. Denique Henricum saepius admonitum, et in facinoribus pertinaciter resistentem, iudicio synodi excommunicauit, et sub anathemate obduratum, potestate regni damnabiliter usurpata exspoliauit; et Conradum comitem auctoritate apostolica per plurimorum manus praesulum in regem consecrauit. Priuatus itaque Henricus per unum annum in domo propria conticuit, et comitatu, quem haereditario iure a parentibus susceperat, potitus, delituit. Sed auxilia multa, sumptibus de thesauro, quem cupiosum olim congesserat, dapsiliter datis, procurauit. Deinde multis millibus complicum aggregatis, commune decretum contempsit, publicus hostis rebellauit, contra Conradum regem pugnauit, ipsumque deiectum iugulauit, et exercitum eius uaria clade quassauit. Henricus itaque, hac uictoria elatus, imperium quod amiserat inuasit, rebelles coercuit, magnisque sibi uiribus adauctis, Romam obsedit, totumque conatum contra Gregorium papam exercuit. Menti eius, ut reor, penitus exciderat, quod Absalon ingentes turmas contra Dauid patrem suum congesserat, consilio Achitophel Giloniitis arma leuauerat, ipsoque patre cum suis discedente Ierusalem inuaserat, ac ad ultimum multa bellatorum millia pessumdederat; sed nefaria uoluntate in multis completa, miserabiliter perierat. Sic iste contra patrem suum arma sustulit, meritoque postea diram a prole sua persecutionem pertulit. Inquirentibus uero cur tam horrenda contra caput Ecclesiae praesumpserat, hanc tantae discordiae causam inter se et papam esse, cum cachinno asserebat, quod medicus aegrotum nimis acriter curare impatientem nisus fuerat. Obsidionem ergo ualidam rex effrenis Romae applicuit, Romanos minis et uiribus terruit, muneribus et promissis leniuit, et his modis ciues alliciens, urbem obtinuit. Deficientibus itaque Romanis, Gregorius papa Apuliam expetiit, ibique, a Normannis honorifice susceptus, quatuor annis habitauit, et mandata uitae filiis Ecclesiae propinans, finem laborum peregit. Tunc Henricus Augustus Witbertum Rauennatium metropolitanum, quem Clementem nuncupauerunt, in ouile Domini contra fas intromisit, et hac de causa grauis in mundo et diutina dissensio multos duplici morte mulctauit. Mediolanenses et Maguntii et multi alii, qui Witberto fauebant, Gregorianos omnes anathematizabant, armis quoque crudeliter impugnabant. Econtra Gregorius cum suis errantes Witbertinos ad unitatem Ecclesiae reuocabat, et redire contemnentes secundum ius ecclesiasticum excommunicabat. Odo, Sutriae comes, inuasoris Witberti nepos erat, omnesque tam peregrinos quam indigenas quos poterat ad nefariam partem deflectere ui precibusque elaborabat, et resistentes indebitamque subiectionem haeretico denegantes torquebat, aut morte ferali puniebat. [7,4] IV. Turbationes in regno Constantinopolitano. Roberti Wiscardi contra Dyrrachium expeditio. In tanta obscuritate catholica gemebat Ecclesia, orans Dominum, qui uera lux est et iustitia, ut, prostratis et ablatis discordiae auctoribus, pacem et ueritatem conferret in terra bonae uoluntatis hominibus. In diebus illis eloquens Graecia graui bellorum turbine quatiebatur, et ingentibus damnis afflicta, timore et luctu affatim replebatur. Bitinacius enim Graecus nimiae cupiditatis et proteruiae spiritu inflammatus, imperium inuasit, Michaelem Constantinopolitanum imperatorem, de regno expulit, et filium eius, qui in regno ei succedere deberet, oculis priuauit, et in carcere compedibus constrinxit, filias duas Roberti Wiscardi, quarum unam idem iuuenis desponderat, custodiae mancipauit. Perturbatus uero Michael in Italiam confugit, auxiliumque Normannorum sibi, sobolique suae humiliter efflagitauit. Magnanimus autem Wiscardus dux augustae maiestatis exsulem honorifice suscepit, obsequiis et fauoribus leniuit, et multiplex ei adiutorium alacriter spopondit. Nec mora, sicut pollicitus est, cum ulcisci uehementer molitus est. Verum multa laboriosa, nolente Deo, frustra comminatus est; sed ei ad effectum rem, quam summopere flagitabat, perducere permissum non est. Alexius, princeps militiae, iussu Michaelis in Paphlagoniam ierat, secumque contra Turcos, Niceam Bithyniae urbem obsidem captantes, exercitum Graeciae duxerat. Qui, dum audisset expulsionem ingenui imperatoris, et temerariam tyrannidem perfidi praesumptoris, exercitum alloquitur, et quid agendum sit percunctatur. Erat enim prudens et probus, audax et largus et amabilis omnibus. Omnes igitur ei fauent, eiusque iussu se promptos exhibent. Ille mox hortatur ut unanimes Byzantium obsideant, et imperanti iis uecordi tyranno uiriliter auferant. Obsidione itaque Constantinopolis aliquot diebus uallata est. Sed per Raimundum Flandrensem, qui praecipuus custos et ianitor urbis erat, consulto ciuium patefacta est. Alexius augustale palatium intrauit, Bitinacium de regali throno praecipitauit, prolixam ei barbam detruncauit, et carcerali custodiae illaesum commendauit. Ipse, cunctis gaudentibus, imperiale sceptrum et diadema sumpsit, regnumque XXX annis in aduersis et prosperis strenue nobiliterque rexit. Erat enim multum sapiens et misericors pauperibus, bellator fortis et magnanimus, affabilis militibus, munerumque dator largissimus, diuinaeque legis cultor deuotissimus. Ipse mox ut regnare coepit, filium Michaelis, quem caecatum retuli, de uinculis sustulit, et abbati coenobii Sancti Cyri tutandum tradidit. Ille uero, utpote mundo inutilis, monachus ibidem factus est, omnique uita sua cum seruis Dei commoratus est. Filias quoque Wiscardi praefatus heros, ac si ipse genuisset eas, amauit blanditer et pie tractauit, et fere XX annis sub tutela sua in deliciis educauit. Officium illarum erat mane, dum imperator de suo stratu surrexisset, manusque suas ablueret, mappulam et pectinem eburneum afferre, et barbam imperatoris pectere. Nobiles puellae facili gratoque seruitio a liberali principe deputatae sunt, quae post longum tempus Rogerio comiti Siciliae, Augusto fauenti ut amico redditae sunt. Quotidie mundi rota uersatur titubantis; Vera probant fieri mortales dicta Tonantis: Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur uobis. Ecce, sicut Michael pepulit Diogenem uitricum suum de regali solio, sic ipse de eodem culmine praecipitatus est a Bitinacio; qui nihilominus simili repulsa deiectus est ab Alexio. Alexius, cum patriarcha regiae urbis ac sapientibus et senatoribus regni Graecorum, definiuit ne sanctum imperium redderetur Michaeli, qui ad hostes publicos confugerat, et malefidis se et omnia sua Normannis commiserat, quibus moris est imperium sociis non reddere, sed auferre, et quos ab aliis debent liberare, atque ad obtinendum debitos fasces adiuuare, crudeli ritu demptis honoribus sibi penitus subiugare. Anglos igitur, qui, perempto Heraldo rege, cum proceribus regni Albionem reliquerant, et a facie Willelmi regis per Pontum in Thraciam nauigauerant, Alexius in amicitiam sibi asciuit, eisque principale palatium, regiosque thesauros palam commendauit; quin etiam eos capitis sui, rerumque suarum custodes posuit. A quatuor mundi climatibus in munere bellatorum cohortes contra eum conueniunt, ipsumque uita regnoque priuare multum conati sunt. Sed frustra uehementer laborauerunt. Nam ipse multas inimicorum insidias, protegente Deo, euasit, et in senectute sua Ioannem filium suum consortem imperii fecit. Sic cunctis sapienter intuentibus perspicere licet quod quem Deus defendit ac refouet, nemo deiicere uel annihilare praeualet. Procellis itaque tot motionum, ut diximus, in Illyrico saeuientibus, ac Michaele Italos ad auxilium sui sollicitante lacrymis et questibus, Robertus Wiscardus ex omni ducatu Apuliae et Calabriae fortem exercitum Normannorum et Langobardorum contraxit, et ualida classe parata, portum Ottrentae intrauit; deinde, prosperis uentis spirantibus, per mare Dyracio applicuit, et oppidanis uiriliter obstantibus, in fine mensis Iunii urbem obsedit. In exercitu quippe suo non plus quam X millia bellatorum habebat, nec numero, sed in fortitudine uirorum aduersarios terrebat, et bellicosam a priscis temporibus Adrasti et Agamemnonis Graeciam inuadebat. Robertus Gifardus et Gulielmus de Grentemaisnillo, aliique probatissimi tirones, qui nuper de Neustria uenerant, huic expeditioni aderant. Marcus Buamundus, Wiscardi filius ex Normannica matre, patrem iuuabat, partem exercitus ab absente patre prouido regimine ducebat, et in omnibus prudenter agens, futurae uirtutis specimen praestabat. Rogerius autem frater eius, cognomento Bursa, iussu patris in Apulia remanserat, et ducatum sibi ex haereditate matris debitum, custodiebat. Alexius imperator, Dyrachianorum planctu excitus ingentem exercitum aggregauit, et obsidentes urbem suam terrestri naualique praelio conterere sategit. Interea, dum Augustales ueredarii undique mitterentur, et cohortes bellatorum de insulis maris et de adiacentibus prouinciis contraherentur, quadam die Marcus Buamundus cum quinquaginta militibus pabulatum perrexit, et quingentis militibus, qui obsessis adminiculaturi exercitum expediti praeibant, forte obuiauit. Mox ut sese mutuo uiderunt, uere certamen inierunt. Porro Danai, Normannorum impetum non ferentes, terga uerterunt, multasque manubias amiserunt. Tunc aeream crucem perdiderunt, quam Constantinus imperator, pugnaturus contra Maxentium, uisa cruce in coelo, fecerat. Redeuntes itaque de conflictu Normanni gaudium ingens et uictoriae spem sociis intulerunt. Pelasgi autem grauissimum dolorem et diffidentiam pro amissa cruce Domini habuerunt, quam maximo auri talento redimere multum laborauerunt. Verum Wiscardus talem mercatum agere indignum duxit, quia aes in cruce pro uirtute Christi pretiosius omni auro aestimauit. Hanc itaque crucem secum in multis periculis portauit, quam post mortem eius coenobium Sanctae Trinitatis Venusiae reuerenter usque hodie custodit, et cum aliis sanctorum pignoribus excolit. Mense Octobri Alexius imperator Dyracio appropiauit, et legiones suas ex multis nationibus accitas ad bellum ordinauit. Deinde commisso praelio, magna sanguinis effusio facta est, et ingens detrimentum utrique parti, saeuo Marte furente, collatum est. Denique fidelem paucitatem et instantiam occidentalium peregrinorum Dominus de coelo respexit, eisque uictoriam concessit, copiasque Orientales, quae in uirtute sua confidebant, terruit et cum dedecore fugauit. Deinde Robertus dux, tam nobili triumpho exhilaratus, Dyracium reliquit, longiusque cum exercitu suo progressus, in Bulgaria hiemauit. Regionem enim circa Dyracium obsidione trium mensium deuastauerat, et nihil ibi unde homines uel equi subsistere possent dimiserat. [7,5] V. Robertus Wiscardus ad succurrendum Gregorio papae contra Henricum imperatorem in Italiam uenit. Romam expugnat. Gregorio instante, urbi parcit. Tunc legati Romanorum ad Robertum ducem cum litteris apostolicis uenerunt, eumque suppliciter salutantes, dixerunt: « GREGORIUS papa, o strenuissime dux, ut pater filium, te humiliter et obnixe obsecrat ut apostolicae sedi festinanter inuincibilis tua probitas subueniat, nec ullam huic subuentioni pro amore Dei excusationem praeponat. Henricus enim, Alemannorum rex, Romam obsidet, et papam cum clero sibi adhaerente in arce Crescentis inclusum coercet. Ibi nimirum papa circumseptus cum turma fidelis populi, timet defectione Quiritum, qui nimis cupidi sunt et uersipelles, deludi, et manibus inimicorum tradi irreuerenter. Ad te igitur ab illo missi sumus, celeremque opem tuam ad tantam necessitatem requirimus. Fortitudo tua super omnes inimicos tuos diuinitus sublimata est, nec ei mortalis manus resistere potest, quandiu Deo militaueris, et uicario sancti Petri, principis apostolorum, obedieris. » His auditis, magnanimus heros ualde anxiatus est. Nam uenerando papae a proteruis leonibus profligato, sicut Petro in carcere Herodis, succurrere desiderat, et exercitum suum, quem numero paucissimum inter multos hostes et callidos atque atroces computat, in terra aliena sine duce uelut agnos inter lupos relinquere uehementer haesitat. Tandem erectis luminibus mentis ad Dominum, a quo omne bonum procedit, conuocatis agminibus suis cum Buamundo filio suo, ait: « Semper obsecundare Deo, qui per communem Ecclesiae Catholicae pastorem alloquitur nos, oportet. Auxiliante Deo, iussioni papae obediam, et quam citius potero, ad uos redire satagam. Interea uos prudenter in hac prouincia requiescite, et inter hostes undique circumspecti estote. Si quis praesumpserit bello uos impetere, in uirtute Dei uiriliter resistite. Vos tamen cauete ne bellare incipiatis, nec occasionem praeliandi hostibus detis, neque indigenas, quousque regressus fuero, lacessatis. Iniunctam mihi a Domino seruitutem inibo, et si uita comes fuerit, celeriter redibo. Per animam Tancredi patris mei iuro, et hoc iureiurando uobis firmiter assero, quod, donec reuersus ad uos fuero, non utar balneo, barba mea non radetur, neque caesaries mihi tonsurabitur. » Post haec uerba bellicosus miles cum paucis commilitonibus mare mox ingressus est, Deoque ducente, in Apuliam profectus est, et inde assumptis armatorum coetibus Romam aggressus est. Porro Henricus imperator, ut ueraci rumore comperit quod Rodbertus dux Constantinopolitanum imperatorem superauerit, ac ad subuentionem papae quasi fulgur cum nimio impetu ex improuiso aduenerit, uariis euentibus solerter consideratis, ualde timuit, iamque facta cum quibusdam Romanorum proceribus pace, partem urbis recepit, ac postmodum occiduas regni sui partes repetiit. Maluit quippe sanus et liber honeste discedere, quam furibundum agonothetam exspectare, et repentini certaminis inuolui turbine. Dum tam graues tumultus et tot bellorum tempestates in mundo saeuirent, et regna terrarum ut puppem inter pelagi fluctus agitarent, uenerabilis Rodbertus, abbas Sanctae Euphemiae, postquam de bello Dyraceno in Calabriam rediit, ueneno, ut fertur, in esca sumpto, II Kalendas Decembris aegrotare coepit. Nam quidam, genere Saracenus, arte pistoria Brixensi coenobio seruiebat. Hic sororem Willelmi prioris, filii Ingranni, in matrimonio habebat, et pro quadam latenti causa, satisque parua, occultum contra abbatem odium gestabat. Unde instinctu diaboli ferculum eius ueneno corrupit, imitatus Ismaelem patrem suum, qui ferali ludo simplicem Isaac grauare studuit. Deinde uir Dei, monachis lugentibus, XIII diebus aeger iacuit, dataque confessione, sanctaque sumpta communione II Idus Decembris obiit. In ecclesia Sanctae Dei genitricis Mariae, quam ipse a fundamento construxit, sepultus est, et per singulos annos anniuersarius dies reuerenter celebrari ob memoriam eius constitutus est. Hoc libenter agitur a monachis, quos ipse in domo Dei ut pater filios educare molitus est. Pauperibus quoque uberem eleemosynam ipso die pro defuncto pastore largiri mos est. Appropinquante Wiscardo, turgentes Romani conuenerunt, et quod ab aduenis persecutoribus caput orbis impugnaretur indignum duxerunt. Multis igitur hortatibus animati, cum armis obuiam processerunt. Sed statim a Normannis in re militari nimis obduratis facto impetu, repulsi sunt. Deinde uictores, ciuibus misti fugientibus, urbem intrauerunt, iussuque feruidi ducis ignem tectis iniecerunt. Sic Wiscardus ferro et flamma sibi aditum Romae patefecit, nec ullus ciuium postea contra eum mutire ausus fuit. Deinde peruenienti ad turrim Crescentis papa cum clero obuiam exiit, pro labore et subuentu gratias egit, pro obedientia a reatibus absoluit, et aeternam ei a Deo benedictionem peroptauit. Post alternam heroum collocutionem, post depromptam a papa querelarum relationem, iratus dux subintulit huiuscemodi comminationem: « Romani ciues pessimi sunt et infidi, Deoque et sanctis eius pro innumerabilibus beneficiis sibi collatis sunt et erunt semper ingrati. Roma, quae mundi caput et peccatorum medicina olim dicta est, nunc habitatio draconum et totius nequitiae fouea facta est. Hanc igitur speluncam latronum ferro seu flamma destruam, sordidos nefariosque habitatores eius perimam. Persecutionem in episcopum, quam Iudaei coeperunt, Romani pertinaciter perficere conati sunt. Nonne sicut Iudaei Christum crucifixerunt, sic Romani membra Christi, Petrum et Paulum, martyrizauerunt? Quid dicam de Lino et Cleto, Clemente et Alexandro, Sexto et Telesphoro, Calixto et Urbano, Cornelio et Fabiano? Omnes hi pontificali cura mederi languentibus studuerunt, et a propriis ciuibus, quos saluare nitebantur, iniuriose perempti sunt. Denique quid referam de Sebastiano, quem sagittatum in cloaca suspenderunt gumfo? Quid de Laurentio, quem crati ferreo imposuerunt, et prunis subpositis ut piscem assauerunt? Quid de Hippolyto, quem alligatum equis indomitis discerpserunt? Quid de Hermete, Tiburcio, Zenone, Valentino, aliisque sanctis, quorum numerus humanae notitiae est incomprehensibilis? Fama refert, et astipulatur assertione multorum quod tota Roma perfusa est pretioso cruore martyrum, et in latrinis Romanorum innumera latent corpora sanctorum. Eadem crudelitas, quae tunc grassabatur in paganis, nunc debacchatur in falsis Christianis, qui cupiditate illecti fauent profanis, et contra Catholicam Ecclesiam auxiliantur haereticis insanis. Nulla igitur pietas eis impendenda est. Ultore gladio impios puniam, cruentam ciuitatem igne succendam, et Trans-Alpinis gentibus replendam, opitulante Deo, meliorem restituam. » Tunc papa ad pedes ducis corruit, lacrymisque profusus ait: « Absit hoc a me, ut Roma destruatur pro me! Non enim ad destructionem urbis, sed ad saluationem electus sum plebis. Malo Dominum nostrum Iesum Christum morte sequi, quam, peccatoribus punitis, iniurias meas nequiter ulcisci. Creatori quippe nostro contrarii sunt, qui statuta eius despiciunt, et ordinem Ecclesiae truculenter impediunt, Dominicumque gregem, ut lupi rapaces, dispergunt. Ipsius nimirum est iniuria et ultio, seruitus quoque et retributio. Nouit pios clientes, et abhorret aduersarios furentes. Eius igitur omnipotentiae nos et nostra commendamus, et corde beneuolo exoramus ut legi sacrae aduersantia censorio ense rescindat, et nos ad beneplacitam uoluntatem suam dirigat. » Sic iratum ducem papa leniuit, acceptoque consilio, de turre Crescentis cum clero sequaci exiuit, et comitante duce cum ualida manu ductus, Albam adiuit. Hanc itaque urbem Ascanius Iulius, Aeneae filius, condidit, et Constantinus Augustus sancto Siluestro papae dedit. Dux autem, apostolica benedictione accepta, iter ad mare accelerauit, et trans pontum coetus suos festinanter, ut eis iurauerat, expetiit. [7,6] VI. Graeci, absente Roberto, Normannos aggrediuntur. Robertus Wiscardus in Graeciam redit. Normanni in Italiam redeunt. Interea callidus imperator Graecorum, ut Robertum adiisse Italiam cognouit, ratus quod Normannos, absente duce, destitutos debilitare posset, insurrexit, multas cohortes adunauit, et inuitos ad bellum Normannos coegit. Commisso autem praelio, Normanni debiles in primis reperti sunt, et multis ex causis in initio certaminis territi et pene uicti sunt. Nam ut paucitatem sui, et absentiam fortunati ducis, et multitudinem hostium perpenderunt, pene fugam ante pugnam inierunt. Sed cum Buamundus in conflictu cum turmis suis uacillans trepidaret, et anxius Deum ex corde inuocaret, diuinae pietatis auxilium adfuit, et uox huiuscemodi desuper intonuit: « Buamunde, quid agis? Praeliare fortiter. Nam ille, qui patrem tuum iuuit, te similiter adiuuabit, si in illo confisus fueris, eique fideliter militaueris. » Hac uoce Normanni recreati et confortati sunt, et in antea progressi, Pelasgos acriter impulerunt; quorum impetu Achiui repente repulsi sunt, et terga uertentes, spolia multa indigentibus peregrinis dimiserunt. Regressus de Tuscia, Wiscardus suos hac uictoria sat hilares inuenit. Ipse quoque, tam nobili tripudio exsultans, Deo gratias egit. Buamundum uero, qui uulneratus fuerat in certamine, ut curaretur, misit ad medicos Psalerniae, quorum fama per orbem admodum diuulgata est excellentia medicinalis peritiae. Porro Dyraceni, dum Normannos perpendunt in Bulgariam longe progressos, pluresque prouincias de imperio Byzanteo militari manu adeptos, seseque ab auxilio Thracum, seu Macedonum, omniumque affinium suorum penitus remotos, diffidentes mutuo saepe tractant, qualiter sibi nimis in arcto positi consulant. Tandem procaciores quid agant uicissim diffiniunt, legatos ad ducem clam mittunt, pacem poscunt; et quod azylum urbis satellitibus eius tradant ueraciter promittunt. At ille quod postulant concedit, et CCC milites ad recipiendam urbem mittit. Noctu itaque uenientibus Normannis, ciuitas aperta est; quibus receptis pax inter utrosque, et securitas firmata est. Sichelguada, uxor Roberti Wiscardi, filia erat Guaimalchi ducis Psalernitani, sororque Gisulfi, qui ducatu priuatus fuerat per auidam inuasionem sororii sui. Haec Buamundum priuignum suum odio habebat, metuens ne per eum, quia fortior erat et sensu multaque probitate pollebat, Rogerius filius suus amitteret ducatum Apuliae et Calabriae, qui sibi competebat haereditario iure. Unde ipsa lethiferam potionem confecit, et Psalernitanis archiatris misit, inter quos enutrita fuerat, et a quibus ueneficiorum eruditionem perceperat. Protinus ipsi uoluntatem dominae et alumnae suae cognouerunt, et Buamundo, quem curare debuerant, uirus mortis contulerunt; quo percepto, ad mortem aegrotauit, patrique suo per nuntium languorem suum protinus intimauit. Callidus uero dux dolos uxoris suae subito animaduertit, ipsamque ante se tristis accersiens, sic interrogauit: « Viuitne Buamundus, dominus meus? » Quae respondit: « Nescio, domine. » At ille: « Afferte, inquit, mihi textum sancti Euangelii, et gladium. » Quibus allatis, gladium accepit, et super sacra sic iurauit: « Audis, Sichelguada! Per hoc sanctum Euangelium iuro quod si Buamundus filius meus hoc morbo, quo detinetur, mortuus fuerit, hoc ense interficiam te. » Porro illa tali allegatione nimis territa, salutare antidotum praeparauit, et medicis suis, per quos mortem parauerat, Psalerniam confestim transmisit nuntium, qui ut sibi periclitanti adminicularentur, blanditiis et precibus obnixis sollicitauit. Archiatri detectam fraudem et angustiam herilem audientes, et in futurum ne terribiles minae ducis explerentur precantes, toto nisi iuueni, quem laeserant, in omni exercitio physicae artis mederi certabant. Opitulante Deo, qui per eumdem Turcos et Agarenos, Christianae fidei hostes, comprimere decreuerat, aeger conualuit. Sed in omni uita sua, prae ueneno, quo infectus fuerat, pallidus permansit. Interea uersipellis et ingeniosa mulier multa secum reuoluebat, nimioque metu indesinenter stimulata, considerabat quod si legatus suus ad transfretandum mare tardaret, et aegrotus ante aduentum eius emigraret, illa iuratam sibi mortem ense mariti non euaderet. Igitur aliam econtra tergiuersationem truculentam et omnino exsecrabilem excogitauit. Veneno uirum suum, proh dolor! infecit. Protinus ut ille aegrotare coepit, et ipsa de ineuitabili casu eius non dubitauit, conuocatis parasitis suis cum reliquis Langobardis, noctu surrexit, et ad mare progressa, naues optimas cum omnibus suis intrauit, et omnes reliquas naues, ne Normanni eam persequerentur, incendit. Dum uero littus Apuliae attigit, quidam miles de satellitio eius clam egressus, Psalerniam noctu uenit, et Buamundum festinanter aggressus, ait: « Surge cito, et fuge, et salua te. » Cumque ille causam inquireret, nuntius respondit: « Pater tuus mortuus est, et nouerca tua in Apulia est. Huc autem festinat uenire, ut occidat te. » Nec mora Buamundus, tam graui rumore turbatus, asinum ascendit, clam urbem exiuit, ad Iordanum Capuae principem, consobrinum suum, confugit; a quo amicabiliter receptus, fraudes et minas nouercae suae euasit. Illa uero, ut Psalerniam peruenit, et egresso quem quaerebat, delusam se comperit, uehementer contristata est, et Rogerius filius eius, cognomento Crumena, amplum citra mare ducatum ex successione maiorum adeptus est. Undique nimiis anxietatibus aggrauati sunt in peregrina regione Normanni, dum maximum ac strenuissimum ducem suum uident muliebri dolo periclitari, et robur exercitus sui defectione Langobardorum, qui cum domina sua clam discesserant, imminui, et se non posse in Italiam, quia naues eorum combustae erant, sine graui mora et difficultate proficisci. Magnanimus itaque dux Robertum comitem Lorotelli, et Goisfredum de Conuersana, nepotes suos, Hugonem monoculum de Claromonte, et Guillelmum de Grentemaisnilio, Odonem quoque Bonum-Marchisum, sororium suum, aliosque cognatos proceresque suos ad se conuocauit, et quid acturi essent interrogauit. Cumque omnes inter se mussitarent, nec certum quid proferrent, ait: « Ultio diuina pro peccatis nostris nos percutit, et a nimiis cupiditatibus nostris nos reprimit. Iuste nos Dominus ut seruos suos uerberat, et perspicue quod mundi gloria non sit appetenda, nobis nuntiat. Gratias illi pro omnibus, quae nobis impertiri dignatus est, agamus, et ut nostri semper misereatur, toto corde appetamus. Ecce nos de pauperibus infimisque parentibus processimus, et sterile rus Constantini, uacuosque necessariis rebus penates reliquimus, et profecti Romam cum magno timore uix pertransiuimus. Deinde, donante Deo, magnas et multas urbes obtinuimus. Sed hoc non nostris uiribus nec meritis, sed diuinae ordinationi imputare debemus. Denique de imperio Constantinopolitano pro reatibus indigenarum inuasimus quantum potuimus in XV peragrari diebus. Optime nostis quod in sui praesidium inuitatus sum a Michaele imperatore, quem ciues sui de solio regni nequiter expulere, quia filiam meam filio eius tradidi legitime. Constantinopolim, quam possidet imbellis populus, deliciisque seruiens et lasciuiae, decreueram, si Deo placuisset, Catholicis pugnatoribus subiugare, qui sanctam Dei ciuitatem Ierusalem Turcis auferrent, ethnicisque bello repulsis, Christianum imperium dilatarent. Propter hoc desiderium, tam magnum laborem et tam periculosum agonem iniui. Sed hoc aliter ordinauit irreprehensibilis uoluntas omnipotentis Dei. Dauid templum Deo Hierosolymis construere uoluit, sed hoc a Salomone filio eius peragi cum ingenti tripudio Deus disposuit. Sic labor meus, ut autumo, futuris temporibus consummabitur, et fructus laboris quandoque manifestabitur, et incitamentum tantae probitatis utiliter posteris nostris propinabitur. Hinc igitur, o uiri fortes, sapiens consilium accipite, pristinamque uirtutem uestram, quam in arduis et angustis rebus multoties expertus sum, perdere nolite. Unus humo sum ac, ut reliqui, mortalis. Vos autem multi estis, multisque charismatibus, largiente Deo, uigetis. Famosa uero gesta, quae longe lateque diuulgata sunt, uos fecistis; nec unquam maiora a tam paucis et infimis hominibus leguntur in aliquibus historiis quam, iuuante Deo, a uobis facta sunt. Fortiorem itaque et sapientiorem de uobis eligite, ipsumque uobis ducem constituite. Ne perdatis foecundam tellurem quaesitam magno labore, sed paruo tempore. Buamundus filius meus, si uita et sospitate uiget, quantocius uobis succurrere sataget. » Haec et his similia duce prosequente, Petrus Francigena aliique contubernales, ducis dicta subtiliter intuentes, dixerunt: « In hoc negotio, quod nobis imperas, ingens discrimen est et maxima difficultas. Innumeri sunt hostes, et nos pauci sumus, nimiumque nobis aduersatur imperator potens et callidus, quem, te cohibente, grauiter in multis saepe offendimus. Fortitudini eius, lataeque potentiae nequiuimus resistere. Multis enim dominatur regnis et nationibus. Utinam ad domos nostras, unde discessimus, cum pace et salute regredi ualeamus! » His auditis, dux ualde ingemuit, Deumque cum fletu inuocare, filiumque suum sic lugere coepit: « Heu! me miserum tot infortuniis circumdatum! Olim multis nocui, et iniuste mala peregi. Nunc simul mala inuenerunt me, quae promerui longo tempore. Summe Deus, nunc parce mihi! Pie Deus, miserere mihi peccatori! Fortis Deus, succurre populo tuo, quem huc adduxi! Fili mi Buamunde, uirtute et sensu Thebano par Epaminondae, ubi reperiam te? Nobilis athleta Buamunde, militia Thessalo Achilli, seu Francigenae Rollando aequiparande, uiuisne, an detineris pernicie? Quid tibi contigit? Quid probitas tua deuenit? Quod si sospes, qualem te, dum Tusciam adirem, dimisi, praesto adesses, opulentam Bulgariae regionem armis nostris obtentam possideres. Scio namque quod tanta, si uiuis, strenuitate polles, ut si morti meae diuino nutu interesses, ius quod bello acquisiui, iuuante Deo, nullatenus amitteres. Eia, commilitones optimi, caute uobis consulite, et quod a laribus uestris ualde remoti estis perpendite. Recolite quam magna Normanni fecere, et quod parentes nostri Francis et Britonibus et Cenomannensibus multoties resistere, et fortiter uicere. Ad mentem reducite quam magna, me duce, gessistis in Italia et Sicilia. Psalerniam et Barrum, Brundisium et Tarentum, Bismannum et Regium, Syracusam et Palernum, Cosentiam et Castrum-Ioannis, aliasque multas urbes et oppida obtinuistis. Gisulfum quoque Psalernitanum ducem, et Wazsonem Neapolitanum comitem, aliosque principes fortissimos, me duce, per Dei iuuamen superastis. Nunc igitur ne uilescatis amisso pristinae magnanimitatis conamine. Electione communi unum ex uobis, ut dixi, ducem constituite, uberesque prouincias, quas iam nacti estis, insigniter uobis retinete. » Nullus eorum qui rebus istis interfuere, ausus fuit ducatum huiuscemodi suscipere, sed omnes de fugae praesidio maluerunt cogitare. Deinde, anno ab Incarnatione Domini 1085, Robertus Wiscardus, Apuliae dux insignis, nostrisque temporibus pene incomparabilis, facta confessione, a peccatis mundatus et salutaris Eucharistiae perceptione munitus, non militari robore prostratus, sed liuore femineo corruptus, quo primus Adam est de Paradisi sede proiectus, non armis, sed ueneno laesus, adueniente mortis hora, mundo est sublatus. Quo defuncto, Normanni corpus eius salierunt, et cum pace reditum in patriam suam ab imperatore petierunt. Imperator uero, licet laetaretur, quia liberatus a terribili hoste fuerat, defunctum tamen ducem, qui nunquam de bello fugerat, ex pietate multum planxit. Licentiam his qui redire in Italiam uellent cum cadauere principis sui et omnibus suis, benigniter concessit. Aliis uero, qui secum remanere sibique seruire uellent, larga stipendia pepigit. Byzantino extunc itaque fideliter famulati sunt, qui antea fortiter impugnauerant. Remeantes autem in Apuliam, corpus ducis Venusiae detulerunt, ibique, in coenobio Sanctae Trinitatis, cum luctu magno sepelierunt. Venerabilis Berengarius abbas, filius Ernaldi, filii Helgonis, eidem monasterio praeerat, quem Theodericus archimandrita pius apud Uticum educauerat, et inde Robertus abbas secum in Calabriam adduxerat. Deinde ab Alexandro papa Venusiensi monasterio abbas consecratus est, atque post aliquot annos, pro merito uitae et sapiente doctrina, ad pontificatum praefatae urbis a papa Urbano promotus est. [7,7] VII. Odonis Baiocensis episcopi ad papatum contendentis uana fiducia. Guillelmus rex eum detineri iubet. Dum furerent in orbe tempestates, quae superius memoratae sunt, quidam sortilegi Romanorum, quis in papatu succederet Hildebranno, indagarunt, et quod post transitum Gregorii Odo Romanus papa foret, compererunt. Hoc audiens Odo, praesul Baiocensis, qui cum fratre suo Guillelmo rege Normannis dominabatur et Anglis, paruipendens potestates et diuitias regni Occidentalis, nisi iure papatus dominaretur latius et omnibus terrigenis, Romam misit, palatium sibi emit, senatores Quiritum, magnis muneribus datis, sibi amicitia copulauit, palatiumque suum multis sumptibus et superfluis apparatibus exornauit. Hugonem, Cestrensium comitem, magnamque cohortem praecipuorum militum asciuit, ut secum in Italiam proficiscerentur obsecrauit, et ingentia precibus promissa prodigus addidit. Illi uero, quia Normanni leues et extera uidere cupidi sunt, protinus praesumptori episcopo, cui principatus Albionis et Neustriae non sufficiebat, assenserunt. Ingentes quoque fundos, quos in occiduis climatibus possidebant, deserere decreuerunt, ac ut praefato praesuli trans Padum comitarentur, per fidem spoponderunt. Apparatum huiusmodi prudens rex Guillelmus edidicit, sed non approbauit, regnoque suo multisque aliis ualde nociturum aestimauit. Unde festinanter in Angliam transfretauit, ac Odoni episcopo cum grandi pompa nauigare in Normanniam cupienti, ex insperato in insula Vecta obuiauit. Ibi nimirum congregatis in aula regali primoribus regni rex ita locutus est: « Egregii proceres, uerba mea diligenter audite, et salubre consilium mihi, quaeso, tribuite. Antequam transfretassem in Normanniam, regimen Angliae fratri meo, Baiocensi episcopo, commendaueram. In Normannia multi contra me surrexerunt, et, ut ita dicam, intimi et forinseci me inuaserunt. Robertus filius meus, et tirones quos enutriui et quibus arma dedi, contra me rebellauerunt, eisque mei malefici clientes et finitimi hostes gratanter adhaeserunt. Verum Deo, cuius seruus sum, me protegente, nil profecerunt; nec de meo aliquid, nisi ferrum in uulneribus suis, obtinuerunt. Conglobatos in me Andegauenses paratus ad bellum terrore compressi, parique modo rebellantes Cenomannos armis et uiribus compescui. His nimirum occupationibus ultra mare irretitus fui, ibique diu moratus, publicis utilitatibus laboriose deseruiui. Interea frater meus Angliam uehementer oppressit, et ecclesias fundis et redditibus exspoliauit, ornamentis ab antecessoribus editis nudauit, militesque meos, qui contra Danos et Hibernenses et alios hostes mihi nimis infestos, Angliam tutari debuerant, seduxit, et trans Alpes in extera regna, me contempto, pertrahere disponit. Nimius labor cor meum angit, praecipue pro ecclesiis Dei, quas afflixit. Christiani reges, qui ante me regnauerunt, Ecclesiam Dei amauerunt, honoribus et xeniis multi generis locupletauerunt; unde nunc, ut credimus, in amoena sede, felici retributione gaudentes, requiescunt. Adelbertus et Eduinus ac sanctus Oswaldus, Athulfus ac Alfredus, Edwardus senior et Edgarus, cognatusque meus et charissimus dominus Edwardus dederunt opes Ecclesiae sanctae quae est sponsa Dei. Et frater meus, cui totius regni tutelam commendaui, uiolenter opes diripuit, crudeliter pauperes oppressit, friuola spe milites mihi subripuit, totumque regnum iniustis exactionibus concutiens exagitauit. Quid inde agendum sit caute considerate, et mihi, quaeso, insinuate. » Cumque omnes tantum uirum timerent, et sententiam in illum proferre dubitarent, magnanimus rex ait: « Noxia temeritas semper comprimenda est, nec uni ad detrimentum reipublicae pro aliquo fauore parcendum est. Hunc ergo uirum, qui terram turbat, comprehendite; et, ne in deterius praeualeat, solerter custodite. » Cumque nullus in episcopum auderet iniicere manum, rex ipse primus apprehendit eum. Illo autem reclamante: « Clericus sum, et minister Domini; non licet pontificem damnare sine iudicio papae; » prouidus rex ait: « Ego non clericum nec antistitem damno, sed comitem meum, quem meo uice mea praeposui regno, rationem commissae uillicationis audire uolens comprehendo. » Sic regia potestas praefatum praesulem cepit, in Normanniam deduci fecit, et in arce Rothomagensi incarcerauit, ibique intrusum quatuor annis, id est usque ad finem uitae suae, diligenter custodiuit. Capite uero inquietudinis deiecto, militum motio conquieuit, inibique regis prouidentia regnum suum intus et extra fortiter muniuit. Ecce in hoc homine palam completum uidemus, quod in libro Mythologiarum dicit Fulgentius: « Qui plus quaerit quam licet, minus erit quam est. » Praesulatus Baiocensis, et comitatus Cantiae ingentibus gazis abundans, et per totam Angliam atque Normanniam regia potestas cum propria communis uni clerico non sufficiebat, qui uniuerso mundo praeferri satagebat; quem ad hoc non cogebat diuina assumptio, nec canonica electio, sed insanabilis cupiditatis immoderata praesumptio. Ergo quod habebat perdidit, et inclusus gemuit, exemplumque posteris, ne honoribus inhient, dereliquit. [7,8] VIII. Mathildis reginae mors. Eius epitaphium. Cenomannorum rebellio. Rex Guillelmus militum Anglorum numerum conscribendum iubet. His temporibus, indictione VII, {1083} Mathildis, regina Anglorum, aegrotauit, diutina infirmitate anxia, reatus suos cognouit et obnixe defleuit, omnibusque rite peractis, quae mos Christianus exigit, salutari sacramento munita, III Nonas Nouembris obiit. Deinde corpus eius ad coenobium Sanctae Trinitatis, quod ipsa sanctimonialibus apud Cadomum construxerat, delatum est, et ab episcopis et abbatibus multis inter chorum et altare uenerabiliter tumulatum est. Exsequias eius celebrarunt monachi et clerici cum pauperum agmine, quibus ipsa uiuens frequenter profuit in Christi nomine. Memoriale eius super ipsam ex auro et gemmis mirifice constructum est, et epitaphium huiusmodi litteris aureis comiter exaratum est. Egregie pulchri tegit haec structura sepulcri Moribus insignem, germen regale, Mathildem. Dux Flandrita pater, huic exstitit Hadala mater, Francorum gentis Roberti filia regis, Et soror Henrici regali sede potiti. Regi magnifico Willelmo iuncta marito, Praesentem sedem, praesentem fecit et aedem, Tam multis terris quam multis rebus honestis A se ditatam, se procurante dicatam. Haec consolatrix inopum, pietatis amatrix, Gazis dispersis, pauper sibi, diues egenis. Sic infinitae petiit consortia uitae, In prima mensis post primam luce Nouembris. Cadomense coenobium sanctae et indiuiduae Trinitati dicatum Mathildis abbatissa per annos XLVII strenue rexit, atque Ceciliam, regis filiam, aliasque plures in Dei famulatu solerter educauit, et regulariter instruxit. Qua defuncta, nobilis Cecilia successit, et pluribus annis tempore fratris sui Henrici regis officium matris gessit. Deinde filia Willelmi consulis, filii Stephani Blesensis, regimen eiusdem ecclesiae suscepit, sed immatura morte praeuenta, paruo tempore tenuit. Post obitum gloriosae Mathildis reginae, Willelmus rex pene IV annis, quibus superuixit, multis procellis tribulationum contra eum insurgentibus, uehementer laborauit. Nam quidam Cenomannensium, qui quasi naturali semper inquietudine agitantur, et mobilitate sua pacem turbant, ipsique turbantur, contra regem Willelmum arma sumpserunt, sibique multisque aliis dispendia magna procurauerunt. Humbertus enim uicecomes, gener Willelmi Niuernensis comitis, quibusdam paruis occasionibus regem prius offendit, sed postmodum in maius crescentibus, castra sua, Bellummontem et Fredenaicum reliquit, et cum uxore sua, omnibusque suis ad castrum, quod Sancta Susanna uocatur, ut publicus hostis secessit. Istud nempe municipium, ad quod confugit, super Arua fluuium situm est, in ardua rupe, in confinio Cenomannensium et Andegauensium. Illuc militarem manum sibi accersiit, et Normannis, qui Cenomannensem pagum tutari conabantur, damna damnorumque formidinem non segniter intulit. Erat enim nobilitate clarus, sensu et probitate praecipuus, ingenti uirtute et audacia feruidus, et pro his insigniis longe lateque famosus. Custodes autem Cenomannicae urbis, et circumiacentium oppidorum infestationibus Huberti frequenter lacessiti sunt, regique Willelmo querelas infortunii sui retulerunt, et ab eo auxilium poposcerunt. Rex igitur exercitum Normannorum actutum asciuit, partemque Cenomannorum qui sibi cohaerebant, accersiuit, et hostilem patriam cum ualida manu adiuit. Sed castrum Sanctae Susannae, quod inaccessibile erat prae rupibus et densitate uinearum quibus circumdabatur, obsidere nequiuit; nec hostem, qui intus erat, ad libitum coarctare ualuit, quia fortiter sibi procurabat et amplos aditus habebat. Rex itaque quoddam municipium in ualle Beugici construxit, ibique magnam militum copiam ad arcendum hostem constituit; ipse uero pro magnis regni negotiis in Neustriam rediit. Regis familia, cui Alannus Rufus, Britonum comes, praeerat, diuitiis, epulis ac bellicis sumptibus praestabat. Sed castrensis cuneus eis uirtute et multitudine aequiparari satagebat. Nam de Aquitania et Burgundia, aliisque prouinciis Galliae probati milites ad Hubertum conuolabant, eique totis nisibus auxiliari, suamque probitatem ostentare feruenter optabant. Unde factum est ut de detrimentis Beugicorum Susannense castrum ditaretur, et quotidie ad resistendum magis magisque confortaretur. Multoties opulenti Normannorum et Anglorum proceres capiebantur, quorum redemptionibus uicecomes, et Robertus Burgundio, cuius neptem in coniugio habebat, aliique adiutores sui honorifice ditabantur. Sic tribus annis Hubertus Normannis restitit, et inimicorum opibus locuples, inuictus permansit. In hac guerra Robertus de Veteri-Ponte, et Robertus de Uxeio, aliique egregii Normannorum milites, multumque lugendi, occisi sunt. Nam XIV Kalendas Decembris, dum Normannica cohors impetum in hostes faceret, quidam puer imberbis, qui secus uiam inter uepres absconditus erat, sagittam emisit, et Richerium de Aquila, Engenulfi filium, lethaliter sub oculo percussit. Furentes autem socii concurrerunt, et puerum statim comprehenderunt, atque pro uindicta nobilissimi baronis occidere uoluerunt. Sed moriens Richerius ei subuenit. Nam, dum uellent eum iugulare, uulneratus quanto potuit conatu exclamauit: « Sinite illum pro amore Dei. Peccatis meis exigentibus sic debeo mori. » Mox dimisso percussore, lugendus heros peccata sua sodalibus suis confessus est; et antequam urbem adduci potuisset, mortuus est. Deinde corpus eius delatum est ad quoddam monachorum monasterium, quod Engenulfus pater eius in sua possessione construxerat in honore Sancti Sulpitii praesulis Bituricensium, ibique cum ingenti luctu parentum et affinium tumulatum est a Gisleberto, uenerabili episcopo Ebroicensium. Merito uir iste a notis plangebatur, quia multis bonis in uita sua decorabatur. Erat enim corpore fortis, pulcher et agilis, in lege Dei fidelis, religiosis hominibus supplex et humilis, in negotiis uero saeculi cautus et facundus, et in omni conuersatione sua tranquillus et dapsilis. Hic habuit coniugem Iudith, filiam Ricardi Abrincatensis cognomento Goz, sororem scilicet Hugonis Cestrensium comitis, ex qua genuit Gislebertum Aquilensem, et Engenulfum, et Mathildem, et alios plures filios et filias. Gislebertus autem solus, aliis decedentibus, paternae probitatis et honoris haeres successit, et Iulianam, strenuissimi comitis Mauritaniae Goisfredi filiam, coniugem duxit, quae Richerium, et Engenulfum ac Goisfredum, et Gislebertum peperit; quorum duo medii cum Willelmo Adelino, Henrici regis filio, aliisque multis nobilibus VII Kalendas Decembris naufragio perierunt. Mathildis autem potenti uiro Roberto de Molbraio, comiti Nordanhumbrorum, nupsit, qui eodem anno contra Willelmum Rufum, regem Anglorum, rebellauit. Sed paulo post captus, fere XXXIV annis in carcere praefati regis, et Henrici fratris eius sine prole consenuit. Nunc ad rem, unde parumper digressus sum, remeabo. Mense Ianuario Guillelmus de Warenna, et Baldricus de Chitreio, Nicolai filius, atque Gislebertus de Aquila, cupiens mortem Richerii fratris sui uindicare, cum ualida manu Normannorum impetum facere super oppidanos conati sunt. Sed nihil praeter ferrum in uulneribus suis lucrati sunt. Tunc Guillelmus, Ebroicensium comes, captus est, et Matthiellus de Guitot, filius Godefridi Parui, lethaliter uulneratus est. Deinde a lugentibus armigeris et commilitonibus ad hospitium suum reportatus est, et mox accersito sacerdote reatus suos confessus est, et sacro uiatico communitus, obitumque suum praestolari praeparatus est. Normanni, qui munitionem in ualle Beugici custodiebant, grauibus damnis afflicti, et fortissimorum ensibus tironum imminuti, deteriora adhuc sibi formidabant. Et quia Hubertum nec probitate nec felicitate superare ualebant, mutato studio consilioque ad regis amicitiam eum reuocare tentabant. Ille nihilominus, licet in hac guerra diuitiis ac potestate admodum esset corroboratus, serenae pacis securitatem praeoptans, prudenter annuit sequestrorum conatibus. Nec mora, legati ad regem in Angliam missi sunt. Rex autem ut Herueum Britonem, quem magistrum militum constituerat, et Richerium, aliosque pugiles acerrimos interiisse audiuit, suumque aduersarium felici fortuna prouehi, quotidieque contra se confortari comperit, nimia procacitate in deteriorationem praecipitari res suorum praecauit. Prudenter igitur omnes praeteritos reatus Huberto indulsit. Ille autem, accepta securitate, ad regem transfretauit, et facta inter eos amicitia, omne paternum ius honorifice recepit. Normanni et Cenomannenses gaudebant, qui quadriennio conflictu multipliciter uexati fuerant. Deinde quandiu rex Willelmus uixit, praefatus heros ei fidus exstitit, honoremque suum libertate plaudens gratanter tenuit, filiisque suis Radulfo et Huberto moriens dimisit. His temporibus {1086} militiam Anglici regni rex Willelmus conscribi fecit, et LX millia militum inuenit, quos omnes, dum necesse esset, paratos esse praecepit. Nam Chunutus iunior, rex Dacorum, ingentem classem tunc parabat, et in Angliam, quam parentes sui, Suenus et Chunutus, olim sibi subiugauerant, uenire et ius suum repetere disponebat. Erat enim ante Deum pietate deuotus, inter homines potentia magnus, multarumque probitatum laude dignus. Hic nimirum minis et apparatibus suis Normannos, qui Angliam incolebant, terruerat. Sed uariis euentibus impeditus, uiuente Notho rege, ad effectum non attigerat. Regnante autem Willelmo iuniore, dum multae naues paratae in littore starent, idoneoque uento iam flante, in Angliam nautae per naues armatum exercitum collocarent, rex Chunutus uelle Dei exploraturus, ecclesiam intrauit, ante altare humiliter procubuit, Deumque ut iter suum secundum beneplacitam uoluntatem suam dirigeret, cum lacrymis orauit. Deinde frater eius templum ingressus est, qui dum regem solum ante aram prostratum prospexit, cogitare coepit quam magnus labor, et quam graue periculum tot millibus per unum hominem immineret, et si idem auferretur, cita uehemensque mutatio fieret. Nec mora gladium abstraxit, et orantis regis caput abscidit, statimque in exsilium aufugit. Porro tam tristi nuntio mox exercitus dispersus est, et ad proprium unusquisque negotium reuersus est. Denique seniores populi Calomanoth, fratrem regis, parricida exsulante, regem constituerunt. Corpus uero Chunuti regis honorifice in basilica sepelierunt, ad cuius tumulum multa miracula diuinitus facta sunt. Ibi grande coenobium monachorum constructum est, et monasticus ordo, sicut in Anglia apud Eoueshamium seruatur, regulariter constitutus est. Inde nimirum primi monachi Danos adierunt, et coenobiale ius, barbaris mirantibus, diligenter ostenderunt. Merito praefatus rex a monachis, aliisque religiosae uitae uiris honoratur. Primus enim ritus gentis suae, quae neophyta nimiumque effrenis erat, correxit, et metropolitanas sedes, et episcopales, secundum scita canonum construxit, monachosque, qui prius inuisi et incogniti Danis erant, accersiit, et opportunae habitationis locum in regno suo liberaliter eis delegauit. [7,9] IX. Translatio corporis beati Nicolai Myrensis. Anno ab Incarnatione Domini 1087, indictione X, nono die Maii, corpus sancti Nicolai archiepiscopi et confessoris de Myrea in Barum translatum est. Quam translationem, qualiter et a quibus facta sit, Ioannes, archidiaconus Barensis ecclesiae, luculenter describit . Ex eius dictis libet parumper decerpere, et mentionem tam gloriosae rei huic opusculo inserere, ad notitiam studiosorum, qui nondum dicta Ioannis uidere, si forte contingat ut istud dignentur inspicere. Tempore Alexii imperatoris, Turci, aliique paganorum populi rabiem suam exercere uolentes fines suos exierunt, Deoque permittente, Lyciam aliasque regiones Christianorum depopulati sunt, ecclesias propter peccata Christianae plebis destruxerunt, cruces et imagines Christi atque sanctuaria multis modis uiolarunt, et multas urbes cum ciuibus suis incendio tradiderunt. Sic per multos annos debacchati sunt, et innumeras strages Christianorum peregerunt. Myrea itaque, metropolis Lyciae, Turcorum dominio subacta est, propriisque ciuibus, peccatis eorum exigentibus, euacuata est. Barenses autem, qui tribus cum nauibus Antiochiam, negotii causa, proficisci disposuerunt, ut Myreum laetantes ad tentorium accesserunt, peregrinum quemdam ad basilicam Beati Nicolai, quae in castro est, exploraturum praemiserunt, qui rediens multos Turcorum renuntiauit adesse, et ad exsequias principis castri, qui defunctus ibidem iacebat, conuenisse. Quo audito, Barenses carbasa expanderunt illico, uersus Antiochiam proras ratium direxerunt, paucisque diebus secundo cursu Myram adierunt. Ibi nauem Veneticorum inuenerunt, et de pluribus, ut mos est, mutuo percunctari coeperunt. Erant enim de Barensibus quidam Veneticis noti et amici, qui coeperunt de corpore sancto alternatim confabulari. Venetici autem quod dudum conceperant animis, non dubitauerunt edere uerbis. Palos quoque ferreos et malleos se habere praeparatos confessi sunt, et quia tentare deberent consilium habitum, illic prandere non distulerunt. Quod cum audissent Barini, ad hoc incipiendum et perficiendum maiori desiderio sunt accensi, non tam sui pro gloria et honore, totiusque patriae magnitudine, quam pro tam excellentissimi confessoris amore. Negotium igitur, ob quod Antiochiam ierant, expleuerunt, et inde quantocius, ducente Deo, remeauerunt. Cum uero prospere Myrense ad littus appropinquarent, iamque a priore deficientes ardore, ultra transire uellent, imperante Deo, contrarius uentus a boreali parte surrexit, nautasque Barinos, austro quiescente, ibi remorari coegit. Voluntatem itaque Dei intelligentes, arma continuo comprehenderunt, paucosque qui rates interim custodirent, acie facta, relinquunt, et reliqui muniti et prouidi, uelut hostibus obuiarent, festinant ad ecclesiam ire, quae longe quasi spatio trium milliariorum erat a littore. Denique claustrum ecclesiae introeunt, arma deponunt, aedemque sanctam humiliter subeunt, sanctumque praesulem flagitare satagunt. Finitis uero singulorum precibus, coeperunt aedituo percunctari ubi iaceret corpus sancti Nicolai. Qui mox locum ostendunt, et de liquore sancto extrahentes, illis tribuunt. Tunc Lupus, Barensis presbyter, de oleo sancto in uitrea ampulla suscepit, ipsamque in alto, ut ibi tutius seruaretur, ponit; quae casu, dum loquerentur, pauimentum super marmoreum cecidit, sed illaesa non sine admiratione omnium permansit. Porro Barenses cum tribus monachis, qui ad custodiendas reliquias relicti erant, quasi attentantes colloqui coeperunt: « Volumus hinc sanctum corpus tollere, nostramque ad patriam transportare. Hac enim pro causa Romano missi a pontifice uenimus, tribus aduecti nauibus. Si consentire nobis hoc uolueritis, dabimus uobis de unaquaque puppi centum aureos solidos. » Audientes autem haec monachi, statim stupefacti et pauidi dixerunt: « Qualiter hoc audemus incipere, cum nullus mortalis hactenus hoc uoluerit impune tentare? Quis temerarius tanti commercii esse poterit emptor uel uenditor? Quae tam pretiosa res et admirabilis tanto thesauro comparabitur? Si Domini terrarum non temerarie, sed precibus et supplicationibus istud non inchoare tentauerunt, qualiter uos ualebitis operari? Sinite ergo amplius tantum nefas prosequi, quia diuinae placitum non est maiestati. Tamen probate, ecce locus. » Hoc dicentes, non posse fieri putabant quod illi uolebant. Nam fere CC olympiadum curricula transierant, ex quo beatus Nicolaus, qui in Nicaena synodo, sub beato Siluestro papa, et Constantino principe, facta fuisse legitur, de mundo migrauit, nullusque de reliquiis eius uel occulte furari, uel manifeste uiribus rapere, uel a Domino precibus ualuit hactenus impetrare. Barenses uero pauebant, quia in extraneo loco pauci inter multos erant, et sol ad occasum uergebat, reditusque ad naues formidabilis erat. Sed hi, diuinitus confortati, primo monachos comprehendunt, tentosque solerter custodiunt. Speculatores quoque cautius exponunt, qui undique uenientes prospiciunt, et ipsi hinc et inde cum armis diuisi per tramites stant. Audacter itaque probissimi iuuenes XL et IV foris ad resistendum parati stant, et duo presbyteri, Lupus et Grimoaldus, cum paucis aliis in ecclesia quae agenda sunt procurant, et preces, quae Litaniae uocantur, inchoant. Sed nimio timore correpti, quod inchoarant, clarius exprimere non poterant. Interea Matthaeus, unus ex nautis, ferreum uiriliter malleum arripuit, marmoreum pauimentum percussit et fregit, sub quo caementum reperit; quo diminuto et eiecto, urnae dorsum marmoreae statim apparuit. Hinc ergo exorta laetitia, magis magisque infodere, ueteremque iuncturam calce colligatam quadam cum asciola rumpere ac dissipare, fragmentaque non tardabant eiicere. Quibus eiectis foris, pilaque detecta, et a praecedente iuuene malleo percussa, unoque in latere fracta, fragrantissimus odor exiit, qui mira eos qui aderant delectatione suauitatis impleuit. Porro praefatus iuuenis manum misit, nimiumque liquorem adesse primo sensit, quo urna eadem, quae non parua, plena quasi usque ad medium uidebatur esse. Deinde dexteram immersit, pretiosissimumque thesaurum, quem summo desiderio quaerebat, inuenit, celeriterque impauidus extrahere coepit. Denique pro capite quaerendo totus in multitudinem liquoris intrauit, et pedibus ac manibus, ut necesse erat, caput hinc inde requirens inuenit, ac demum de salutifero latice uestibus et toto corpore madefactus exiuit. Hoc itaque post obitum sancti Nicolai fere post DCCC annos XII Kalendas Maias, {1087} actum est. Deinde quia loculus deerat, ac res inopinata tam cito euenerat, Barenses reliquias tunica Lupi presbyteri, prout poterant, inuoluerunt, ipsumque Lupum, ferentem sacrum onus, statim omnes secuti sunt. Laudantes itaque Dominum pro sanctissima praeda, quam non de hostibus, sed Dominico de gazophylacio sumpserant, ad littora maturabant. Frusta quoque de marmorea urna, quam ruperunt, quidam asportauerunt, ex quibus a multis pontificibus per Italiam multa altaria tabulaeque temerarie consecratae sunt. Ad portum autem ut conuenere, orta est contentio, in cuius naui mitteretur onus desiderabile. Optabant enim secum omnes tantum sodalem et patronum habere. Omnibus tandem pacifice placuit ut Matthaei nauis illud ueheret, si tamen ipse prius iureiurando de bona societate fidem illis faceret. Quod ita factum est. Batem itaque laeti ascendunt, reliquias alio panno nouo et candido inuoluunt, et in uasculo ligneo, quo nautae sibi temetum seruare solebant, recondunt. De dolore uero Myrensium pro damno sibi facto, dum notum illis factum est, multa referre necesse non est. Nam, ut huiusmodi famam incolae Myrei castri, quod non longius milliario uno ab ecclesia in monticulo quodam situm est, audiunt, undique uelociter concurrunt, irati nimium ac tristissimi ad littora tendunt, raptoque de pastore dominoque lugentes, crines et barbas euellunt, et conclamantes lugubre carmen depromunt. Tempore quid miseris, heu! nobis accidit isto? Quod patriae nostrae dedecus aspicimus? Munera namque Dei, multos seruata per annos, Iam facili rapto perdidimus subito. Hactenus hoc fuerat Lyciae ditata superno Thesauro tellus, ac decorata nimis; Laudibus eximiis totum celebrata per orbem, Et munita patris magnanimi meritis. Infelix Myrea, tuis spoliata manebis Cultibus et donis, moestaque semper eris. O Nicolae Pater! toto uenerabilis orbe, Cur patriam nostram deseris, imo tuam? Hic genitus fueras, sanctisque parentibus altus, Hic puer et iuuenis, uirque, senexque pius. Hic pater et dominus, pastor, custosque benignus, Hactenus hac patria uiuus et exanimis. Quaelibet hanc miseram quoties aduersa premebant, Auxilium petiit mox, Pater alme, tuum. Rebus in aduersis aderas, spes una salutis, Munimen tribuens supplicibus populis. Quorum tunc precibus, praeses uenerande, fauebas, Votaque suscipiens, quaeque rogata dabas. Undique currebant cunctis e partibus orbis Ad sacrum tumulum saepe salutiferum. Nouerit, heu! uacuum simul hac quod turba fidelis, Omnis cessabit cultus, et omnis honor. Munera quippe Dei deerunt, et gratia prima Historiae solum nomen erit ueteris. Pastor, oues proprias cui nos committis alendas? Te linquente gregem mox lupus adueniet. Virtus, solamen nostrum, decus omne, leuamen, Tu spes una, salus, causaque laetitiae. Vae nobis miseris! haec omnia perdimus: at nos Hinc subit et luctus, perpetuusque dolor. Heu! cui tale nefas fuit haec permissa potestas Efficere, et tantum sic uiolare locum? Et male tractauit cuius temeraria dextra? Fecit et hoc furtum quis modo sacrilegus? Sed fortunati, qui praedam fertis opimam! Nos infelices occupat omne malum! Myreis itaque nimium lugentibus, luctumque suum ulcisci non ualentibus, laeti Barenses celeriter rudentes exsoluunt, et remigantes nocte illa insulam, quae Cacabum dicitur, adeunt, et inde Maiestras ad insulas profecti sunt. Hinc uero discedentes nimia cum festinatione remorum, ad loca, ubi Macri dicuntur, applicuerunt, ibique triduo propter Boream sibi contrarium permanserunt. Unde nimium turbati sunt, et dubitare utrumne corpus sancti Nicolai secum haberent, an ipse ab eis ultra ferri uellet, coeperunt. Tunc Eustacius, unus ex illis, per uisionem de dubietate correptus est, et nimis, dum in uisu hirundinum morsibus lingua eius cruentaretur, territus est. Deinde communi decreto minutas reliquiarum portiunculas, quas furtim sibi quidam eorum subtraxerant, protulerunt, et cum iureiurando, quod nihil de reliquiis sibi peculiariter retinerent, asseruerunt. Romoaldus duos de dentibus et de minutis articulis, quos occultos habuerat, manifestauit. Sic omnes alii particulas, quas sibi clam sequestrarant, attulerunt, et caeteris artubus restituerunt. Denique prospero uento flante, latumque carinis aequor sulcantibus, Disigio, uni nautarum, in somnis sanctus Nicolaus apparuit, confortauit, et quod uicesimo die, ex quo corpus eius abstulerant, Barinum portum intraturi essent, praedixit. Ille uisum sociis narrauit, et ipsis inde magna confidentia inhaesit. Auicula quaedam ex improuiso nautis in naui uolitans apparuit, eosque frequenti aduentu suo laetificauit. Saepe etiam odorem suauissimum nautae sentiebant, aliisque delectabilibus indiciis roborati gaudebant, et laeti ad sua littora appropinquabant. Ducente Deo, ad portum Sancti Georgii, qui quasi quinque milliariis a Barinis moenibus abest, aduenerunt, et inde ad clerum Barensem et populum nuntios praemiserunt, totaque ciuitas inopinato gaudio confestim repleta est, et mox uterque sexus, et omnis aetas ad littora egressa est. Porro nautae capsellam cum reliquiis commendarunt religioso Heliae, abbati coenobii Sancti Benedicti, quod supra portum situm est. Ille uero sacra pignora reuerenter suscepit, in paefatam ecclesiam cum fratribus nona die mensis Maii {1087} deposuit, et tribus diebus diligenter custodiuit. Tunc Urso, Barinorum archiepiscopus, uir religiosus, Deo dignus, Italicisque dominis notissimus et familiaris amicus, aberat. Nam apud Tranum nauis praeparata stabat, quam idem praesul post diem alterum disposuerat ingredi, causaque orationis Ierusalem proficisci. Sed legatus cum litteris a ciuibus ad illum aduenit, nuntiumque tanti gaudii protinus intimauit. Ille igitur, dimisso quod incoepit itinere, gaudens Barum non distulit properare. Corpus itaque sancti Nicolai a Barensibus susceptum est, et solemnitas translationis eius VII Idus Maii constituta est. Tunc ad curiam Caterpam portatum est, ibique in ecclesia Beati Stephani protomartyris, quae ante tres annos fabricata fuerat ab archiepiscopo, nautis petentibus et cunctis ciuibus, reuerenter positum est. Deinde propriam basilicam sancto Nicolao coeperunt, sanctumque corpus et oblationes fidelium et opus basilicae uenerando Heliae abbati commiserunt, ipsumque praepositum, consensu archiepiscopi et fauore omnium, super omnibus quae agenda erant, constituerunt. Protinus diuersae multitudines ab uniuersis totius Hesperiae prouinciis conuenerunt. Innumera quoque signa et miracula quotidie diuinitus fiunt. Nam in primo die, dum sanctum corpus in ecclesia Sancti Benedicti, ut dictum est, depositum fuit, amplius quam XXX infirmantes utriusque sexus et omnis aetatis a multimodis infirmitatibus liberantur, perfectaque sanitate recepta, cum gratiarum actione laeti et incolumes ad propria remeant. Aliis quoque diebus sequentis temporis, quot daemoniaci uel surdi, quot claudi seu muti, siue caeci, quot denique alii multigenis aegritudinibus oppressi, penitus alleuiati sunt et sanati, notis particulatim signare negauimus, et numerare. Infinitus enim est, ut aequipollenti significatione praeostendimus et nobis incognitus numerus. [7,10] X. Plurimae ecclesiae reliquias B. Nicolai acquirunt. Praefatus Ioannes, Barensis archidiaconus, ex cuius libro breuiter hoc excerpsi, XII praeclara miracula scripto signauit. Sed nec ipse, nec alius omnes sanitates et alia subsidia posteris notificare potuit, quae Deus omnipotens, pro meritis sanctissimi pontificis Nicolai, seruis suis fideliter petentibus usque hodie clementius exhibuit. Denique, permittente Deo, plures ecclesiae de sanctis reliquiis praefati praesulis obtinuerunt. Et non solum Itali et Pelasgi, sed et aliae gentes, sanctis pignoribus habitis, Deo gratias concinunt. Christophorus enim, quidam miles, qui translationi nobilis Nicolai interfuit, unam costam in manica sua sibi retinuit, nec multo post infirmatus, ad Venusiense coenobium confugit, monachatum a Berengario archimandrita requisiuit et impetrauit, secumque costam sancti Nicolai Sanctae Trinitati praesentauit, et de morbo conualuit. Eodem tempore Stephanus, cantor coenobii quod Fulco senior, comes, apud Andegauam urbem in honore sancti Nicolai construxerat, Apuliam abiit, et per licentiam domni Natalis abbatis sui monachile schema ex industria dimisit, deinde ut clericus Bari habitauit, magnamque familiaritatem, ac postmodum potestatem inter aedituos basilicae sancti pontificis obtinuit. Tandem conspecta facultate, brachium sancti Nicolai, quod apte argento tectum erat, et extra mausoleum ad signandum populum seruabatur, furtim arripuit, et in Gallias aufugere, patriamque suam, coenobiumque suum tanto thesauro ditare sategit. Verum, quia mox ut tale latrocinium sibi factum Barenses compererunt, longe lateque ueredarios suos ad confines suos et amicos atque patronos miserunt, omnesque tramites, quibus itur in Franciam, sollicite tutari, ne fur huiusmodi elongaretur, conati sunt. Stephanus Venusiam diuertit, ibique timidus latere uolens hiemauit, et serenum uer exspectans aegrotare coepit. Deinde, deficiente sibi censu necessario, coactus est pro uictu distrahere argentum de sancto brachio. Interea per totam Italiam et Siciliam fama uolitauit quod a Gallis subreptum esset brachium beati Nicolai. Denique, dum de tali furto crebra locutio populos moueret, et a quibusdam Venusiensibus famulisque monachorum argentea textura uisa et cognita esset, et in conuentu monastico rumor huiuscemodi perstreperet, Erembertus, impiger coenobita, cum famulis monasterii ad ex-monachum languentem accurrit, subitoque frendens impetu, brachium sancti Nicolai, ac si eidem commendasset, atrociter exposcit. At ille, ut deprehensum se uidit, et in tanto turbine nesciens quo se uerteret, pallidus et tremens perurgenti monacho pretiosum pignus exhibet, quod ille cum ingenti gaudio recepit, et mox ad coenobium Sanctae Trinitatis, monachis et cunctis ciuibus Deum laudantibus, deuehit, ibique sanctus Nicolaus usque hodie pignora sua fideliter poscentibus in multis necessitatibus mirifice succurrit. Praefatus autem Erembertus erat natione Normannus, ante conuersionem miles strenuus, postmodum uero monachus in ordine feruidus. Hisdem temporibus, quidam miles de Normannia, Guillelmus, cognomento Pantulfus, in Apuliam abiit, et quod sanctum Nicolaum ualde diligebat, de reliquiis eius multum quaesiuit, Deoque iuuante procurationem eius, a reliquiarum translatoribus unum dentem, et duo frusta de marmoreo tumulo obtinuit. Erat enim in armis strenuus, ingenio praeditus, inter collimitaneos sensu diuitiisque maximis Angliae Italiaeque dominis notissimus. Dentem itaque tanti baronis nactus, Normanniam rediit, et ad proprium praedium, quod Norom dicitur, plures personas, ut congrue reliquias susciperent, denuntiato die accersiit. Anno itaque Dominicae Incarnationis 1092, indictione XV, dens almi confessoris Nicolai, cum aliis sanctorum reliquiis a Guillelmo Pantulfo de Apulia delatus est, et in basilica Noromensi, in honore sancti Petri prisco tempore condita, honorifice susceptus. Ad hanc utique susceptionem Rogerius, Uticensis abbas, et Radulfus, tunc temporis Sagiensis abbas, sed postmodum Cantuariensis archiepiscopus, accersiti sunt, et cum ingenti studio monachorum, ac tripudio laicorum, sanctas reliquias mense Iunio susceperunt, et in argentea pixide a supradicto milite liberaliter parata diligenter coaptauerunt. Frequenter a multis febricitantibus et ab aliis aegrotantibus saepedicta pignora requisita sunt, meritisque almi praesulis Nicolai pie postulantes optatam sanitatem adepti sunt. Non multo post praefatus heros nouae basilicae fundamenta inchoauit, datisque XX marcis argenti magnam operis partem edidit. Sed, pluribus infortuniis insurgentibus, opus impeditum est, et ad effectum, primo fundatore moriente, perductum non est. Ipse quidem XVI Kalendas Maii, et Leelina uxor eius XI Kalendas Octobris defuncti sunt, et ibidem in claustro monachorum sepulti requiescunt. Sed Philippus et Robertus ac Iuo et Arnulfus, filii eorum, studia parentum in ecclesiasticis rebus perfecte assequi nondum intenderunt. Haec itaque de translatione corporis sancti Nicolai ueraciter operi nostro inseruimus, ipsumque mirabilium opificem fideliter deposcimus ut, suorum memorum memor, nostri misereatur, et pro nobis Deum indesinenter deprecetur. [7,11] XI. Auctor ad euentuum narrationem reuertitur.--Bella inter Normannos et Francos de Vilcassino pago. Nunc ad incoeptam, unde aliquantulum digressi sumus, redeamus materiam. Antiquo rancore inter Normannos et Francos renouato, bellorum incendium exortum est, unde grauissimum pondus detrimentorum clericis et laicis male interiectum est. Hugo namque cognomento Stauelus, et Radulfus Malusuicinus, aliique oppidani Madantensis castri contra regem Guillelmum insurrexerunt, et magna manu latrunculorum aggregata, plures discursus in Normanniam fecerunt. Aucturam fluuium, dirimentem a Francia Neustriam, noctu cum satellitio suo pertransibant, et in Ebroicensem dioecesim, ad nocendum crudeliter parati, protinus irruebant. Terram maxime Guillelmi de Britolio circa Paceium, et Rogerii de Ibreio deuastabant, ductisque armentorum gregibus et captis hominibus, Normannos subsannantes immodice turgebant. Unde bellicosus rex Guillelmus uehementer iratus, totam Vulcassinam prouinciam calumniari coepit, Pontisariam et Caluimontem atque Madantum reddi sibi a Philippo Francorum rege requisiuit, et nisi ius suum sibi reddatur, terribilis minis in hostes euehitur. Ratio calumniae huiusmodi est. Rex Henricus, Roberti regis Francorum filius, dum post mortem patris iure primogeniti deberet redimiri regni fascibus, sed a regina Constantia matre sua nouercali odio insequeretur, eique ipsa in regno Gallorum praeponere Robertum fratrem suum, ducem Burgundionum, conaretur, consultu Amalrici senioris de Monte-Forti, filii Guillelmi Panoensis, Fiscannum cum XII satellitibus uenit, et Robertum Normanniae ducem, ut sibi materna fraude miserabiliter exsulanti subueniret, humiliter expetiit. Quem praefatus dux, utpote naturalem dominum suum, liberaliter suscepit, et secum donec Paschalis festiuitas expleretur, gratanter detinuit. Deinde Normannorum agmina undique aggregauit, acerrimam expeditionem in Galliam fecit, et Aurelianensem urbem, Normannico impetu ignem immittens, incendit. Damnis itaque incomparabilibus ceruicositatem Francorum compegit. Quibus coercitis, repulsum clitonem regno suo restituit. Henricus autem, in regno confirmatus, Roberto duci gratias egit, eique pro beneficio suo totum Vulcassinum a fluuio Isara usque ad Eptam donauit. Hoc nimirum Drogo, eiusdem prouinciae comes, libentissime concessit, hominioque facto, dum uixit, praefato duci fideliter seruiuit. Ambo consules stemmate uirtutum pollebant, et sese uicissim admodum diligebant, mutuaque honoratione et prouectu tripudiabant. Praefatus Drogo, ut dicitur, erat de prosapia Caroli Magni regis Francorum, eique saepedictus dux in coniugium dederat consobrinam suam Godiouam, sororem Eduardi regis Anglorum, ex qua orti sunt Radulfus et Gauterius comites, ac uenerandus Fulco, praesul Ambianensium. Haec nimirum puella cum fratre suo in Neustria exsulabat, dum Canutus, Danorum rex, Angliam uirtute bellica inuaserat, et geminos haeredes Alfredum et Eduardum fugauerat, ac Edmundum et Edwinum clitonem Edrici dolis peremerat. Post aliquot annos, defuncto Roberto duce apud Nicaeam Bithyniae urbem, rebellauerunt proceres Normanniae contra Guillelmum infantem; qui, dum pater eius cum Drogone comite iter iniit Hierosolymitanum, octo solummodo erat annorum, et a patre commissus tutelae Alanni consanguinei sui, comitis Britonum. Roberto itaque et Drogone defunctis in peregrinatione, et Alanno, dum Montem-Gomerici obsidet, per fraudem Normannorum lethaliter corrupto uenenosa potione, et eorum haeredibus nefarie priuatis necessaria tuitione, Henricus rex, consilio Francorum, qui semper Normannis aduersantur, Vulcassinum pagum auide repetiit, iurique suo postmodum semper mancipauit. Guillelmus autem tunc, pro puerili debilitate, ius uindicare suum non potuit Postea uero maioribus sibi curis in Cenomannenses uel Anglos crescentibus, conticuit, et contra Henricum dominum suum, seu Philippum filium eius, pro Vulcassino pago arma leuare distulit. Igitur anno XXI ex quo super Anglos regnauit, requisitionem et calumniam de Vulcassino comitatu Philippo regi Francorum fecit. Ille autem seditiosorum friuolis sophismatibus usus est, et Angligenae regis petitiones omnino spernens frustratus est. Guillelmus ergo ultima mensis Iulii septimana, cum exercitu suo, Madantum ex improuiso uenit, et cum castrensibus mistim intrauit. Milites enim occulte exierant, ut uiderent conculcationem segetum suarum, et exstirpationem uinearum, quas Ascelinus Goellus, pridie quam rex aduenisset, cum Normannorum uiribus deuastauerat. Irruens itaque exercitus regis cum oppidanis portas pertransiuit, et per rabiem armigerorum immisso igne, castrum cum ecclesiis et aedibus combussit; ac, sicut fertur, hominum multitudo uiolentia ignis deperiit. Tunc ibi ex nimio aestu ac labore pinguissimus rex Guillelmus infirmatus est, et sex hebdomadibus languens grauiter anxiatus est. Inde quidam, qui paci aduersabantur, gaudebant, et liberam permissionem furandi, seu res alienas rapiendi exspectabant. Porro alii, qui securitatem pacis exspectabant, pacifici patroni mortem multum formidabant. Ille uero, qui semper in omni uita sua sapientium consilio usus fuerat, Deumque ut fidelis seruus timuerat, sanctaeque matris Ecclesiae indefessus defensor exstiterat, usque ad mortem laudabili memoria uiguit, et sicuti uita, sic etiam finis uenerabilis exstitit. In aegritudine sua usque ad horam mortis integrum sensum et uiuacem loquelam habuit, scelerumque poenitens, peccata sua sacerdotibus Dei reuelauit, ac, secundum morem Christianitatis, Deum sibi placare humiliter studuit. Circa illum praesules et abbates et religiosi uiri commorabantur, et morituro principi salubre consilium perennis uitae largiebantur. Et quia strepitus Rothomagi, quae populosa ciuitas est, intolerabilis erat aegrotanti, extra urbem ipse rex praecepit se efferri ad ecclesiam Sancti Geruasii, in colle sitam occidentali, quam Richardus dux, auus eius, dederat coenobio Fiscannensi. Ibi Gislebertus, Lexouiensis episcopus, et Guntardus, Gemeticensis abbas, cum quibusdam aliis archiatris, sedulo excubabant, et de spirituali ac corporali salute regis sollicite tractabant. [7,12] XII. Mors Guillelmi regis. Denique rex, morbo nimium ingrauescente, dum sibi mortem uidet ineuitabilem imminere, pro futuris, quae non uidebantur, intimo corde reuoluendo pertimescebat, et crebro cum suspiriis ingemiscebat. Filios itaque suos Guillelmum Rufum, et Henricum qui aderant, et quosdam amicorum conuocauit, et de regni ordinatione sapienter ac multum prouide tractare coepit. Robertus enim filius eius, qui maior natu erat, multoties olim contra patrem suum litigauerat, et tunc nouiter pro quibusdam ineptiis similiter stomachatus, ad regem Francorum discesserat. Verum sapiens heros in futurum sibi multisque commoda facere non distulit, omnesque thesauros suos ecclesiis et pauperibus, Deique ministris distribui praecepit. Quantum uero singulis dari uoluit, callide taxauit, et coram se describi a notariis imperauit. Clero quoque Madantensi supplex ingentia dona misit, ut inde restaurarentur ecclesiae quas combusserat. De fide et iustitia seruanda, de lege Dei et pace tenenda, de priuilegiis ecclesiarum, et statutis Patrum obseruandis, omnes qui praesentes erant, admonuit, et allocutionem perenni memoria dignam, admistis interdum lacrymis, eloquenter sic edidit: « Multis, inquit, o amici, grauibusque peccatis onustus contremisco, et mox ad tremendum Dei examen rapiendus, quid faciam ignoro. In armis enim ab infantia nutritus sum, et multi sanguinis effusione admodum pollutus sum. Nullatenus enumerare possum mala quae feci per LXIV annos, quibus in hac aerumnosa uita uixi; pro quibus absque mora rationem reddere nunc cogor aequissimo iudici. Dum pater meus, sponte proficiens in exsilium, commisit mihi Normanniae ducatum, tenellus eram puer, utpote octo annorum; ex quo tempore usque nunc semper subii pondus armorum. Ipsumque iam ducatum fere LVI annis gessi in discrimine bellorum. Mei, quibus praeeram, mihi saepe insidiati sunt, et damna, grauesque iniurias mihi nequiter intulerunt. Turchetillum nutritium meum, et Osbernum, Herfasti filium, Normanniae dapiferum, comitemque Gislebertum, patrem patriae, cum multis aliis reipublicae necessariis, fraudulenter interfecerunt. His itaque rebus gentis meae fidem expertus sum. Noctibus multoties, cognatorum timore meorum, a Gualterio, auunculo meo, de camera principali furtim exportatus sum, ac ad domicilia latebrasque pauperum, ne a perfidis, qui ad mortem me quaerebant, inuenirer, translatus sum. « Normanni, si bono rigidoque dominatu reguntur, strenuissimi sunt, et in arduis rebus inuicti, omnes excellunt, et cunctis hostibus fortiores superare contendunt. Alioquin sese uicissim dilaniant, atque consumunt. Rebelliones enim cupiunt, seditiones enim appetunt, et ad omne nefas prompti sunt. Rectitudinis ergo forti censura coerceantur, et freno disciplinae per tramitem iustitiae gradiri compellantur. Si uero ad libitum suum sine iugo, ut indomitus onager, ire permittuntur, ipsi et principes eorum penuria et confusione probrosa opperientur. Pluribus hoc experimentis iamdudum edidici. Proximi, consanguineique mei, qui debuissent contra omnes mortales me omnimodis tutari, frequenti conspiratione facta in me surrexerunt, et pene omnem patris mei haereditatem mihi abstulerunt. « Guido, Rainaldi Burgundionum ducis ex Adeliza amita mea filius, malum mihi pro bono reddidit. Nam ego eum, de alia regione aduentantem, benigniter susceperam, ac ut unicum fratrem honoraueram, atque Vernonum et Brioniam, partemque Normanniae non modicam donaueram. Ille uero uerbis et actibus mihi derogauit, me nothum, degeneremque et principatu indignum detestatus indicauit, et hostiliter diffamauit. Quid plura referam? Fidem suam mihi mentitus, in me rebellauit, proceresque meos, Ranulfum Baiocensem, ac Haymonem Dentatum, et Nigellum de Constantino, aliosque multos mihi subtraxit, secumque periuros esse nefario monitu coegit. Immemor itaque hominii et fidelitatis, quam mihi iurauerat, totam Normanniam auferre sategit. Sic igitur adhuc imberbis in illum coactus sum arma leuare, et in planitie apud Vallesdunas contra consobrinum, hominemque meum dimicare. Tunc, auxiliante Deo, qui iustus iudex est, inter Cadomum et Argentias hostes uici; quibus nutu Dei subrutis, patrium ius libere possedi. Deinde munitionem Brioniae obsedi, Guidonem uulneratum, et de bello fuga elapsum inclusi, nec inde discessi, donec hostem publicum de Neustria expulerim, et cuncta eius munimenta obtinuerim. « Non multo post alia mihi grauissima aduersitas oborta est. Patrui namque mei, Malgerius Rothomagensis archiepiscopus, et Guillelmus frater eius, cui Archas et comitatum Talogii gratis dederam, me uelut nothum contempserunt, et Henricum regem, et Engelrannum comitem Pontiui contra me accerserunt. Mox ego, ut in Constantino huiusmodi rumores audiui, multis dissuadentibus iter iniui. Aliquantos milites, qui feruentiores ad ictus dandos erant, Archas praemisi; et ipse cum exercitu non grandi subsecutus arduam munitionem obsedi. Sed antequam rura, quae inter duo flumina sunt, Sedam et Garennam, attigissem, praecursores mei praeoccupauerunt Engelrannum comitem, in castrum intrare festinantem, ipsumque fortiter pugnantem, quia miles erat asperrimus, occiderunt, et agmina eius fugauerunt. Obsidione graui castrenses coercui, et periurum comitem exsulare coegi; nec in omni uita sua redire ad id, quod amiserat, pernisi. Proteruum quoque praesulem, qui nec Deo deuotus, nec mihi fidus erat, de pontificali sede per decretum papae deposui, et Maurilium, uenerabilem coenobitam, quem mihi Deus de Florentia ciuitate Italiae transmiserat, in loco eius subrogaui. « Henricus, regali potentia fretus, et militari audacia feruidus, hostiumque meorum derogationibus admodum stimulatus, saepe uisus est me uelut inermem conculcare, multisque modis proterere, et indebita mihi iura imponere. Saepius cum ingenti armatorum manu terram meam ingressus est, sed nunquam de praeda spoliisque meis, hominumque meorum captura gauisus est. Cum grandi pompa, minisque terribilibus, plerumque fines meos intrauit; sed nunquam laetus, nec sine dedecore ad sua repedauit. Plures secum probitate ualentes huc adduxit, quos, quia meo meorumque gladio, proh dolor! perierunt, non reduxit. « Quondam nimis contra me inflammatus, ingentem exercitum Galliae in duas partes diuisit rex Henricus, ut nostros opprimeret fundos geminis irruptionibus. Ipse unam phalangem in Ebroicensem dioecesim, ut usque ad Sequanam omnia deuastaret, introduxit, aliamque Odoni fratri suo, ac Rainaldo de Claromonte, et duobus consulibus, Radulfo de Monte Desiderii, atque Widoni de Pontiuo commendauit, ut per uada Eptae Neustriam cito introirent, Braium et Talogium, totumque Rothomagensem pagum inuaderent, ferro et flamma, necne rapinis usque ad mare penitus deuastarent. Haec itaque comperiens ego, econtra non segnis processi, contra regis mapalia per littus Sequanae cum meis me semper opposui, et ubicunque conaretur cespitem meum depopulari, armis et ferro calumniam paraui. Robertum uero Aucesium comitem, et Rogerium de Mortuomari, aliosque milites probatissimos misi contra Odonem, eiusque legiones. Qui, dum penes castrum, quod Mortuum Mare dicitur, occurrissent, Francis, utriusque partis agminibus paratis, terribile praelium commissum est, et ex utraque parte multum sanguinis effusum est. Utrobique enim bellatores erant strenui, et usque ad mortem cedere nescii. Hinc saeuiunt Galli pro cupidine acquirendi; illinc feriunt Normanni, spe feruentes euadendi, et se suosque lares defendendi. Tandem, iuuante Deo, uicere Normanni, et fugere Franci. Hoc itaque bellum trans Sequanam in hieme ante Quadragesimam fecere, octauo anno post bellum Vallesdunense. Tunc Wido Pontiui comes captus est, et Odo cum Rainaldo, aliisque, qui uelocitate pedum uiguerunt, fugatus est. Rodulfus quoque comes pariter caperetur, nisi Rogerius princeps militiae meae illi suffragaretur; hominium enim iamdudum illi fecerat. In tali ergo necessitate pulchrum illi et competens seruitium impendit, dum in castro suo illum triduo protexit, et postea saluum ad sua perduxit. Pro hac offensa Rogerium de Normannia eieci, sed paulo post reconciliatus, illi caeterum honorem reddidi. Castrum tamen Mortui Maris, in quo inimicum meum saluauit, illi iure, ut reor, abstuli; sed Guillelmo de Guarenna, consanguineo eius, tironi legitimo dedi. Widonem uero comitem Baiocis, quandiu placuit, in carcere habui, et post duos annos hominium ab eo tali tenore recepi, ut exinde mihi semper fidelis existeret, et militare seruitium, ubi iussissem, cum centum militibus mihi singulis annis exhiberet. Deinde muneribus illum magnis donaui, et honoratum cum pace dimisi. « Peracto certamine, mox ut certos rumores comperi, per Radulfum de Toenia quae trans Sequanam contigerant regi Francorum mandaui. Quibus auditis, ille protinus noctu surrexit, et cum exercitu suo uelociter aufugit, nec unquam postea securus in terra mea pernoctauit. Sic a pueritia mea innumeris pressuris undique impeditus sum, sed per gratiam Dei de omnibus honorifice ereptus sum. Inuidiosus igitur omnibus uicinis meis factus sum, sed, auxiliante Deo, in quo semper spem meam posui, a nullo superatus sum. Hoc saepe senserunt Britones et Andegauenses; hoc astipulantur Franci atque Flandrenses; hoc grauiter experti sunt Angli et Cenomannenses. Goisfredus Martellus comes Andegauorum, et Conanus princeps Britonum, atque Robertus Fresio satrapa Morinorum, mihi multis machinationibus insidiati sunt. Sed, custodiente Deo, licet multum optassent, et plures insidias perstruxissent, nunquam uoti compotes effecti sunt. « Diadema regale quod nullus antecessorum meorum gessit, adeptus sum; quod diuina solummodo gratia, non ius contulit haereditarium. Quantos ultra mare labores et periculosos conflictus pertulerim contra Exonios, Cestrenses et Nordanhumbros, contra Scotos et Guallos, Northwigenas et Dacos, et contra caeteros aduersarios, qui conabantur me regno Angliae spoliare, difficile est enarrare; in quibus omnibus prouenit mihi sors uictoriae. Sed quamuis super huiusmodi triumphis humana gaudeat auiditas, me tamen intrinsecus pungit et mordet formidinis anxietas; dum perpendo quod in omnibus his grassata est saeua temeritas. Unde uos, o sacerdotes et ministri Christi, suppliciter obsecro ut orationibus uestris me commendetis omnipotenti Deo; ut peccata, quibus admodum premor, ipse remittat, et per suam infatigabilem clementiam inter suos me saluum faciat. Thesauros quoque meos iubeo dari ecclesiis et pauperibus, ut quae congesta sunt ex facinoribus, dispergantur in sanctis sanctorum usibus. Debetis enim recolere quam dulciter uos amaui, et quam fortiter contra omnes aemulos defensaui. « Ecclesiam Dei, matrem scilicet nostram, nunquam uiolaui; sed ubique, ut ratio exegit, desideranter honoraui. Ecclesiasticas dignitates nunquam uenumdedi. Simoniam detestatus semper refutaui. In electione personarum uitae meritum, et sapientiae doctrinam inuestigaui, et, quantum in me fuit, omnium dignissimo Ecclesiae regimen commendaui. Hoc nimirum probari potest ueraciter in Lanfranco Cantuariensium archipraesule, hoc in Anselmo Beccensium abbate, hoc in Gerberto Fontanellense, et Durando Troarnense, et in aliis multis regni mei doctoribus; quorum celebris laus personat in ultimis, ut credo, terrae finibus. Tales socios ad colloquium elegi, in horum contubernio ueritatem et sapientiam inueni; ideoque semper gaudens optabam eorum consiliis perfrui. « Nouem abbatiae monachorum, et una sanctimonialium, quae a patribus meis in Normannia fundatae sunt, me adiuuante, cum auxilio Dei creuerunt, et gloriose multarum augmentis rerum, quas dedi, magnificatae sunt. Deinde ducatus mei tempore, decem et septem monachorum, atque sanctimonialium sex coenobia constructa sunt; ubi magnum seruitium et plures eleemosynae pro summi regis amore quotidie fiunt. Huiusmodi castris munita est Normannia, et in his discunt terrigenae praeliari contra daemones et carnis uitia. Horum quippe aut ego, inspirante Deo, fui conditor, aut fundator, feruidus adiutor et beneuolus incentor. Omnes quoque res, quas in terris uel aliis redditibus proceres mei Deo et sanctis eius dederunt pro salute spirituali, in Neustria et Anglia benigniter concessi, et chartas largitionum contra omnes aemulos et infestatores principali auctoritate gratis confirmaui. « Haec studia sectatus sum a primaeuo tempore, haec haeredibus meis relinquo, tenenda omni tempore. In his, filii mei, me iugiter sequimini, ut hic et in aeuum coram Deo et hominibus honoremini. Hoc praecipue uos, uiscera mea, commoneo, ut bonorum et sapientum indesinenter inhaereatis sodalitio, et eorum in omnibus, si diu gloriosi uultis persistere, obediatis imperio. Piorum sophistarum doctrina est, bonum a malo discernere, iustitiam omnimodis tenere, nequitiamque omni molimine cauere, infirmis et pauperibus ac iustis parcere et subuenire, superbos et iniquos comprimere ac debellare, et ab infestatione simplicium refrenare, ecclesiam sanctam deuote frequentare, diuinitatis cultum super omnes diuitias amare, et diuinae legi nocte dieque et in aduersis et prosperis infatigabiliter obtemperare. « Ducatum Normanniae, antequam in epitumo Senlac contra Heraldum certassem, Roberto filio meo concessi, quia primogenitus est. Hominium pene omnium huius patriae baronum iam recepit. Concessus honor nequit abstrahi. Sed indubitanter scio quod uere misera erit regio, quae subiecta fuerit eius dominio. Superbus enim est et insipiens nebulo, trucique diu plectendus infortunio. Neminem Anglici regni constituo haeredem, sed aeterno conditori, cuius sum, et in cuius manu sunt omnia, illud commendo. Non enim tantum decus haereditario iure possedi, sed diro conflictu et multa effusione humani cruoris periuro regi Heraldo abstuli, et interfectis uel effugatis fautoribus eius, dominatui meo subegi. Naturales regni filios plus aequo exosos habui. Nobiles et uulgares crudeliter uexaui, iniuste multos exhaereditaui; innumeros, maxime in pago Eboracensi, fame seu ferro mortificaui. Deiri enim et Trans-Humbranae gentes exercitum Sueni, Danorum regis, contra me susceperunt, et Robertum de Cuminis cum mille militibus intra Dunelmum, aliosque proceres meos et tirones probatissimos in diuersis locis peremerunt. Unde immoderato furore commotus, in boreales Anglos ut uesanus leo properaui. Domos eorum iussi, segetesque et omnem apparatum atque supellectilem confestim incendi, et copiosos armentorum pecudumque greges passim mactari. Multitudinem itaque utriusque sexus tam dirae famis mucrone mulctaui, et sic multa millia pulcherrimae gentis senum iuuenumque, proh dolor! funestus trucidaui. Fasces igitur huius regni, quos cum tot peccatis obtinui, nulli audeo tradere, nisi Deo soli; ne post funus meum adhuc deteriora fiant occasione mei. Guillelmum, filium meum, qui mihi a primis annis semper inhaesit, et mihi pro posse suo per omnia libenter obediuit, opto in spiritu Dei diu ualere, et in regni solio, si Dei uoluntas est, feliciter fulgere. » Haec et his similia dum rex Guillelmus multa dixisset, et stupor assistentes, callideque futura dimetientes, inuasisset, Henricus, iunior filius, ut nihil sibi de regalibus gazis dari audiuit, moerens cum lacrymis ad regem dixit: « Et mihi, pater, quid tribuis? » Cui rex ait: « Quinque millia libras argenti de thesauro meo tibi do. » Ad haec Henricus dixit: « Quid faciam de thesauro, si locum habitationis non habuero? » Cui pater respondit: « Aequanimis esto, fili, et confortare in Domino. Pacifice patere ut maiores fratres tui praecedant te. Robertus habebit Normanniam, et Guillelmus Angliam. Tu autem tempore tuo totum honorem, quem ego nactus sum, habebis, et fratribus tuis diuitiis et potestate praestabis. » His ita dictis, metuens rex ne in regno tam diffuso repentina oriretur turbatio, epistolam de constituendo rege fecit Lanfranco archiepiscopo, suoque sigillo signatam tradidit Guillelmo Rufo, filio suo, iubens ut in Angliam transfretaret continuo. Deinde osculatus eum benedixit, et trans pontum ad suscipiendum diadema properanter direxit. Qui mox ad portum, qui Witsand dicitur, peruenit, ibique iam patrem audiuit obiisse. Henricus autem festinauit denominatam sibi pecuniam recipere, diligenter ne quid sibi deesset ponderare, necessariosque sodales in quibus confideret aduocare, munitumque gazophylacium sibi procurare. Interea medici et regales ministri, qui languidum principem custodiebant, proceresque, qui ad eum uisitandi gratia ueniebant, coeperunt pro uinctis, quos in carcere tenebat, eum affari, ac, ut misereretur eis, et relaxaret, suppliciter deprecari. Quibus ipse ait: « Morcarum, nobilem Anglorum comitem, iam diu uinctum tenui, et iniuste; sed pro timore, ne per eum, si liber fuisset, turbaretur regnum Angliae. Rogerum uero de Britolio, quia ualde contumaciter contra me furuit, et Radulfum de Guader sororium suum, et multos alios in me prouocauit, in uinculis arctaui, et quod in uita mea non egrederetur, iuraui. Sic multos uinculis inieci ex merito propriae peruersitatis, aliosque plures pro metu futurae seditionis. Hoc enim censura rectitudinis exigit, et diuina lex per Moysen rectoribus orbis praecipit ut comprimant nocentes, ne perimant innocentes. Nunc autem in articulo mortis positus, sicut opto saluari, et per misericordiam Dei a reatibus meis absolui, sic omnes mox iubeo carceres aperiri; omnesque uinctos praeter fratrem meum, Baiocensem episcopum, relaxari, liberosque pro amore Dei, ut ipse mihi misereatur, dimitti. Nexi tamen tali tenore de carcere procedant, ut antea iureiurando securitatem reipublicae ministris faciant, quod pacem in Anglia et Normannia omnibus modis teneant, et pacis aduersariis pro posse suo uiriliter resistant. » Cumque Rodbertus, Moritolii comes, audisset regali sententia fratrem suum perpetuo uinciri, multum contristatus est. Herluinus quippe de Contauilla Herleuam, Rodberti ducis concubinam, in coniugium acceperat, ex qua duos filios, Odonem et Rodbertum, genuerat. Guillelmus autem dux et postea rex uitricum suum magnis et multis honoribus in Normannia et Anglia ditauerat, et filios eius, Radulfum, quem de alia coniuge procreauerat, fratresque suos uterinos, Odonem et Rodbertum, maximis possessionibus sublimauerat. Nam, postquam Guillelmum cognomento Werlengum, Moritolii comitem, filium Malgerii comitis, pro minimis occasionibus de Neustria propulsauerat, Rodberto, Herluini filio, fratri suo, comitatum Moritolii dederat. Defuncto quoque Hugone Baiocensi episcopo, Radulfi consulis filio, praedictum praesulatum concesserat Odoni fratri suo, quem postmodum in Anglia praeposuit Cantiae regno Denique hunc pro nimietate sua, ut superius pleniter relatum est, rex Guillelmus in insula Vecta cepit, quatuor annis in carcere tenuit, nec etiam in morte, pro insolentia sua, relaxare uoluit. Unde praefatus Moritolii comes admodum moerebat, et pro fratre suo per se et per amicos suos suppliciter interpellabat, precibusque languentem fatigabat. Cumque multi obnixe pro Baiocensi praesule rogarent, tantorum supplicatione fatigatus rex ait: « Miror quod prudenter non indagatis quis uel qualis est uir pro quo supplicatis. Nonne pro tali uiro petitis, qui iam diu contemptor exstitit religionis, et argutus incentor lethiferae seditionis? Nonne hunc iam coercui quatuor annis episcopum, qui, dum debuerat esse iustissimus rector Anglorum, factus est pessimus oppressor populorum, et monachilium destructor coenobiorum? Seditiosum liberando male facitis, et uobismetipsis ingens detrimentum quaeritis. Euidenter patet quod Odo, frater meus, leuis est et ambitiosus, carnis inhaerens desideriis et immensis crudelitatibus, et nunquam mutabitur a lenociniis et noxiis uanitatibus. Hoc perspicue in pluribus expertus sum, ideoque constrinxi non antistitem, sed tyrannum. Absque dubio si euaserit, totam regionem turbabit, et multis millibus perniciem subministrabit. Haec non ex odio, ut hostis, profero; sed, ut pater patriae, plebi Christianae prouideo. Si enim caste et modeste se haberet, sicut sacerdotem et Dei ministrum ubique condecet, cordi meo maior, quam possim referre, laetitia inesset. » Spondentibus autem cunctis emendationem pontificis, rex iterum ait: « Velim nolim, uestra fiet petitio, quia, me defuncto, uehemens subito rerum fiet mutatio. Inuitus concedo ut frater meus de carcere liberetur. Sed scitote quod multis per eum mors seu graue impedimentum incutietur. Baldrico autem Nicolai filio, quia seruitium meum insipienter reliquit, et sine mea licentia in Hispaniam abiit, totam terram suam pro castigatione abstuli. Sed nunc illi reddo pro amore Dei. Illo melior in armis tiro, reor, non inuenitur. Sed prodigus et leuis est, ac per diuersa uagatur. » Sic Guillelmus rex, licet nimio ilium dolore grauiter angeretur, sana tamen mente ac uiuaci loquela efficaciter fruebatur, et in omnibus, de negotiis regni poscentibus, promptum et utile consilium impartiebatur. Denique V Idus Septembris, feria V {die Iouis 9 Septembris 1087}, iam Phoebo per orbem spargente clara radiorum spicula, excitus rex sonum maioris signi audiuit in metropolitana basilica. Percunctante eo quid sonaret, responderunt ministri: « Domine, hora prima iam pulsatur in ecclesia Sanctae Mariae. » Tunc rex cum summa deuotione oculos ad coelum erexit, et sursum manibus extensis, dixit: « Dominae meae, sanctae Dei genitrici, Mariae me commendo, ut ipsa suis sanctis precibus me reconciliet charissimo filio suo, Domino nostro, Iesu Christo. » Et his dictis, protinus exspirauit. Archiatri autem et caeteri coessentes, qui regem sine gemitu et clamore quiescentem tota nocte seruauerunt, et nunc ex insperato sic eum mox migrasse uiderunt, uehementer attoniti, et uelut amentes effecti sunt. Porro ditiores ex his illico, ascensis equis, recesserunt, et ad sua tutanda properauerunt. Inferiores uero clientuli ut magistros suos sic manicasse prospexerunt, arma, uasa, uestes et linteamina, omnemque regiam supellectilem rapuerunt, et relicto regis cadauere pene nudo in area domus, aufugerunt. Cernite, precor, omnes, qualis est mundana fides. Unusquisque quod potuit de apparatu regio ut miluus rapuit, et confestim cum praeda sua aufugit. Impietas itaque, iustitiario labente, impudenter prodiit, et rapacitatem circa ipsum ultorem rapinae primitus exercuit. Fama de morte regis pernicibus alis uolauit, et longe lateque gaudium seu moerorem audientium cordibus infudit. Nam mors Guillelmi regis ipso eodem die, quo Rothomagi defunctus est, in urbe Roma et in Calabria quibusdam exhaereditatis nuntiata est, ut ab ipsis postmodum ueraciter in Normannia relatum est. Malignus quippe spiritus oppido tripudiauit, dum clientes suos, qui rapere et clepere uehementer inhiabant, per occasum iudicis absolutos uidit. [7,13] XIII. Regis funera. Piae meditationes. O saecularis pompa, quam despicabilis es! quia nimis uana et labilis es! Recte pluuialibus bullis aequanda diceris, quae in momento ualde turgida erigeris, subitoque in nihilum redigeris. Ecce potentissimus heros, cui nuper plus quam centum millia militum seruiebant auide, et quem multae gentes cum tremore metuebant, nunc a suis turpiter in domo non sua spoliatus est, et a prima usque ad tertiam supra nudam humum derelictus est. Ciues enim Rothomagenses, audito lapsu principis, ualde territi sunt, et pene omnes uelut ebrii desipuerunt, ac si multitudinem hostium imminere urbi uidissent, turbati sunt. Unusquisque de loco, ubi erat, recessit, et quid ageret a coniuge, uel obuio sodali, uel amico consilium quaesiuit. Res suas quisque aut transmutauit, aut transmutare decreuit, pauidusque ne inuenirentur abscondit. Religiosi tandem uiri, clerici et monachi, collectis uiribus et intimis sensibus, processionem ordinauerunt, honeste induti, cum crucibus et thuribulis, ad Sanctum Geruasium processerunt, et animam regis secundum morem sanctae Christianitatis Deo commendauerunt. Tunc Guillelmus archiepiscopus iussit ut corpus eius Cadomum deferretur, ibique in basilica Sancti Stephani protomartyris, quam ipse condiderat, tumularetur. Verum fratres eius et cognati iam ab eo recesserant, et omnes ministri eius eum, ut barbarum, nequiter deseruerant. Unde nec unus de satellitibus regiis est inuentus, qui curaret de exsequiis corporis ipsius. Tunc Herluinus, pagensis eques, naturali bonitate compunctus est, et curam exsequiarum pro amore Dei et honore gentis suae uiriliter amplexatus est. Pollinctores itaque et uespiliones ac uehiculum mercede de propriis sumptibus conduxit, cadauer regis ad portum Sequanae deuexit, impositumque naui usque Cadomum per aquam et aridam perduxit. Tunc domnus Gislebertus abbas cum conuentu monachorum ueneranter obuiam feretro processit, quibus flens et orans multitudo clericorum et laicorum adhaesit. Sed mox sinistra fortuna omnibus pariter maximum terrorem propinauit. Nam enorme incendium de quadam domo protinus erupit, et immensos flammarum globos eructauit, magnamque partem Cadomensis burgi damnose inuasit. Omnes igitur ad ignem comprimendum clerici cum laicis cucurrerunt. Soli uero monachi coeptum officium compleuerunt, et soma regis ad coenobialem basilicam psallentes perduxerunt. Denique ad sepeliendum maximum ducem et patrem patriae congregati sunt omnes episcopi et abbates Normanniae; ex quibus ad notitiam posterorum libet quosdam nominare, et praesenti breuiter in pagina denotare. Guillelmus Rothomagensis archiepiscopus, Odo Baiocensis episcopus, Gislebertus Ebroicensis, Gislebertus Maminotus Lexouiensis, Michael Abrincatensis, Goisfredus Constantiniensis, et Girardus Sagiensis. Abbates quoque hi sunt: Anselmus Beccensis, Guillelmus de Ros Fiscannensis, Gerbertus Fontinellensis, Guntardus Gemeticensis, Mainerius Uticensis, Fulco Diuensis, Durandus Troarnensis, Rodbertus Sagiensis, Osbernus Bernaicensis, Rogerius de monte Sancti Michaelis in Periculo Maris. Rothomagenses archimandritae, Nicolaus de Sancto Audoeno, et Gaulterius de monte Sanctae Trinitatis, et alii plures, quos nominatim proferre perlongum est. Omnes hi ad exsequias famosi baronis conuenerunt, ipsumque in presbyterio inter chorum et altare sepelierunt. Expleta missa, cum iam sarcophagum in terra locatum esset, sed corpus adhuc in feretro iaceret magnus Cislebertus Ebroicensis episcopus, in pulpitum ascendit, et prolixam locutionem de magnificentia defuncti principis eloquenter protelauit: quod ipse fines Normannici iuris strenue dilatauerit, gentemque suam plus quam omnes antecessores sui sublimauerit, iustitiam et pacem sub omni ditione sua tenuerit, fures et praedones uirga rectitudinis utiliter castigauerit, et clericos ac monachos et inermem populum uirtutis ense fortiter munierit. Finita uero locutione, plebem rogauit, et pro pietate multis flentibus, ac uerba eius attestantibus, adiecit: « Quia nullus mortalis homo potest in hac uita sine peccato uiuere, in charitate Dei uos omnes precamur pro defuncto principe, propter illum apud omnipotentem Deum studeatis intercedere, eique, si quid in uobis deliquit, benigniter dimittere! » Tunc Ascelinus, Arturi filius, de turba surrexit, et uoce magna querimoniam huiusmodi cunctis audientibus edidit: « Haec terra, ubi consistitis, area domus patris mei fuit, quam uir iste, pro quo rogatis, dum adhuc esset comes Normanniae, patri meo uiolenter abstulit, omnique denegata rectitudine, istam aedem potenter fundauit. Hanc igitur terram calumnior, et palam reclamo; et ne corpus raptoris operiatur cespite meo, nec in haereditate mea sepeliatur, ex parte Dei prohibeo. » Hoc ut episcopi et proceres alii audierunt, et uicinos eius, qui eumdem uera dixisse contestabantur, intellexerunt, hominem accersiunt, omnique remota uiolentia, precibus blandis lenierunt, et pacem cum eo fecerunt. Nam pro loculo solius sepulturae sexaginta solidos ei protinus adhibuerunt, pro reliqua uero tellure, quam calumniabatur, aequipollens mutuum eidem promiserunt, et post non multum temporis pro salute specialis heri, quem diligebant, pactum compleuerunt. Porro, dum corpus in sarcophagum mitteretur, et uiolenter, quia uas per imprudentiam caementariorum breue structum erat, complicaretur, pinguissimus uenter crepuit, et intolerabilis fetor circum astantes personas et reliquum uulgus impleuit. Fumus thuris, aliorumque aromatum, de thuribulis copiose ascendebat; sed teterrimum putorem excludere non praeualebat. Sacerdotes itaque festinabant exsequias perficere, et actutum sua cum pauore mappalia repetere. Ecce subtiliter inuestigaui et ueraciter enucleaui quae in lapsu ducis praeostendit dispositio Dei. Non fictilem tragoediam uenundo, non loquaci comoedia cachinnantibus parasitis faueo, sed studiosis lectoribus uarios euentus ueraciter intimo. Inter prospera patuerunt aduersa, ut terrerentur terrigenarum corda. Rex quondam potens et bellicosus, multisque populis per plures prouincias metuendus, in area iacuit nudus, et a suis quos genuerat uel aluerat destitutus. Aere alieno in funebri cultu indiguit, ope gregarii pro sandapila et uespilionibus conducendis eguit, qui tot hactenus et superfluis opibus nimis abundauit. Secus incendium a formidolosis uectus est ad basilicam, liberoque solo, qui tot urbibus et oppidis et uicis principatus est, caruit ad sepulturam. Aruina uentris eius, tot delectamentis enutrita, cum dedecore patuit, et prudentes ac infrunitos, qualis sit gloria carnis edocuit. Inspecta siquidem corruptione coenosi cadaueris, quisque monetur ut meliora, quam delectamenta sunt carnis, quae terra est, et in puluerem reuertetur, labore salutaris continentiae, mercari feruenter conetur. Diuitis et pauperis par est conditio, et similiter ambos inuadit mors et putredo. Nolite ergo confidere in principibus falsis, o filii hominum, sed in Deo uiuo et uero, qui creator est omnium. Veteris et Noui Testamenti seriem reuoluite, et exempla inde multiplicia uobis capessite, quid cauere, quidue debeatis appetere. Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere. Diuitiae si affluant, nolite cor apponere. Omnis enim caro ut fenum, et omnis gloria eius ut flos feni. Exaruit fenum, et flos eius cecidit. Verbum autem Domini manet in aeternum. Hic septimo libro Uticensis Historiae placet cum fine regis terminum dare; et in octauo de filiis eius, et multimoda perturbatione, quae diu Neustriam uehementer et Angliam afflixit, aliquod uolo posteris edonare .