De spectaculis Nouatianus plebi in euangelio stanti salutem. Vt me satis contristat et animum meum grauiter affligit, cum nulla mihi scribendi ad uos porrigitur occasio - detrimentum est enim meum uobis cum non colloqui -, ita nihil mihi tantam laetitiam hilaritatem que restituit quam cum adest rursus occasio. Vobis cum enim me esse arbitror, cum uobis per litteras loquor. Quamquam igitur ita se haec habere quae dico certos uos esse sciam nec quicquam de uerborum meorum ueritate dubitare, tamen etiam argumentum sinceritatem rei asserit. Nam cum nulla prorsus praeteritur occasio, probatur affectio. Quamuis ergo certus sim uos non minus esse in uitae actu graues quam in sacramento fideles, tamen, quoniam non desunt uitiorum assertores blandi et indulgentes patroni, qui praestant uitiis auctoritatem et, quod sit deterius, censuram scripturarum caelestium in aduocationem criminum conuertunt, quasi sine culpa innocens spectaculorum ad remissionem animi appetatur uoluptas - nam et eo usque eneruatus est ecclesiasticae disciplinae uigor et ita omni langore uitiorum praecipitatur in peius, ut iam non uitiis excusatio, sed auctoritas detur -, placuit paucis uos non nunc instruere, sed instructos admonere, ne quia male sunt iuncta uulnera sanitatis obductae perrumpant cicatricem. Nullum enim malum difficilius extinguitur quam quod faciles reditus habet, dum et multitudinis consensu asseritur et excusatione blanditur. Non pudet, inquam, non pudet fideles homines et christiani sibi nominis auctoritatem uindicantes superstitiones uanas gentilium cum spectaculis mixtas de scripturis caelestibus uindicare et diuinam auctoritatem idolatriae conferre. Nam quando id quod in honore alicuius idoli ab ethnicis agitur a fidelibus christianis spectaculo frequentatur, et idolatria gentilis asseritur et in contumeliam dei religio uera et diuina calcatur. Pudor me tenet praescriptiones eorum in hac causa et patrocinia referre. "ubi", inquiunt, "scripta sunt ista, ubi prohibita? alioquin et auriga est israel helias et ante arcam dauid ipse saltauit. Nabla, cinyras, tympana, tibias, citharas, choros legimus. Apostolus quoque dimicans caestus et colluctationes nostrae aduersus spiritalia nequitiae proponit certamen. Rursum cum de stadio sumit exempla, coronae quoque collocat praemia. Cur ergo homini christiano fideli non liceat spectare quod licuit diuinis litteris scribere?" hoc in loco non immerito dixerim longe melius fuisse istis nullas litteras nosse quam sic litteras legere. Verba enim et exempla quae ad exhortationem euangelicae uirtutis posita sunt ad uitiorum patrocinia transferuntur, quoniam non ut spectarentur ista scripta sunt, sed ut animis nostris instantia maior excitaretur in rebus profuturis, dum tanta est apud ethnicos in rebus non profuturis. Argumentum est ergo excitandae uirtutis, non permissio siue libertas spectandi gentilis erroris, ut per hoc animus plus accendatur ad euangelicam uirtutem propter diuina praemia, cum per omnium laborum et dolorum calamitatem contendatur peruenire ad terrena compendia. Nam quod helias auriga est israelis non patrocinatur spectandis circensibus; in nullo enim circo cucurrit. Et quod dauid in conspectu dei choros egit nihil adiuuat in theatro sedentes christianos fideles; nulla enim obscenis motibus membra distorquens desaltauit graecae libidinis fabulam. Nabla, cinyrae, tibiae, tympana et citharae deum cecinerunt, non idolum. Non igitur praescribitur ut spectentur illicita. Diabolo artifice ex sanctis illicita mutata sunt. Praescribat igitur istis pudor, etiamsi non possunt sanctae litterae. Quaedam enim scriptura magis probibuit non praecipiendo; uerecundiam passa plus interdixit quia tacuit, uerita ne, si ad haec usque descenderit, pessime de fidelibus suis sensisset. Nam et plerumque in praeceptis quaedam utilius tacentur. Admonentur enim saepe dum interdicuntur. Ita etiamsi tacentur, dum [non] diuinis litteris scripta sunt, et praeceptorum loco seueritas loquitur et ratio docet quae scriptura conticuit. Se cum tantummodo unusquisque deliberet et cum persona professionis suae loquatur: nihil umquam indecorum geret. Plus enim ponderis habebit conscientia quae nulli se alteri debebit nisi sibi. Quid scriptura interdixit? prohibuit enim spectari quod prohibet geri. Omnia, inquam, ista spectaculorum genera damnauit, quando idolatriam sustulit ludorum omnium matrem, unde haec uanitatis et leuitatis monstra uenerunt. Quod enim spectaculum sine idolo, quis ludus sine sacrificio, quod certamen non consecratum mortuo? quid inter haec christianus fidelis facit, si idolatriam fugit? quid qui iam sanctus sit de rebus criminosis uoluptatem capit? quid contra deum superstitiones probat quas amat dum spectat? ceterum sciat haec omnia inuenta daemoniorum esse, non dei. Impudenter in ecclesia daemonia exorcizat quorum uoluptates in spectaculis laudat. Et cum semel illi renuntiando rescissa sit res omnis in baptismate, dum post christum ad diaboli spectaculum uadit, christo tamquam diabolo renuntiat. Idolatria, ut iam dixi, ludorum omnium mater est, quae ut ad se christiani fideles ueniant blanditur illis per oculorum et aurium uoluptatem. Romulus conso quasi consilii deo ob rapiendas sabinas circenses primus consecrauit, ceteri reliquis. Cum urbem fames occupasset, ad aduocationem populi acquisiti sunt ludi scenici et cereri et libero dicati postmodum reliquis que idolis et mortuis. Graeca illa certamina uel in cantibus uel in fidibus uel in uocibus uel in uiribus praesides suos habent uaria daemonia. Et quicquid est aliud quod spectantium aut oculos mouet aut delinit aures, si cum sua origine et institutione quaeratur, causam praefert aut idolum aut daemonium aut mortuum. Ita diabolus artifex quia idolatriam per se nudam sciebat horreri, spectaculis miscuit, ut per uoluptatem posset amari. Plura prosequi quid est necesse uel sacrificiorum in ludis genera monstruosa describere? inter quae nonnumquam et homo fit hostia latrocinio sacerdotis, dum cruor etiam de iugulo calidus exceptus spumanti patera, dum adhuc feruet, et quasi sitienti idolo in faciem iactatus crudeliter propinatur, et inter uoluptates spectantium quorundam mors erogatur, ut per cruentum spectaculum saeuire discatur, quasi parum sit homini priuata sua rabies, nisi illam et publice discat. In poenam hominis fera rabida nutritur in deliciis, ut sub spectantium oculis crudelius insaniat. Eruditur artifex bellua, quae clementior fortasse fuisset, si non illam magister crudelior saeuire docuisset. Ergo ut taceam quicquid latius idolatria probat, quam uana sunt ipsa certamina, lites in coloribus, contentiones in curribus, fauores in honoribus, gaudere quod equus uelocior fuerit, maerere quod pigrior, annos pecoris computare, consules nosse, aetates discere, prosapiam designare, auos ipsos atauos que memorare. Quam hoc totum otiosum negotium, immo quam turpiter ignominiosum! hunc, inquam, memoriter totam equini generis sobolem computantem et sine offensa hunc locum magna uelocitate referentem, parentes christi si perroges, nescit, aut infelicior si scit. Quem si rursus perrogem, quo ad illud spectaculum itinere peruenerit, confitebitur per lupanarum, per prostitutarum nuda corpora, per lubricam libidinem, per dedecus publicum, per uulgarem lasciuiam, per communem omnium contumeliam. Cui ut non obiciam quod fortasse commisit, uidit tamen quod committendum non fuit et oculos ad idolatriae spectaculum per libidinem duxit, ausus se cum sanctum in lupanar ducere, si potuisset, qui festinans ad spectaculum dimissus e dominico et adhuc gerens se cum, ut assolet, eucharistiam inter corpora obscena meretricum christi sanctum corpus infidelis iste circumtulit, plus damnationis meritus de itinere quam de spectaculi uoluptate. Sed ut ad scenae iam sales inuerecundos transitum faciam, pudet referre quae dicuntur, pudet etiam accusare quae fiunt, argumentorum strophas, adulterorum fallacias, mulierum impudicitias, scurriles iocos, parasitos sordidos, ipsos quoque patres familias togatos modo stupidos modo obscenos, in omnibus stolidos, certis nominibus inuerecundos. Et cum nulli hominum aut generi aut professioni ab improbis isto sermone parcatur, ab omnibus tamen ad spectaculum conuenitur. Commune dedecus delectat uidelicet uel recognoscere uitia uel discere. Concurritur in illud pudoris publici lupanarium, ad obscenitatis magisterium, ne quid secreto minus agatur quam quod in publico discitur. Et inter ipsas leges docetur quicquid legibus interdicitur. Quid inter haec christianus fidelis facit, cui uitia non licet nec cogitare, quid oblectatur simulacris libidinis, ut in ipsis deposita uerecundia audacior fiat ad crimina? discit et facere dum consuescit uidere. Illas tamen, quas infelicitas sua in seruitutem prostituit libidinis publicae, occultat locus et dedecus suum de latebris consolantur. Erubescunt uideri etiam quae pudorem uendiderunt. At istud publicum monstrum omnibus uidentibus geritur et prostitutarum transitur obscenitas. Quaesitum est quomodo adulterium ex oculis admitteretur! huic dedecori condignum dedecus superducitur, homo fractus omnibus membris et uir ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit uerba manibus expedire. Et propter unum nescio quem nec uirum nec feminam commouetur ciuitas tota, ut desaltentur fabulosae antiquitatum libidines. Ita amatur quicquid non licet, ut quae etiam aetas absconderat, sub oculos memoria reducat. Non est libidini satis malis suis uti praesentibus, nisi suum de spectaculo faciat in quo etiam aetas superior errauerat. Non licet, inquam, adesse christianis fidelibus, non licet omnino nec illis quod ad delinimenta aurium ad omnes ubique graecia instructos suis uanis artibus mittit. Clangores tubae bellicos alter imitatur raucos, alter lugubres sonos spiritu tibias inflante moderatur, alter cum choris et cum hominis canora uoce contendens spiritu suo quem de uisceribus suis in superiora corporis nitens hauserat tibiarum foramina modulans, [effuso et] nunc intus recluso ac represso, nunc certis foraminibus emisso atque in aerem profuso, item in articulos sonum frangens, loqui digitis elaborat, ingratus artifici qui linguam dedit. Quid loquar comicas inutiles curas, quid illas magnas tragicae uocis insanias, quid neruos cum clamore commissos? haec etiam si non essent simulacris dicata, obeunda tamen et spectanda non essent christianis fidelibus, quoniam et si non haberent crimen, habent in se et maximam et parum congruentem fidelibus uanitatem. Nam illa altera reliquorum dementia est manifesta otiosis hominibus negotiatio: in iniuriam suam pinguescit in sagina corpus, ut robustius aut feriat aut uapulet, et prima uictoria est ultra modum humani uentris esurire potuisse; sub titulo coronae edacis flagitiosae nundinae ictibus infelix facies locatur, ut infelicior uenter saginetur. Quam foeda praeterea ipsa luctamina: uir infra uirum iacens amplexibus inhonestis et nexibus implicatur. In tali certamine [stare] uiderit quis uincat, pudor uictus est. Ecce tibi alter nudus salit, alter orbem aeneum contentis in aerem uiribus iactat. Haec gloria est dementiae. Denique remoue spectatorem, reddideris uanitatem. Fugienda sunt ista christianis fidelibus, ut iam frequenter diximus, tam uana, tam perniciosa, tam sacrilega spectacula, a quibus et oculi nostri sunt et aures custodiendae. Cito in hoc assuescimus quod audimus, celerius [in id] quod uidemus. Nam cum mens hominis ad uitia ipsa ducitur, sibi quid faciet, si habuerit exempla? natura corporis lubrica, quae sponte corruit, quid faciet, si fuerit impulsa? auocandus est animus ab istis. Habet christianus spectacula meliora, si uelit, habet ueras et profuturas uoluptates, si se recollegerit. Et ut omittam illa quae nondum contemplari potest, habet istam mundi pulchritudinem quam uideat atque miretur: solis ortum aspiciat, rursus occasum mutuis uicibus dies noctes que reuocantem, globum lunae temporum cursus incrementis suis detrimentis que signantem, astrorum micantes choros et assidue de summa mobilitate fulgentes, anni totius per uices membra diuisa et dies ipsos cum noctibus per horarum spatia digestos et terrae molem libratam cum montibus et profusa flumina cum suis fontibus, extensa maria cum suis fluctibus atque littoribus, interim constantem pariter summa conspiratione nexibus que concordiae extensum aerem medium tenuitate sua cuncta uegetantem, nunc imbres contractis nubibus profundentem, nunc serenitatem refecta raritate reuocantem, et in omnibus istis incolas proprios, in aere auem, in aquis piscem, in terra hominem. Haec, inquam, et alia item opera diuina sint christianis fidelibus spectacula. Quod theatrum humanis manibus extructum istis operibus poterit comparari? magnis licet lapidum molibus extruatur, cristae sunt montium altiores, et auro licet tecta laquearia reluceant, astrorum fulgore uincentur. Numquam humana opera mirabitur quisquis se recognouerit filium dei. Deicit se de culmine generositatis suae qui admirari aliquid post deum potest. Scripturis, inquam, sacris incumbat christianus fidelis: ibi inueniet condigna fidei spectacula. Videbit instituentem deum mundum suum et cum ceteris animalibus homines, illam admirabilem fabricam meliorem que facientem. Spectabit mundum in delictis suis, iusta naufragia, piorum praemia impiorum que supplicia, maria populo siccata et de petra rursus populo maria porrecta. Spectabit de caelo descendentes messes, non ex areis aratro impressas. Inspiciet flumina transitus siccos refrenatis aquarum agminibus exhibentia. Videbit in quibusdam fidem cum igne luctantem, religione superatas feras et in mansuetudinem conuersas. Intuebitur et animas ab ipsa iam morte reuocatas, considerabit etiam de sepulcris admirabiles ipsorum consummatorum iam uitas corporum redactas. Et in his omnibus iam maius uidebit spectaculum, diabolum illum qui totum detriumphauerat mundum sub pedibus christi iacentem. Quam hoc decorum spectaculum, fratres, quam iocundum, quam necessarium, intueri semper spem suam et oculos aperire ad salutem suam! hoc est spectaculum quod uidetur etiam luminibus amissis, hoc est spectaculum quod non exhibet praetor aut consul, sed qui est solus et ante omnia et super omnia, immo ex quo omnia, pater domini nostri iesu christi, cui laus et honor in saecula saeculorum. Opto uos, fratres, bene ualere.