[4,0] LIBER IV. Praefatio. Non solum me, uti praefatum est, ab hoc opere narrationis quiescere delectat, uerum etiam, quo ab uniuersa re publica totus secedam, mens uariis quaerimoniis referta, assiduis meditationibus anxia uersat. Sed quoniam me de rebus uniuersis for-|668|tuna hinc inde iunxit, ualidisque procellis moerentem uehit, qua portum ferar immo uero penitus ignoro. Interim autem si aliquod tempus otiosum repperero, quid oberit, si, uti iussum est, facta principum procerumque nostrorum stili officio memoriae mandare curabo? Ergo huic rerum operi quarto insistam, et si in ceteris rebus futuris prodesse nequiuero, saltem in his erroris nubeculam proprio labore posteris detergam. [4,1] 1. Usque Lodhuwicus et Karolus Lodharium a regno suo abisse certis indiciis cognouere, Aquis palatium, quod tunc sedes prima Franciae erat, petentes; sequenti uero die, quid consultius de populo ac regno a fratre relicto agendum uideretur, deliberaturi. Et quidem primum uisum est, ut rem ad episcopos sacerdotesque, quorum aderat pars maxima, conferrent, ut illorum consultu, ueluti numine diuino, harum rerum exordium atque auctoritas proderetur. Et hoc illis, quoniam merito ratum uidebatur, commissum. Quibus ab initio gesta Lodharii considerantibus, quomodo patrem suum regno pepulerit, quoties populum christianum periurum sua cupiditate effecerit, quoties idem ipse hoc quod patri fratribusque iurauerat frustrauerit, quoties post patris obitum fratres suos exhereditare atque delere temptasset, quot homicidia, adulteria, incendia, omnigenaque facinora uniuersalis ecclesia sua nefandissima cupiditate perpessa sit, insuper autem, neque scientiam gubernandi rem publicam illum habere, nec quoddam uestigium bonae uoluntatis in sua gubernatione quemlibet inuenire posse, ferebant. Quibus ex causis non inmerito, sed iusto Dei omnipotentis iudicio, primum a praelio et secundo a proprio regno fugam illum inisse aiebant. Ergo omnibus unanimiter uisum est atque consentiunt, quod ob suam nequitiam uindicta Dei illum eiecerit, regnumque fratribus suis melioribus se iuste ad regendum tradiderit. Verum tamen haud quaquam illis hanc licentiam dedere, donec palam illos percontati sunt, utrum illud per uestigia fratris eiecti, an secundum Dei uoluntatem regere uoluissent? Respondentibus autem, in quantum nosse ac posse Deus illis concederet, secundum suam uoluntatem se et suos gubernare et regere uelle, aiunt: «Et auctoritate diuina, ut illud suscipiatis et secundum Dei uoluntatem illud regatis, monemus, hortamur, atque praecipimus». Hinc autem uterque illorum duodecim e suis ad hoc opus elegit, quorum unus extiti; et sicut illis congruum, ut inter illos hoc regnum diuideretur, uisum est, contenti sunt; in qua diuisione non tantum fertilitas aut aequa portio regni, quantum affinitas et congruentia cuiusque aptata est. Euenitque Lodhuwico omnis Frisia - - -. [4,2] 2. Quibus peractis, quique illorum e populo qui se sequutus est suscepit, ac sibi, ut deinceps fidelis esset, sacramento firmauit. Et Karolus quidem Mosam, regnum suum ordinaturus, traiecit; Lodhuwicus uero Saxonorum causa Coloniam petiit. Quorum casus quoniam maximos esse perspicio, praetereundos minime puto. Saxones quidem, sicut uniuersis Europam degentibus patet, Karolus, magnus imperator ab uniuersis nationibus non immerito uocatus, ab idolorum uana cultura multo ac diuerso labore ad ueram Dei christianamque religionem conuertit. Qui ab initio tam nobiles quam et ad bella promptissimi multis indiciis persaepe claruerunt. Quae gens omnis in tribus ordinibus diuisa consistit; sunt enim inter illos qui edhilingi, sunt qui frilingi, sunt qui lazzi illorum lingua dicuntur; Latina uero lingua hoc sunt: nobiles, ingenuiles, atque seruiles. Sed pars illorum quae nobilis inter illos habetur, in duabus partibus in dissensione Lodharii ac fratrum suorum diuisa, unaque eorum Lodharium, altera uero Lodhuwicum secuta est. His ita se habentibus, cernens Lodharius, quod post uictoriam fratrum populus qui cum illo fuerat deficere uellet, uariis necessitatibus astrictus, quocumque et quomodocumque poterat, subsidium quaerebat. Hinc rem publicam in propriis usibus tribuebat; hinc quibusdam libertatem dabat, quibusdam autem post uictoriam se daturum promittebat, hinc etiam in Saxoniam misit, frilingis lazzibusque, quorum infinita multitudo est, promittens, si secum sentirent, ut legem quam antecessores sui, tempore quo idolorum cultores erant, habuerant, eamdem illis deinceps habendam concederet. Qua supra modum cupidi, nomen nouum sibi, id est Stellinga, imposuerunt, et in unum conglobati, dominis e regno pene pulsis, more antiquo qua quisque uolebat lege uiuebat. Insuper autem Lodharius Nordmannos causa subsidii introduxerat, partemque christianorum illis subdiderat; quibus etiam, ut ceteros christianos depraedarent, licentiam dabat. Igitur metuens Lodhuwicus, ne idem Nordmanni necnon et Sclaui propter affinitatem Saxonibus qui se Stellinga nominauerant, coniungerent, regnumque sibi uindicaturi inuaderent, et christianam religionem his in partibus annullarent - quamobrem, uti praetulimus, praemaxime - - - adiit, et in quantum ualuit, simul et cetera regni sui scandala, ne hoc nefandissimum malum sanctae Dei ecclesiae deueniret, praecauit; quibus expletis, Viridunensium ciuitatem Lodhuwicus per Teotonis uillam, Karolus autem per Remensem urbem adeunt, quid deinceps agendum uideretur, deliberaturi. [4,3] 3. Per idem tempus Nordmanni Contwig depraedati sunt; inibique mare traiecto, Hamwig et Nordhunnwig similiter depopulati sunt. Lodharius autem, ut se supra ripam Rodani recepit, nauigio eiusdem fluminis fretus, inibi resedit; quo undique quos ualuit sibi in subsidium adtraxit. Verumtamen legatum ad fratres suos dirigens, mandat, si sciret qua fieri posset, primores suos ad illos dirigere uellet de pace deliberaturos. Responsum est, mitteret quos uellet, facile quemlibet scire posse, qua illis deueniret esse; ipsi uero uno eodemque itinere per Tricassinensium Cadhellonensem adeunt urbem. Cumque Miliciacum uenissent, Iosippus, Eberhardus, Egbertus, una cum ceteris a parte Lodharii, ad illos uenerunt, dicentes, quod Lodharius cognouisset, se in Deum et illos deliquisse, nolletque amplius, ut altercatio inter illos et christianum populum esset; si uellent aliquid illi supra tertiam partem regni propter nomen imperatoris, quod illi pater illorum concesserat, et propter dignitatem imperii, quam auus regno Francorum adiecerat, augere, facerent; sin aliter, tertiam tantummodo partem totius absque Langobardia, Baioaria et Aquitania illi concederent; regeretque quisque illorum, Deo fauente, portionem regni sui, prout melius posset; frueretur alter alterius subsidio ac beneuolentia; concederent pacem et leges inuicem sibi subiectis; essetque inter illos, Deo auctore, pax pacta perpes. Quod cum Lodhuwicus et Karolus audissent, et illis plebique uniuersae perplacitum esset, in unum una cum primoribus coeunt, ac quid de talibus acturi essent, gratanti animo conferunt. Agebant, se hoc in exordio dissensionis uoluisse, et quanquam peccatis interuenientibus proficuum esse non posset, saepe hoc illi mandatum fuisse. In eo tamen omnipotenti Deo gratias referebant, cuius tandem ope adiuti, hoc promeruerant, ut frater illorum, qui semper pacem atque concordiam spreuerat, Deo largiente tunc illa petebat. Verumtamen solito more ad episcopos sacerdotesque rem referunt, ut quocumque diuina auctoritas id uertere uellet, nutu ipsius libenti animo praesto adessent. Quibus cum undique, ut pax inter illos fieret, melius uideretur, consentiunt, legatos conuocant, postulata concedunt. Cumque in diuisione regni quattuor dies uel eo amplius morarentur, tandem uisum est, ut inter Renum et Mosam usque ad exortum Mosae, ac deinde ad exortum Saugonnae, et sic per Saugonnam usque ad confluentem Rodani et sic deinde per Rodanum usque in mare Tyrrhenum, omnes uidelicet episcopatus, abbatias, comitatus, fisca cis Alpibus consistentia absque - - - illi in parte regni tertia offerrent, et, si hanc recipere rennuat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quod quidem, quamquam ultra quod iustum ac congruum, ut quibusdam uidebatur, inuentum fuerit, per Conradum, Cobbonem, Adhelhardum et ceteros mandatum est; ipsi uero interim, donec qui missi fuerant reuerterentur, in eodem loco esse se decernunt, responsum Lodharii praestolaturi. Qui cum ad Lodharium uenissent, reppererunt illum paululum minus solito more animatum. Aiebat enim, se non esse contentum in eo, quod fratres sui illi mandauerant, quia aequa portio non esset; querebaturque insuper suorum qui se sequuti sunt causam, quod in praefata parte quae illi offerebatur, non haberet, unde illis ea quae amittebant restituere posset. Quamobrem ignoro, qua fraude decepti, hi qui missi fuerant, augent illi supra definitam partem usque in Carbonarias; insuper, si hoc usque ad tempus quod illis pariter conueniret reciperet, iurant illi, quod tunc fratres sui iureiurando, prout aequius possent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania, in tribus partibus diuiderent, essetque super his sua electio, ut quam uellet harum acciperet, ac diebus uitae suae eandem illi concederent, in eo quod ille illis similiter faceret; et haec omnia si aliter non crederet, sacramento sic se facturos promitterent. Iurat enim Lodharius, sic se uelle, ac sua ex parte sic perficere, in eo quod fratres sui, uti missi illorum tunc illi iurauerant, adimplessent. [4,4] 4. Igitur mediante Iunio, feria uidelicet quinta, propter ciuitatem Madasconis in insula quae Ansilla dicitur cum aequo numero primorum Lodharius, Lodhuwicus et Karolus conueniunt; et hoc sacramentum mutuo sibi iurauerunt, uidelicet ut ab ea die et deinceps inuicem sibi pacem conseruare deberent, et ad placitum quod fideles illorum inibi statuissent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania cum sacramento, prout ao aequius possent, in tribus partibus sui diuiderent, electioque partium eiusdem regni esset Lodharii; et quique illorum partem, quam quisque acciperet, cuique deinde omnibus diebus uitae suae conseruare deberet, in eo, si aduersus fratres suos frater suus similiter faceret. Quo expleto adhibitisque uerbis pacificis, pacifice discedunt; ad castra redeunt, in crastinum de ceteris deliberaturi. Quamquam et id aegre uix tamen effectum est, et usque ad conuentum quod in Kalendas Octobris condixerant, pacifice quisque in sua portione qua uellet esset. Et Lodhuwicus quidem Saxoniam, Karolus uero Aquitaniam ordinaturi adeunt; Lodharius autem iam, ut sibi uidebatur, de electione regni partium securus, Arduennam uenatu petit, omnesque primores suae portionis populi, qui a se, dum a regno abiret, necessitate coacti desciuerant, honoribus priuauit. Lodhuwicus etenim in Saxonia seditiosos, qui se, uti praefatum est, Stellinga nominauerant, nobiliter, legali tamen caede, compescuit. Karolus uero in Aquitaniam Pippinum fugauit; quo latitante, nihil aliud notabile efficere ualuit, praeter quod Warinum quendam ducem, ceterosque qui sibi fidi uidebantur, ob custodiam eiusdem patriae inibi reliquit. Insuper Egfridus, comes Tolosae, e Pippini sociis, qui ad se perdendum missi fuerant, quosdam in insidiis cepit, quosdam strauit. Idemque Karolus ad placitum quod cum Lodhuwico fratre suo Warmatiam condixerat, iter direxit. Cumque Mettis pridie Kalend. Octobris uenisset, Lodharium in uilla Teotonis reperit, quo ante condictum placitum uenerat, ac aliter quam statuerat residebat. Quam ob rem his, qui a parte Lodhuuici nec non et Karoli propter diuisionem regni Mettis residere debuerant, tutum minime uidebatur, ut dum seniores sui in Warmatia et Lodharius in Teotonis uilla essent, illi Mettis regnum diuiderent. Distat enim Warmatia a Mettis leuuas plus minus LXX, Teotonis autem uilla plus minus octo. Occurrebat etiam, quod Lodharius in fratrum deceptione sepe perfacilis promptusque extiterat; ideoque suam salutem illi credere haudquaquam absque qualibet securitate audebant. Ergo Karolus horum saluti consulens, ad Lodharium dirigit; mandat, quoniam aliter quam conuenisset uenerat et erat, si uellet, ut missi fratris sui necnon et sui inibi una cum suis remanerent, daret illi obsides, ut de salute illorum fidus esset; sin aliter, mitteret ille missos suos Warmatiam ad illos, et illi quos uellet obsides illi darent; sin aliter, recederent a Mettis pari spatio; sin etiam et hoc nollet, in meditullio qua uellet missi illorum conuenissent: non enim se tot nobilium uirorum salutem neglegere debere, dicebat. Erant quidem octoginta electi ex omni multitudine, omni nobilitate praestantes, quorum interitus ni praecaueretur, maximam sibi fratrique suo posse inferre iacturam aiebat. Tum tandem pro commoditate omnium hinc inde uisum est, ut Conflentum missi illorum, centum decem uidelicet, absque obsidibus conuenirent, inibique regnum, prout aequius possent, diuiderent. [4,5] 5. Quo scilicet XIV. Kal. Nouembris conuenientes, ne forte quoddam scandalum inter homines illorum qualibet ex causa oriretur, pars illorum, quae a Lodhuwico necnon et Karolo uenerat, orientalem ripam Reni metantes, quae autem a Lodhario, occiduam; cotidieque ob commune colloquium sanctum Castorem petierunt. Cumque ad regni diuisionem hi qui a Lodhuwico et Karolo missi fuerant, uariis querimoniis accessissent, quaesitum est, si quis illorum totius imperii notitiam ad liquidum haberet. Cum nullus reperiretur, quaesitum est, cur missi illorum illud in transacto spatio non circumiissent, et illorum industria inbreuiatum esset; cum et hoc, ut fieret, Lodharium nolle repperissent, aiebant, inpossibile esse ignoranti, quiddam aequaliter diuidere posse. Nouissime autem quaesitum est, quoniam sacramento illud, prout aequius ac melius possent nossentque, diuidere deberent, si hoc sincere iurare possent, dum scirent, quod nemo ignoranter id facere ualeret. Et hoc quoque ad conferendum episcopis commissum. Qui hinc inde in basilica sancti Castoris conuenientes, a parte Lodharii aiebant, si in sacramento quilibet deliquisset, hoc expiare posse, ac per hoc melius esset ut hoc facerent, quam diutius tot rapinas, incendia, homicidia, adulteria, ecclesiae Dei pateretur. At contra hi qui a parte Ludhuwici necnon et Karoli erant, aiebant, dum neutrum necesse esset, cur in Deum peccare deberent? melius esse, ut firmaretur pax inter illos, mitterentque pariter per uniuersum imperium, et imbreuiaretur, ac tum tandem iurare quod certum est absque periculo, aequaliterque diuidere posse censebant: sic quoque periuria ceteraque facinora deuitare, ni ceca cupiditas impediret, posse, firmabant; ac per hoc nec se ledere in sacramento uelle, nec cuipiam, ut faceret, licentiam dare testabantur. Qua dissentientes, quique qua uenerat, ad suos secesserunt. Hinc omnes in eadem domo conuenerunt, a parte Lodharii dicentes, quod parati ad sacramentum et ad diuisionem, uti iuratum fuerat, essent; at contra a parte Lodhuwici et Karoli, similiter se uelle, si possent, aiebant; nouissime autem, quoniam neuter quod alter uolebat absque seniorum suorum auctoritate assentire audebat, statuunt, ut pax inter illos esset, donec scire possent, quid seniores sui horum recipere uellent; et hoc fieri posse in Nonis Nouembris uisum est; usquequo pacis termino constituto, discedunt. Qua quidem die terrae motus magnus per omnem poene hanc Galliam factus est, eademque die Angilbertus uir memorabilis, Centulotranslatus, et anno post decessum eius XXVIIII., corpore absque aromatibus indissoluto, repertus est. Fuit hic uir ortus eo in tempore haud ignotae familiae. Madhelgaudus autem, Richardus et hic una progenie fuere, et apud magnum Karolum merito magni habebantur. Qui ex eiusdem magni regis filia nomine Berchta, Hartnidum, fratrem meum, et me Nithardum genuit. Centulo opus mirificum in honore omnipotentis Dei sanctique Richarii construxit; familiam sibi commissam mirifice rexit, hinc uitam cum omni felicitate defunctam, Centulo in pace quieuit. His paucis de origine mea delibatis ad historiae seriem redire libet. [4,6] 6. Cum autem, uti praefatum est, reuersi quique regi suo quae inuenerant nuntiassent, hinc inopia, hinc hieme instante, hinc etiam quod primores populi, degustato semel periculo, iterum praelium nolebant, ac per hoc, ut pax inter illos usque in uigesimo die post missam sancti Iohannis firmaretur, assentiunt. Ad quam statuendam hinc inde primates populi Teotonis uillam confluunt; iurant, ut ipsi reges inter se interim mutuam pacem seruare deberent, et ut nequaquam quolibet modo omitteretur, ni in eodem conuentu, ut aequius possent, omne regnum diuiderent, essetque Lodharii, uti iuratum fuerat, partium electio eiusdem regni. Hinc quisque, qua libuit, discessit; et Lodharius Aquis hiematum petiit; Lodhuwicus Baioariam, Karolus autem, uxorem ducturus, Carisiacum uenit. Eodem tempore Mauri a Sigenulfo, fratre Sigihardi, sibi causa subsidii inducti, Beneuentum inuadunt. Eodem etiam tempore Stellinga in Saxonia contra dominos suos iterum rebellarunt; sed praelio commisso nimia cede prostrati sunt; ac sic auctoritate interiit, quod sine auctoritate surgere praesumpsit. Accepit quidem Karolus, uti praefatum est, in coniugio Hirmentrudem, Uodonis et Ingeltrudis filiam et neptem Adelardi. Dilexerat autem pater eius suo in tempore hunc Adelardum adeo, ut quod idem uellet, in uniuerso imperio hoc pater faceret; qui utilitati publicae minus prospiciens, placere cuique intendit. Hinc libertates, hinc publica in propriis usibus distribuere suasit, ac dum quod quique petebat, ut fieret, effecit, rem publicam penitus annullauit. Quo quidem modo effectum est, ut in hac tempestate populum qua uellet facile deuertere posset; et hac de re Karolus praefatas nuptias maxime iniit, quia cum eo maximam partem plebis sibi uindicare posse putauit. Nuptiis quidem XIX. Kal. Ianuarii expletis, natalem Domini ad sanctum Quintinum celebre peregit, Valentianas quoque, qui de fidelibus suis inter Mosam Sequanamque causa custodiae remanere deberent, ordinauit; idem uero partibus Aquitaniae una cum coniuge anno DCCCXLIII. incarnationis Domini in hieme iter direxit. Fuit autem eadem hiemps perfrigida nimis ac diuturna, langoribus insuper habundans, necnon et agriculturae pecorique apibusque satis incongrua. [4,7] 7. Hic quique colligat, qua dementia utilitatem publicam neglegat, priuatis ac propriis uoluntatibus insaniat, dum ex utrisque Creatorem adeo offendat, ut etiam omnia elementa eius uesaniae contraria reddat. Quodque huiuscemodi exemplis, pene adhuc omnibus notis, perfacile probaturus accedam. Nam temporibus bonae recordationis magni Karoli, qui euoluto iam pene anno XXX. decessit, quoniam hic populus unam eamdemque rectam ac per hoc uiam Domini publicam incedebat, pax illis atque concordia ubique erat: at nunc e contra, quoniam quique semitam quam cupit incedit, ubique dissensiones et rixae sunt manifestae. Tunc ubique habundantia atque laetitia, nunc ubique poenuria atque mestitia. Ipsa elementa tunc cuique regi congrua, nunc autem omnibus ubique contraria, uti scriptura diuino munere prolata testatur: «Et pugnabit orbis terrarum contra insensatos.» Per idem tempus eclypsis lunae XIII. Kal. Aprilis contigit. Nix insuper multa eadem nocte cecidit, meroremque omnibus, uti praefatum est, iusto Dei iudicio incussit. Id propterea inquam, quia hinc inde ubique rapinae et omnigena mala sese inserebant, illinc aeris intemperies spem omnium bonorum eripiebat (eo anno pascha in diem 22. Aprilis incidebat.)