75. Hymenaeus. Hymenaeus, puer formosissimus, genere Atheniensis fuit. Is quum annos puerilis aetatis excederet, neque adhuc uirum implere posset, ea pulchritudine praeditus fuisse dicitur, ut feminam mentiretur. Istum quum una ex ciuibus suis, uirgo nobilis, adamasset, ipse, mediocribus ortus parentibus, quia nuptias desperabat, quod poterat tamen, puellam extrema amoris linea diligens, eius animo solo satisfaciebat aspectu. Quumque nobiles feminae cum uirginibus sacra Cereris Eleusinae celebrarent, subito aduentu piratarum raptae sunt; inter quas et Hymenaeus, qui illo amatam subsecutus fuerat, cum puella abripitur. Quum igitur per longinqua maria praedam piratae uexissent, ad quandam regionem tandem perueniunt, ubi et somno pressi ab insequentibus sunt peremti. Hymenaeus, relictis ibi uirginibus, reuersus Athenas, pactus est a ciuibus dilectae suae nuptias, si eis filias suas restitueret. Quas ubi pro uoto restituit, exoptatam accepit uxorem. Quod coniugium quia felix fuerat, placuit Atheniensibus nomen Hymenaei nuptiis miscere. 76. Orpheus et Eurydice. Orpheus, Oeagri et Calliopae Musae filius, ut quidam putant, Apollinis filiam habuit uxorem Eurydicen. Qum dum Aristaeus, Cyrenes filius, pastor, cupidus persequitur, uolens eam stuprare, illa fugiens concubitum, serpentem non deuitauit; et haec ei causa mortis fuit. Orpheus, coactus desiderio coniugis, tentauit dulcedine cantus citharae lenire Ditem et Proserpinam, si posset Eurydicen ad superos reuocare. Descendens igitur ad inferos, in miserationem eos cantu suo compulit; acceptaque lege, impetrauit Eurydicen ita demum, si non ante respexisset, quam ad superos perueniret. Deinde, ut est dura amantium perseuerantia, Orpheus, timens, ne non inesset pollicitis Ditis fides, respexit, et irritum fecit suum laborem. Reuersus deinde ad superos, qui parum prosperas expertus erat nuptias, perosus omne genus femineum, solitudinibus se dedit. 77. Castor et Pollux. Castor et Pollux Iouis et Ledae filii fuerunt. Qui quum adamassent Phoeben et Dianisam, coniuges Lyncei et Idae, Apharei filiorum, et uellent eas rapere, Lynceus, omnia cui uidendi potestas erat, Idam fratrem in uindictam concitauit, qui telum habebat, quod diuini teli similitudinem gerebat, ita ut nullus posset illud euadere. Itaque eo misso, interfecit Castorem. Quumque iam Pollucem uellet occidere, ab Ioue fulmine percussus est. Pollux uero, uidens suum fratrem mortuum, ad inferos descendit. Inde cum fratre recepto ad superos euasit, et Iouem orauit, ut caelestem honorem sibi traderet, Inde inter astra collocati sunt, et caelestem honorem habuerunt. 78. Cygnus et Leda. Iuppiter, amorem Ledae uirginis affectans, conuersus in cygnum, finxit se fugere aquilam; sed Mercurium in aquilam transmutauit. Sic in gremio Ledae receptus, cum ea rem habuit, quae peperit ouum, unde nati sunt tres, Castor, Pollux et Helena. 79. Apis. Refert Solinus, quod inter omnia, quae Aegyptus digna memoratu habet, praecipue mirentur bouem, quem Apin uocant, insignem albae maculae nota, quae, dextro lateri eius ingenita, refert corniculatae lunae faciem. Hunc Aegyptus ad instar numinis colit, eo quod de futuris det quaedam manifesta signa. Apparet autem Memphi, cui statutum uitae spatium est; nam mersus profundo sacri fontis necatur, ne diem longius trahat, quam licebit. Mox alter non sine publico luctu requiritur. Hunc etenim centum antistites Memphin prosequuntur, et repente, uelut lymphatici, praecinunt. Dat omina manifestantia de futuris. Illud maximum, Si de clientis manu cibum capiat. Huius capitis imaginem sibi in eremo Iudaei fecerunt.