28. Leander et Hero. Sestus et Abydus urbes uicinae erant, et interfluentis maris arto diuisae. Una earum celebris extitit per Leandrum, pulcherrimum iuuenem; altera per Hero, pulcherrimam mulierem; quibus absentibus, amor imis concaluit mentibus. Iuuenis autem, impatiens ignis, omni modo quaerebat obtinendae uirginis copiam. Sed nullo ad Hero terra aditu inuento, simul calore et audacia impulsus, se ponto tradidit; sicque natando singulas noctes puellam adiit, oblato ex aduerso turris lumine, puellae studio, quo nocturnum iter ad eam dirigere posset. Quadam uero nocte quum acrius solito imminens uentus faculam extingueret, errando et inscius, quo cursum teneret, nando interiit. Cuius corpus quum postero die eiectum in litore fluctibus Hero uidisset, dolore instincta a culmine cecidit. Sic cum quo sortita fuit partem mundanae uoluptatis, cum eo et pertulit damnum mortiferae acerbitatis. 29. Cleobis et Bito. Quum mos esset, Argiuam sacerdotem iunctis bubus ire ad templa Iunonis, et sollemni die non inuenirentur boues (pestilentia enim, quae per Atticam transierat, uniuersàs consumserat), duo sacerdotis filii, Cleobis et Bito, matrem, subeuntes iugo, ad templa duxere. Tum Iuno, probans eorum religionem, obtulit matri, ut, quod uellet, posceret filiis. Illa pia responsione ait, ut, quod sciret dea utile mortalibus, ipsa praestaret. Altero itaque die sacerdotis iuuenes reperti sunt mortui. Ex quo probatum est, nihil esse morte praestantius. 30. Amulius et Numitor. Amulius et Numitor fratres fuerunt. Amulius fratrem imperio pepulit, et filium eius necauit: filiam uero Iliam Vestae sacerdotem fecit, ut spem sobolis auferret, a qua se punitum iri cognouerat. Hante, ut multi dicunt, Mars compressit; unde nati sont Remus et Romus, quos cum matre Amulius praecipitari iussit in 'I'iberim. Tum, ut quidam dicunt, Iliam sibi amnis fecit uxorem: pueri uero expositi ad uicinam ripam sunt. Hos Faustus repperit pastor, cuius uxor erat nuper meretrix, Acca Larentia, quae susceptos aluit pueros. Hi postea auum suum Numitorem, occiso Amulio, in regnum reuocarunt. Quibus dum cum auo angustum Albae uideretur imperium, recesserunt, et captatis auguriis urbem condiderunt. Sed Remus prior sex uultures uidit; Romus postea duodecim. Quae res bellum creauit, in quo extinctus est Remus; et a Romi nomine Romani appellati. Ut autem pro Romo Romulus diceretur, blandimenti genere factum est, quod gaudet diminutione. Quod a lupa dicuntur alti, fabulosum figmentum est ad celandam auctorum Romani generis turpitudinem. Nec incongrue factum est: nam et meretrices lupas uocamus; unde et lupanaria: et constat hoc animal esse in tutela Martis. 31. Lyncus. Lyncus rex Scythiae fuit, qui missum a Cerere Triptolemum, ut omnibus frumenta ministraret, susceptum hospitio, ut in se tanta gloria migraret, interimere cogitauit. Ob quam rem irata Ceres eum conuertit in lyncem feram uarii coloris , ut ipse uariae mentis extitérat. 32. Oenopion. Oenopion rex quum liberos non haberet, a Ioue, Mercurio Neptunoque, quos hospitio susceperat, hortantibus, ut ab his aliquid postularet, petiit, ut sibi concederent liberos. Illi, intra corium immolati sibi bouis urina facta, praeceperunt, ut obrutum terra, completis maternis mensibus, solueretur. Quo facto, inuentus est puer, cui nomen ab urina impositum est, ut Orion diceretur. Qui, postea uenator factus, quum uellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis occisus est; ut Lucanus, immisso scorpione periit: et deorum miseratione inter sidera collocatus est.