147. Clytemnestra et Orestes, filius eius. Clytemnestra fuit uxor Agamemnonis. Qui quum reuersus esset de bello Troiano, interfectus est per Aegisthum adulterum. Nam quum ingressus fuisset domum suam, obtulit ei Clytemnestra uestem sine capicio. Quam quum uellet induere et capicium inuenire non posset, ab Aegistho adultero occisus est; quem postea simul cum matre Orestes interfecit; unde in amentiam uersus est. Hic namque Orestes, Agamemnonis et Clytemnestrae filius, quia optimus tragoedus fuit, in scenis celebratus, quum matrem et Aegisthum occidisset, insaniuit. Qui socii Pyladis admonitu, ad euitandas Furias templum Apollinis ingressus, quum uellet exire, inuaserunt eum Furiae. Hinc est: Ultricesque sedent in limine Dirae. 148. Europa et Iuppiter. Europa fuit filia regis Graecorum Agenoris. Quae dum colligeret flores in pratis secundum consuetudinem puellarum, Iuppiter, in formam speciosi tauri conuersus, ei uim intulit hoc modo. Qum Mercurius iussu patris in Phoenicem transgressus esset, ut armenta illius regionis ad litus compelleret, Iuppiter in taurum conuersus est; quumque se iumentis Agenoris regis immiscuisset, et in amorem sui spatiantes in arena uirgines coëgisset, ac paulatim singulis alludens, nouissime Agenoris filiam, cuius in amorem compulsus auerterat figuram, insidentem sibi tergo in insulam Cretam detulit, ibique nuptiis eius fruitus est.