[1,10] Caput X. Qua ratione uitanda sit atra bilis. Pessimam uero illam, quam in superioribus detestabamur, atram bilem haec augent: crassum turbidumque uinum, praecipue nigrum; cibi duri, sicci, salsi, acres, acuti, ueteres, usti, assi, fricti; carnes bouis et leporis, caseus uetus, salsamenta, legumina: praecipue faba, lenticula, melongia, eruca, brassica, sinapis, radicula, allium, cepa, porrum, mora, cariotae, et quaecunque calefaciunt uel frigefaciunt simul atque desiccant, et omnia nigra; ira, timor, misericordia, dolor, otium, solitudo, et quaecunque uisum et olfactum auditumque offendunt, omnium uero maxime tenebrae; praeterea exsiccatio corporis nimia, siue longis nata uigiliis, siue multa mentis agitatione, uel cura, seu frequenti coitu usuque rerum calidarum multum atque siccarum, seu immoderata quadam deiectione atque purgatione, uel exercitatione laboriosa, uel inedia, siti, calore, uel sicciore uento, uel frigore. Cum uero bilis atra semper siccissima sit, frigida quoque, licet non aeque, huic certe resistendum est rebus quidem modice calidis, humidis uero quam maxime, cibis elixis assidue, qui coquantur facile et subtilem gignant sanguinem atque clarissimum. Sed interim ut stomachi et pituitae ratio habeatur, perinde atque bilis atrae, epulae cinnamomo et croco et sandalis condiantur. Conferunt semina peponis atque cucumeris et pinei nuclei abluti. Conueniunt lacticinia omnia: lac, caseus recens, amygdalae dulces. Conueniunt carnes auium et pullorum gallinaceorum quadrupedumue lactentium, oua sorbilia maxime, et ex membris animalium cerebellum, dulcia mala, pyra, Persica, pepones, pruna Damascena atque similia, cucurbita rite cocta, herbae humidae, non uiscosae. Cerasia uero, ficus, uuas minime laudo. Nauseam uero et satietatem ualde detestor. Nihil autem aduersus hanc pestem ualentius est quam uinum leue, clarum, suaue, odorum, ad spiritus prae ceteris perspicuos generandos aptissimum. Nam, ut Platoni et Aristoteli placet, hic humor hoc uino non aliter mollitur atque dulcescit et claret quam uel lupini aqua perfusi uel ferrum flammis accensum. Verum quantum eius usus spiritibus et ingenio prodest, tantum nocet abusus. Praeterea infundere aurum uel argentum maxime ignitum eorumque folia in poculis uel in ipso iure prodesse consentaneum est, atque aureo uel argenteo uasculo bibere cibosque sumere. Item perutile est, si saepe stomacho uacuo liquiritiae succus deglutiatur, succus quoque Punici pomi dulcis atque dulcis arancei. Conducunt non mediocriter suaues odores, temperati maxime, at si regnat frigus, ad calidum declinantes; sin dominetur calor, uergentes ad frigidum. Temperandi sunt igitur ex rosis, uiolis, myrto, camphora, sandalis, aqua rosacea, quae frigida sunt; rursus ex cinnamomo, citro, aranceo, gariophylis, menta, melissa, croco, ligno albe, ambra, musco, quae calida. Verni flores prosunt imprimis et folia citri siue arancei odoraque poma, sed maxime uinum. Odores eiusmodi, prout cuique conuenit, et naribus hauriendi sunt, et pectori atque stomacho admouendi. Odores uero calidos multum siccosque, si soli fuerint et continui, non probamus. Tenendus ore hyacinthus, qui animum uehementer exhilarat. Hierobotanum quoque, id est sclarea siluestris, tum cibo tum odore confert; buglossa rursus, borago, melissa, horumque trium aqua. Rursus lactuca, endiuia, uua passula, lac amygdalinum mensae familiarissima esse debent. Fugiendus aer aut feruens aut glacialis nimium aut nubilus, sed aer temperatus serenusque liberrime admittendus. Mercurius, Pythagoras, Plato iubent dissonantem animum uel maerentem cithara cantuque tam constanti quam concinno componere simul atque erigere. Dauid autem, poeta sacer, psalterio psalmisque Saulem ab insania liberabat. Ego etiam, si modo infima licet componere summis, quantum aduer- sus atrae bilis amaritudinem dulcedo lyrae cantusque ualeat, domi frequenter experior. Laudamus frequentem aspectum aquae nitidae, uiridis rubeiue coloris, hortorum nemorumque usum, deambulationem secus flumina perque amoena prata suauem; equitationem quoque, gestationem nauigationemque lenem ualde probamus, sed uarietatem imprimis facilesque occupationes diuersaque negotia non molesta, assiduam hominum gratiosorum consuetudinem.