[1,9] Caput IX. Quomodo sit uitanda pituita. Operae pretium fore uidetur, quae noxia litteratis esse diximus, repetere breuiter, atque remedia singulis adhibere. Ergo ne pituita nimis augeatur, exercitatione quotidie stomacho ferme uacuo bis utendum, nunquam tamen laboriosa; ne acuti spiritus dissoluantur, excrementa diligentissime ab omnibus meatibus expurganda. Sordes a corporis totius cute, capitis praecipue, tum lotione tum frictione penitus abstergendae. Vitanda alimenta frigida nimium atque, nisi obstiterit atra bilis, etiam humida et omnino quae pinguia, uirulenta, uiscosa, uncta glutinosaque sint, uel quae facile putrescere soleant. Si stomachus uel natura uel aetate sit frigidus, aut dimittendus omnino aut certe minuendus aquae potus. Moderatus cibus sit oportet, sed potio moderatior. Habitatio alta a graui nubioque aere remotissima. Tum ignis, tum calidi odoris usu humiditas expellenda. Prohibendum frigus a capite, maxime uero ceruice atque pedibus, multum enim obest ingenio. Prodest moderatus usus aromatum in frigidioribus epulis: nucis muscatae praesertim et cinnamomi et croci, zinziberis quoque conditi mane stomacho uacuo, quod sensibus etiam et memoriae maxime prodest.