[1,5] Caput V : Cur melancholici ingeniosi sint et quales melancholici sint eiusmodi, quales contra. Hactenus quam ob causam Musarum sacerdotes melancholici uel sint ab initio uel studio fiant, rationibus primo coelestibus, secundo naturalibus, tertio humanis ostendisse sufficiat. Quod quidem confirmat in libro Problematum Aristoteles, omnes enim inquit uiros in quauis facultate praestantes melancholicos extitisse. Qua in re Platonicum illud quod in libro De scientia scribitur confirmauit, ingeniosos uidelicet plurimum concitatos furiososque esse solere. Democritus quoque nullos inquit uiros ingenio magnos, praeter illos qui furore quodam perciti sunt, esse unquam posse. Quod quidem Plato noster in Phaedro probare uidetur, dicens poeticas fores frustra absque furore pulsari. Etsi diuinum furorem hic forte intelligi uult, tamen neque furor eiusmodi apud physicos aliis unquam ullis praeterquam melancholicis incitatur. Deinceps uero assignandae a nobis rationes sunt, quare Democritus et Plato et Aristoteles asserant melancholicos nonnullos interdum adeo ingenio cunctos excellere, ut non humani sed diuini potius uideantur. Asseuerant id Democritus et Plato et Aristoteles absque dubio, rationem uero tantae rei haud satis explicare uidentur. Audendum tamen monstrante Deo causas indagare. Melancholia, id est atra bilis, est duplex: altera quidem naturalis a medicis appellatur, altera uero adustione contingit. Naturalis illa nihil est aliud quam densior quaedam sicciorque pars sanguinis. Adusta uero in species quattuor distribuitur: aut enim naturalis melancholiae aut sanguinis purioris aut bilis aut salsae pituitae combustione concipitur. Quaecunque adustione nascitur iudicio et sapientiae nocet. Nempe dum humor ille accenditur atque ardet, concitatos furentesque facere solet, quam Graeci "maniam" nuncupant, nos uero furorem. At quando iam extinguitur, subtilioribus clarioribusque partibus resolutis solaque restante fuligine tetra, stolidos reddit et stupidos. Quem habitum melancholiam proprie et amentiam uecordiamque appellant. Sola igitur atra bilis illa quam diximus naturalem ad iudicium nobis sapientiamque conducit, neque tamen semper. Sane si sola sit, atra nimium densaque mole obfuscat spiritus, terret animum, obtundit ingenium. Si uero pituitae simplici misceatur, cum frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, crassa quadam frigiditate segnitiem adducit atque torporem; atque ut densissimae cuiusque materiae natura est, quando eiusmodi melancholia frigescit, ad summum frigiditatis intenditur. Quo in statu nihil speratur, timentur omnia, taedet coeli conuexa tueri. Si bilis atra uel simplex uel mixta putrescit, quartanam gignit febrem, lienis tumores et multa generis eiusdem. Ubi nimis exuberat, siue sola sit siue coniuncta pituitae, spiritus crassiores facit atque frigidiores, continuo animum afficit taedio, mentis aciem hebetat, neque salit Arcadico circum praecordia sanguis. Oportet autem atram bilem neque tam paucam esse, ut sanguis, bilis, spiritus quasi freno careant, unde instabile ingenium labilemque memoriam esse contingat; neque tam multam, ut nimio pondere praegrauati dormitare atque egere calcaribus uideamur. Proinde necessarium est omnino eam esse, quoad eius natura patitur, subtilissimam. Si enim tenuata pro natura sua maxime fuerit, poterit forsitan absque noxa etiam esse multa, atque etiam tanta ut aequare bilem saltem pondere uideatur. Abundet igitur atra bilis, sed tenuissima. Non careat humore subtilioris pituitae circumfuso, ne arescat prorsus durissimaque euadat. Non tamen misceatur omnino pituitae, praesertim uel frigidiori uel multae, ne frigescat. Sed bili sanguinique adeo misceatur, ut corpus unum conficiatur ex tribus, dupla sanguinis ad reliqua duo proportione compositum; ubi octo sanguinis partes, duae bilis, duae iterum atrae bilis portiones existant. Accendatur aliquantum a duobus illis atra bilis, accensaque fulgeat, non uratur, ne quemadmodum solet materia durior, dum feruet nimium, uehementius urat et concitet; dum uero refrigescit, similiter frigescat ad summum. Bilis enim atra ferri instar, quando multum ad frigus intenditur, friget ad summum; quando contra ad calidum ualde declinat, calet ad summum. Neque mirum uideri debet atram bilem accendi posse facile atque accensam uehementius urere, siquidem uidemus calcem illi similem aqua perfusam feruere statim atque exurere. Tantam ad utrunque extremum melancholia uim habet unitate quadam stabilis fixaeque naturae. Quae quidem extremitas ceteris humoribus non contingit. Summe quidem calens summam praestat audaciam, immo ferocitatem; extremo uero frigens timorem ignauiamque extremam. Mediis uero inter frigus caloremque gradibus affecta uarie, affectus producit uarios, non aliter quam merum praecipue potens bibentibus ad ebrietatem uel etiam paulo liberius affectus inferre uarios soleat. Igitur opportune temperata sit atra bilis oportet. Quae cum ita moderata est, ut diximus, et bili sanguinique permixta, quia et natura sicca est et conditione quantum ipsius natura patitur tenuissima, facile ab illis accenditur; quia solida est atque tenacissima, accensa semel diutissime flagrat; quia tenacissimae siccitatis unitate potentissima est, uehementius incalescit. Quemadmodum lignum paleis si utraque accendantur, magis diutiusque calet et lucet. Atqui a diuturno uehementique calore fulgor ingens motusque uehemens et diuturnus proficiscuntur. Huc tendit illud Heracliti: "Lux sicca, anima sapientissima."