[1,3] Caput III : Litterati pituitae et atrae bili obnoxii sunt. Non solum uero membra illa uiresque et spiritus homines litterarum cu- pidi curare diligentissime debent, uerum etiam pituitam semper et atram bilem, non aliter quam nauigantes Scyllam atque Charybdim, cautissime deuitare iubentur. Quantum enim reliquo corpore otiosi sunt, tantum cerebro ac mente negotiosi. Inde pituitam, quod Graeci phlegma, hinc atram bilem, quam iidem melancholiam uocant, gignere compelluntur. Illa quidem ingenium saepe obtundit et suffocat, haec uero, si nimium abundauerit flagraueritque, assidua cura crebrisque deliramentis uexat animum iudiciumque perturbat, ut non immerito dici possit, litteratos fore et praecipue sanos, nisi cum pituita molesta est, et laetissimos sapientissimosque omnium, nisi bilis atrae uitio uel maerere saepe uel interdum desipere compellantur. [1,4] Caput IV : Quot sint causae quibus litterati melancholici sint uel fiant. Ut autem litterati sint melancholici, tres potissimum causarum species faciunt: prima coelestis, secunda naturalis, tertia est humana. Coelestis quoniam Mercurius, qui ut doctrinas inuestigemus inuitat, et Saturnus qui efficit ut in doctrinis inuestigandis perseueremus inuentasque seruemus, frigidi quodammodo siccique ab astronomis esse dicuntur — uel si forte Mercurius non sit frigidus, fit tamen saepe Solis propinquitate siccissimus- qualis est natura apud medicos melancholica; eandemque naturam Mercurius ipse Saturnusque litterarum studiosis eorum sectatoribus impartiunt ab initio ac seruant augentque quotidie. Naturalis autem causa esse uidetur, quod ad scientias praesertim difficiles consequendas necesse est animum ab externis ad interna tanquam a circumferentia quadam ad centrum sese recipere, atque dum speculatur in ipso (ut ita dixerim) hominis centro stabilissime permanere. Ad centrum uero a circumferentia se colligere figique in centro maxime terrae ipsius est proprium, cui quidem atra bilis persimilis est. Igitur atra bilis animum, ut se et colligat in unum et sistat in uno contempleturque, assidue prouocat. Atque ipsa mundi centro similis ad centrum rerum singularum cogit inuestigandum, euehitque ad altissima quaeque comprehendenda, quandoquidem cum Saturno maxime congruit altissimo planetarum. Contemplatio quoque ipsa uicissim assidua quadam collectione et quasi compressione naturam atrae bili persimilem contrahit. Humana uero, id est ex nobis, causa est: quoniam frequens agitatio mentis cerebrum uehementer exsiccat, igitur humore magna ex parte consumpto, quod caloris naturalis pabulum est, calor quoque plurimum solet extingui, unde natura cerebri sicca frigidaque euadit, quae quidem terrestris et melancholica qualitas nominatur. Praeterea ob frequentissimum inquisitionis motum spiritus quoque moti continue resoluuntur. Resolutos autem spiritus ex subtiliori sanguine instaurari necessarium est. Quapropter subtilioribus clarioribusque sanguinis partibus saepe consumptis, reliquus sanguis necessario densus redditur et siccus et ater. Accedit ad haec quod natura, in con- templatione cerebro prorsus cordique intenta, stomachum heparque destituit. Quare alimentis praesertim uel uberioribus uel durioribus male concoctis, sanguis inde frigidus crassusque et niger efficitur. Postremo nimio membrorum otio neque superflua excernuntur, neque crassi fuscique uapores exhalant. Haec omnia melancholicum spiritum maestumque et pauidum animum efficere solent, siquidem interiores tenebrae multo magis quam exteriores maerore occupant animum atque terrent. Maxime uero litteratorum omnium hi atra bile premuntur, qui sedulo philosophiae studio dediti mentem a corpore rebusque corporeis seuocant, incorporeisque coniungunt, tum quia difficilius admodum opus maiori quoque indiget mentis intentione, tum quia quatenus mentem incorporeae ueritati coniungunt, eatenus a corpore disiungere compelluntur. Hinc corpus eorum nonnunquam quasi semianimum redditur atque melancholicum. Quod quidem Plato noster in Timaeo significat, dicens animum diuina saepissime et intentissime contemplantem alimentis eiusmodi adeo adolescere potentemque euadere, ut corpus suum supra quam natura corporis patiatur exsuperet, ipsumque uehementioribus agitationibus suis aliquando uel effugiat quodammodo, uel nonnunquam quasi dissoluere uideatur.