[1,4] CAPUT IV. De utilitate amoris. Sed de origine eius et nobilitate hactenus. De utilitate iam arbitror disserendum. Singula quidem amoris beneficia generi humano collata referre superuacuum est, presertim cum summatim comprehendi omnia possint. Omnia enim in eo consistunt ut uitatis malis bona sequamur. Mala hominis et turpia eadem sunt, bona item eadem atque honesta. Profecto nihil aliud leges et doctrine omnes contendunt, quam ita homines instituere, ut declinent a turpibus, agant honesta. Hoc autem ipsum quod innumerabiles pene leges et artes uix tandem longo tempore assecuntur, amor ipse unus breui tempore perficit. Nam a turpibus pudor absterret, ad honesta excellendi studium prouocat. Duo hec nihil aliud facilius ac citius quam amor hominibus exhibet. Cum amorem dicimus, pulchritudinis desiderium intelligite. Hec enim apud omnes philosophos amoris definitio est. Pulchritudo autem gratia quedam est, que ut plurimum in concinnitate plurium maxime nascitur. Ea triplex est. Siquidem ex plurium uirtutum concinnitate in animis gratia est; ex plurium colorum linearumque concordia in corporibus gratia nascitur; gratia item in sonis maxima ex uocum plurium consonantia. Triplex igitur pulchritudo: animorum, corporum atque uocum. Animorum mente cognoscitur; corporum oculis, uocum auribus solis percipitur. Cum ergo mens, uisus, auditus sint, quibus solis frui pulchritudine possumus, amor uero sit fruende pulchritudinis desiderium, amor semper mente, oculis, auribus est contentus. Quid olfactu? Quid gustu uel tactu opus est? Odores, sapores, calorem, frigus, mollitiem et duritiem horumque similia sensus isti percipiunt. Istorum nullum humana pulchritudo est, cum forme simplices sint; humani autem corporis pulchritudo membrorum requirat diuersorum concordiam. Amor, tamquam eius finem, fruitionem respicit pulchritudinis. Ista ad mentem, uisum, auditum pertinet solum. Amor ergo in tribus his terminatur; appetitio uero, que reliquos sequitur sensus, non amor sed libido rabiesque uocatur. Preterea si amor erga hominem pulchritudinem ipsam desiderat, humani autem corporis pulchritudo in quadam concinnitate consistit, concinnitas temperantia est, sola que temperata, modesta, decora sunt exigit amor. Voluptates itaque gustus et tactus, que usque adeo uehementes furioseque sunt, ut mentem e suo statu dimoueant hominemque perturbent, amor non modo non cupit, sed abhominatur et fugit, utpote que propter intemperantiam pulchritudini sint contrarie. Rabies uenerea ad intemperantiam trahit, ideoque ad inconcinnitatem. Quare ad deformitatem similiter uidetur allicere; amor autem ad pulchritudinem. Deformitas et pulchritudo contraria sunt. Motus igitur huiusmodi, qui ad ea rapiunt, inter se uidentur esse contrarii. Quapropter libido conitus, id est, coeundi, et amor, non modo non iidem motus sed et contrarii esse monstrantur. Testantur hoc et theologi ueteres, qui amoris nomen deo tribuerunt. Quod etiam posteriores theologi summopere confirmarunt. Nullum uero deo congruum nomen, cum rebus turpibus est commune. Ideo sane mentis quisque cauere debet, ne amorem, diuinum nomen, ad insanas perturbationes temere transferat. Erubescat Dicearcus, et si quis alius platonicam maiestatem, quod amori nimium indulxerit, carpere non ueretur. Nam decoris, honestis, diuinis affectibus, nec nimium, nec satis umquam possumus indulgere. Hinc efficitur ut omnis amor honestus sit, et omnis amator iustus. Pulcher enim est omnis atque decorus, et decorum proprie diligit. Turbulentus autem ardor, quo ad lasciuiam rapimur, cum ad deformitatem trahat, amori contrarius iudicatur. Ut igitur ad amoris utilitatem aliquando redeamus, pudor que a turpibus nos absterret et studium quod ardentes efficit ad honesta, ab amore facile citoque proficiscuntur. Primo quoniam amor, qui pulchra petit, decora semper appetit atque magnifica, et qui odit deformia, necessario turpia obscenaque fugit. Deinde si duo aliqui se mutuo diligunt, alterutrum se obseruant, et placere sibi inuicem cupiunt. Prout alter ab altero obseruatur, utpote qui teste numquam careant, a turpibus abstinent. Prout sibi inuicem placere conantur, magnifica semper ardenti studio aggrediuntur, ne contemptui amato sint, sed amoris uicissitudine digni putentur. Sed hanc rationem copiosissime explicat Phedrus et exempla ponit amorum tria. Unum amoris femine ad masculum, ubi de Alceste Admeti uxore loquitur, que pro marito mori uoluit. Alterum amoris masculi ad feminam, ut Orphei ad Eurydicem. Tertium amoris masculi ad masculum, ut Patrocli ad Achillem. Ubi ostendit nihil fortiores homines reddere quam amorem. Allegoriam uero uel Alcestis uel Orphei in presentia perscruptari non est consilium. Vehementius enim ista uim amoris et imperium exprimunt, si tamquam historia gesta narrentur, quam si per allegoriam dicta putentur. Ergo amorem esse deum magnum atque mirandum, nobilem preterea et maxime utitlem sine controuersia fateamur; atque ita amori indulgeamus, ut fine suo, qui pulchritudo ipsa est, contenti simus. Hac uero ea parte fruimur qua cognoscimus. Cognoscimus mente, uisuque et auditu. His itaque fruimur. Ceteris sensibus, non pulchritudine, quam desiderat amor, sed quouis alio potius quo corpus indiget, utimur. Igitur his tribus uenabimur pulchritudinem, et per eam que in uocibus corporibusque elucet, tamquam per uestigia quedam, animi decorem inuestigabimus. Illam laudabimus quidem; istum probabimus ac semper id seruare conabimur, ut tantus amor sit quanta fuerit pulchritudo. Et ubi corpus quidem pulchrum, animus minime, tamquam umbratitlem et fluxam imaginem pulchritudinis uix et leuiter diligamus. Ubi solus animus pulcher, stabilem hunc decorem animi ardenter amemus. Ubi uero utraque pulchritudo concurrit, uehementius ammiremur. Atque ita ex platonica familia reuera nos esse testabimur. Ea quippe nihil nouit, nisi festum, letum, celeste, supernum. Sed hec iam de Phedri oratione sufficiant. Ad Pausaniam ueniamus.