PLINIANAE PRAEFATIONIS IN LIBROS DE HISTORIA NATURALI PARAPHRASIS PER PHILIPPUM MELANTHONEM. Cum me nuper familiarissime, ut ad te aliquid scriberem, hortatus sis, et meas esse aliquid nugas putes, non dubitaui ad te, Tite imperator, hosce commentarios naturalis historiae mittere. Quamquam enim in summo fastigio rerum collocatus, summos honores cum patre gesseris: tamen in maxima potestate, pristina moderatione ac facilitate erga omnes ita uteris, ut non minus facilitatem priuatim amare nos tuam cogis, quam illos tuos fasces et imperii ornamenta publice colimus. Nihil enim in te amplitudo fortunae mutauit, nisi ut prodesse plus posses. Porro, tametsi me summa humanitas tua inuitarit, mihique animum addiderit ad te scribendi, tamen cum ingenii tui uim et iudicii acrimoniam considero, uereor profecto subire censuram tuam. Nemo enim ullo genere ciuilium artium , et his eloquentiae studiis te uincit, et in poetica summa cum felicitate uersaris, et maxima cum laude uidemus, inter uictrices hederam tibi serpere lauros. Si non dedicassem tibi nominatim hoc opus, poteram excusari, si quid forte parum probasses, cum ista me scripsisse uulgo, et indoctis profiterer. Nam ut multi clari scriptores quosdam uetuerunt attingere suos libros, (M. Cicero enim, Persium, ait, et Laelium Decimum nolo haec legere). Idem apud Lucilium est: ita te quoque arcere poteram ab his nugis minime ad tuum usum aut iudicium conscriptis. Haec mihi patrocinia nuncupatione ademi, et cum proprie tibi haec legenda exhibuerim, teque censorem scripti mei fecerim, quantum, Dii immortales, onus sustineo! Debeo enim satisfacere tuo iudicio, non aliter atque qui inuitat hospitem, debet operam dare, ut adparatus illi placeat, et eius expectationi respondeat. Si casu fuerit oblatus hospes, non requiritur similis diligentia. Et in iudiciis qui sibi iudices non sortiuntur, sed eligunt, confidere debent illis potissimum se causam suam probaturos esse. Fecissent temere candidati, cum Catonem iudicem de ambitu elegerunt, nisi sperabant se illi satisfacturos esse. Qui quidem ideo acerrimum iudicem elegerunt, ut innocentiam suam populo declararent. Fecisset temere L. Scipio, cum etiam inimicum iudicem elegit, nisi innocentia fretus, suam causam se illi probaturum confisus esset. Itaque cum ego te meorum scriptorum indicem fecerim, iure temeritatis accuser, cum praestare non potiterim, ut tibi placerent. Neque uero solum iudicium tuum pertimesco, sed uereor etiam, ut principe dignum opus uideatur, Sed cum Dii quoque patiantur eos, qui thura non habent, lacte et salsa- sibi mola supplicare : spero tibi quoque hoc munus non perinde splendidum, sed tamen optimo animo missum, non ingratum fore. Libelli sunt inornati, nudas enim res totius naturae in compendium congerere uolui. Neque licuit inserere iucundas narrationes, mirabiles casus aut orationes, et similes illecebras lectorum. Mulla sic aliena sunt, non a foro tantum, sed omnino ab urbe, ut ne nominare quidem nisi rusticis uocabulis possimus, alicubi et barbaris adpellationibus utendum erit. Nec trita uia ingredior; nemo enim ante me unus omnia attigit, quae ego uno uolumine complexus sum. Nec ita sunt amoena, ut magnopere iuuet haec legere. Plerique alii ea tantum scribunt, quae delectant, si qua sunt horridiora et obscuriora, non attingunt. Nobis omnia excutienda fuerunt, disciplinae etiam repetendae, quas g-egkyklopaidias Graeci uocant, quae prorsus obrutae tenebris iacent. Quaedam contra inseruimus a multis ad fastidium usque decantata. Est autem non mediocris negotii, obscuris lucem dare, obsoletis nitorem, nouis autoritatem, denique omnes naturae partes e tenebris in lucem proferre. Qua in re, etiamsi non satis successit, tamen honestus conatus suam laudem meretur. Nec nihil debetur iis, qui cum difficultate rei uicti, non potuerunt utrumque praestare, ut et prodessent, et delectarent. Non destiterunt tamen magno suo labore, magnaque molestia, utilitati omnium consulere. Liuius alicubi ait, desiturum se fuisse, nisi uoluptas in scribendo detinuisset. Qui ampliorem aliquando laudem meritus esset, si tantum operae sumpsisset non animi causa, sed ut rempublicam iuuaret. Nos contra, quantum laboris exhausimus publicae utilitatis causa ! Duo millia uoluminum perlustraui, autores centum, quos quidem delicati isti propter rerum obscuritatem non attingunt. Ex quibus excerpsimus rerum uiginti millium naturam inclusam in hoc opus. Multa adiecimus ueteribus, quae nostra aetas primum comperit. Nam et posteri multa deprendent a nobis nondum animaduersa. Et me (homo enim sum, humani nihil a me alienum puto) multa fortasse fefellerunt. Neque enim iustum otium ad operis inquisitionem mihi sumere potui, sed succisiuis tantum horis scripsi, dum me somno etiam defraudo. Nec plus impertior temporis somno, quam quantum ualetudo requirit. Etenim, si uigilia uita est, ut Varro ait, pluribus horis interea uiuimus, dum uigilando lucubrandoque haec scribimus, quam qui id temporis dormiunt. Proinde, cum nihil tibi promittere possim, cur hoc opus magnopere admiratione dignum fore existimem , tamen quia tuo nomini dedicatum est, et maiôrem autoritatem, et plus fauoris merebitur. Nec ob aliud in pretio liber uidetur futurus nisi quia tuum nomen in fronte et ceu uestibulo inscriptum est. Nam, ut pleraque alioqui uilia, tamen ideo ueneramur, quia templis ac Diis dedicata sunt: ita hos commentarios pluris facient multi, quia principi adscripti sunt. Caeterum tuas ac patris laudes in aliis operibus praedicauimus in historia nostra, quam absolutam domi adhuc adseruo, ne praecipitata editio autoritatem eius eleuet. Id erat magis aptum donum tibi futurum. Sed ne uidear in gratiam principum aliquid scripsisse, decreui eam haeredibus edendam relinquere. Nec ego ex his studiis, aut hoc meo labore, uel cuiusquam gratiam uel auram popularem capto, nec prohibeo alios, eodem genere publicam utilitatem iuuare, et mecum in hac palaestra decertare, sicut ego cum superioribus decertaui. Habes enim hic argumentum mei candoris, quod autorum nomina recensui, a quibus bonam partem scripti mutuatus sum. Idque ingenui ac grati animi esse duxi, fateri, per quos profeceris, ut et aliqua tuae laudis pars ad illos redeat, quorum industria adiutus es. Verum paucos inuenias, qui non dissimulent sua furta. Deprehendi enim multos, qui ad uerbum transcripserant magistros suos, in quorum iurauerant uerba, non eo consilio, ut imitaturi certarent uincere superiores, sicut Virgilius Hesiodum imitatur, sed ut alienis plumis se uenditarent. Quanto honestius Cicero, qui quos autores sequatur, praedicit! Alias Crantorem, ait, sequar, alias Platonem se imitari fatetur. Panaetium fatetur se sequi in officiis, qui libri nunquam de manibus ponendi sunt. Est autem seruilis animi malle deprehendi in furto, quam mutuum reddere, praesertim cum ex ipsa usura, quantumuis exigua, nouam tibi sortem conficias. Graeci miras delicias adfectant in titulis, alius g-kehrion inscripsit suum opus, alius g-keras g-Amaltheias, alius Musas, ut lactis gallinacei haustum polliceri uideantur. At cum propius inspexeris, inuenies mire inopes rerum bonarum, planeque quod aiunt g-anthrakas g-thehsauron. Latini simpliciores titulos amarunt, ut antiquitaturn, exemplorum, artium. Elegantes quidam fecerunt suis scriptis titulum Lucubrationes. Est et Flexibula titulus in satyra Varronis. Sed Diodorus Graius, si Diis placet, autor in titulo ineptius fastidiens, bis ineptus fuit, quum Bibliothecas suum opus inscripsit. Quid Appion? quam arroganter ! qui immortalitatem se donare his affirmabat, ad quos aliquid composuerat. Ego has ineptius titulorum odi, et quemadmodum nobilissimi pictores operibus suis quamquam absolutis, tamen eiusmodi inscriptiones fecerunt, quae significarent summam manum operibus deesse, ut si quid reprehenderetur, corrigere liceret. Sic enim inscribebant: g-Apellehs g-epoiei. Ita ego, cum multa deesse meis scriptis sciam, nullum praeposui arrogantiorem titulum. Non enim tantum sumo mihi, ut nusquam cessasse aut hallucinatus uideri uelim. Quod eo dico, ut criticos quosdam aequiores mihi reddam, qui sumunt sibi censuram aduersus mea scripta, et ex insectatione meae famae gloriam aucupantur. Nam uirtutem plerumque inuidia comitatur, adeo ut aduersus facundissimum hominem Theophrastum etiam muliercula stylum strinxerit. Sed ego istis Zoilis nihil aliud respondebo hoc tempore, quam quod Cato scriptum reliquit: Quid enim ad te in meo uolumine? Scio ego, quae scripta sunt, haec si palam proferantur, multos fore, qui uitiligent, sed hi potissimum, qui uerae laudis expertes sunt. Eorum ego orationes sino praeterfluere. Nec Plancus illepide absterruit Pollionem minantem, se extincto Planco aduersus eum orationes editurum esse. Sic enim ait: Cum mortuis non nisi laruas luctari. Hac uoce Pollio a sententia deductus, sensit se impudenter facturum, si cum mortuo bellum gereret. Sed ualeant in malam rem isti uitilitigatores, qui cum nihil utilitatis adferant in commune, tantum alios a benemerendo deterrere conantur. Sed ne totum librum tibi sic occupato publicis curis relegere necesse sit, subieci huic epistolae capita, quae, quid in uniuerso opere contineatur, ostendunt, proderitque hic index ad hoc, ut, ubi singula requirenda sint, sciant et alii, qui certos tantum locos uolent cognoscere, nec tantum otii habent, ut uacet omnia perlegere. Vale.