[2,11] XI. DE VOLUPTATE. Graecia philosophos habuit diuersa sequentes, Dum sibi quisque placens aliorum dogmata damnat, Ut semel assumptam pudor est deponere partem. Hi de principiis mundi uitaque beata Millia uerborum studuerunt texere multa, In quibus ingenio, non re, subtiliter usi Plura probabilius quam uere composuerunt, Errorisque sui multos habuere sequaces Artifici captos dicendi commoditate, Inter quos habitus non ultimus est Epicurus Ex atomis perhibens mundi consistere molem. Iste uoluptatem summum determinat esse Perfectumque bonum, quo quisque fruendo beatus, Congaudensque sibi sine sollicitudine uiuat, Scilicet aut animas cum corporibus perituras, Aut nullum credens meritum post fata manere. Huius discipuli plures sunt Pythagoreis, Socraticis plures, nec quisquam philosophorum Tot propriae sectae potuit reperire sequaces. Quis numerare queat regiones, oppida, uicos, Urbes atque domos Epicuri dogma sequentes? Sed nec ego dubitem si corporis ulla uoluptas Hoc praestare potest, ut sollicitudine pulsa Perpetuo gaudens aetatem ducere possim, Inter delicias praebere manus Epicuro. At si constiterit quod perniciosa libido Corpus debilitet, mentisque retundat acumen, Obtineat ratio quod sit fugienda uoluptas. Primum delicias Epicuro sufficientes Nonnisi sollicitus queat ipse parare magister. Sed, uerbi causa, nos illi cuncta paremus Commoda solliciti, gratis quibus ipse fruatur, Et uideamus utrum sit luxuriando beatus; Nec uero tantum demus sibi dulcia gustu, Sed pascant oculos etiam pulcherrima uisu, Sensibus et ceteris adsit sua cuique uoluptas: Sterne, puer, lectos, loca terna parato quaternis, Hunc poscit numerum genialis forma triclinum, Cortinisque domum pictisque tapetibus orna, Perque pauimentum redolentes spargite flores. Ipse micans gemmis princeps, ostroque superbus Accubet in lecto pretioso murice tecto, Stragula conuiuas, seu byssina uestis adornet, Turba ministrorum cultu sit amicta decenti; Pone dehinc mensas, mantilia candida, mappas, Confectum niuea profer similagine panem, Mellitas etiam solemniter adde placentas, Fulgentes calices, nitidos appone catinos, Fercula diuersis condita saporibus infer; Quadrupedum carnes quas cura domestica nutrit, Quasque canum siluis solet exagitare latratus, Omne genus uolucrum quod regia mensa frequentat, Aequoreos pisces et de fluuialibus undis Affer, et electos de qualibet arbore fructus, Et quidquid tellus homini producit edile, De uilis ut stomachi dapibus fastidia uincas; Utque uoluptatem capiat subtile palatum, Nec minus et uariis distendito potibus utres, Caecuba non desint, nec desint uina Falerna, Pocula pigmentis et melle sapora propina. His pistor, pincerna, coquus, dapiferque parandus Insistent opus est, et turba minor famulorum, Ne si forte moras protraxerit actio segnis Sit miser ante fame rex quam comedendo beatus. Interea ne qua fraudetur parte uoluptas, Tibicen, tubicen, citharistria, saltria, mima, Cymbala, psalterium, lyra, tympana, fistula, uoces, Et si quod genus est quod musica dulcius aptet, Singula delectent festiuis cantibus aures. Nardi laeta domus pretiosi fragret odore, Balsama respirent, nec desint galbana, nec thus. Post haec cum fuerint iam uiscera plena beati, Balnea, tonsores, strigiles, unguenta, silotrum, Queis niteat curata cutis, sint rite parata. Sic color atque sonus, sic et sapor omnis, odorque, Sensus corporei quibus ad momenta fruuntur, Si quos obiectant usu praesente beatos Efficiunt, miseros cito discedendo relinquunt; Sed neque qui fruitur re quam cito scit perituram Securus gaudet, nec sollicitudo beatum Ulla decet, sine qua nemo fruitur perituris, Nam cum defuerint, cupit insistitque fruendis; Dum fruitur metuit ne se fugitiua relinquant, Inque uices miserum carpunt timor atque cupido. Ergo nequit uigilans non sollicitudine pungi, Ansatur, et multo uino somnoque sepultus Nil cupiens et nil metuens fortasse beatus Esse potest, cum se non sentiat esse beatum. An siquidem miser est, nisi tempore dormiat omni, Dormiet aeternum, ne sit miser euigilando. Ridiculum nimis hoc, illudque uidetur ineptum Quid quod et ebrietas et crapula corpus onustum Interius uexant, inflataque uiscera rumpunt, Dum grauis immodicas stomachus non digerit escas, Et male fetentes exhalat copia ructus, Vixque sub hac massa pulmo respirat anhelus, Lymphatumque mero cerebrum caua tempora pulsat. Quae poterit, precor, esse quies in turbine tanto? Quin etiam morbos parit immoderata uoluptas Neruos dissoluit, uenarum cursibus obstat, Et generat nimias uitiato sanguine febres, Ac reddit tremulos consumptis uiribus artus. Denique praecipitat breuioris tempora uitae; Postremo nihil est quod sic exstinguere mentis Scintillam queat et uigiles demergere sensus. Contra sobrietas, mensuraque parca ciborum, Luxuriaeque modus sensus conseruat alacres, Et naturali confirmat robore corpus. Et somnos dulces, et cuncta salubria praestat, Excitat ingenium, mentis custodit acumen, Multiplicatque dies, ac uitae prorogat annos. Quis, rogo, uirtuti locus est, ubi tetra uoluptas Regnat? Num quisquam dominante libidine prudens, Aut iustus moderansue potest, seu fortis haberi? Cur hominem iugulat manus importuna latronum? Scilicet ut spoliis redimatur iniqua uoluptas. Cur frater fratrem, cur nomina sancta parentes In mortem nati uotis properantibus urgent? Ut successuris contingat iniqua uoluptas. Denique cunctorum scelerum fit causa uoluptas. Ergo uoluptatem nec summum constat habendam Nec mediocre bonum, minimum negat ipse sophista Qui summum prohibet; sed nos utrumque negamus, Quippe bonum natura boni nequit esse repugnans, Ut uitium uitio confligere saepe uidemus, At cunctis inimica bonis solet esse uoluptas, Quam summum patet esse malum, quia destruit omnem Virtutis speciem; uitium parit et fouet omne. Quapropter stultos Epicuri respue sensus, Qui cupis ad uitam quandoque uenire beatam; Sperne uoluptates inimicas philosophiae, In grege porcorum nisi mauis pinguis haberi Illisa rigidam passurus fronte securim.