[5,0] LIBER QVINTVS. [5,1] Quis potis est dignum pollenti pectore carmen condere pro rerum maiestate hisque repertis? quisue ualet uerbis tantum, qui fingere laudes pro meritis eius possit, qui talia nobis 5 pectore parta suo quaesitaque praemia liquit? nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi, qui princeps uitae rationem inuenit eam quae [5,10] nunc appellatur sapientia, quique per artem fluctibus et tantis uitam tantisque tenebris in tam tranquillo et tam clara luce locauit. confer enim diuina aliorum antiqua reperta. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris 15 uitigeni laticem mortalibus instituisse; cum tamen his posset sine rebus uita manere, ut fama est aliquas etiam nunc uiuere gentis. at bene non poterat sine puro pectore uiui; quo magis hic merito nobis deus esse uidetur, [5,20] ex quo nunc etiam per magnas didita gentis dulcia permulcent animos solacia uitae. Herculis antistare autem si facta putabis, longius a uera multo ratione ferere. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus 25 ille leonis obesset et horrens Arcadius sus, [5,30] tanto opere officerent nobis Stymphala colentes? denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis hydra uenenatis posset uallata colubris? quidue tripectora tergemini uis Geryonai et Diomedis equi spirantes naribus ignem 35 Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter aureaque Hesperidum seruans fulgentia mala, asper, acerba tuens, immani corpore serpens arboris amplexus stirpes? quid denique obesset propter Atlanteum litus pelagique seuera, 40 quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet? cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, si non uicta forent, quid tandem uiua nocerent? nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum [5,40] nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est per nemora ac montes magnos siluasque profundas; quae loca uitandi plerumque est nostra potestas. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis atque pericula tumst ingratis insinuandum! 45 quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres sollicitum curae quantique perinde timores! quidue superbia spurcitia ac petulantia? quantas efficiunt clades! quid luxus desidiaeque? haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque [5,50] expulerit dictis, non armis, nonne decebit hunc hominem numero diuom dignarier esse? cum bene praesertim multa ac diuinitus ipsis iam mortalibus e diuis dare dicta suerit atque omnem rerum naturam pandere dictis. 55 Cuius ego ingressus uestigia dum rationes persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata foedere sint, in eo quam sit durare necessum nec ualidas ualeant aeui rescindere leges, quo genere in primis animi natura reperta est [5,60] natiuo primum consistere corpore creta, nec posse incolumem magnum durare per aeuum, sed simulacra solere in somnis fallere mentem, cernere cum uideamur eum quem uita reliquit, quod super est, nunc huc rationis detulit ordo, 65 ut mihi mortali consistere corpore mundum natiuomque simul ratio reddunda sit esse; et quibus ille modis congressus materiai fundarit terram caelum mare sidera solem lunaique globum; tum quae tellure animantes [5,70] extiterint, et quae nullo sint tempore natae; quoue modo genus humanum uariante loquella coeperit inter se uesci per nomina rerum; et quibus ille modis diuom metus insinuarit pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur 75 fana lacus lucos aras simulacraque diuom. praeterea solis cursus lunaeque meatus expediam qua ui flectat natura gubernans; ne forte haec inter caelum terramque reamur libera sponte sua cursus lustrare perennis, [5,80] morigera ad fruges augendas atque animantis, neue aliqua diuom uolui ratione putemus. nam bene qui didicere deos securum agere aeuom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis 85 quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas referuntur religiones et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique [5,90] qua nam sit ratione atque alte terminus haerens. Quod super est, ne te in promissis plura moremur, principio maria ac terras caelumque tuere; quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, tris species tam dissimilis, tria talia texta, 95 una dies dabit exitio, multosque per annos sustentata ruet moles et machina mundi. nec me animi fallit quam res noua miraque menti accidat exitium caeli terraeque futurum, et quam difficile id mihi sit peruincere dictis; [5,100] ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante nec tamen hanc possis oculorum subdere uisu nec iacere indu manus, uia qua munita fidei proxima fert humanum in pectus templaque mentis. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res 105 forsitan et grauiter terrarum motibus ortis omnia conquassari in paruo tempore cernes. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans, et ratio potius quam res persuadeat ipsa succidere horrisono posse omnia uicta fragore. [5,110] Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis; religione refrenatus ne forte rearis 115 terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore diuino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi [5,120] praeclarumque uelint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes; quae procul usque adeo diuino a numine distent inque deum numero quae sint indigna uideri, notitiam potius praebere ut posse putentur 125 quid sit uitali motu sensuque remotum. quippe etenim non est, cum quouis corpore ut esse posse animi natura putetur consiliumque. sicut in aethere non arbor, non aequore salso nubes esse queunt neque pisces uiuere in aruis [5,130] nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse, certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit, sic animi natura nequit sine corpore oriri sola neque a neruis et sanguine longius esse. quod si posset enim, multo prius ipsa animi uis 135 in capite aut umeris aut imis calcibus esse posset et innasci quauis in parte soleret, tandem in eodem homine atque in eodem uase manere. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum dispositumque uidetur ubi esse et crescere possit [5,140] seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum totum posse extra corpus formamque animalem putribus in glebis terrarum aut solis in igni aut in aqua durare aut altis aetheris oris. haud igitur constant diuino praedita sensu, 145 quandoquidem nequeunt uitaliter esse animata. Illud item non est ut possis credere, sedes esse deum sanctas in mundi partibus ullis. tenuis enim natura deum longeque remota sensibus ab nostris animi uix mente uidetur; [5,150] quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum, tactile nil nobis quod sit contingere debet; tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse dissimiles debent, tenues de corpore eorum; 155 quae tibi posterius largo sermone probabo. Dicere porro hominum causa uoluisse parare praeclaram mundi naturam proptereaque adlaudabile opus diuom laudare decere aeternumque putare atque inmortale futurum, [5,160] nec fas esse, deum quod sit ratione uetusta gentibus humanis fundatum perpetuo aeuo, sollicitare suis ulla ui ex sedibus umquam nec uerbis uexare et ab imo euertere summa, cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi, 165 desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur? quidue noui potuit tanto post ante quietos inlicere ut cuperent uitam mutare priorem? [5,170] nam gaudere nouis rebus debere uidetur cui ueteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri tempore in ante acto, cum pulchre degeret aeuom, quid potuit nouitatis amorem accendere tali? quidue mali fuerat nobis non esse creatis? 175 an, credo, in tenebris uita ac maerore iacebat, donec diluxit rerum genitalis origo? natus enim debet qui cumque est uelle manere in uita, donec retinebit blanda uoluptas; qui numquam uero uitae gustauit amorem [5,180] nec fuit in numero, quid obest non esse creatum? exemplum porro gignundis rebus et ipsa notities hominum diuis unde insita primum est, quid uellent facere ut scirent animoque uiderent, quoue modost umquam uis cognita principiorum 185 quidque inter sese permutato ordine possent. si non ipsa dedit speciem natura creandi? namque ita multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri [5,190] omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possint congressa creare, ut non sit mirum, si in talis disposituras deciderunt quoque et in talis uenere meatus, qualibus haec rerum geritur nunc summa nouando. 195 Quod iam rerum ignorem primordia quae sint, hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim confirmare aliisque ex rebus reddere multis, nequaquam nobis diuinitus esse paratam naturam rerum: tanta stat praedita culpa. [5,200] principio quantum caeli tegit impetus ingens, inde auidam partem montes siluaeque ferarum possedere, tenent rupes uastaeque paludes et mare, quod late terrarum distinet oras. inde duas porro prope partis feruidus ardor 205 adsiduusque geli casus mortalibus aufert. quod super est arui, tamen id natura sua ui sentibus obducat, ni uis humana resistat uitai causa ualido consueta bidenti ingemere et terram pressis proscindere aratris. [5,210] si non fecundas uertentes uomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus. sponte sua nequeant liquidas existere in auras. et tamen inter dum magno quaesita labore cum iam per terras frondent atque omnia florent, 215 aut nimiis torret feruoribus aetherius sol aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae flabraque uentorum uiolento turbine uexant. praeterea genus horriferum natura ferarum humanae genti infestum terraque marique [5,220] cur alit atque auget? cur anni tempora morbos adportant? quare mors inmatura uagatur? tum porro puer, ut saeuis proiectus ab undis nauita, nudus humi iacet infans indigus omni uitali auxilio, cum primum in luminis oras 225 nixibus ex aluo matris natura profudit, uagituque locum lugubri complet, ut aequumst cui tantum in uita restet transire malorum. at uariae crescunt pecudes armenta feraeque nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast [5,230] almae nutricis blanda atque infracta loquella nec uarias quaerunt uestes pro tempore caeli, denique non armis opus est, non moenibus altis, qui sua tutentur, quando omnibus omnia large tellus ipsa parit naturaque daedala rerum. 235 Principio quoniam terrai corpus et umor aurarumque leues animae calidique uapores, e quibus haec rerum consistere summa uidetur, omnia natiuo ac mortali corpore constant, debet eodem omnis mundi natura putari. [5,240] quippe etenim, quorum partis et membra uidemus corpore natiuo mortalibus esse figuris, haec eadem ferme mortalia cernimus esse et natiua simul. qua propter maxima mundi cum uideam membra ac partis consumpta regigni, 245 scire licet caeli quoque item terraeque fuisse principiale aliquod tempus clademque futuram. Illud in his rebus ne corripuisse rearis me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi esse neque umorem dubitaui aurasque perire [5,250] atque eadem gigni rursusque augescere dixi. principio pars terrai non nulla, perusta solibus adsiduis, multa pulsata pedum ui, pulueris exhalat nebulam nubesque uolantis, quas ualidi toto dispergunt ae+re uenti. 255 pars etiam glebarum ad diluuiem reuocatur imbribus et ripas radentia flumina rodunt. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget, redditur; et quoniam dubio procul esse uidetur omniparens eadem rerum commune sepulcrum. [5,260] ergo terra tibi libatur et aucta recrescit. Quod super est, umore nouo mare flumina fontes semper abundare et latices manare perennis nil opus est uerbis: magnus decursus aquarum undique declarat. sed primum quicquid aquai 265 tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet, partim quod ualidi uerrentes aequora uenti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, partim quod supter per terras diditur omnis; percolatur enim uirus retroque remanat [5,270] materies umoris et ad caput amnibus omnis conuenit, inde super terras fluit agmine dulci qua uia secta semel liquido pede detulit undas. Ae+ra nunc igitur dicam, qui corpore toto innumerabiliter priuas mutatur in horas. 275 semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne ae+ris in magnum fertur mare; qui nisi contra corpora retribuat rebus recreetque fluentis, omnia iam resoluta forent et in ae+ra uersa. haut igitur cessat gigni de rebus et in res [5,280] reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol, inrigat adsidue caelum candore recenti suppeditatque nouo confestim lumine lumen. nam primum quicquid fulgoris disperit ei, 285 quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis, quod simul ac primum nubes succedere soli coepere et radios inter quasi rumpere lucis, extemplo inferior pars horum disperit omnis terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur; [5,290] ut noscas splendore nouo res semper egere et primum iactum fulgoris quemque perire nec ratione alia res posse in sole uideri, perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, 295 lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare nouom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit: [5,300] usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei exitium celeri celeratur origine flammae. sic igitur solem lunam stellasque putandum ex alio atque alio lucem iactare subortu et primum quicquid flammarum perdere semper, 305 inuiolabilia haec ne credas forte uigere. Denique non lapides quoque uinci cernis ab aeuo, non altas turris ruere et putrescere saxa, non delubra deum simulacraque fessa fatisci nec sanctum numen fati protollere finis [5,310] posse neque aduersus naturae foedera niti? denique non monimenta uirum dilapsa uidemus, {quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,} non ruere auolsos silices a montibus altis nec ualidas aeui uires perferre patique 315 finiti? neque enim caderent auolsa repente, ex infinito quae tempore pertolerassent omnia tormenta aetatis, priuata fragore. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne continet amplexu terram: si procreat ex se [5,320] omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta, totum natiuum mortali corpore constat. nam quod cumque alias ex se res auget alitque, deminui debet, recreari, cum recipit res. Praeterea si nulla fuit genitalis origo 325 terrarum et caeli semperque aeterna fuere, cur supera bellum Thebanum et funera Troiae non alias alii quoque res cecinere poe+tae? quo tot facta uirum totiens cecidere neque usquam aeternis famae monimentis insita florent? [5,330] uerum, ut opinor, habet nouitatem summa recensque naturast mundi neque pridem exordia cepit. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur, nunc etiam augescunt; nunc addita nauigiis sunt multa, modo organici melicos peperere sonores, 335 denique natura haec rerum ratioque repertast nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus nunc ego sum in patrias qui possim uertere uoces. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis, sed periise hominum torrenti saecla uapore, [5,340] aut cecidisse urbis magno uexamine mundi, aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces per terras amnes atque oppida coperuisse. tanto quique magis uictus fateare necessest exitium quoque terrarum caelique futurum; 345 nam cum res tantis morbis tantisque periclis temptarentur, ibi si tristior incubuisset causa, darent late cladem magnasque ruinas. nec ratione alia mortales esse uidemur, inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem [5,350] atque illi quos a uita natura remouit. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai 355 corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia, sicut inane est, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, [5,360] quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summa est aeterna, neque extra qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae possint incidere et ualida dissoluere plaga. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi 365 naturast, quoniam admixtumst in rebus inane, nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt, ex infinito quae possint forte coorta corruere hanc rerum uiolento turbine summam aut aliam quamuis cladem inportare pericli, [5,370] nec porro natura loci spatiumque profundi deficit, exspargi quo possint moenia mundi, aut alia quauis possunt ui pulsa perire. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo nec soli terraeque neque altis aequoris undis, 375 sed patet immani et uasto respectat hiatu. quare etiam natiua necessumst confiteare haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt, ex infinito iam tempore adhuc potuissent inmensi ualidas aeui contemnere uires. [5,380] Denique tantopere inter se cum maxima mundi pugnent membra, pio nequaquam concita bello, nonne uides aliquam longi certaminis ollis posse dari finem, uel cum sol et uapor omnis omnibus epotis umoribus exsuperarint? 385 quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur; tantum suppeditant amnes ultraque minantur omnia diluuiare ex alto gurgite ponti: ne quiquam, quoniam uerrentes aequora uenti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, [5,390] et siccare prius confidunt omnia posse quam liquor incepti possit contingere finem. tantum spirantes aequo certamine bellum magnis de rebus cernere certant, cum semel interea fuerit superantior ignis 395 et semel, ut fama est, umor regnarit in aruis. ignis enim superauit et ambiens multa perussit, auia cum Phaethonta rapax uis solis equorum aethere raptauit toto terrasque per omnis. at pater omnipotens ira tum percitus acri [5,400] magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbauit equis in terram, Solque cadenti obuius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreauit cuncta gubernans, 405 scilicet ut ueteres Graium cecinere poe+tae. quod procul a uera nimis est ratione repulsum. ignis enim superare potest ubi materiai ex infinito sunt corpora plura coorta; inde cadunt uires aliqua ratione reuictae, [5,410] aut pereunt res exustae torrentibus auris. umor item quondam coepit superare coortus, ut fama est, hominum uitas quando obruit undis; inde ubi uis aliqua ratione auersa recessit, ex infinito fuerat quae cumque coorta, 415 constiterunt imbres et flumina uim minuerunt. Sed quibus ille modis coniectus materiai fundarit terram et caelum pontique profunda, solis lunai cursus, ex ordine ponam. nam certe neque consilio primordia rerum [5,420] ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque darent motus pepigere profecto; sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri 425 omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum uolgata per aeuom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conueniant ea quae coniecta repente [5,430] magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo altiuolans poterat nec magni sidera mundi nec mare nec caelum nec denique terra neque ae+r 435 nec similis nostris rebus res ulla uideri, sed noua tempestas quaedam molesque coorta. diffugere inde loci partes coepere paresque cum paribus iungi res et discludere mundum membraque diuidere et magnas disponere partes [5,440] omnigenis e principiis, discordia quorum interualla uias conexus pondera plagas concursus motus turbabat proelia miscens propter dissimilis formas uariasque figuras, quod non omnia sic poterant coniuncta manere 445 nec motus inter sese dare conuenientis, hoc est, a terris altum secernere caelum, et sorsum mare, uti secreto umore pateret, seorsus item puri secretique aetheris ignes. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, [5,450] propterea quod erant grauia et perplexa, coibant in medio atque imas capiebant omnia sedes; quae quanto magis inter se perplexa coibant, tam magis expressere ea quae mare sidera solem lunamque efficerent et magni moenia mundi; 455 omnia enim magis haec e leuibus atque rutundis seminibus multoque minoribus sunt elementis quam tellus. ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum leuis abstulit ignis, [5,460] non alia longe ratione ac saepe uidemus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluuiique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare uidetur; 465 omnia quae sursum cum conciliantur, in alto corpore concreto subtexunt nubila caelum. sic igitur tum se leuis ac diffusilis aether corpore concreto circum datus undique saepsit et late diffusus in omnis undique partis [5,470] omnia sic auido complexu cetera saepsit. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta, interutrasque globi quorum uertuntur in auris; quae neque terra sibi adsciuit nec maximus aether, quod neque tam fuerunt grauia ut depressa sederent, 475 nec leuia ut possent per summas labier oras, et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora uiua uersent et partes ut mundi totius extent; quod genus in nobis quaedam licet in statione membra manere, tamen cum sint ea quae moueantur. [5,480] his igitur rebus retractis terra repente, maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit, succidit et salso suffudit gurgite fossas. inque dies quanto circum magis aetheris aestus et radii solis cogebant undique terram 485 uerberibus crebris extrema ad limina fartam in medio ut propulsa suo condensa coiret, tam magis expressus salsus de corpore sudor augebat mare manando camposque natantis, et tanto magis illa foras elapsa uolabant [5,490] corpora multa uaporis et ae+ris altaque caeli densabant procul a terris fulgentia templa. sidebant campi, crescebant montibus altis ascensus; neque enim poterant subsidere saxa nec pariter tantundem omnes succumbere partis. 495 Sic igitur terrae concreto corpore pondus constitit atque omnis mundi quasi limus in imum confluxit grauis et subsedit funditus ut faex; inde mare, inde ae+r, inde aether ignifer ipse corporibus liquidis sunt omnia pura relicta [5,500] et leuiora aliis alia, et liquidissimus aether atque leuissimus ae+rias super influit auras nec liquidum corpus turbantibus ae+ris auris commiscet; sinit haec uiolentis omnia uerti turbinibus, sinit incertis turbare procellis, 505 ipse suos ignis certo fert impete labens. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu significat Pontos, mare certo quod fluit aestu unum labendi conseruans usque tenorem. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus. [5,510] principio magnus caeli si uortitur orbis, ex utraque polum parti premere ae+ra nobis dicendum est extraque tenere et claudere utrimque; inde alium supra fluere atque intendere eodem quo uoluenda micant aeterni sidera mundi; 515 aut alium supter, contra qui subuehat orbem, ut fluuios uersare rotas atque austra uidemus. est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, siue quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus [5,520] quaerentesque uiam circum uersantur et ignes passim per caeli uoluunt summania templa, siue aliunde fluens alicunde extrinsecus ae+r uersat agens ignis, siue ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus uocat atque inuitat euntis, 525 flammea per caelum pascentis corpora passim. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum difficilest; sed quid possit fiatque per omne in uariis mundis uaria ratione creatis, id doceo plurisque sequor disponere causas, [5,530] motibus astrorum quae possint esse per omne; e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest, quae uegeat motum signis; sed quae sit earum praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis. Terraque ut in media mundi regione quiescat, 535 euanescere paulatim et decrescere pondus conuenit atque aliam naturam supter habere ex ineunte aeuo coniunctam atque uniter aptam partibus ae+riis mundi, quibus insita uiuit. propterea non est oneri neque deprimit auras, [5,540] ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra nec caput est oneri collo nec denique totum corporis in pedibus pondus sentimus inesse; at quae cumque foris ueniunt inpostaque nobis pondera sunt laedunt, permulto saepe minora. 545 usque adeo magni refert quid quaeque queat res. sic igitur tellus non est aliena repente allata atque auris aliunde obiecta alienis, sed pariter prima concepta ab origine mundi certaque pars eius, quasi nobis membra uidentur. [5,550] Praeterea grandi tonitru concussa repente terra supra quae se sunt concutit omnia motu; quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset partibus ae+riis mundi caeloque reuincta; nam communibus inter se radicibus haerent 555 ex ineunte aeuo coniuncta atque uniter aucta. Nonne uides etiam quam magno pondere nobis sustineat corpus tenuissima uis animai, propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est? Denique iam saltu pernici tollere corpus [5,560] quid potis est nisi uis animae, quae membra gubernat? iamne uides quantum tenuis natura ualere possit, ubi est coniuncta graui cum corpore, ut ae+r coniunctus terris et nobis est animi uis? Nec nimio solis maior rota nec minor ardor 565 esse potest, nostris quam sensibus esse uidetur. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt adiicere et calidum membris adflare uaporem, nil magnis interuallis de corpore libant flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis. 570 proinde, calor quoniam solis lumenque profusum [5,570] perueniunt nostros ad sensus et loca fulgent, forma quoque hinc solis debet filumque uideri, nil adeo ut possis plus aut minus addere uere. {perueniunt nostros ad sensus et loca fulgent} lunaque siue notho fertur loca lumine lustrans, 575 siue suam proprio iactat de corpore lucem, quidquid id est, nihilo fertur maiore figura quam, nostris oculis qua cernimus, esse uidetur. nam prius omnia, quae longe semota tuemur [5,580] ae+ra per multum, specie confusa uidentur quam minui filum. quapropter luna necesse est, quandoquidem claram speciem certamque figuram praebet, ut est oris extremis cumque notata, quanta quoquest, tanta hinc nobis uideatur in alto. 585 postremo quos cumque uides hinc aetheris ignes, scire licet perquam pauxillo posse minores esse uel exigua maioris parte breuique. quandoquidem quos cumque in terris cernimus , dum tremor clarus dum cernitur ardor eorum, 590 perparuom quiddam inter dum mutare uidentur alteram utram in partem filum, quo longius absunt. [5,590] Illud item non est mirandum, qua ratione tantulus ille queat tantum sol mittere lumen, quod maria ac terras omnis caelumque rigando compleat et calido perfundat cuncta uapore. {quanta quoquest tanta hinc nobis uideatur in alto} 595 nam licet hinc mundi patefactum totius unum largifluum fontem scatere atque erumpere lumen, ex omni mundo quia sic elementa uaporis [5,600] undique conueniunt et sic coniectus eorum confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor. nonne uides etiam quam late paruus aquai prata riget fons inter dum campisque redundet? est etiam quoque uti non magno solis ab igni 605 ae+ra percipiat calidis feruoribus ardor, opportunus ita est si forte et idoneus ae+r, ut queat accendi paruis ardoribus ictus; quod genus inter dum segetes stipulamque uidemus accidere ex una scintilla incendia passim. [5,610] forsitan et rosea sol alte lampade lucens possideat multum caecis feruoribus ignem circum se, nullo qui sit fulgore notatus, aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum. Nec ratio solis simplex recta patescit, 615 quo pacto aestiuis e partibus aegocerotis brumalis adeat flexus atque inde reuertens canceris ut uertat metas ad solstitialis, lunaque mensibus id spatium uideatur obire, annua sol in quo consumit tempora cursu. [5,620] non, inquam, simplex his rebus reddita causast. nam fieri uel cum primis id posse uidetur, Democriti quod sancta uiri sententia ponit, quanto quaeque magis sint terram sidera propter, tanto posse minus cum caeli turbine ferri; 625 euanescere enim rapidas illius et acris imminui supter uiris, ideoque relinqui paulatim solem cum posterioribus signis, inferior multo quod sit quam feruida signa. et magis hoc lunam: quanto demissior eius [5,630] cursus abest procul a caelo terrisque propinquat, tanto posse minus cum signis tendere cursum. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur inferior quam sol, tanto magis omnia signa hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur. 635 propterea fit ut haec ad signum quodque reuerti mobilius uideatur, ad hanc quia signa reuisunt. fit quoque ut e mundi transuersis partibus ae+r alternis certo fluere alter tempore possit, qui queat aestiuis solem detrudere signis [5,640] brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, et qui reiciat gelidis a frigoris umbris aestiferas usque in partis et feruida signa. et ratione pari lunam stellasque putandumst, quae uoluunt magnos in magnis orbibus annos, 645 ae+ribus posse alternis e partibus ire. nonne uides etiam diuersis nubila uentis diuersas ire in partis inferna supernis? qui minus illa queant per magnos aetheris orbis aestibus inter se diuersis sidera ferri? [5,650] At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflauit languidus ignis concussos itere et labefactos ae+re multo, aut quia sub terras cursum conuortere cogit 655 uis eadem, supra quae terras pertulit orbem. Tempore item certo roseam Matuta per oras aetheris auroram differt et lumina pandit, aut quia sol idem, sub terras ille reuertens, anticipat caelum radiis accendere temptans, [5,660] aut quia conueniunt ignes et semina multa confluere ardoris consuerunt tempore certo, quae faciunt solis noua semper lumina gigni; quod genus Idaeis fama est e montibus altis dispersos ignis orienti lumine cerni, 665 inde coire globum quasi in unum et conficere orbem. nec tamen illud in his rebus mirabile debet esse, quod haec ignis tam certo tempore possint semina confluere et solis reparare nitorem. multa uidemus enim, certo quae tempore fiunt [5,670] omnibus in rebus. florescunt tempore certo arbusta et certo dimittunt tempore florem. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas tempore et inpubem molli pubescere ueste et pariter mollem malis demittere barbam. 675 fulmina postremo nix imbres nubila uenti non nimis incertis fiunt in partibus anni. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima atque ita res mundi cecidere ab origine prima, conseque quoque iam redeunt ex ordine certo. [5,680] Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, et minui luces, cum sumant augmina noctis, aut quia sol idem sub terras atque superne imparibus currens amfractibus aetheris oras partit et in partis non aequas diuidit orbem, 685 et quod ab alterutra detraxit parte, reponit eius in aduersa tanto plus parte relatus, donec ad id signum caeli peruenit, ubi anni nodus nocturnas exaequat lucibus umbras; nam medio cursu flatus aquilonis et austri [5,690] distinet aequato caelum discrimine metas propter signiferi posituram totius orbis, annua sol in quo concludit tempora serpens, obliquo terras et caelum lumine lustrans, ut ratio declarat eorum qui loca caeli 695 omnia dispositis signis ornata notarunt. aut quia crassior est certis in partibus ae+r, sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus; propterea noctes hiberno tempore longae [5,700] cessant, dum ueniat radiatum insigne diei. aut etiam, quia sic alternis partibus anni tardius et citius consuerunt confluere ignes, qui faciunt solem certa de surgere parte, propterea fit uti uideantur dicere uerum. 705 Luna potest solis radiis percussa nitere inque dies magis lumen conuertere nobis ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, donique eum contra pleno bene lumine fulsit atque oriens obitus eius super edita uidit; [5,710] inde minutatim retro quasi condere lumen debet item, quanto propius iam solis ad ignem labitur ex alia signorum parte per orbem; ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai consimilem cursusque uiam sub sole tenere. 715 est etiam quare proprio cum lumine possit uoluier et uarias splendoris reddere formas; corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una labitur omnimodis occursans officiensque, nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur. [5,720] uersarique potest, globus ut, si forte, pilai dimidia ex parti candenti lumine tinctus, uersandoque globum uariantis edere formas, donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta, ad speciem uertit nobis oculosque patentis; 725 inde minutatim retro contorquet et aufert luciferam partem glomeraminis atque pilai; ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans astrologorum artem contra conuincere tendit, proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque [5,730] aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis. denique cur nequeat semper noua luna creari ordine formarum certo certisque figuris inque dies priuos aborisci quaeque creata atque alia illius reparari in parte locoque, 735 difficilest ratione docere et uincere uerbis, ordine cum tam certo multa creari. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante pennatus graditur, Zephyri uestigia propter Flora quibus mater praespargens ante uiai [5,740] cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet. inde loci sequitur Calor aridus et comes una puluerulenta Ceres etesia flabra aquilonum. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan. inde aliae tempestates uentique secuntur, 745 altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens. tandem Bruma niues adfert pigrumque rigorem reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu. quo minus est mirum, si certo tempore luna gignitur et certo deletur tempore rusus, [5,750] cum fieri possint tam certo tempore multa. Solis item quoque defectus lunaeque latebras pluribus e causis fieri tibi posse putandumst. nam cur luna queat terram secludere solis lumine et a terris altum caput obstruere ei, 755 obiciens caecum radiis ardentibus orbem, tempore eodem aliut facere id non posse putetur corpus, quod cassum labatur lumine semper? solque suos etiam dimittere languidus ignis tempore cur certo nequeat recreareque lumen, [5,760] cum loca praeteriit flammis infesta per auras, quae faciunt ignis interstingui atque perire? et cur terra queat lunam spoliare uicissim lumine et oppressum solem super ipsa tenere, menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras, 765 tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae corpus uel supra solis perlabier orbem, quod radios inter rumpat lumenque profusum? et tamen ipsa suo si fulget luna nitore, cur nequeat certa mundi languescere parte, [5,770] dum loca luminibus propriis inimica per exit? {menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras}. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi qua fieri quicquid posset ratione resolui, solis uti uarios cursus lunaeque meatus 775 noscere possemus quae uis et causa cieret, quoue modo offecto lumine obire et neque opinantis tenebris obducere terras, cum quasi coniuent et aperto lumine rursum omnia conuisunt clara loca candida luce, [5,780] nunc redeo ad mundi nouitatem et mollia terrae arua, nouo fetu quid primum in luminis oras tollere et incertis crerint committere uentis. Principio genus herbarum uiridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, 785 florida fulserunt uiridanti prata colore, arboribusque datumst uariis exinde per auras crescendi magnum inmissis certamen habenis. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur quadripedum membris et corpore pennipotentum, [5,790] sic noua tum tellus herbas uirgultaque primum sustulit, inde loci mortalia saecla creauit multa modis multis uaria ratione coorta. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt, nec terrestria de salsis exisse lacunis. 795 linquitur ut merito maternum nomen adepta terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata. multaque nunc etiam existunt animalia terris imbribus et calido solis concreta uapore; quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta [5,800] et maiora, noua tellure atque aethere adulta. principio genus alituum uariaeque uolucres oua relinquebant exclusae tempore uerno, folliculos ut nunc teretis aestate cicadae lincunt sponte sua uictum uitamque petentes. 805 tum tibi terra dedit primum mortalia saecla. multus enim calor atque umor superabat in aruis. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur, crescebant uteri terram radicibus apti; quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas [5,810] infantum, fugiens umorem aurasque petessens, conuertebat ibi natura foramina terrae et sucum uenis cogebat fundere apertis consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis 815 impetus in mammas conuertitur ille alimenti. terra cibum pueris, uestem uapor, herba cubile praebebat multa et molli lanugine abundans. at nouitas mundi nec frigora dura ciebat nec nimios aestus nec magnis uiribus auras. [5,820] omnia enim pariter crescunt et robora sumunt. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta terra tenet merito, quoniam genus ipsa creauit humanum atque animal prope certo tempore fudit omne quod in magnis bacchatur montibus passim, 825 ae+riasque simul uolucres uariantibus formis. sed quia finem aliquam pariendi debet habere, destitit, ut mulier spatio defessa uetusto. mutat enim mundi naturam totius aetas ex alioque alius status excipere omnia debet [5,830] nec manet ulla sui similis res: omnia migrant, omnia commutat natura et uertere cogit. namque aliud putrescit et aeuo debile languet, porro aliud crescit et contemptibus exit. sic igitur mundi naturam totius aetas 835 mutat, et ex alio terram status excipit alter, quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante. Multaque tum tellus etiam portenta creare conatast mira facie membrisque coorta, androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum, [5,840] orba pedum partim, manuum uiduata uicissim, muta sine ore etiam, sine uoltu caeca reperta, uinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam nec uitare malum nec sumere quod uolet usus. 845 cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum nec potuere cupitum aetatis tangere florem nec reperire cibum nec iungi per Veneris res. multa uidemus enim rebus concurrere debere, [5,850] ut propagando possint procudere saecla; pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus semina qua possint membris manare remissis, feminaque ut maribus coniungi possit, habere, mutua qui mutent inter se gaudia uterque. 855 Multaque tum interiisse animantum saecla necessest nec potuisse propagando procudere prolem. nam quae cumque uides uesci uitalibus auris, aut dolus aut uirtus aut denique mobilitas est ex ineunte aeuo genus id tuta reseruans. [5,860] multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae commendata manent, tutelae tradita nostrae. principio genus acre leonum saeuaque saecla tutatast uirtus, uolpes dolus et fuga ceruos. at leuisomna canum fido cum pectore corda, 865 et genus omne quod est ueterino semine partum lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi; nam cupide fugere feras pacemque secuta sunt et larga suo sine pabula parta labore, [5,870] quae damus utilitatis eorum praemia causa. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa sponte sua possent ut uiuere nec dare nobis utilitatem aliquam, quare pateremur eorum praesidio nostro pasci genus esseque tutum, 875 scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant indupedita suis fatalibus omnia uinclis, donec ad interitum genus id natura redegit. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo esse queunt duplici natura et corpore bino [5,880] ex alienigenis membris compacta, potestas hinc illinc partis ut sat par esse potissit. id licet hinc quamuis hebeti cognoscere corde. principio circum tribus actis impiger annis floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc 885 ubera mammarum in somnis lactantia quaeret. post ubi equum ualidae uires aetate senecta membraque deficiunt fugienti languida uita, tum demum puerili aeuo florenta iuuentas officit et molli uestit lanugine malas; [5,890] ne forte ex homine et ueterino semine equorum confieri credas Centauros posse neque esse, aut rapidis canibus succinctas semimarinis corporibus Scyllas et cetera de genere horum, inter se quorum discordia membra uidemus; 895 quae neque florescunt pariter nec robora sumunt corporibus neque proiciunt aetate senecta nec simili Venere ardescunt nec moribus unis conueniunt neque sunt eadem iucunda per artus. quippe uidere licet pinguescere saepe cicuta [5,900] barbigeras pecudes, homini quae est acre uenenum. flamma quidem cum corpora fulua leonum tam soleat torrere atque urere quam genus omne uisceris in terris quod cumque et sanguinis extet, qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una, 905 prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera ore foras acrem flaret de corpore flammam? quare etiam tellure noua caeloque recenti talia qui fingit potuisse animalia gigni, nixus in hoc uno nouitatis nomine inani, [5,910] multa licet simili ratione effutiat ore, aurea tum dicat per terras flumina uulgo fluxisse et gemmis florere arbusta sue+sse aut hominem tanto membrorum esse impete natum, trans maria alta pedum nisus ut ponere posset 915 et manibus totum circum se uertere caelum. nam quod multa fuere in terris semina rerum, tempore quo primum tellus animalia fudit, nil tamen est signi mixtas potuisse creari inter se pecudes compactaque membra animantum, [5,920] propterea quia quae de terris nunc quoque abundant herbarum genera ac fruges arbustaque laeta non tamen inter se possunt complexa creari, sed res quaeque suo ritu procedit et omnes foedere naturae certo discrimina seruant. 925 Et genus humanum multo fuit illud in aruis durius, ut decuit, tellus quod dura creasset, et maioribus et solidis magis ossibus intus fundatum, ualidis aptum per uiscera neruis, nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur [5,930] nec nouitate cibi nec labi corporis ulla. multaque per caelum solis uoluentia lustra uolgiuago uitam tractabant more ferarum. nec robustus erat curui moderator aratri quisquam, nec scibat ferro molirier arua 935 nec noua defodere in terram uirgulta neque altis arboribus ueteres decidere falcibus ramos. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum. glandiferas inter curabant corpora quercus [5,940] plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis arbita puniceo fieri matura colore, plurima tum tellus etiam maiora ferebat. multaque praeterea nouitas tum florida mundi pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla. 945 at sedare sitim fluuii fontesque uocabant, ut nunc montibus e magnis decursus aquai claricitat late sitientia saecla ferarum. denique nota uagis siluestria templa tenebant nympharum, quibus e scibant umore fluenta [5,950] lubrica proluuie larga lauere umida saxa, umida saxa, super uiridi stillantia musco, et partim plano scatere atque erumpere campo. necdum res igni scibant tractare neque uti pellibus et spoliis corpus uestire ferarum, 955 sed nemora atque cauos montis siluasque colebant et frutices inter condebant squalida membra uerbera uentorum uitare imbrisque coacti. nec commune bonum poterant spectare neque ullis moribus inter se scibant nec legibus uti. [5,960] quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat sponte sua sibi quisque ualere et uiuere doctus. et Venus in siluis iungebat corpora amantum; conciliabat enim uel mutua quamque cupido uel uiolenta uiri uis atque inpensa libido 965 uel pretium, glandes atque arbita uel pira lecta. et manuum mira freti uirtute pedumque consectabantur siluestria saecla ferarum missilibus saxis et magno pondere clauae. multaque uincebant, uitabant pauca latebris; 970 saetigerisque pares subus siluestria membra [5,970] nuda dabant terrae nocturno tempore capti, circum se foliis ac frondibus inuoluentes. nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pauidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, 975 dum rosea face sol inferret lumina caelo. a paruis quod enim consuerant cernere semper alterno tenebras et lucem tempore gigni, non erat ut fieri posset mirarier umquam [5,980] nec diffidere, ne terras aeterna teneret nox in perpetuum detracto lumine solis. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum infestam miseris faciebant saepe quietem. eiectique domo fugiebant saxea tecta 985 spumigeri suis aduentu ualidique leonis atque intempesta cedebant nocte pauentes hospitibus saeuis instrata cubilia fronde. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla dulcia linquebant lamentis lumina uitae. [5,990] unus enim tum quisque magis deprensus eorum pabula uiua feris praebebat, dentibus haustus, et nemora ac montis gemitu siluasque replebat uiua uidens uiuo sepeliri uiscera busto. at quos effugium seruarat corpore adeso, 995 posterius tremulas super ulcera tetra tenentes palmas horriferis accibant uocibus Orcum, donique eos uita priuarant uermina saeua expertis opis, ignaros quid uolnera uellent. at non multa uirum sub signis milia ducta [5,1000] una dies dabat exitio nec turbida ponti aequora lidebant nauis ad saxa uirosque. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum saeuibat leuiterque minas ponebat inanis, nec poterat quemquam placidi pellacia ponti 1005 subdola pellicere in fraudem ridentibus undis. improba nauigii ratio tum caeca iacebat. tum penuria deinde cibi languentia leto membra dabat, contra nunc rerum copia mersat. illi inprudentes ipsi sibi saepe uenenum [5,1010] uergebant, nunc dant sollertius ipsi. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt et mulier coniuncta uiro concessit in unum * * * cognita sunt, prolemque ex se uidere creatam, 1015 tum genus humanum primum mollescere coepit. ignis enim curauit, ut alsia corpora frigus non ita iam possent caeli sub tegmine ferre, et Venus inminuit uiris puerique parentum blanditiis facile ingenium fregere superbum. 1020 tunc et amicitiem coeperunt iungere auentes [5,1020] finitimi inter se nec laedere nec uiolari, et pueros commendarunt muliebreque saeclum, uocibus et gestu cum balbe significarent imbecillorum esse aequum misererier omnis. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni, 1025 sed bona magnaque pars seruabat foedera caste; aut genus humanum iam tum foret omne peremptum nec potuisset adhuc perducere saecla propago. At uarios linguae sonitus natura subegit mittere et utilitas expressit nomina rerum, [5,1030] non alia longe ratione atque ipsa uidetur protrahere ad gestum pueros infantia linguae, cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent. sentit enim uim quisque suam quod possit abuti. cornua nata prius uitulo quam frontibus extent, 1035 illis iratus petit atque infestus inurget. at catuli pantherarum scymnique leonum unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant, uix etiam cum sunt dentes unguesque creati. alituum porro genus alis omne uidemus [5,1040] fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse rebus et inde homines didicisse uocabula prima, desiperest. nam cur hic posset cuncta notare uocibus et uarios sonitus emittere linguae, 1045 tempore eodem alii facere id non quisse putentur? praeterea si non alii quoque uocibus usi inter se fuerant, unde insita notities est utilitatis et unde data est huic prima potestas, quid uellet facere ut sciret animoque uideret? [5,1050] cogere item pluris unus uictosque domare non poterat, rerum ut perdiscere nomina uellent. nec ratione docere ulla suadereque surdis, quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris 1055 uocis inauditos sonitus obtundere frustra. postremo quid in hac mirabile tantoperest re, si genus humanum, cui uox et lingua uigeret, pro uario sensu uaria res uoce notaret? cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum [5,1060] dissimilis soleant uoces uariasque ciere, cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt. quippe enim licet id rebus cognoscere apertis. inritata canum cum primum magna Molossum mollia ricta fremunt duros nudantia dentes, 1065 longe alio sonitu rabies stricta minatur, et cum iam latrant et uocibus omnia complent; at catulos blande cum lingua lambere temptant aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes suspensis teneros imitantur dentibus haustus, [5,1070] longe alio pacto gannitu uocis adulant, et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum plorantis fugiunt summisso corpore plagas. denique non hinnitus item differre uidetur, inter equas ubi equus florenti aetate iuuencus 1075 pinnigeri saeuit calcaribus ictus Amoris et fremitum patulis sub naribus edit ad arma, et cum sic alias concussis artibus hinnit? postremo genus alituum uariaeque uolucres, accipitres atque ossifragae mergique marinis [5,1080] fluctibus in salso uictum uitamque petentes, longe alias alio iaciunt in tempore uoces, et quom de uictu certant praedaque repugnant. et partim mutant cum tempestatibus una raucisonos cantus, cornicum ut saecla uetusta 1085 coruorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris poscere et inter dum uentos aurasque uocare. ergo si uarii sensus animalia cogunt, muta tamen cum sint, uarias emittere uoces, quanto mortalis magis aequumst tum potuisse [5,1090] dissimilis alia atque alia res uoce notare! Illud in his rebus tacitus ne forte requiras, fulmen detulit in terram mortalibus ignem primitus, inde omnis flammarum diditur ardor; multa uidemus enim caelestibus insita flammis 1095 fulgere, cum caeli donauit plaga uaporis. et ramosa tamen cum uentis pulsa uacillans aestuat in ramos incumbens arboris arbor, exprimitur ualidis extritus uiribus ignis, emicat inter dum flammai feruidus ardor, [5,1100] mutua dum inter se rami stirpesque teruntur. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem. inde cibum quoquere ac flammae mollire uapore sol docuit, quoniam mitescere multa uidebant uerberibus radiorum atque aestu uicta per agros. 1105Inque dies magis hi uictum uitamque priorem commutare nouis monstrabant rebus et igni, ingenio qui praestabant et corde uigebant. condere coeperunt urbis arcemque locare praesidium reges ipsi sibi perfugiumque, [5,1110] et pecudes et agros diuisere atque dedere pro facie cuiusque et uiribus ingenioque; nam facies multum ualuit uiresque uigebant. posterius res inuentast aurumque repertum, quod facile et ualidis et pulchris dempsit honorem; 1115 diuitioris enim sectam plerumque secuntur quam lubet et fortes et pulchro corpore creti. quod siquis uera uitam ratione gubernet, diuitiae grandes homini sunt uiuere parce aequo animo; neque enim est umquam penuria parui. [5,1120] at claros homines uoluerunt se atque potentes, ut fundamento stabili fortuna maneret et placidam possent opulenti degere uitam, ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem certantes iter infestum fecere uiai, 1125 et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos inuidia inter dum contemptim in Tartara taetra; inuidia quoniam ceu fulmine summa uaporant plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque; ut satius multo iam sit parere quietum 1130 quam regere imperio res uelle et regna tenere. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent, [5,1130] angustum per iter luctantes ambitionis; quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque res ex auditis potius quam sensibus ipsis, nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante. Ergo regibus occisis subuersa iacebat 1135 pristina maiestas soliorum et sceptra superba, et capitis summi praeclarum insigne cruentum sub pedibus uulgi magnum lugebat honorem; [5,1140] nam cupide conculcatur nimis ante metutum. res itaque ad summam faecem turbasque redibat, imperium sibi cum ac summatum quisque petebat. inde magistratum partim docuere creare iuraque constituere, ut uellent legibus uti. 1145 nam genus humanum, defessum ui colere aeuom, ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum sponte sua cecidit sub leges artaque iura. acrius ex ira quod enim se quisque parabat ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis, [5,1150] hanc ob rem est homines pertaesum ui colere aeuom. inde metus maculat poenarum praemia uitae. circumretit enim uis atque iniuria quemque atque unde exortast, ad eum plerumque reuertit, nec facilest placidam ac pacatam degere uitam 1155 qui uiolat factis communia foedera pacis. etsi fallit enim diuom genus humanumque, perpetuo tamen id fore clam diffidere debet; quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes aut morbo delirantes protraxe ferantur [5,1160] et celata in medium et peccata dedisse. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis peruulgarit et ararum compleuerit urbis suscipiendaque curarit sollemnia sacra, quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque, 1165 unde etiam nunc est mortalibus insitus horror, qui delubra deum noua toto suscitat orbi terrarum et festis cogit celebrare diebus, non ita difficilest rationem reddere uerbis. quippe etenim iam tum diuom mortalia saecla [5,1170] egregias animo facies uigilante uidebant et magis in somnis mirando corporis auctu. his igitur sensum tribuebant propterea quod membra mouere uidebantur uocesque superbas mittere pro facie praeclara et uiribus amplis. 1175 aeternamque dabant uitam, quia semper eorum subpeditabatur facies et forma manebat, et tamen omnino quod tantis uiribus auctos non temere ulla ui conuinci posse putabant. fortunisque ideo longe praestare putabant, [5,1180] quod mortis timor haut quemquam uexaret eorum, et simul in somnis quia multa et mira uidebant efficere et nullum capere ipsos inde laborem. praeterea caeli rationes ordine certo et uaria annorum cernebant tempora uerti 1185 nec poterant quibus id fieret cognoscere causis. ergo perfugium sibi habebant omnia diuis tradere et illorum nutu facere omnia flecti. in caeloque deum sedes et templa locarunt, per caelum uolui quia nox et luna uidetur, [5,1190] luna dies et nox et noctis signa seuera noctiuagaeque faces caeli flammaeque uolantes, nubila sol imbres nix uenti fulmina grando et rapidi fremitus et murmura magna minarum. O genus infelix humanum, talia diuis 1195 cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis uolnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris! nec pietas ullast uelatum saepe uideri uertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras [5,1200] nec procumbere humi prostratum et pandere palmas ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec uotis nectere uota, sed mage pacata posse omnia mente tueri. nam cum suspicimus magni caelestia mundi 1205 templa super stellisque micantibus aethera fixum, et uenit in mentem solis lunaeque uiarum, tunc aliis oppressa malis in pectora cura illa quoque expergefactum caput erigere infit, ne quae forte deum nobis inmensa potestas [5,1210] sit, uario motu quae candida sidera uerset; temptat enim dubiam mentem rationis egestas, ecquae nam fuerit mundi genitalis origo, et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi et taciti motus hunc possint ferre laborem, 1215 an diuinitus aeterna donata salute perpetuo possint aeui labentia tractu inmensi ualidas aeui contemnere uiris. praeterea cui non animus formidine diuum contrahitur, cui non correpunt membra pauore, [5,1220] fulminis horribili cum plaga torrida tellus contremit et magnum percurrunt murmura caelum? non populi gentesque tremunt, regesque superbi corripiunt diuum percussi membra timore, ne quod ob admissum foede dictumue superbe 1225 poenarum graue sit soluendi tempus adauctum? summa etiam cum uis uiolenti per mare uenti induperatorem classis super aequora uerrit cum ualidis pariter legionibus atque elephantis, non diuom pacem uotis adit ac prece quaesit [5,1230] uentorum pauidus paces animasque secundas? ne quiquam, quoniam uiolento turbine saepe correptus nihilo fertur minus ad uada leti. usque adeo res humanas uis abdita quaedam opterit et pulchros fascis saeuasque secures 1235 proculcare ac ludibrio sibi habere uidetur. denique sub pedibus tellus cum tota uacillat concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, quid mirum si se temnunt mortalia saecla atque potestatis magnas mirasque relinquunt [5,1240] in rebus uiris diuum, quae cuncta gubernent? Quod super est, aeque aurum ferrumque repertumst et simul argenti pondus plumbique potestas, ignis ubi ingentis siluas ardore cremarat montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, 1245 siue quod inter se bellum siluestre gerentes hostibus intulerant ignem formidinis ergo, siue quod inducti terrae bonitate uolebant pandere agros pinguis et pascua reddere rura, siue feras interficere et ditescere praeda; [5,1250] nam fouea atque igni prius est uenarier ortum quam saepire plagis saltum canibusque ciere. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu siluas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, 1255 manabat uenis feruentibus in loca terrae concaua conueniens argenti riuus et auri, aeris item et plumbi. quae cum concreta uidebant posterius claro in terra splendere colore, tollebant nitido capti leuique lepore, [5,1260] et simili formata uidebant esse figura atque lacunarum fuerant uestigia cuique. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore quamlibet in formam et faciem decurrere rerum, et prorsum quamuis in acuta ac tenuia posse 1265 mucronum duci fastigia procudendo, ut sibi tela parent siluasque ut caedere possint materiemque dolare et leuia radere tigna et terebrare etiam ac pertundere perque forare. nec minus argento facere haec auroque parabant [5,1270] quam ualidi primum uiolentis uiribus aeris, ne quiquam, quoniam cedebat uicta potestas nec poterant pariter durum sufferre laborem. nam fuit in pretio magis aurumque iacebat propter inutilitatem hebeti mucrone retusum; 1275 nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem. sic uoluenda aetas commutat tempora rerum. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore; porro aliud succedit et contemptibus exit inque dies magis adpetitur floretque repertum [5,1280] laudibus et miro est mortalis inter honore. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt et lapides et item siluarum fragmina rami 1285 et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum. posterius ferri uis est aerisque reperta. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus, quo facilis magis est natura et copia maior. aere solum terrae tractabant, aereque belli [5,1290] miscebant fluctus et uulnera uasta serebant et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis omnia cedebant armatis nuda et inerma. inde minutatim processit ferreus ensis uersaque in obprobrium species est falcis ahenae, 1295 et ferro coepere solum proscindere terrae exaequataque sunt creperi certamina belli. et prius est armatum in equi conscendere costas et moderarier hunc frenis dextraque uigere quam biiugo curru belli temptare pericla. [5,1300] et biiugo prius est quam bis coniungere binos et quam falciferos armatum escendere currus. inde boues Lucas turrito corpore, tetras, anguimanus, belli docuerunt uolnera Poeni sufferre et magnas Martis turbare cateruas. 1305 sic alid ex alio peperit discordia tristis, horribile humanis quod gentibus esset in armis, inque dies belli terroribus addidit augmen. Temptarunt etiam tauros in moenere belli expertique sues saeuos sunt mittere in hostis. [5,1310] et ualidos partim prae se misere leones cum doctoribus armatis saeuisque magistris, qui moderarier his possent uinclisque tenere, ne quiquam, quoniam permixta caede calentes turbabant saeui nullo discrimine turmas, 1315 terrificas capitum quatientis undique cristas, nec poterant equites fremitu perterrita equorum pectora mulcere et frenis conuertere in hostis. inritata leae iaciebant corpora saltu undique et aduersum uenientibus ora patebant [5,1320] et nec opinantis a tergo deripiebant deplexaeque dabant in terram uolnere uictos, morsibus adfixae ualidis atque unguibus uncis. iactabantque suos tauri pedibusque terebant et latera ac uentres hauribant supter equorum 1325 cornibus et terram minitanti mente ruebant. et ualidis socios caedebant dentibus apri tela infracta suo tinguentes sanguine saeui {in se fracta suo tinguentes sanguine tela,} permixtasque dabant equitum peditumque ruinas. [5,1330] nam transuersa feros exibant dentis adactus iumenta aut pedibus uentos erecta petebant, ne quiquam, quoniam ab neruis succisa uideres concidere atque graui terram consternere casu. si quos ante domi domitos satis esse putabant, 1335 efferuescere cernebant in rebus agundis uolneribus clamore fuga terrore tumultu, nec poterant ullam partem redducere eorum; diffugiebat enim uarium genus omne ferarum, ut nunc saepe boues Lucae ferro male mactae [5,1340] diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere. Sed facere id non tam uincendi spe uoluerunt; quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire, qui numero diffidebant armisque uacabant, si fuit ut facerent. sed uix adducor ut ante 1345 non quierint animo praesentire atque uidere, quam commune malum fieret foedumque, futurum. et magis id possis factum contendere in omni in uariis mundis uaria ratione creatis, quam certo atque uno terrarum quolibet orbi. [5,1350] Nexilis ante fuit uestis quam textile tegmen. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, nec ratione alia possunt tam leuia gigni insilia ac fusi, radii, scapique sonantes. et facere ante uiros lanam natura coe+git 1355 quam muliebre genus; nam longe praestat in arte et sollertius est multo genus omne uirile; agricolae donec uitio uertere seueri, ut muliebribus id manibus concedere uellent atque ipsi pariter durum sufferre laborem [5,1360] atque opere in duro durarent membra manusque. At specimen sationis et insitionis origo ipsa fuit rerum primum natura creatrix, arboribus quoniam bacae glandesque caducae tempestiua dabant pullorum examina supter; 1365 unde etiam libitumst stirpis committere ramis et noua defodere in terram uirgulta per agros. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli temptabant fructusque feros mansuescere terra cernebant indulgendo blandeque colendo. [5,1370] inque dies magis in montem succedere siluas cogebant infraque locum concedere cultis, prata lacus riuos segetes uinetaque laeta collibus et campis ut haberent, atque olearum caerula distinguens inter plaga currere posset 1375 per tumulos et conuallis camposque profusa; ut nunc esse uides uario distincta lepore omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant arbustisque tenent felicibus opsita circum. At liquidas auium uoces imitarier ore [5,1380] ante fuit multo quam leuia carmina cantu concelebrare homines possent aurisque iuuare. et zephyri caua per calamorum sibila primum agrestis docuere cauas inflare cicutas. inde minutatim dulcis didicere querellas, 1385 tibia quas fundit digitis pulsata canentum, auia per nemora ac siluas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia. {sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis eruit oras.} [5,1390] haec animos ollis mulcebant atque iuuabant cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli propter aquae riuom sub ramis arboris altae. non magnis opibus iucunde corpora habebant, 1395 praesertim cum tempestas ridebat et anni tempora pingebant uiridantis floribus herbas. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni consuerant; agrestis enim tum musa uigebat. tum caput atque umeros plexis redimire coronis [5,1400] floribus et foliis lasciuia laeta mouebat, atque extra numerum procedere membra mouentes duriter et duro terram pede pellere matrem; unde oriebantur risus dulcesque cachinni, omnia quod noua tum magis haec et mira uigebant. 1405 et uigilantibus hinc aderant solacia somno ducere multimodis uoces et flectere cantus et supera calamos unco percurrere labro; unde etiam uigiles nunc haec accepta tuentur. et numerum seruare genus didicere, neque hilo [5,1410] maiore interea capiunt dulcedine fructum quam siluestre genus capiebat terrigenarum. nam quod adest praesto, nisi quid cognouimus ante suauius, in primis placet et pollere uidetur, posteriorque fere melior res illa reperta 1415 perdit et immutat sensus ad pristina quaeque. sic odium coepit glandis, sic illa relicta strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta. pellis item cecidit uestis contempta ferina; quam reor inuidia tali tunc esse repertam, [5,1420] ut letum insidiis qui gessit primus obiret, et tamen inter eos distractam sanguine multo disperiise neque in fructum conuertere quisse. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis exercent hominum uitam belloque fatigant; 1425 quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat terrigenas; at nos nil laedit ueste carere purpurea atque auro signisque ingentibus apta, dum plebeia tamen sit, quae defendere possit. [5,1430] Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat semper et curis consumit inanibus aeuom, ni mirum quia non cognouit quae sit habendi finis et omnino quoad crescat uera uoluptas; idque minutatim uitam prouexit in altum 1435 et belli magnos commouit funditus aestus. at uigiles mundi magnum uersatile templum sol et luna suo lustrantes lumine circum perdocuere homines annorum tempora uerti et certa ratione geri rem atque ordine certo. [5,1440] Iam ualidis saepti degebant turribus aeuom, et diuisa colebatur discretaque tellus, tum mare ueliuolis florebat nauibus ponti, auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, carminibus cum res gestas coepere poe+tae 1445 tradere; nec multo prius sunt elementa reperta. propterea quid sit prius actum respicere aetas nostra nequit, nisi qua ratio uestigia monstrat. Nauigia atque agri culturas moenia leges arma uias uestes cetera de genere horum, [5,1450] praemia, delicias quoque uitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas 1455 in medium ratioque in luminis erigit oras; namque alid ex alio clarescere corde uidebant, artibus ad summum donec uenere cacumen.