[3,0] LIBER TERTIVS [3,1] E tenebris tantis tam clarum extollere lumen qui primus potuisti inlustrans commoda uitae, te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis uestigia signis, 5 non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitari aueo; quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi uis? tu, pater, es rerum inuentor, tu patria nobis [3,10] suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima uita. nam simul ac ratio tua coepit uociferari 15 naturam rerum diuina mente coorta diffugiunt animi terrores, moenia mundi discedunt. totum uideo per inane geri res. apparet diuum numen sedesque quietae, quas neque concutiunt uenti nec nubila nimbis [3,20] aspergunt neque nix acri concreta pruina cana cadens uiolat semper innubilus aether integit et large diffuso lumine ridet: omnia suppeditat porro natura neque ulla res animi pacem delibat tempore in ullo. 25 at contra nusquam apparent Acherusia templa, nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur. his ibi me rebus quaedam diuina uoluptas percipit atque horror, quod sic natura tua ui [3,30] tam manifesta patens ex omni parte retecta est. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum qualia sint et quam uariis distantia formis sponte sua uolitent aeterno percita motu, quoue modo possint res ex his quaeque creari, 35 hasce secundum res animi natura uidetur atque animae claranda meis iam uersibus esse et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, funditus humanam qui uitam turbat ab imo omnia suffundens mortis nigrore neque ullam [3,40] esse uoluptatem liquidam puramque relinquit. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos infamemque ferunt uitam quam Tartara leti et se scire animi naturam sanguinis esse, aut etiam uenti, si fert ita forte uoluntas, 45 nec prosum quicquam nostrae rationis egere, hinc licet aduertas animum magis omnia laudis iactari causa quam quod res ipsa probetur. extorres idem patria longeque fugati conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, [3,50] omnibus aerumnis adfecti denique uiuunt, et quo cumque tamen miseri uenere parentant et nigras mactant pecudes et manibus diuis inferias mittunt multoque in rebus acerbis acrius aduertunt animos ad religionem. 55 quo magis in dubiis hominem spectare periclis conuenit aduersisque in rebus noscere qui sit; nam uerae uoces tum demum pectore ab imo eliciuntur eripitur persona =manare. denique auarities et honorum caeca cupido, [3,60] quae miseros homines cogunt transcendere fines iuris et inter dum socios scelerum atque ministros noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes, haec uulnera uitae non minimam partem mortis formidine aluntur. 65 turpis enim ferme contemptus et acris egestas semota ab dulci uita stabilique uidetur et quasi iam leti portas cunctarier ante; unde homines dum se falso terrore coacti effugisse uolunt longe longeque remosse, [3,70] sanguine ciuili rem conflant diuitiasque conduplicant auidi, caedem caede accumulantes, crudeles gaudent in tristi funere fratris et consanguineum mensas odere timentque. consimili ratione ab eodem saepe timore 75 macerat inuidia ante oculos illum esse potentem, illum aspectari, claro qui incedit honore, ipsi se in tenebris uolui caenoque queruntur. intereunt partim statuarum et nominis ergo. et saepe usque adeo, mortis formidine, uitae [3,80] percipit humanos odium lucisque uidendae, ut sibi consciscant maerenti pectore letum obliti fontem curarum hunc esse timorem: hunc uexare pudorem, hunc uincula amicitiai rumpere et in summa pietate euertere suadet: 85 nam iam saepe homines patriam carosque parentis prodiderunt uitare Acherusia templa petentes. nam uel uti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam [3,90] quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque. Primum animum dico, mentem quem saepe uocamus, 95 in quo consilium uitae regimenque locatum est, esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes atque oculei partes animantis totius extant. * * * sensum animi certa non esse in parte locatum, uerum habitum quendam uitalem corporis esse, [3,100] harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos uiuere cum sensu, nulla cum in parte siet mens; ut bona saepe ualetudo cum dicitur esse corporis, et non est tamen haec pars ulla ualentis, sic animi sensum non certa parte reponunt; 105 magno opere in quo mi diuersi errare uidentur. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret, cum tamen ex alia laetamur parte latenti; et retro fit ubi contra sit saepe uicissim, cum miser ex animo laetatur corpore toto; [3,110] non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, in nullo caput interea sit forte dolore. Praeterea molli cum somno dedita membra effusumque iacet sine sensu corpus honustum, est aliud tamen in nobis quod tempore in illo 115 multimodis agitatur et omnis accipit in se laetitiae motus et curas cordis inanis. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis esse neque harmonia corpus sentire solere, principio fit uti detracto corpore multo [3,120] saepe tamen nobis in membris uita moretur. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris diffugere forasque per os est editus ae+r, deserit extemplo uenas atque ossa relinquit; noscere ut hinc possis non aequas omnia partis 125 corpora habere neque ex aequo fulcire salutem, sed magis haec, uenti quae sunt calidique uaporis semina, curare in membris ut uita moretur. est igitur calor ac uentus uitalis in ipso corpore, qui nobis moribundos deserit artus. [3,130] quapropter quoniam est animi natura reperta atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai nomen, ad organicos alto delatum Heliconi, siue aliunde ipsi porro traxere et in illam transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat. 135 quidquid est, habeant: tu cetera percipe dicta. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri inter se atque unam naturam conficere ex se, sed caput esse quasi et dominari in corpore toto consilium, quod nos animum mentemque uocamus. [3,140] idque situm media regione in pectoris haeret. hic exultat enim pauor ac metus, haec loca circum laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest. cetera pars animae per totum dissita corpus paret et ad numen mentis momenque mouetur. 145 idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet, cum neque res animam neque corpus commouet una. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore laeditur in nobis, non omni concruciamur corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse [3,150] laetitiaque uiget, cum cetera pars animai per membra atque artus nulla nouitate cietur; uerum ubi uementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra uidemus sudoresque ita palloremque existere toto 155 corpore et infringi linguam uocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore uidemus saepe homines; facile ut quiuis hinc noscere possit esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi [3,160] percussa est, exim corpus propellit et icit. Haec eadem ratio naturam animi atque animai corpoream docet esse; ubi enim propellere membra, corripere ex somno corpus mutareque uultum atque hominem totum regere ac uersare uidetur, 165 quorum nil fieri sine tactu posse uidemus nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst corporea natura animum constare animamque? praeterea pariter fungi cum corpore et una consentire animum nobis in corpore cernis. [3,170] si minus offendit uitam uis horrida teli ossibus ac neruis disclusis intus adacta, at tamen insequitur languor terraeque petitus suauis et in terra mentis qui gignitur aestus inter dumque quasi exsurgendi incerta uoluntas. 175 ergo corpoream naturam animi esse necessest, corporeis quoniam telis ictuque laborat. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde constiterit pergam rationem reddere dictis. principio esse aio persuptilem atque minutis [3,180] perquam corporibus factum constare. id ita esse hinc licet aduertas animum, ut pernoscere possis. Nil adeo fieri celeri ratione uidetur, quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa; ocius ergo animus quam res se perciet ulla, 185 ante oculos quorum in promptu natura uidetur. at quod mobile tanto operest, constare rutundis perquam seminibus debet perquamque minutis, momine uti paruo possint inpulsa moueri. namque mouetur aqua et tantillo momine flutat, [3,190] quippe uolubilibus paruisque creata figuris. at contra mellis constantior est natura et pigri latices magis et cunctantior actus: haeret enim inter se magis omnis materiai copia, ni mirum quia non tam leuibus extat 195 corporibus neque tam suptilibus atque rutundis. namque papaueris aura potest suspensa leuisque cogere ut ab summo tibi diffluat altus aceruus, at contra lapidum coniectum spicarumque noenu potest. igitur paruissima corpora pro quam [3,200] et leuissima sunt, ita mobilitate fruuntur; at contra quae cumque magis cum pondere magno asperaque inueniuntur, eo stabilita magis sunt. nunc igitur quoniamst animi natura reperta mobilis egregie, perquam constare necessest 205 corporibus paruis et leuibus atque rutundis. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus utilis inuenietur et opportuna cluebit. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius, quam tenui constet textura quamque loco se [3,210] contineat paruo, si possit conglomerari, quod simul atque hominem leti secura quies est indepta atque animi natura animaeque recessit, nil ibi libatum de toto corpore cernas ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat, 215 uitalem praeter sensum calidumque uaporem. ergo animam totam perparuis esse necessest seminibus nexam per uenas uiscera neruos, qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit, extima membrorum circumcaesura tamen se [3,220] incolumem praestat nec defit ponderis hilum. quod genus est, Bacchi cum flos euanuit aut cum spiritus unguenti suauis diffugit in auras aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit; nil oculis tamen esse minor res ipsa uidetur 225 propterea neque detractum de pondere quicquam, ni mirum quia multa minutaque semina sucos efficiunt et odorem in toto corpore rerum. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque scire licet perquam pauxillis esse creatam [3,230] seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est. tenuis enim quaedam moribundos deserit aura mixta uapore, uapor porro trahit ae+ra secum; nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ae+r; 235 rara quod eius enim constat natura, necessest ae+ris inter eum primordia multa moueri. iam triplex animi est igitur natura reperta; nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum, nil horum quoniam recipit mens posse creare [3,240] sensiferos motus, quae denique mente uolutat. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest adtribuatur; east omnino nominis expers; qua neque mobilius quicquam neque tenuius extat nec magis e paruis et leuibus ex elementis; 245 sensiferos motus quae didit prima per artus. prima cietur enim, paruis perfecta figuris, inde calor motus et uenti caeca potestas accipit, inde ae+r, inde omnia mobilitantur: concutitur sanguis, tum uiscera persentiscunt [3,250] omnia, postremis datur ossibus atque medullis siue uoluptas est siue est contrarius ardor. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre permanare malum, quin omnia perturbentur usque adeo uitae desit locus atque animai 255 diffugiant partes per caulas corporis omnis. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis motibus: hanc ob rem uitam retinere ualemus. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque compta modis uigeant rationem reddere auentem [3,260] abstrahit inuitum patrii sermonis egestas; sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam. inter enim cursant primordia principiorum motibus inter se, nihil ut secernier unum possit nec spatio fieri diuisa potestas, 265 sed quasi multae uis unius corporis extant. quod genus in quouis animantum uiscere uolgo est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his omnibus est unum perfectum corporis augmen, sic calor atque ae+r et uenti caeca potestas [3,270] mixta creant unam naturam et mobilis illa uis, initum motus ab se quae diuidit ollis, sensifer unde oritur primum per uiscera motus. nam penitus prorsum latet haec natura subestque nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro 275 atque anima est animae proporro totius ipsa. quod genus in nostris membris et corpore toto mixta latens animi uis est animaeque potestas, corporibus quia de paruis paucisque creatast, sic tibi nominis haec expers uis, facta minutis [3,280] corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa proporrost anima et dominatur corpore toto. consimili ratione necessest uentus et ae+r et calor inter se uigeant commixta per artus atque aliis aliud subsit magis emineatque, 285 ut quiddam fieri uideatur ab omnibus unum, ni calor ac uentus seorsum seorsumque potestas ae+ris interemant sensum diductaque soluant. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira cum feruescit et ex oculis micat acrius ardor; [3,290] est et frigida multa, comes formidinis, aura, quae ciet horrorem membris et concitat artus; est etiam quoque pacati status ae+ris ille, pectore tranquillo fit qui uoltuque sereno. sed calidi plus est illis quibus acria corda 295 iracundaque mens facile efferuescit in ira, quo genere in primis uis est uiolenta leonum, pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes nec capere irarum fluctus in pectore possunt. at uentosa magis ceruorum frigida mens est [3,300] et gelidas citius per uiscera concitat auras, quae tremulum faciunt membris existere motum. at natura boum placido magis ae+re uiuit nec nimis irai fax umquam subdita percit fumida, suffundens caecae caliginis umbra, 305 nec gelidis torpet telis perfixa pauoris; interutrasque sitast ceruos saeuosque leones. sic hominum genus est: quamuis doctrina politos constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit naturae cuiusque animi uestigia prima. [3,310] nec radicitus euelli mala posse putandumst, quin procliuius hic iras decurrat ad acris, ille metu citius paulo temptetur, at ille tertius accipiat quaedam clementius aequo. inque aliis rebus multis differre necessest 315 naturas hominum uarias moresque sequacis; quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas nec reperire figurarum tot nomina quot sunt principiis, unde haec oritur uariantia rerum. illud in his rebus uideo firmare potesse, [3,320] usque adeo naturarum uestigia linqui paruola, quae nequeat ratio depellere nobis, ut nihil inpediat dignam dis degere uitam. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni ipsaque corporis est custos et causa salutis; 325 nam communibus inter se radicibus haerent nec sine pernicie diuelli posse uidentur. quod genus e thuris glaebis euellere odorem haud facile est, quin intereat natura quoque eius, sic animi atque animae naturam corpore toto [3,330] extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur. inplexis ita principiis ab origine prima inter se fiunt consorti praedita uita, nec sibi quaeque sine alterius ui posse uidetur corporis atque animi seorsum sentire potestas, 335 sed communibus inter eas conflatur utrimque motibus accensus nobis per uiscera sensus. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam nec crescit neque post mortem durare uidetur. non enim, ut umor aquae dimittit saepe uaporem, [3,340] qui datus est, neque ea causa conuellitur ipse, sed manet incolumis, non, inquam, sic animai discidium possunt artus perferre relicti, sed penitus pereunt conuulsi conque putrescunt. ex ineunte aeuo sic corporis atque animai 345 mutua uitalis discunt contagia motus, maternis etiam membris aluoque reposta, discidium nequeat fieri sine peste maloque; ut uideas, quoniam coniunctast causa salutis, coniunctam quoque naturam consistere eorum. [3,350] Quod super est, siquis corpus sentire refutat atque animam credit permixtam corpore toto suscipere hunc motum quem sensum nominitamus, uel manifestas res contra uerasque repugnat. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam, 355 si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos? 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.' perdit enim quod non proprium fuit eius in aeuo multaque praeterea perdit quom expellitur aeuo. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse, [3,360] sed per eos animum ut foribus spectare reclusis, difficilest, contra cum sensus ducat eorum; sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas, fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus, lumina luminibus quia nobis praepediuntur. 365 quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi, ostia suscipiunt ullum reclusa laborem. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra, iam magis exemptis oculis debere uidetur cernere res animus sublatis postibus ipsis. [3,370] Illud in his rebus nequaquam sumere possis, Democriti quod sancta uiri sententia ponit, corporis atque animi primordia singula primis adposita alternis, uariare ac nectere membra. nam cum multo sunt animae elementa minora 375 quam quibus e corpus nobis et uiscera constant, tum numero quoque concedunt et rara per artus dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis, quantula prima queant nobis iniecta ciere corpora sensiferos motus in corpore, tanta [3,380] interualla tenere exordia prima animai. nam neque pulueris inter dum sentimus adhaesum corpore nec membris incussam sidere cretam, nec nebulam noctu neque arani tenuia fila obuia sentimus, quando obretimur euntes, 385 nec supera caput eiusdem cecidisse uietam uestem nec plumas auium papposque uolantis, qui nimia leuitate cadunt plerumque grauatim, nec repentis itum cuiusuis cumque animantis sentimus nec priua pedum uestigia quaeque, [3,390] corpore quae in nostro culices et cetera ponunt. usque adeo prius est in nobis multa ciendum quam primordia sentiscant concussa animai, semina corporibus nostris inmixta per artus, et quam in his interuallis tuditantia possint 395 concursare coire et dissultare uicissim. Et magis est animus uitai claustra coe+rcens et dominantior ad uitam quam uis animai. nam sine mente animoque nequit residere per artus temporis exiguam partem pars ulla animai, [3,400] sed comes insequitur facile et discedit in auras et gelidos artus in leti frigore linquit. at manet in uita cui mens animusque remansit, quamuis est circum caesis lacer undique membris; truncus adempta anima circum membrisque remota 405 uiuit et aetherias uitalis suscipit auras; si non omnimodis, at magna parte animai priuatus, tamen in uita cunctatur et haeret; ut, lacerato oculo circum si pupula mansit incolumis, stat cernundi uiuata potestas, [3,410] dum modo ne totum corrumpas luminis orbem et circum caedas aciem solamque relinquas; id quoque enim sine pernicie non fiet eorum. at si tantula pars oculi media illa peresa est, occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur, 415 incolumis quamuis alioqui splendidus orbis. hoc anima atque animus uincti sunt foedere semper. Nunc age, natiuos animantibus et mortalis esse animos animasque leuis ut noscere possis, conquisita diu dulcique reperta labore [3,420] digna tua pergam disponere carmina uita. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum atque animam uerbi causa cum dicere pergam, mortalem esse docens, animum quoque dicere credas, qua tenus est unum inter se coniunctaque res est. 425 Principio quoniam tenuem constare minutis corporibus docui multoque minoribus esse principiis factam quam liquidus umor aquai aut nebula aut fumus;- nam longe mobilitate praestat et a tenui causa magis icta mouetur, [3,430] quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque mouetur; quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte exhalare uaporem altaria ferreque fumum; nam procul haec dubio nobis simulacra geruntur- nunc igitur quoniam quassatis undique uasis 435 diffluere umorem et laticem discedere cernis, et nebula ac fumus quoniam discedit in auras, crede animam quoque diffundi multoque perire ocius et citius dissolui in corpora prima, cum semel ex hominis membris ablata recessit; [3,440] quippe etenim corpus, quod uas quasi constitit eius, cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re ac rarefactum detracto sanguine uenis, ae+re qui credas posse hanc cohiberier ullo, corpore qui nostro rarus magis incohibens sit? 445 Praeterea gigni pariter cum corpore et una crescere sentimus pariterque senescere mentem. nam uel ut infirmo pueri teneroque uagantur corpore, sic animi sequitur sententia tenuis. inde ubi robustis adoleuit uiribus aetas, [3,450] consilium quoque maius et auctior est animi uis. post ubi iam ualidis quassatum est uiribus aeui corpus et obtusis ceciderunt uiribus artus, claudicat ingenium, delirat lingua mens, omnia deficiunt atque uno tempore desunt. 455 ergo dissolui quoque conuenit omnem animai naturam, ceu fumus, in altas ae+ris auras; quando quidem gigni pariter pariterque uidemus crescere et, docui, simul aeuo fessa fatisci. Huc accedit uti uideamus, corpus ut ipsum [3,460] suscipere inmanis morbos durumque dolorem, sic animum curas acris luctumque metumque; quare participem leti quoque conuenit esse. quin etiam morbis in corporis auius errat saepe animus; dementit enim deliraque fatur, 465 inter dumque graui lethargo fertur in altum aeternumque soporem oculis nutuque cadenti; unde neque exaudit uoces nec noscere uoltus illorum potis est, ad uitam qui reuocantes circum stant lacrimis rorantes ora genasque. [3,470] quare animum quoque dissolui fateare necessest, quandoquidem penetrant in eum contagia morbi; nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest, multorum exitio perdocti quod sumus ante. [et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum 475 et pariter mentem sanari corpus inani] denique cor, hominem cum uini uis penetrauit acris et in uenas discessit diditus ardor, consequitur grauitas membrorum, praepediuntur crura uacillanti, tardescit lingua, madet mens, [3,480] nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur, cur ea sunt, nisi quod uehemens uiolentia uini conturbare animam consueuit corpore in ipso? at quae cumque queunt conturbari inque pediri, 485 significant, paulo si durior insinuarit causa, fore ut pereant aeuo priuata futuro. Quin etiam subito ui morbi saepe coactus ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, [3,490] desipit, extentat neruos, torquetur, anhelat inconstanter, et in iactando membra fatigat, ni mirum quia uis morbi distracta per artus turbat agens animam, spumans in aequore salso uentorum ualidis feruescunt uiribus undae. 495 exprimitur porro gemitus, quia membra dolore adficiuntur et omnino quod semina uocis eliciuntur et ore foras glomerata feruntur qua quasi consuerunt et sunt munita uiai. desipientia fit, quia uis animi atque animai [3,500] conturbatur et, ut docui, diuisa seorsum disiectatur eodem illo distracta ueneno. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque in latebras acer corrupti corporis umor, tum quasi uaccillans primum consurgit et omnis 505 paulatim redit in sensus animamque receptat. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso iactentur miserisque modis distracta laborent, cur eadem credis sine corpore in ae+re aperto cum ualidis uentis aetatem degere posse? [3,510] Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum cernimus et flecti medicina posse uidemus, id quoque praesagit mortalem uiuere mentem. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst aut aliquid prosum de summa detrahere hilum, 515 commutare animum qui cumque adoritur et infit aut aliam quamuis naturam flectere quaerit. at neque transferri sibi partis nec tribui uult inmortale quod est quicquam neque defluere hilum; nam quod cumque suis mutatum finibus exit, [3,520] continuo hoc mors est illius quod fuit ante. ergo animus siue aegrescit, mortalia signa mittit, uti docui, seu flectitur a medicina. usque adeo falsae rationi uera uidetur res occurrere et effugium praecludere eunti 525 ancipitique refutatu conuincere falsum. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire et membratim uitalem deperdere sensum; in pedibus primum digitos liuescere et unguis, inde pedes et crura mori, post inde per artus [3,530] ire alios tractim gelidi uestigia leti. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno tempore sincera existit, mortalis habendast. quod si forte putas ipsam se posse per artus introsum trahere et partis conducere in unum 535 atque ideo cunctis sensum diducere membris, at locus ille tamen, quo copia tanta animai cogitur, in sensu debet maiore uideri; qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus , dilaniata foras dispargitur, interit ergo. [3,540] quin etiam si iam libeat concedere falsum et dare posse animam glomerari in corpore eorum, lumina qui lincunt moribundi particulatim, mortalem tamen esse animam fateare necesse nec refert utrum pereat dispersa per auras 545 an contracta suis e partibus obbrutescat, quando hominem totum magis ac magis undique sensus deficit et uitae minus et minus undique restat. Et quoniam mens est hominis pars una locoque fixa manet certo, uel ut aures atque oculi sunt [3,550] atque alii sensus qui uitam cumque gubernant, et uel uti manus atque oculus naresue seorsum secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse, sed tamen in paruo lincuntur tempore tali, sic animus per se non quit sine corpore et ipso 555 esse homine, illius quasi quod uas esse uidetur, siue aliud quid uis potius coniunctius ei fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret. Denique corporis atque animi uiuata potestas inter se coniuncta ualent uitaque fruuntur; [3,560] nec sine corpore enim uitalis edere motus sola potest animi per se natura nec autem cassum anima corpus durare et sensibus uti. scilicet auolsus radicibus ut nequit ullam dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto, 565 sic anima atque animus per se nil posse uidetur. ni mirum quia uenas et uiscera mixtim, per neruos atque ossa tenentur corpore ab omni nec magnis interuallis primordia possunt libera dissultare, ideo conclusa mouentur [3,570] sensiferos motus, quos extra corpus in auras ae+ris haut possunt post mortem eiecta moueri propterea quia non simili ratione tenentur; corpus enim atque animans erit ae+r, si cohibere sese anima atque in eos poterit concludere motus, 575 quos ante in neruis et in ipso corpore agebat. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni tegmine et eiectis extra uitalibus auris dissolui sensus animi fateare necessest atque animam, quoniam coniunctast causa duobus. [3,580]Denique cum corpus nequeat perferre animai discidium, quin in taetro tabescat odore, quid dubitas quin ex imo penitusque coorta emanarit uti fumus diffusa animae uis, atque ideo tanta mutatum putre ruina 585 conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt fundamenta foras manant animaeque per artus perque uiarum omnis flexus, in corpore qui sunt, atque foramina? multimodis ut noscere possis dispertitam animae naturam exisse per artus [3,590] et prius esse sibi distractam corpore in ipso, quam prolapsa foras enaret in ae+ris auras. Quin etiam finis dum uitae uertitur intra, saepe aliqua tamen e causa labefacta uidetur ire anima ac toto solui de corpore 595 et quasi supremo languescere tempore uoltus molliaque exsangui cadere omnia membra. quod genus est, animo male factum cum perhibetur aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes extremum cupiunt uitae reprehendere uinclum; [3,600] conquassatur enim tum mens animaeque potestas omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt, ut grauior paulo possit dissoluere causa. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus inbecilla foras in aperto, tegmine dempto, 605 non modo non omnem possit durare per aeuom, sed minimum quoduis nequeat consistere tempus? nec sibi enim quisquam moriens sentire uidetur ire foras animam incolumem de corpore toto, nec prius ad iugulum et supera succedere fauces, [3,610] uerum deficere in certa regione locatam; ut sensus alios in parti quemque sua scit dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens, non tam se moriens dissolui conquereretur, sed magis ire foras uestemque relinquere, ut anguis. 615 Denique cur animi numquam mens consiliumque gignitur in capite aut pedibus manibusue, sed unis sedibus et certis regionibus omnibus haeret, si non certa loca ad nascendum reddita cuique sunt, et ubi quicquid possit durare creatum [3,620] atque ita multimodis partitis artubus esse, membrorum ut numquam existat praeposterus ordo? usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari fluminibus solitast neque in igni gignier algor. Praeterea si inmortalis natura animaist 625 et sentire potest secreta a corpore nostro, quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam. nec ratione alia nosmet proponere nobis possumus infernas animas Acherunte uagare. pictores itaque et scriptorum saecla priora [3,630] sic animas intro duxerunt sensibus auctas. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa esse potest animae neque sorsum lingua neque aures; haud igitur per se possunt sentire neque esse. Et quoniam toto sentimus corpore inesse 635 uitalem sensum et totum esse animale uidemus, si subito medium celeri praeciderit ictu uis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque, dispertita procul dubio quoque uis animai et discissa simul cum corpore dissicietur. [3,640] at quod scinditur et partis discedit in ullas, scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse. falciferos memorant currus abscidere membra saepe ita de subito permixta caede calentis, ut tremere in terra uideatur ab artubus id quod 645 decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis uis mobilitate mali non quit sentire dolorem; et simul in pugnae studio quod dedita mens est, corpore relicuo pugnam caedesque petessit, nec tenet amissam laeuam cum tegmine saepe [3,650] inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat. inde alius conatur adempto surgere crure, cum digitos agitat propter moribundus humi pes. et caput abscisum calido uiuenteque trunco 655 seruat humi uoltum uitalem oculosque patentis, donec reliquias animai reddidit omnes. quin etiam tibi si, lingua uibrante, minanti serpentis cauda, procero corpore, utrumque sit libitum in multas partis discidere ferro, [3,660] omnia iam sorsum cernes ancisa recenti uolnere tortari et terram conspargere tabo, ipsam seque retro partem petere ore priorem, uolneris ardenti ut morsu premat icta dolore. omnibus esse igitur totas dicemus in illis 665 particulis animas? at ea ratione sequetur unam animantem animas habuisse in corpore multas. ergo diuisast ea quae fuit una simul cum corpore; quapropter mortale utrumque putandumst, in multas quoniam partis disciditur aeque. [3,670] Praeterea si inmortalis natura animai constat et in corpus nascentibus insinuatur, cur super ante actam aetatem meminisse nequimus [interisse et quae nunc est nunc esse creatam] nec uestigia gestarum rerum ulla tenemus? 675 nam si tanto operest animi mutata potestas, omnis ut actarum exciderit retinentia rerum, non, ut opinor, id ab leto iam longius errat; qua propter fateare necessest quae fuit ante interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam. Praeterea si iam perfecto corpore nobis [3,680] inferri solitast animi uiuata potestas tum cum gignimur et uitae cum limen inimus, haud ita conueniebat uti cum corpore et una cum membris uideatur in ipso sanguine cresse, sed uel ut in cauea per se sibi uiuere solam 685 conuenit, ut sensu corpus tamen affluat omne. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst expertis animas nec leti lege solutas; nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst corporibus nostris extrinsecus insinuatas, [3,690] quod fieri totum contra manifesta docet res - namque ita conexa est per uenas uiscera neruos ossaque, uti dentes quoque sensu participentur; morbus ut indicat et gelidai stringor aquai et lapis oppressus subitis e frugibus asper- 695 nec, tam contextae cum sint, exire uidentur incolumes posse et saluas exsoluere sese omnibus e neruis atque ossibus articulisque, quod si forte putas extrinsecus insinuatam permanare animam nobis per membra solere, [3,700] tanto quique magis cum corpore fusa peribit; quod permanat enim, dissoluitur, interit ergo; dispertitur enim per caulas corporis omnis. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis, disperit atque aliam naturam sufficit ex se, 705 sic anima atque animus quamuis [est] integra recens corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur, dum quasi per caulas omnis diduntur in artus particulae quibus haec animi natura creatur, quae nunc in nostro dominatur corpore nata [3,710] ex illa quae tunc periit partita per artus. quapropter neque natali priuata uidetur esse die natura animae nec funeris expers. Semina praeterea linquontur necne animai corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt, 715 haut erit ut merito inmortalis possit haberi, partibus amissis quoniam libata recessit. sin ita sinceris membris ablata profugit, ut nullas partis in corpore liquerit ex se, unde cadauera rancenti iam uiscere uermes [3,720] expirant atque unde animantum copia tanta exos et exanguis tumidos perfluctuat artus? quod si forte animas extrinsecus insinuari? uermibus et priuas in corpora posse uenire credis nec reputas cur milia multa animarum 725 conueniant unde una recesserit, hoc tamen est ut quaerendum uideatur et in discrimen agendum, utrum tandem animae uenentur semina quaeque uermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint, an quasi corporibus perfectis insinuentur. [3,730] at neque cur faciant ipsae quareue laborent dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt, sollicitae uolitant morbis alguque fameque; corpus enim magis his uitiis adfine laborat, et mala multa animus contage fungitur eius. 735 sed tamen his esto quamuis facere utile corpus, cum subeant; at qua possint uia nulla uidetur. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus. nec tamen est ut qui [cum] perfectis insinuentur corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse [3,740] conexae neque consensu contagia fient. Denique cur acris uiolentia triste leonum seminium sequitur, uolpes dolus, et fuga ceruos? a patribus datur et [a] patrius pauor incitat artus, et iam cetera de genere hoc cur omnia membris 745 ex ineunte aeuo generascunt ingenioque, si non, certa suo quia semine seminioque uis animi pariter crescit cum corpore quoque? quod si inmortalis foret et mutare soleret corpora, permixtis animantes moribus essent, [3,750] effugeret canis Hyrcano de semine saepe cornigeri incursum cerui tremeretque per auras ae+ris accipiter fugiens ueniente columba, desiperent homines, saperent fera saecla ferarum. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt 755 inmortalem animam mutato corpore flecti; quod mutatur enim, dissoluitur, interit ergo; traiciuntur enim partes atque ordine migrant; quare dissolui quoque debent posse per artus, denique ut intereant una cum corpore cunctae. [3,760] sin animas hominum dicent in corpora semper ire humana, tamen quaeram cur e sapienti stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus, [si non, certa suo quia semine seminioque] nec tam doctus equae pullus quam fortis equi uis. 765 scilicet in tenero tenerascere corpore mentem confugient. quod si iam fit, fateare necessest mortalem esse animam, quoniam mutata per artus tanto opere amittit uitam sensumque priorem. quoue modo poterit pariter cum corpore quoque [3,770] confirmata cupitum aetatis tangere florem uis animi, nisi erit consors in origine prima? quidue foras sibi uult membris exire senectis? an metuit conclusa manere in corpore putri et domus aetatis spatio ne fessa uetusto 775 obruat? at non sunt immortali ulla pericla. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum esse animas praesto deridiculum esse uidetur, expectare immortalis mortalia membra innumero numero certareque praeproperanter [3,780] inter se quae prima potissimaque insinuetur; si non forte ita sunt animarum foedera pacta, ut quae prima uolans aduenerit insinuetur prima neque inter se contendant uiribus hilum. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto 785 nubes esse queunt nec pisces uiuere in aruis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit. sic animi natura nequit sine corpore oriri sola neque a neruis et sanguine longius esse. [3,790] quod si posset enim, multo prius ipsa animi uis in capite aut umeris aut imis calcibus esse posset et innasci quauis in parte soleret, tandem in eodem homine atque in eodem uase manere. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum 795 dispositumque uidetur ubi esse et crescere possit sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum totum posse extra corpus durare genique. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest confiteare animam distractam in corpore toto. [3,800] quippe etenim mortale aeterno iungere et una consentire putare et fungi mutua posse desiperest; quid enim diuersius esse putandumst aut magis inter se disiunctum discrepitansque, quam mortale quod est inmortali atque perenni 805 iunctum in concilio saeuas tolerare procellas? praeterea quaecumque manent aeterna necessest aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai [3,810] corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia sicut inanest, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, 815 quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summast aeterna, neque extra quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae possint incidere et ualida dissoluere plaga. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast, [3,820] quod uitalibus ab rebus munita tenetur, aut quia non ueniunt omnino aliena salutis, aut quia quae ueniunt aliqua ratione recedunt pulsa prius quam quid noceant sentire queamus, * * * 825 praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret, aduenit id quod eam de rebus saepe futuris macerat inque metu male habet curisque fatigat, praeteritisque male admissis peccata remordent. adde furorem animi proprium atque obliuia rerum, adde quod in nigras lethargi mergitur undas. [3,830] Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, quandoquidem natura animi mortalis habetur. et uel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, ad confligendum uenientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu 835 horrida contremuere sub altis aetheris auris, in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, [3,840] scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, accidere omnino poterit sensumque mouere, non si terra mari miscebitur et mare caelo. et si iam nostro sentit de corpore postquam distractast animi natura animaeque potestas, 845 nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque corporis atque animae consistimus uniter apti. nec, si materiem nostram collegerit aetas post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est, atque iterum nobis fuerint data lumina uitae, [3,850] pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, interrupta semel cum sit repetentia nostri. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante qui fuimus, iam de illis nos adficit angor. nam cum respicias inmensi temporis omne 855 praeteritum spatium, tum motus materiai multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis, semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse. nec memori tamen id quimus reprehendere mente; 860 inter enim iectast uitai pausa uageque [3,860] deerrarunt passim motus ab sensibus omnes. debet enim, misere si forte aegreque futurumst; ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet illum cui possint incommoda conciliari, 865 scire licet nobis nihil esse in morte timendum nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum differre an nullo fuerit iam tempore natus, mortalem uitam mors cum inmortalis ademit. [3,870] Proinde ubi se uideas hominem indignarier ipsum, post mortem fore ut aut putescat corpore posto aut flammis interfiat malisue ferarum, scire licet non sincerum sonere atque subesse caecum aliquem cordi stimulum, quamuis neget ipse 875 credere se quemquam sibi sensum in morte futurum; non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde nec radicitus e uita se tollit et eicit, sed facit esse sui quiddam super inscius ipse. uiuus enim sibi cum proponit quisque futurum, [3,880] corpus uti uolucres lacerent in morte feraeque, ipse sui miseret; neque enim se diuidit illim nec remouet satis a proiecto corpore et illum se fingit sensuque suo contaminat astans. hinc indignatur se mortalem esse creatum 885 nec uidet in uera nullum fore morte alium se, qui possit uiuus sibi se lugere peremptum stansque iacentem lacerari uriue dolere. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum tractari, non inuenio qui non sit acerbum [3,890] ignibus inpositum calidis torrescere flammis aut in melle situm suffocari atque rigere frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi, urgeriue superne obrutum pondere terrae. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor 895 optima, nec dulces occurrent oscula nati praeripere et tacita pectus dulcedine tangent. non poteris factis florentibus esse tuisque praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit una dies infesta tibi tot praemia uitae.' [3,900] illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum iam desiderium rerum super insidet una.' quod bene si uideant animo dictisque sequantur, dissoluant animi magno se angore metuque. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aeui 905 quod super est cunctis priuatus doloribus aegris; at nos horrifico cinefactum te prope busto insatiabiliter defleuimus, aeternumque nulla dies nobis maerorem e pectore demet.' illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari [3,910] tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem, cur quisquam aeterno possit tabescere luctu. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque pocula saepe homines et inumbrant ora coronis, ex animo ut dicant: 'breuis hic est fructus homullis; 915 iam fuerit neque post umquam reuocare licebit.' tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum, quod sitis exurat miseros atque arida torrat, aut aliae cuius desiderium insideat rei. nec sibi enim quisquam tum se uitamque requiret, [3,920] cum pariter mens et corpus sopita quiescunt; nam licet aeternum per nos sic esse soporem, nec desiderium nostri nos adficit ullum, et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus longe ab sensiferis primordia motibus errant, 925 cum correptus homo ex somno se colligit ipse. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst, si minus esse potest quam quod nihil esse uidemus; maior enim turbae disiectus materiai consequitur leto nec quisquam expergitus extat, [3,930] frigida quem semel est uitai pausa secuta. Denique si uocem rerum natura repente. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles? 935 nam grata fuit tibi uita ante acta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in uas commoda perfluxere atque ingrata interiere; cur non ut plenus uitae conuiua recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem? [3,940] sin ea quae fructus cumque es periere profusa uitaque in offensost, cur amplius addere quaeris, rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, non potius uitae finem facis atque laboris? nam tibi praeterea quod machiner inueniamque, 945 quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper. si tibi non annis corpus iam marcet et artus confecti languent, eadem tamen omnia restant, omnia si perges uiuendo uincere saecla, atque etiam potius, si numquam sis moriturus', [3,950] quid respondemus, nisi iustam intendere litem naturam et ueram uerbis exponere causam? grandior hic uero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et uoce increpet acri: 955 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas. omnia perfunctus uitai praemia marces; sed quia semper aues quod abest, praesentia temnis, inperfecta tibi elapsast ingrataque uita, et nec opinanti mors ad caput adstitit ante [3,960] quam satur ac plenus possis discedere rerum. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?' iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque; cedit enim rerum nouitate extrusa uetustas 965 semper, et ex aliis aliud reparare necessest. Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra; materies opus est, ut crescant postera saecla; quae tamen omnia te uita perfuncta sequentur; nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque. [3,970] sic alid ex alio numquam desistet oriri uitaque mancipio nulli datur, omnibus usu. respice item quam nil ad nos ante acta uetustas temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. hoc igitur speculum nobis natura futuri 975 temporis exponit post mortem denique nostram. numquid ibi horribile apparet, num triste uidetur quicquam, non omni somno securius exstat? Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo prodita sunt esse, in uita sunt omnia nobis. [3,980] nec miser inpendens magnum timet ae+re saxum Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens; sed magis in uita diuom metus urget inanis mortalis casumque timent quem cuique ferat fors. nec Tityon uolucres ineunt Acherunte iacentem 985 nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam perpetuam aetatem possunt reperire profecto. quam libet immani proiectu corporis exstet, qui non sola nouem dispessis iugera membris optineat, sed qui terrai totius orbem, [3,990] non tamen aeternum poterit perferre dolorem nec praebere cibum proprio de corpore semper. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem quem uolucres lacerant atque exest anxius angor aut alia quauis scindunt cuppedine curae. 995 Sisyphus in uita quoque nobis ante oculos est, qui petere a populo fasces saeuasque secures imbibit et semper uictus tristisque recedit. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam, atque in eo semper durum sufferre laborem, [3,1000] hoc est aduerso nixantem trudere monte saxum, quod tamen summo iam uertice rusum uoluitur et plani raptim petit aequora campi. deinde animi ingratam naturam pascere semper atque explere bonis rebus satiareque numquam, 1005 quod faciunt nobis annorum tempora, circum cum redeunt fetusque ferunt uariosque lepores, nec tamen explemur uitai fructibus umquam, hoc, ut opinor, id est, aeuo florente puellas quod memorant laticem pertusum congerere in uas, [3,1010] quod tamen expleri nulla ratione potestur. Cerberus et Furiae iam uero et lucis egestas, Tartarus horriferos eructans faucibus aestus! qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto; sed metus in uita poenarum pro male factis 1015 est insignibus insignis scelerisque luela, carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, uerbera carnifices robur pix lammina taedae; quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis, [3,1020] nec uidet interea qui terminus esse malorum possit nec quae sit poenarum denique finis, atque eadem metuit magis haec ne in morte grauescant. hic Acherusia fit stultorum denique uita. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis. 1025 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit, qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus. inde alii multi reges rerumque potentes occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. ille quoque ipse, uiam qui quondam per mare magnum [3,1030] strauit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit super ire lucunas et contempsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror, 1035 ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset. adde repertores doctrinarum atque leporum, adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest. denique Democritum post quam matura uetustas [3,1040] admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obuius optulit ipse. ipse Epicurus obit decurso lumine uitae, qui genus humanum ingenio superauit et omnis restinxit stellas exortus ut aetherius sol. 1045 tu uero dubitabis et indignabere obire? mortua cui uita est prope iam uiuo atque uidenti, qui somno partem maiorem conteris aeui, et uiligans stertis nec somnia cernere cessas sollicitamque geris cassa formidine mentem [3,1050] nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum ebrius urgeris multis miser undique curis atque animo incerto fluitans errore uagaris.' Si possent homines, proinde ac sentire uidentur pondus inesse animo, quod se grauitate fatiget, 1055 e quibus id fiat causis quoque noscere et unde tanta mali tam quam moles in pectore constet, haut ita uitam agerent, ut nunc plerumque uidemus quid sibi quisque uelit nescire et quaerere semper, commutare locum, quasi onus deponere possit. [3,1060] exit saepe foras magnis ex aedibus ille, esse domi quem pertaesumst, subitoque , quippe foris nihilo melius qui sentiat esse. currit agens mannos ad uillam praecipitanter auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans; 1065 oscitat extemplo, tetigit cum limina uillae, aut abit in somnum grauis atque obliuia quaerit, aut etiam properans urbem petit atque reuisit. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit, effugere haut potis est: ingratius haeret et odit [3,1070] propterea, morbi quia causam non tenet aeger; quam bene si uideat, iam rebus quisque relictis naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis 1075 aetas, post mortem quae restat cumque manendo. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis quae mala nos subigit uitai tanta cupido? certe equidem finis uitae mortalibus adstat nec deuitari letum pote, quin obeamus. [3,1080] praeterea uersamur ibidem atque insumus usque nec noua uiuendo procuditur ulla uoluptas; sed dum abest quod auemus, id exsuperare uidetur cetera; post aliud, cum contigit illud, auemus et sitis aequa tenet uitai semper hiantis. 1085 posteraque in dubiost fortunam quam uehat aetas, quidue ferat nobis casus quiue exitus instet. nec prorsum uitam ducendo demimus hilum tempore de mortis nec delibare ualemus, quo minus esse diu possimus forte perempti. [3,1090] proinde licet quod uis uiuendo condere saecla, mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit, nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno lumine qui finem uitai fecit, et ille, mensibus atque annis qui multis occidit ante.