[6,0] LIBER SEXTUS. DE VERO CULTU. [6,1] CAPUT PRIMUM. Quod erat officium suscepti muneris, diuino Spiritu instruente, ac suffragante ipsa ueritate, compleuimus: cuius asserendae atque illustrandae causam mihi et conscientia, et fides, et ipse Dominus noster imposuit; sine quo nec sciri quidquam potest, nec explicari. Venio nunc ad id quod est summum operis huius et maximum, ut doceam quo ritu, quoue sacrificio Deum coli oporteat. Id enim est hominis officium, in eoque solo summa rerum, et omnis beatae uitae ratio consistit: quandoquidem propterea ficti et inspirati ab eo sumus, non ut coelum uideremus et solem (quod Anaxagoras putauit), sed ut artificem solis et coeli Deum pura et integra mente coleremus. Quamuis autem praecedentibus libris, pro ingenii mediocritate defenderim ueritatem; tamen ex ritu quoque ipso elucere uel maxime potest. Nihil enim sancta et singularis illa maiestas aliud ab homine desiderat, quam solam innocentiam: quam si quis obtulerit Deo, satis pie, satis religiose litauit. Homines autem, neglecta iustitia, cum sint omnibus flagitiis ac sceleribus inquinati, religiosos se putant, si templa et aras hostiarum sanguine cruentauerint, si focos odorati ac ueteris uini profusione madefecerint. Quin etiam sacras dapes apparant, et exquisitas epulas, quasi aliquid inde libaturis offerunt. Quidquid aspectu rarum, quidquid opere aut odore pretiosum est, id gratum esse diis suis, non ex aliqua diuinitatis ratione, quam nesciunt, sed ex suis cupiditatibus iudicant; nec intelligunt terrenis opibus Deum non indigere. Nihil enim sapiunt, nisi terram; bonaque et mala solius corporis sensu et uoluptate perpendunt. Huius arbitrio, ut religionem ponderant, sic totius uitae suae acta disponunt. Et quoniam se semel a coeli contemplatione auerterunt, sensumque illum coelestem corpori mancipauerunt, libidinibus fraena permittunt; tanquam secum ablaturi uoluptatem, quam momentis omnibus capere festinant, cum animus ministerio corporis, non corpus ministerio animi uti debeat. Iidem maximum bonum iudicant opes. Quas si bonis artibus assequi non possunt, malis assequuntur; fraudant, rapiunt, spoliant, insidiantur, abiurant. Nihil denique moderati aut pensi habent, dummodo auro coruscent, argento, gemmis, uestibus fulgeant, auidissimo uentrio pes ingerant, stipati familiarum gregibus per dimotum populum semper incedant. Sic addicti et seruientes uoluptatibus, uim uigoremque mentis extinguunt; et cum uiuere se maxime putant, ad mortem concitatissime properant. Nam, sicut in secundo libro docuimus, coeli ratio in animo, terrae autem in corpore est. Qui bona negligunt animi, et corporis appetunt, in tenebris ac morte uersantur, quae sunt terrae atque corporis; quia uita et lumen a coelo est: cuius quoniam expertes sunt, corpori seruiendo, longe absunt ab intellectu rerum diuinarum. Eadem miseros ubique caecitas premit: sicut enim qui sit uerus Deus, ita qui sit uerus cultus, ignorant. [6,2] CAPUT II. Mactant igitur opimas ac pingues hostias Deo, quasi esurienti; profundunt uina, tanquam sitienti; accendunt lumina, uelut in tenebris agenti. Quod si suspicari, aut percipere animo possent quae sint bona illa coelestia, quorum magnitudinem, terreno adhuc corpore obuoluti, sensu capere non possumus, iam se cum his officiis inanibus stultissimos esse cognoscant. Vel si coeleste lumen, quod dicimus solem, contemplari uelint, iam sentient quam non indigeat lucernis eorum Deus, qui ipse in usum hominis tam claram, tam candidam lucem dedit. Et tamen cum in tam paruo circulo, qui propter longinquitatem non amplius quam humani capitis uidetur habere mensuram, tantum sit fulgoris, ut eum mortalium luminum acies non queat contueri; et si paulisper intenderis, hebetatos oculos caligo ac tenebrae consequantur: quid tandem luminis, quid claritatis apud ipsum Deum, penes quem nulla nox est, esse arbitremur? qui hanc ipsam lucem sic moderatus est, ut neque nimio fulgore, neque calore uehementi noceret animantibus; tantumque istarum rerum dedit ei, quantum aut mortalia corpora pati possent, aut frugum maturitas postularet. Num igitur mentis suae compos putandus est, qui auctori et datori luminis candelarum ac cerarum lumen offert pro munere? Aliud uero ille a nobis exigit lumen, et quidem non fumidum, sed (ut ait poeta) liquidum atque clarum, mentis scilicet, propter quod a poetis fwðteû nuncupamur, quod exhibere non potest, nisi qui Deum agnouerit. Illorum autem dii, quia terreni sunt, egent luminibus, ne in tenebris sint: quorum cultores, quia coeleste nihil sapiunt, etiam religiones, quibus deseruiunt, ad terram reuocant. In ea enim lumine opus est quia ratio eius, et natura tenebrosa est. Itaque diis non coelestem sensum, sed humanum potius attribuunt. Ideoque illis necessaria et grata credunt esse, quae nobis; quibus aut esurientibus opus est cibo, aut sitientibus, potu, aut ueste algentibus, aut cum sol decesserit, lumine, ut uidere possimus. Nullis igitur ex rebus tam probari et intelligi potest, deos istos, cum aliquando uixerint, mortuos esse, quam ex ipso ritu qui est totus e terra. Quid enim coelestis in se boni potest habere pecudum sanguis effusus quo aras inquinant? nisi forte deos existimant eo uesci, quod homines aspernantur attingere. Et quisquis illis hanc saginam praestiterit, quamuis ille grassator, adulter, ueneficus, parricida sit, beatus ac felix erit. Hunc diligunt, hunc tuentur; huic omnia, quae optauerit, praestant. Merito ergo Persius huiusmodi superstitiones suo more deridet: "Qua tu (inquit) mercede deorum Emeris auriculas; pulmone et lactibus unctis?" Sentiebat uidelicet non carne opus esse ad placandam coelestem maiestatem, sed mente sancta, et iusto animo, et pectore (ut ipse ait) quod naturali sit honestate generosum. Haec est religio coelestis, non quae constat ex rebus corruptis, sed quae uirtutibus animi, qui oritur e coelo. Hic uerus est cultus, in quo mens colentis seipsam Deo immaculatam uictimam sistit. Id autem ipsum quomodo consequendum, quomodo praestandum sit, docebit huius libri disputatio. Nihil enim tam praeclarum, hominique conueniens potest esse, quam erudire homines ad iustitiam. Apud Ciceronem Catulus in Hortensio philosophiam rebus omnibus praeferens, malle se dicit uel unum paruum de Officio libellum, quam longam orationem pro seditioso homine Cornelio. Quae sententia non utique Catuli, qui fortasse illud non dixit, sed Ciceronis est putanda, qui scripsit. Credo, ut libros, quos de Officiis erat scripturus, commendaret: in quibus ipsis, nihil esse testatur in omni philosophia melius et fructuosius, quam praecepta uitae dare. Quod si hoc illi faciunt, quibus non est ueritas cognita; quanto magis nos facere debemus, qui a Deo eruditi et illuminati possumus uera praecipere? Nec tamen sic docebimus, ut quasi prima uirtutis elementa tradamus, quod est infinitum: sed tanquam docendum susceperimus eum, qui apud illos iam perfectus esse uideatur. Manentibus enim praeceptis eorum, quae solent ad probitatem recte dare, ignota illis superstruemus, ad perficiendam consummandamque iustitiam, quam non tenent. Ea uero, quae possunt cum illis esse communia, praetermittam; ne quid ab iis uidear mutuari, quorum errores coarguere atque aperire decreuerim. [6,3] CAPUT III. Duae sunt uiae (Constantine imperator) per quas humanam uitam progredi necesse est: una, quae in coelum ferat; altera, quae ad inferos deprimat; quas et poetae in carminibus, et philosophi in disputationibus suis induxerunt. Et quidem philosophi alteram uirtutum esse uoluerunt, alteram uitiorum: eamque quae sit assignata uirtutibus, primo aditu esse et arduam, et confragosam; in qua si quis, difficultate superata, in summum eius euaserit, habere eum de caetero planum iter, lucidum amoenumque campum, et omnes laborum suorum capere fructus uberes atque iucundos. Quos autem primi aditus difficultas deterruerit, eos in eam uitiorum uiam labi atque deflectere, quae primo ingressu sit quasi amoena, multoque tritior, deinde cum in eam paulo ulterius processerint, amoenitatis eius speciem repente subduci: exoriri autem uiam praecipitem, nunc saxis asperam, nunc obductam sentibus, nunc gurgitibus intercisam, uel torrentibus rapidam, ut laborare, haerere, labi, cadere sit necesse. Quae omnia eo proferuntur, ut appareat in uirtutibus capiendis labores esse maximos, in perceptis autem maximos fructus, et solidas atque incorruptas uoluptates: uitia uero quibusdam delinimentis naturalibus illicere animos hominum, et inanium iucunditatum specie captos ad acerbas amaritudines miseriasque perducere. Sapiens prorsus disputatio, si uirtutum ipsarum formas atque terminos scirent. Non enim didicerant, uel quae sint, uel quid eas mercedis a Deo maneat; quod nos his duobus libris docebimus. Hi uero, quia ignorabant aut dubitabant animas hominum immortales esse, et uirtutes, et uitia, terrenis honoribus aut poenis aestimauerunt. Omnis ergo haec de duabus uiis disputatio, ad frugalitatem ac luxuriam spectat. Dicunt enim humanae uitae cursum Y litterae esse similem, quod unusquisque hominum, cum primae adolescentiae limen attigerit, et in eum locum uenerit, partes ubi se uia findit in ambas, haereat nutabundus, ac nesciat in quam se partem potius inclinet. Si ducem nactus fuerit, qui dirigat ad meliora titubantem, hoc est, si aut philosophiam didicerit, aut eloquentiam, aut aliquid honestae artis, quo euadat ad bonam frugem, quod fieri sine labore maximo non potest, honestam ac copiosam uitam disputant peracturum. Si uero doctorem frugalitatis non inuenerit, in sinistram uiam, quae melioris speciem mentiatur, incidere, id est, desidiae, inertiae, luxuriae se tradere; quae suauia quidem uidentur ad tempus uera bona ignoranti, post autem, amissa omni dignitate ac re familiari, in omnibus miseriis ignominiaque uicturum. Ad corpus ergo, et ad hanc uitam, quam in terra ducimus, fines earum uiarum retulerunt. Poetae fortasse melius, qui hoc biuium apud inferos esse uoluerunt. Sed in eo falluntur, quod eas uias mortuis proposuerunt. Utrique ergo uere: sed tamen utrique non recte; quia oportuit uias ipsas ad uitam, fines earum ad mortem referri. Nos igitur melius et uerius, qui duas istas uias coeli et inferorum esse dicimus, quia iustis immortalitas, iniustis poena aeterna proposita est. Quomodo autem hae uiae uel in coelum tollant, uel ad inferna praecipitent, explicabo: aperiam quae sint uirtutes quas philosophi nescierunt; tum earum quae sint praemia, simul etiam quae sint uitia, quaeue eorum supplicia, monstrabo. Nam fortasse aliquis expectet, ut separatim de uitiis ac uirtutibus dicam, cum de bono aut malo disserentibus nobis, etiam quod est contrarium possit intelligi. Siue enim uirtutes inseras, uitia sua sponte decedent: siue uitia eximas, uirtutes ultro subibunt. Sic bonorum ac malorum constituta natura est, ut se inuicem semper oppugnent, semper expellant: ita fit, ut neque uitia detrahi sine uirtutibus possint, nec uirtutes inseri sine detractione uitiorum. Has igitur uias longe aliter inducimus, quam a philosophis induci solent. Primum, quod utrique praepositum esse dicimus ducem, utrumque immortalem: sed alterum honoratum, qui uirtutibus ac bonis praesit, alterum damnatum, qui uitiis ac malis. Illi autem in dexteteriore tantum uia ducem ponunt, neque unum, neque perpetuum. Siquidem quemlibet doctorem bonae artis inducunt, qui a desidia reuocet homines, et frugi esse doceat. Sed neque ingredi faciunt in eam uiam, nisi pueros et adolescentes; uidelicet quod artes discantur in his aetatibus. Nos autem omnis sexus, et generis, et aetatis, in hoc coeleste iter inducimus; quia Deus, qui eius uiae dux est, immortalitatem nulli homini nato negat. Forma quoque ipsarum uiarum non ita est, ut illi putauerunt. Quid enim opus est Y littera in rebus contrariis atque diuersis? Sed altera illa melior conuersa est ad solis ortum, altera illa deterior, ad occasum; quoniam qui ueritatem ac iustitiam sequitur, is, accepto immortalitatis praemio, perenni luce potietur: qui autem ab illo malo duce illectus praetulerit uitia uirtutibus, mendacium ueritati, necesse est ad occasum et tenebras deferatur. Describam igitur utramque, et earum proprietates habitusque monstrabo. [6,4] CAPUT IV. Una est itaque uirtutis ac bonorum uia, quae fert, non in Elysios campos (ut poetae loquuntur), sed ad ipsam mundi arcem: "At laeua malorum Exercet poenas, et ad impia tartara mittit". Est enim criminatoris illius qui, prauis religionibus institutis, auertit homines ab itinere coelesti, et in uiam perditionis inducit. Cuius uiae species et figura sic est composita in aspectu, ut plana et patens, omni genere florum atque fructuum delectabilis esse uideatur. In ea enim posita sunt omnia quae pro bonis habentur in terra: opulentiam dico, honorem, quietem, uoluptatem, illecebras omnes; sed cum his pariter iniustitiam, crudelitatem, superbiam, perfidiam, libidinem, cupiditatem, discordiam, ignorantiam, mendacium, stultitiam, caeteraque uitia. Exitus autem huius uiae talis est. Cum uentum fuerit ad extremum, undè iam regredi non licet, cum omni sua pulchritudine tam subito praeciditur, ut non ante quis fraudem prospicere possit, quam praecipitatus in altitudinem profundam cadat. Quisquis enim praesentium bonorum specie captus, et in his consequendis ac fruendis occupatus, non praeuiderit ea quae post mortem secutura sunt, seque a Deo auerterit: is uero ad inferos deiectus, in aeternam damnabitur poenam. Via uero illa coelestis, difficilis et cliuosa proposita est, uel spinis horrentibus aspera, uel saxis extantibus impedita; ut cum summo labore ac pedum tritu, cumque magna cadendi sollicitudine sit cuique gradiendum. In hac posuit iustitiam, temperantiam, patientiam, fidem, castitatem, abstinentiam, concordiam, scientiam, ueritatem, sapientiam, caeterasque uirtutes; sed simul cum his paupertatem, ignominiam, laborem, dolorem, amaritudines omnes. Quisquis enim spem suam porrexerit longius, et meliora maluerit, carebit his terrae bonis, ut expeditus ac leuis difficultatem uiae superet. Nec enim potest, qui se apparatu regio circumdederit, aut diuitiis onerauerit, angustias illas uel ingredi, uel tenere. Unde intelligitur, idcirco malis et iniustis facilius prouenire quae cupiant, quia prona et decliuis est eorum uia: bonis autem, quae optent, difficile procedere, quia difficili et arduo itinere gradiuntur. Iustus ergo, quoniam durum asperumque iter ingressus est, contemptui, derisui, odio sit necesse est. Omnes enim quos cupiditas, aut uoluptas praecipites trahit, inuident ei qui uirtutem capere potuit; et inique ferunt id habere aliquem, quod ipsi non habent. Erit itaque pauper, humilis, ignobilis, subiectus iniuriae; et tamen omnia, quae amara sunt, perferens. Et si patientiam iugem ad summum illum gradum finemque perduxerit, dabitur ei corona uirtutis; et a Deo pro laboribus, quos in uita propter iustitiam pertulit, immortalitate donabitur. Hae sunt uiae quas Deus humanae uitae assignauit, in quibus singulis, et bona ostendit, et mala, sed ordine praepostero atque conuerso. In una enim monstrauit temporalia prius mala cum aeternis bonis, qui est ordo melior: in altera, temporalia prius bona cum aeternis malis, qui est ordo deterior; ut quicumque praesentia mala cum iustitia delegerit, maiora et certiora consequatur bona, quam fuerunt illa, quae spreuit: quisquis autem praesentia bona praeposuerit iustitiae, in maiora et longiora incidat mala, quam fuerunt illa, quae fugit. Haec enim uita corporalis, quia breuis est, idcircò et bona eius, et mala, breuia sint necesse est. Illa uero spiritalis, quae huic terrenae contraria est, quoniam sempiterna est, idcirco et bona eius, et mala, sempiterna sunt. Ita fit, ut et bonis breuibus mala aeterna, et malis breuibus bona aeterna succedant. Itaque cum simul proposita sint homini bona, et mala, considerare unumquemque secum decet, quanto satius sit, perpetuis bonis mala breuia pensare, quam pro breuibus et caducis bonis mala perpetua sustinere. Nam sicut in hoc saeculo, cum est propositum cum hoste certamen, prius laborandum est, ut sis postmodum in otio; esuriendum, sitiendum, aestus, frigora perferenda, humi quiescendum, uigilandum, periclitandum est ut, saluis pignoribus, et domo, et re familiari, et omnibus pacis ac uictoriae bonis perfrui possis: sin autem praesens otium malueris, quam laborem, malum tibi maximum facias necesse est; praeoccupabit enim aduersarius non resistentem; uastabuntur agri, diripietur domus, in praedam uxor ac liberi uenient, et tu ipse interficiere, aut capiere: quae omnia ne accidant, praesens commodum differendum est, ut maius longiusque pariatur. Sic in omni hac uita, quia nobis aduersarium Deus reseruauit, ut possemus capere uirtutem, omittenda est praesens uoluptas, ne hostis opprimat: uigilandum, stationes agendae, militares expeditiones obeundae, fundendus ad ultimum cruor, omnia denique amara et grauia patienter ferenda; eo quidem promptius, quo nobis imperator noster Deus praemia pro laboribus aeterna constituit. Et cum in hac terrena militia tantum homines laboris exhauriant, ut ea sibi pariant, quae possunt eodem modo perire, quo parta sunt: certe nobis nullus labor est recusandus, quibus id acquiritur, quod nullo modo possit amitti. Voluit enim Deus, qui homines ad hanc militiam genuit, expeditos in acie stare, et intentis acriter animis, ad unius hostis insidias uel apertos impetus uigilare; qui nos, sicut periti et exercitati duces solent, uariis artibus captat, pro cuiusque natura et moribus saeuiens. Aliis enim cupiditatem insatiabilem immittit, ut opibus suis tanquam compedibus illigatos a uia ueritatis excutiat. Alios inflammat irae stimulis, ut ad nocendum potius intentos, a Dei contemplatione detorqueat. Alios immoderatis libidinibus immergit, ut uoluptati et corpori seruientes, ad uirtutem respicere non possint. Aliis uero inspirat inuidiam, ut suis ipsi tormentis occupati, nihil cogitent aliud nisi eorum, quos oderint, felicitatem? Alios inflat ambitionibus. Ii sunt, qui ad gerendos magistratus omnem uitae suae operam curamque conuertunt, ut fastos signent, et annis nomen imponant. Quorumdam cupiditas tendit altius, non ut prouincias temporali gladio regant: sed ut infinita et perpetua potestate dominos se dici uelint uniuersi generis humani. Quos autem pios uiderit, uariis implicat religionibus, ut impios faciat. Iis uero, qui sapientiam quaerunt, philosophiam in oculos impingit; uti specie lucis excaecet, ne quis comprehendat ac teneat ueritatem. Sic hominibus obstruxit aditus omnes, et obsepsit uias, publicis laetus erroribus: quos ut discutere possemus, ipsumque auctorem malorum uincere, illuminauit nos Deus, et armauit uera coelestique uirtute; de qua nunc mihi disserendum est. [6,5] CAPUT V. Sed priusquam singulas uirtutes exponere incipio, determinanda est ipsa uirtus, quam non recte philosophi definierunt, quid esset, aut in quibus rebus; quid operis, quid habeat officii. Nomen itaque solum retinuerunt, uim uero, et rationem, et effectum perdiderunt. Quaecumque autem in definitione uirtutis solent dicere, paucis uersibus colligit et enarrat Lucilius, quos malo equidem ponere; ne, dum multorum sententias refello, sim longior quam necesse est. Virtus, Albine, est, pretium persoluere uerum; Queis in uersamur, queis uiuimus rebus adesse. Virtus est homini, scire id, quod quaeque habeat res. Virtus, scire, homini rectum, utile, quid sit honestum, Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum. Virtus, quaerendae finem rei scire, modumque. Virtus, diuitiis pretium persoluere posse. Virtus, id dare, quod reipsa debetur honori; Contra, defensorem hominum morumque bonorum; Hos magnifacere, his bene uelle, his uiuere amicum: Commoda praeterea patriae sibi prima putare, Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra. Ab iis definitionibus, quas poeta breuiter comprehendit, M. Tullius traxit officia uiuendi, Panaetium Stoicum secutus, eaque tribus uoluminibus inclusit. Haec autem quam falsa sint, mox uidebimus, ut appareat quantum in nos dignatio diuina contulerit, quae nobis aperuit ueritatem. Virtutem esse dixit, scire quid sit bonum et malum; quid turpe, quid honestum, quid utile, quid minus. Breuius facere potuit, si tantum bonum ac malum diceret, quia nihil potest esse utile uel honestum, quod non idem bonum sit, nihil inutile ac turpe, quod non idem malum. Quod et philosophis uidetur, et idem Cicero in tertio supradicti operis libro ostendit. Verum scientia non potest esse uirtus, quia non est intus in nobis, sed ad nos extrinsecus uenit. Quod autem transire ab altero ad alterum potest, uirtus non est, quia uirtus sua cuique est. Scientia igitur alieni beneficii est, quia posita est in audiendo. Virtus tota nostra est, quia posita est in uoluntate faciendi boni. Sicut ergo in itinere celebrando nihil prodest uiam nosse, nisi conatus ac uires suppetant ambulandi: ita uero scientia nihil prodest, si uirtus propria deficiat. Nam fere etiam ii qui peccant, et si non perfecte, tamen quid sit bonum et malum sentiunt; et quoties aliquid improbe faciunt, peccare se sciunt et ideo celare nituntur. Sed cum eos boni et mali natura non fallat, cupiditate mala uincuntur ut peccent, quia deest illis uirtus, id est cupiditas recta et honesta faciendi. Ex hoc igitur apparet, aliud esse scientiam boni malique, aliud uirtutem, quod potest esse scientia sine uirtute, sicut in plurimis philosophorum fuit. In quo, quoniam recte ad culpam pertinet, non fecisse quae scieris, recte uoluntas praua, et uitiosus animus, quem excusare ignoratio non potest, punietur. Ergo sicut uirtus non est bonum ac malum scire: ita uirtus est bonum facere, malum non facere. Et tamen scientia sic cum uirtute coniuncta est, ut scientia praecedat uirtutem, uirtus sequatur scientiam; quia nihil prodest cognitio, nisi et actio subsequatur. Horatius igitur paulo melius; "Virtus est, uitium fugere; et sapientia prima, Stultitia caruisse". Sed inepte, quod eam contrario terminauit; ut si diceret: Bonum est, quod malum non est. Cum enim quid sit uirtus, nescio, ne uitium quidem quid sit, scio. Utrumque igitur indiget definitione, quia natura rei talis est, ut utrumque aut intelligi, aut non intelligi sit necesse. Verum nos faciamus, quod ille debuit. Virtus est, iram cohibere, cupiditatem compescere, libidinem refrenare; id est enim, uitium fugere. Nam fere omnia, quae fiunt iniuste atque improbe, ab his oriuntur affectibus. Si enim commotionis huius, quae ira dicitur, impetus retundatur, omnes hominum contentiones malae sopientur; nemo insidiabitur, nemo prosiliet ad nocendum. Item si cupiditas temperetur, nemo terra marique grassabitur, nemo exercitum ducet, ut rapiat et uastet aliena. Item si ardor libidinum comprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem; nemo quidquam pudendum aut patietur, aut faciet. Ergo uniuersa scelera et flagitia, his commotionibus uirtute sedatis, ex hominum uita moribusque tollentur. Quae sedatio commotionum et affectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus. Omne igitur uirtutis officium est, non peccare. Quo profecto fungi non potest, qui Deum nescit: quoniam ignoratio eius, a quo bona oriuntur, imprudentem impingat in uitia necesse est. Itaque ut breuius et significantius utriusque rei summa officia determinem, scientia est, Deum nosse, uirtus, colere: in illo sapientia, in hoc iustitia continetur. [6,6] CAPUT VI. Dixi, quod erat primum, scientiam boni non esse uirtutem; deinde quid sit uirtus, et in quo sit. Sequitur, ut id quoque ipsum, quid sit bonum et malum nescisse philosophos, breuiter ostendam, quia pene declaratum est libro tertio, cum de Summo Bono disputarem. Quia autem quid esset summum nescierunt, et in caeteris bonis malisue, quae summa non sunt, errauerint necesse est; quae non potest uero iudicio examinare, qui fontem ipsum non tenet, unde illa descendunt. Fons autem bonorum Deus est, malorum uero ille, scilicet diuini nominis semper inimicus, de quo saepe diximus. Ab his duobus principiis bona malaque oriuntur. Quae ueniunt a Deo, hanc habent rationem, ut immortalitatem parent, quod est Summum Bonum: quae autem ab illo altero, id habent officium, ut a coelestibus auocatum, terrenisque demersum, ad poenam interficiant sempiternam, quod est summum malum. Num igitur dubium est, quin illi omnes quid esset bonum et malum ignorauerint, qui nec Deum, nec aduersarium Dei scierint? Itaque finem bonorum ad corpus, et ad hanc breuem uitam retulerunt, quam scilicet solui et occidere necesse est: non sunt progressi ulterius. Sed omnia eorum praecepta, et omnia quae inducunt bona, terrae inhaerent, et humi iacent, quoniam simul cum corpore, quod est terra, moriuntur; pertinent enim non ad uitam homini comparandam, sed ad quaerendas uel augendas opes, honores, gloriam, potentiam; quae sunt uniuersa mortalia, tam scilicet, quam ille qui, ut ea sibi contingerent, laborauit. Hinc est illud: "Virtus, quaerendae finem rei scire modumque". Praecipiunt enim quibus modis, et quibus artibus res familiaris quaerenda sit, quia uident male quaeri solere: sed huiusmodi uirtus non est proposita sapienti. Nec enim uirtus est, opes quaerere, quarum neque inuentio, neque possessio in nostra potestate est. Itaque et quaestu, et obtentu faciliores sunt malis, quam bonis. Non potest ergo uirtus esse in iis rebus quaerendis, in quarum contemptu uis ac ratio uirtutis apparet; nec ad ea ipsa transfugiet, quae magno ac excelso animo calcare ac proterere gestit: neque fas est, animam coelestibus intentam bonis, ut haec fragilia sibi comparet, ab immortalibus suis operibus auocari. Sed potissimum in iis rebus comparandis uirtutis ratio consistit, quas nobis nec homo ullus, nec mors ipsa possit auferre. Cum haec ita se habeant, illud quod sequitur uerum est: "Virtus, diuitiis pretium persoluere posse". Qui uersus idem fere significat, quod primi duo. Sed neque ipse, neque quisquam philosophorum scire potuit pretium ipsum, uel quale, uel quod sit. Id enim poeta, et illi omnes, quos secutus est, putauerunt, recte opibus uti, hoc est, frugi esse; non instruere conuiuia sumptuose; nec largiri temere; non effundere in res superuacuas, aut turpes, rem familiarem. Dicet aliquis fortasse: Quid tu? negas ne hanc esse uirtutem? Non equidem nego; contraria enim uidear probare, si negem. Sed ueram nego; quia non sit illa coelestis, sed tota terrena, quandoquidem nihil efficit, nisi quod remaneat in terra. Quid sit autem recte opibus uti, et qui sit ex diuitiis fructus petendus, declarabo apertius, cum de pietatis officio loqui coepero. Iam caetera, quae sequuntur, nullo modo uera sunt. Nam improbis inimicitias aut indicere, bonorum defensionem suscipere, potest cum malis esse commune. Quidam enim probitate ficta uiam sibi ad potentiam muniunt, faciuntque multa, quae boni solent, eo quidem promptius, quod fallendi gratia faciunt. Utinamque tam facile esset praestare, quam facile est simulare bonitatem. Sed ii, cum esse coeperint propositi ac uoti sui compotes, et summum potentiae gradum ceperint, tum uero simulatione deposita, mores suos detegunt: rapiunt omnia, et uiolant, et uexant; eosque ipsos bonos, quorum causam susceperant, insequuntur, et gradus per quos ascenderunt amputant, ne quis illos contra ipsos possit imitari. Verumtamen putemus, hoc officium non nisi boni esse, ut bonos defendat. At id suscipere, facile est, implere, difficile; quia cum te certamini congressionique commiseris, in arbitrio Dei, non tuo, posita uictoria est. Et plerumque improbi, et numero, et conspiratione sunt potentiores, quam boni; ut ad eos superandos, non tam uirtus sit, quam felicitas necessaria. An aliquis ignorat, quoties melior iustiorque pars uicta sit? Hinc semper dominationes acerbae in ciues extiterunt. Plena est exemplis omnis historia: sed nos contenti erimus uno. Cneius Pompeius bonorum uoluit esse defensor; siquidem pro republica, pro Senatu, pro libertate arma suscepit. Idem tamen uictus cum ipsa libertate occidit, et a spadonibus Aegyptiis detruncatus, insepultus abiectus est. Non est igitur uirtus, aut hostem malorum esse, aut defensorem bonorum, quia uirtus incertis casibus non potest esse subiecta. Commoda praeterea patriae sibi prima putare. Sublata hominum concordia, uirtus nulla est omnino. Quae sunt enim patriae commoda, nisi alterius ciuitatis, aut gentis incommoda? Id est, fines propagare aliis uiolenter ereptos, augere imperium, uectigalia facere maiora. Quae omnia non utique uirtutes, sed uirtutum sunt euersiones. In primis enim tollitur humanae societatis coniunctio, tollitur innocentia, tollitur alieni abstinentia, tollitur denique ipsa iustitia, quae dissidium generis humani ferre non potest, et ubicumque arma fulserint, hinc eam fugari et exterminari necesse est. Verum est enim Ciceronis illud: Qui autem ciuium rationem dicunt habendam, externorum negant, dirimunt hi communem generis humani societatem: qua sublata, beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur. Nam quomodo potest iustus esse, qui nocet, qui odit, qui spoliat, qui occidit? Quae omnia faciunt, qui patriae prodesse nituntur. Id enim ipsum prodesse, quid sit, ignorant, qui nihil putant utile, nihil commodum, nisi quod teneri manu potest, quod solum teneri non potest, quia eripi potest. Haec itaque (ut ipsi appellant) bona quisquis patriae acquisierit, hoc est, qui euersis ciuitatibus, gentibusque deletis, aerarium pecunia referserit, agros ceperit, ciues suos locupletiores fecerit; hic laudibus fertur in coelum, in hoc putatur summa et perfecta esse uirtus. Qui error non modo populi et imperitorum, sed etiam philosophorum est; qui praecepta quoque dant ad iniustitiam, ne stultitiae ac malitiae disciplinae auctoritas desit. Itaque cum de officiis ad rem militarem pertinentibus disputant, neque ad iustitiam, neque ad ueram uirtutem accommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc uitam moremque ciuilem, quem non esse iustitiam, et res indicat, et ipse Cicero testatus est. «Sed nos, inquit, ueri iuris, germanaequae iustitiae, solidam et expressam effigiem nullam tenemus. Umbra et imaginibus utimur; easque ipsas utinam sequeremur! Feruntur enim ab optimis naturae ac ueritatis exemplis.» Umbra est igitur et imago iustitiae, quam illi iustitiam putauerunt. Quid sapientiam? nonne idem confitetur in phisosophis esse nullam? «Aut cum Fabricius, inquit, aut Aristides iustus nominatur, aut ab illis fortitudinis, aut ab his iustitiae petitur tanquam a sapiente exemplum. Nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem uolumus intelligi. Nec ii qui sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem: sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quamdam gerebant speciemque sapientium.» Si ergo et philosophis ipsorum confessione adempta sapientia est, et iis qui iusti habiti sunt, adempta iustitia est, omnes igitur illae uirtutis descriptiones falsae sint necesse est; quia quae sit uirtus uera, scire non potest, nisi iustus ac sapiens. Iustus autem ac sapiens nemo est, nisi quem Deus praeceptis coelestibus erudiuit. [6,7] CAPUT VII. Nam illi omnes, qui per aliorum confessam stultitiam sapientes existimantur, specie uirtutis inducti umbras et imagines apprehendunt, nihil uerum. Quod ea fit ratione, quoniam uia illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet, propter studiorum et disciplinarum uarietatem, quae sunt in uita hominum dissimiles atque diuersae. Nam sicut uia illa sapientiae habet aliquid simile stultitiae, quod libro praecedente monstrauimus: ita haec, cum sit tota stultitiae, habet aliquid simile sapientiae, quod arripiant ii, qui stultitiam publicam intelligunt; et ut habet uitia manifesta: sic habet aliquid, quod simile esse uideatur uirtuti; ut habet apertum scelus: sic imaginem quamdam speciemque iustitiae. Quomodo enim praecursor eius uiae, cuius uis et potestas omnis in fallendo est, uniuersos in fraudem posset inducere, nisi uerisimilia hominibus ostentaret? Deus enim, ut immortale illud arcanum eius in operto esset, posuit in uia sua, quae homines pro malis et turpibus aspernarentur, ut auersi a sapientia et ueritate, quam sine ullo duce requirebant, in id ipsum inciderent, quod uitare ac fugere cupiebant. Itaque illam perditionis ac mortis uiam multiplicem ostendit, uel quod multa sunt genera uitae, uel quod dii multi qui coluntur. Huius dux praeuaricator ac subdolus, ut uideatur esse discrimen aliquod falsi et ueri, mali ac boni, alia ducit luxuriosos, alia eos qui frugi appellantur; alia imperitos, alia doctos; alia inertes, alia strenuos; alia stultos, alia philosophos; et eos quidem non uno tramite. Illos enim, qui aut uoluptates, aut diuitias non refugiunt, ab hac publica et celebri uia modice segregat: eos autem, qui aut uirtutem sequi uolunt, aut contemptum rerum profitentur, per fragosa quaedam praecipitia trahit. Sed tamen illa omnia itinera, quae speciem bonorum operum ostentant, non sunt aliae uiae, sed diuerticula et semitae; quae uidentur quidem ab illa communi dextrouersum separari, ad eamdem tamen, et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur. Ibi enim dux, ille coniungit omnes, ubi opus fuerat, bonos a malis, fortes ab inertibus, sapientes a stultis separari; in deorum scilicet cultu, in quo ille uniuersos, quia sine ullo discrimine stulti fuerunt, uno mucrone iugulat, et praecipitat in mortem. Haec autem uia, quae est ueritatis, et sapientiae, et uirtutis, et iustitiae, quorum omnium fons unus est, una uis, una sedes; et simplex est, quod paribus animis, summaque concordia unum sequamur, et colamus Deum; et angusta, quoniam paucioribus uirtus data est; et ardua, quoniam ad bonum, quod summum atque sublime est, nisi cum summa difficulate ac labore non potest perueniri. [6,8] CAPUT VIII. Haec est uia, quam philosophi quaerunt: sed ideo non inueniunt, quia in terra potius, ubi apparere non potest, quaerunt. Errant ergo uelut in mari magno, nec quo ferantur intelligunt, quia nec uiam cernunt, nec ducem sequuntur ullum. Eadem namque ratione hanc uitae uiam quaeri oportet, qua in alto iter nauibus quaeritur; quae nisi aliquod coeli lumen obseruent, incertis cursibus uagantur. Quisquis autem rectum iter uiae tenere nititur, non terram debet aspicere, sed coelum: et (ut apertius loquar) non hominem sequi debet, sed Deum; non his terrestribus simulacris, sed Deo seruire coelesti; non ad corpus referre omnia, sed ad mentem; non huic uitae dare operam, sed aeternae. Itaque si oculos in coelum semper intendas, et solem, quo oritur, obserues, eumque habeas uitae quasi nauigii ducem, sua sponte in uiam pedes dirigentur; et illud coeleste lumen, quod sanis mentibus multo clarior sol est, quam hic quem carne mortali uidemus, sic reget, sic gubernabit, ut ad summum sapientiae, uirtutisque portum sine ullo errore perducat. Suscipienda igitur Dei lex est, quae nos ad hoc iter dirigat: illa sancta, illa coelestis, quam Marcus Tullius in libro de Republica tertio pene diuina uoce depinxit; cuius ego, ne plura dicerem, uerba subieci: «Est quidem uera lex, recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna; quae uocet ad officium, iubendo; uetando, a fraude deterreat: quae tamen neque probos frustra iubet, aut uetat; nec improbos iubendo, aut uetando mouet". Huic legi nec obrogari fas est, neque derogari ex hac aliquid licet, neque tota abrogari potest. Nec uero aut per Senatum, aut per populum solui hac lege possumus. Neque est quaerendus explanator, aut interpres eius alius. Nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac: sed et omnes gentes, et omni tempore una lex, et sempiterna, et immutabilis continebit; unusque erit communis quasi magister, et imperator omnium Deus, ille legis huius inuentor, disceptator, lator; cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernatus, hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi caetera supplicia quae putantur effugerit.» Quis sacramentum Dei sciens, tam significanter enarrare legem Dei posset, quam illam homo longe a ueritatis notitia remotus expressit? Ego uero eos, qui uera imprudentes loquuntur, sic habendos puto, tanquam diuinent spiritu aliquo instincti. Quod si, ut legis sanctae uim rationemque peruidit, ita illud quoque scisset aut explicasset, in quibus praeceptis lex ipsa consisteret: non philosophi functus fuisset officio, sed prophetae. Quod quia facere ille non poterat, nobis faciendum est, quibus ipsa lex tradita est ab illo uno magistro et imperatore omnium Deo. [6,9] CAPUT IX. Huius legis caput primum est, ipsum Deum nosse, soli obtemperare, solum colere. Non potest enim rationem hominis obtinere, qui parentem animae suae Deum nescit; quod est summum nefas. Quae ignoratio facit, ut diis alienis seruiat, quo nihil sceleratius committi potest. Hinc iam procliuis est ad malitiam gradus per ignorantiam ueri ac singularis boni; quia Deus, quem nosse refugit, fons est ipse bonitatis. Vel si iustitiam sequi uolet Dei, diuini tamen iuris ignarus, gentis suae leges tanquam uerum ius amplectitur; quas non utique iustitia, sed utilitas reperit. Cur enim per omnes populos diuersa et uaria iura sunt condita, nisi quod unaquaeque gens id sibi sanxit, quod putauit rebus suis utile? Quantum autem a iustitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per Feciales bella indicendo, et legitime iniurias faciendo, semper aliena cupiendo, atque rapiendo, et possessionem sibi totius orbis comparauit. Verum hi iustos se putant, si contra leges suas nihil faciant; quod etiam timori adscribi potest, si praesentium poenarum metu sceleribus abstineant. Sed concedamus sane, ut id natura, uel (ut ait philosophus) sua sponte faciant, quod legibus facere coguntur. Num idcirco iusti erunt, quia parent institutis hominum, qui et ipsi aut errare, aut iniusti esse potuerunt! Sicut illi duodecim Tabularum conditores, qui certe publicae utilitati pro conditione temporum seruierunt. Aliud est igitur ciuile ius, quod pro moribus ubique uariatur: aliud est uera iustitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus Deus; quem qui ignorat, et ipsam iustitiam ignoret necesse est. Sed putemus fieri posse, ut aliquis naturali et ingenito bono ueras uirtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit, et pauperes inuitauit, et nudos induit. Tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio Dei, iam illa bona omnia superuacua sunt et inania, ut frustra in his assequendis laborauerit. Omnis enim iustitia eius similis erit humano corpori caput non habenti; in quo tametsi membra omnia, et locis suis constent, et figura, et habitudine, tamen quoniam deest id, quod est omnium principale, et uita, et omni sensu caret. Itaque membra illa formam tantummodo membrorum habent, usum non habent, tam scilicet, quam caput sine corpore. Cui similis est, qui cum Deum non ignoret, uiuit iniuste. Id enim solum habet, quod est summum: sed frustra, quoniam uirtutibus tanquam membris eget. Itaque ut sit uiuum ac sensibile corpus, et agnitio Dei necessaria est, quasi caput; et omnes uirtutes, quasi corpus. Ita fiet homo perfectus, ac uiuus: sed tamen summa omnis in capite est; quamuis constare non possit sine omnibus, sine quibusdam tamen potest. Et erit quidem animal uitiosum ac debile; sed tamen uiuet, sicut is qui et Deum nouit, et in aliqua re peccat. Dat enim ueniam peccatis Deus. Itaque sine membris aliquibus uiui potest, sine capite nullo modo. Haec res efficit, ut philosophi, etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant. Omnis doctrina et uirtus eorum sine capite est; quia Deum nesciunt, qui est uirtutis ac doctrinae caput: quem qui non agnoscit, licet uideat, caecus est; licet audiat surdus; licet loquatur, elinguis est. Cum uero conditorem rerum parentemque cognouerit, tunc et uidebit, et audiet, et loquetur. Habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes collocati, hoc est oculi, aures, et lingua. Nam profecto is uidet, qui ueritatem in qua Deus est, uel Deum in quo ueritas est, oculis cordis aspexerit: is audit, qui diuinas uoces ac praecepta uitalia pectori suo affigit: is loquitur, qui coelestia disserens, uirtutem ac maiestatem Dei singularis enarrat. Quare non est dubium, quin impius sit, quisquis Deum non agnouerit; omnesque uirtutes eius, quas habere aut tenere se putat, in illa mortifera uia reperiuntur, quae est tota tenebrarum. Quapropter nihil est quod aliquis sibi gratuletur, si has inanes uirtutes adeptus est; quia non tantum miser, qui bonis praesentibus careat, sed etiam stultus sit necesse est, qui labores in uita sua maximos suscipiat incassum. Nam dempta spe immortalitatis, quam Deus pollicetur in sua Religione uersantibus, cuius assequendae gratia uirtus appetenda est, et quidquid malorum acciderit perferendum, maxima erit profecto uanitas, obsequi uelle uirtutibus, quae frustra homini calamitates afferunt et labores. Nam si uirtus est, egestatem, exilium, dolorem, mortem, quae timentur a caeteris, pati fortiter ac subire; quid tandem in se boni habet, cur eam propter seipsam philosophi dicant expetendam? Nimirum superuacuis et inanibus poenis delectantur, quibus licet agere tranquille. Si enim mortales sunt animae, si uirtus dissoluto corpore nihil futura est, quid fugimus attributa nobis bona, quasi aut ingrati, aut indigni qui diuinis muneribus perfruamur? Quae bona ut habeamus, scelerate impieque uiuendum est; quia uirtutem, id est, iustitiam paupertas sequitur. Sanus igitur non est, qui nulla spe maiore proposita, iis bonis, quibus caeteri utuntur in uita, labores, et cruciatus, et miserias anteponat. Si autem uirtus (ut ab his rectissime dicitur) capessenda est, quia constet ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua maior, quae malorum et laborum, quos perferre uirtutis est, magnum afferat praeclarumque solatium. Nec aliter uirtus, cum per se dura sit, haberi pro bono potest quam si acerbitatem suam maximo bono penset. Aeque non aliter his bonis praesentibus abstinendum est, quam si sunt alia maiora, propter quae tanti sit, et uoluptates omittere, et mala omnia sustinere. Ea uero nulla sunt alia (ut in tertio docui) nisi perpetuae uitae. Hanc autem praestare quis potest, nisi Deus, qui uirtutem ipsam proposuit? Ergo in Dei agnitione et cultu rerum summa uersatur: in hoc est spes omnis ac salus hominis; hic est sapientiae gradus primus, ut sciamus quis sit nobis uerus pater, eumque solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic deuotissime seruiamus; in eo promerendo actus omnis, et cura, et opera collocetur. [6,10] CAPUT X. Dixi, quid debeatur Deo: dicam nunc, quid homini tribuendum sit; quanquam id ipsum quod homini tribueris, Deo tribuitur, quia homo Dei simulacrum est. Sed tamen primum officium iustitiae est, coniungi cum Deo; secundum, cum homine. Sed illud primum, Religio dicitur; hoc secundum, misericordia uel humanitas nominatur. Quae uirtus propria est iustorum et cultorum Dei; quod ea sola uitae communis continet rationem. Deus enim, qui caeteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generauit. Hominem uero quia nudum fragilemque formauit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter caetera hunc pietatis affectum ut homo hominem tueatur, diligat, foueat, contraque omnia pericula et accipiat, et praestet auxilium. Summum igitur inter se hominum uinculum est humanitas: quod qui disrupit, nefarius et parricida existimandus est. Nam si ab uno homine, quem Deus finxit, omnes orimur, certe consanguinei sumus; et ideo maximum scelus putandum est, odisse hominem, uel nocentem. Propterea Deus praecepit inimicitias per nos nunquam faciendas, semper esse tollendas; scilicet ut eos, qui sint nobis inimici, necessitudinis admonitos mitigemus. Item si ab uno Deo inspirati omnes et animati sumus, quid aliud quam fratres sumus? Et quidem coniunctiores, quod animis, quam quod corporibus. Itaque non errat Lucretius, cum dicit: Denique, coelesti sumus omnes semine oriundi: "Omnibus ille idem pater est". Ergo pro belluis immanibus sunt habendi, qui homini nocent, qui contra ius humanitatis et fas omne spoliant, cruciant, occidunt, exterminant. Ob hanc necessitudinem germanitatis docet nos Deus, malum nunquam facere, semper bonum. Id autem ipsum bene facere quid sit, idem ipse praescribit: praestare auxilium depressis et laborantibus; impertiri uictum non habentibus. Deus enim, quoniam pius est, animal nos uoluit esse sociale. Itaque in aliis hominibus nos ipsos cogitare debemus. Non meremur in periculo liberari si non succurrimus: non meremur auxilium, si negamus. Ad hanc partem Philosophorum nulla praecepta sunt; quippe qui falsae uirtutis specie capti, misericordiam de homine sustulerunt, et dum uolunt sanare, uitiauerunt. Et cum iidem plerumque fateantur, societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane seipsos inhumanae suae uirtutis rigore dissociant. Conuincendus ergo etiam hic error illorum est, qui nihil cuiquam impertiendum putant. Urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt: sed alii eos homines, qui sint ex terra primitus nati, cum per siluas et campos erraticam degerent uitam, nec ullo inter se sermonis aut iuris uinculo cohaererent, sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant. Tum eos, qui aut laniati effugerant, aut laniari proximos uiderant, admonitos periculi sui ad alios homines decurrisse, praesidium implorasse, et primo nutibus uoluntatem suam significasse; deinde sermonis initia tentasse, ac singulis quibusque rebus nomina imprimendo, paulatim loquendi perfecisse rationem. Cum autem nec multitudinem ipsam uiderent contra bestias esse tutam, oppida etiam coepisse munire; uel ut quietem noctis tutam sibi facerent, uel ut incursiones atque impetus bestiarum non pugnando, sed obiectis aggeribus arcerent. O ingenia hominibus indigna quae has ineptias protulerunt! miseros, atque miserabiles, qui stultitiam suam litteris memoriaeque mandauerunt! Qui cum uiderent mutis quoque animalibus ingenitam esse rationem, uel conueniendi, uel inuicem appetendi, uel periculi fugiendi, uel mali cauendi, uel cubilia sibi et latibula parandi; homines autem ipsos existimauerint non nisi exemplis admoneri ac discere potuisse, quid metuere, quid cauere, quid facere deberent; aut nunquam conuenturos inter se fuisse, nec loquendi rationem reperturos, nisi eos bestiae comedissent. Haec aliis delira uisa sunt (ut fuerunt) dixeruntque, non ferarum laniatus causam fuisse coeundi, sed ipsam potius humanitatem: itaque inter se congregatos, quod natura hominum solitudinis fugiens, et communionis ac societatis appetens esset. Non magna inter eos disceptatio est. Siquidem causae dispares sunt, res eadem est. Potuit igitur utrumque, quia non repugnat: sed tamen utrumque nullo modo uerum est; quia non per omnem terram nati sunt homines e terra, tanquam ex draconis alicuius dentibus proseminati (ut poetae ferunt) sed unus homo à Deo fictus est, ab eoque uno omnis terra humano genere completa est, eadem scilicet ratione, qua rursus post diluuium: quod certe negare non possunt. Nulla igitur in principio facta est eiusmodi congregatio; nec unquam fuisse homines in terra, qui praeter infantiam non loquerentur, intelliget cui ratio non deest. Fingamus tamen illa uera esse, quae otiosi et inepti senes fabulantur, ut eos suis potissimum sensibus et suis rationibus refellamus. Si hac de causa sunt homines congregati, ut mutuis auxiliis imbecillitatem suam tuerentur; succurrendum est igitur homini, qui egeat auxilio. Cum enim praesidii causa homines societatem cum hominibus inierint et sanxerint, foedus illud inter homines a principio ortus sui ictum aut uiolare, aut non conseruare, summum nefas putandum est. Nam qui se a praestando auxilio remouet, etiam ab accipiendo se remoueat necesse est; quia nullius opera indigere se putat, qui alteri suam denegat. Huic uero, qui se ipse dissociat ac secernit a corpore, non ritu hominis, sed ferarum more uiuendum est. Quod si fieri non potest, retinendum est igitur omni modo uinculum societatis humanae, quia homo sine homine nullo modo potest uiuere. Retentio autem societatis est communitas, id est auxilium praestare, ut possimus accipere. Sin uero (ut illi alii disputant) humanitatis ipsius causa facta est hominum congregatio, homo certe hominem debet agnoscere. Quod si fecerunt illi rudes et adhuc feri homines, et fecerunt nondum constituta loquendi ratione, quid putemus hominibus expolitis, et sermonis rerumque omnium commercio inter se copulatis esse faciendum, qui assueti hominibus solitudinem ferre non possunt? [6,11] CAPUT XI. Conseruanda est igitur humanitas, si homines recte dici uelimus. Id autem ipsum conseruare humanitatem, quid aliud est, quam diligere hominem, quia homo sit, et idem quod nos sumus? Discordia igitur atque dissensio non est secundum hominis rationem. Verumque est illud Ciceronis, quod ait, hominem naturae obedientem homini nocere non posse. Ergo si nocere homini contra naturam est, prodesse igitur homini secundum naturam sit necesse est. Quod qui non facit, hominis se appellatione dispoliat; quia humanitatis officium est, necessitati hominis ac periculo subuenire. Quaero igitur ab iis, qui flecti ac misereri non putant esse sapientis: si homo ab aliqua bestia comprehensus, auxilium sibi armati hominis imploret, utrumne succurrendum putent, an minime? Non sunt tam impudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas. Item si aliquis circumueniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse, non auxiliari? non sunt ipsi homines, si putent. Nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus. Imo uero et hominis et fortis uiri esse dicent, seruare periturum. Si ergo in eiusmodi casibus, qui periculum uitae homini afferunt, succurrere humanitatis esse concedunt, quid causae est, cur, si homo esuriat, sitiat, algeat, succurrendum esse non putent? Quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis, et unam eamdemque humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa uera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur. Illos enim, quos periculo surripiunt, sperant sibi gratiam relaturos. Egentes autem, quia non sperant, perire arbitrantur quidquid eiusmodi hominibus impertiant. Hinc est illa Plauti detestanda sententia: "Male meretur, qui mendico dat, quod edat. Nam et illud, quod dat, perit; Et illi producit uitam ad miseriam". Atenim poeta fortasse pro persona locutus est. Quid Marcus Tullius in suis Officialibus libris, nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? Sic enim dixit: «Largitio quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit; ita benignitate benignitas tollitur, qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.» Et idem paulo post: «Quid autem est stultius, quam quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis?» Videlicet professor sapientiae refrenat homines ab humanitate, monetque ut rem familiarem diligenter custodiant; malintque arcam, quam iustitiam conseruare. Quod cum intelligeret inhumanum esse, ac nefarium, mox alio capite, quasi actus poenitentia, sic ait: «Nonnunquam tamen est largiendum; nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum, et saepe idoneis hominibus egentibus de re familiari impertiendum.» Quid est idoneis? nempe iis, qui restituere ac referre gratiam possint. Si nunc Cicero uiueret, exclamarem profecto: Hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a uera iustitia; eamque uno uerbo sustulisti; cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es. Non enim idoneis hominibus largiendum est, sed quantum potest, non idoneis. Id enim iuste, id pie, id humane sit, quod fine spe recipiendi feceris. Haec est uera illa et germana iustitia, cuius solidam et expressam nullam tenere uos dicis. Ipse pluribus locis clamas, mercenariam non esse uirtutem; faterisque in libris Legum tuarum, liberalitatem gratuitam esse, his uerbis: «Nec est dubium, quin is, qui liberalis benignusque dicitur, officium, non fructum sequatur.» Cur ergo idoneis potius largiris, nisi ut postea mercedem recipias? Te igitur auctore ac praeceptore iustitiae, quisquis idoneus non erit, nuditate, siti, fame conficietur; nec homines copiosi, et usque ad delicias abundantes subuenient ultimae necessitati. Si uirtus mercedem non exigit, si propter se ut dicis, expetenda est; ergo iustitiam matrem principemque uirtutum suo pretio, non tuo commodo aestima. Ei potissimum tribue, a quo nihil speres. Quid personas eligis? quid membra inspicis? Pro homine tibi habendus est, quisquis ideo precatur, quia te hominem putet. Abiice umbras illas imaginesque iustitiae, atque ipsam ueram et expressam tene. Largire caecis, debilibus, claudis, destitutis; quibus, nisi largiare, moriendum est. Inutiles sunt hominibus, sed utiles Deo, qui eos retinet in uita, qui spiritu donat, qui luce dignatur. Foue, quantum in te est, et animas hominum, ne extinguantur, humanitate sustenta. Qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit. Verum isti, quia neque naturam retinent, neque praemium in eo quod sit sciunt, dum perdere timent, perdunt; et in id, quod maxime cauent, incidunt, ut quidquid largiuntur, aut pereat omnino, aut ad tempus breuissimum prosit. Nam qui exiguam stipem miseris negant, qui conseruare humanitatem sine damno suo uolunt, patrimonia sua effundunt, ut aut peritura et fragilia sibi comparent, aut certe maximis suis damnis nihil consequantur. Quid enim dicendum est de iis, qui populari leuitate ducti, uel magnis urbibus suffecturas opes exhibendis muneribus impendunt? nisi eos dementes atque furiosos, qui praestent id populo, quod et ipsi perdant, et nemo eorum, quibus praestatur, accipiat. Itaque ut est omnis uoluptas caduca et breuis, oculorum maxime et aurium, aut obliuiscuntur homines, et alterius damna pro ingratis habent; aut etiam offenduntur, si non est libidini uulgi satisfactum: ut etiam homines stultissimi malum sibi malo comparauerint; aut si adeo placuerunt, nihil amplius, quam inanem fauorem paucorumque dierum fabulas assequuntur. Sic quotidie leuissimorum hominum patrimonia in res superuacuas prodiguntur. Num ergo illi sapientius, qui utiliora et diuturniora ciuibus suis exhibent munera? ii scilicet, qui publicis operibus extructis, memoriam nomini suo quaerunt? ne isti quidem recte bona sua in terra sepeliunt; quia nec memoria quidquam mortuis confert, nec opera eorum sempiterna sunt: siquidem aut uno tremore terrae dissipantur et corruunt, aut fortuito consumuntur incendio, aut hostili aliquo impetu diruuntur, aut certe uetustate ipsa dissoluta labuntur. «Nihil est enim, ut ait orator, opere et manufactum quod non conficiat et consumat uetustas. At haec iustitia et lenitas florescit quotidie magis.» Illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur: aliquid enim praestant hominibus, et prosunt: sed non est illa uera et iusta largitio. Beneficentia enim nulla est, ubicumque necessitas non est. Perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus; aut cum foenore redit, et beneficentia non erit. Quod et si gratum est iis, quibus datur, iustum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur. Unum igitur certum et uerum liberalitatis officium est, egentes atque inutiles alere. [6,12] CAPUT XII. Haec est illa perfecta iustitia, quae custodit humanam, de qua philosophi loquuntur, societatem. Hic diuitiarum maximus ac uerissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius uoluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit. Tenendum est igitur omni modo, ut ab officio misericordiae spes recipiendi absit omnino. Huius enim operis et officii merces a Deo est expectanda solo: nam si ab homine expectes, iam non humanitas erit illa, sed beneficii foeneratio; nec potest uideri bene meruisse, qui quod facit, non alteri, sed sibi praestat; et tamen res eodem redit; ut quod alteri quisque praestiterit, nihil ab eo commodi sperans, uere sibi praestet, quia mercedem capiet a Deo. Idem Deus praecepit, ut si quando coenam parauerimus, eos in conuictum adhibeamus, qui reuocare non possint et uicem reddere; ut omnis actus uitae nostrae non careat misericordiae munere. Nec tamen quisquam interdictum sibi putet, aut communione cum amicis, aut charitate cum proximis. Sed notum nobis Deus fecit, quod sit uerum et iustum opus, ita nos oportet cum proximis uiuere, dummodo sciamus illud ad hominem, hoc ad Deum pertinere. Praecipua igitur uirtus est hospitalitas; quod philosophi quoque aiunt: sed eam detorquent a uera iustitia, et ad commodum rapiunt. «Recte, inquit Cicero, a Theophrasto est laudata hospitalitas. Est enim (ut mihi quidem uidetur) ualde decorum, patere domos hominum illustrium hospitibus illustribus.» Eodem modo rursus errauit, quo tum, cum idoneis esse diceret largiendum. Non enim iusti et sapientis uiri domus illustribus debet patere, sed humilibus et abiectis. Nam illustres illi ac potentes nulla re possunt indigere; quos opulentia sua et munit, et honorat. Nihil autem a uiro iusto faciendum est, nisi quod sit beneficium. Beneficium autem si refertur, interit, atque finitur; nec enim possumus id habere integrum, cuius pretium nobis persolutum est. In his itaque beneficiis iustitiae ratio uersatur, quae salua et incorrupta permanserint: permanent autem non aliter, quam si praestentur hominibus iis, qui prodesse nullo modo possunt. At ille in recipiendis illustribus nihil spectauit aliud, nisi utilitatem; nec dissimulauit homo ingeniosus, quid ex eo commodi speraret. Ait enim, qui id faciat, potentem apud exteros futurum per gratiam principum, quos sibi hospitii et amicitiae iure constrinxerit. O quam multis argumentis Ciceronis inconstantia, si id agerem, coargui posset! Nec tam nostris, quam suis uerbis refelleretur. Idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat, quaecumque agit, ita minime esse uirum bonum. Idem etiam negat, simplicis et aperti hominis esse, ambire, simulare aliquid, et praetendere, aliud agere uideri, cum aliud agat; praestare se alteri fingere, quod sibi praestet: sed malitiosi potius, et astuti, et fallacis, et subdoli. Quomodo ergo defenderet, quominus ambitiosa illa hospitalitas malitia esset? «Tu mihi per omnes portas circumcurses, ut aduenientes populorum atque urbium principes domum tuam inuites, ut per eos apud ciues eorum potentiam consequare; uelisque te iustum, et humanum, et hospitalem uideri, cum studeas utilitati tuae.» Verum hoc ille non potius incaute? Quid enim minus in Ciceronem conuenit? Sed ignorantia ueri iuris, prudens ac sciens in hos se laqueos induit. Quod ut ei possit ignosci, testificatus est non ad ueram iustitiam, quam non teneat, praecepta se dare; sed ad umbram imaginemque iustitiae. Ignoscendum est igitur umbratico et imaginario praeceptori; nec ab eo ueritas exigenda est, qui se nescire fateatur. Captiuorum redemptio magnum atque praeclarum iustitiae munus est: quod idem ipse Tullius approbauit. «Atque haec benignitas, inquit, etiam reipublicae est utilis, redimi e seruitute captos, locupletari tenuiores. Hanc ego consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono. Haec est grauium hominum, atque magnorum.» Proprium igitur iustorum opus est, alere pauperes, ac redimere captiuos, cum apud iniustos, si qui haec faciant, graues et magni appellentur. Iis enim maximae laudis est benefacere, quos nemo sperauit esse facturos. Nam qui bonum facit uel consanguineo, uel proximo, uel amico; aut nullam, aut certe non magnam laudem meretur; quia facere debet, sitque impius ac detestabilis, nisi fecerit id, quod ab eo et natura ipsa, et necessitudo exigit; et si facit, non tam gloriae assequendae, quam reprehensionis uitandae gratia facit. Qui autem fecit alieno, et ignoto, is uero dignus est laude; quoniam, ut faceret, sola ductus est humanitate. Ibi ergo iustitia est, ubi ad benefaciendum necessitatis uinculum nullum est. Hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit, quod est comparantis, et e duobus bonis id, quod sit melius, eligentis. Illa enim largitio hominum patrimonia sua in mare abiicientium inanis, et leuis, et ab omni iustitia remotissima est. Itaque ne dici quidem munera oportet, in quibus nemo accipit, nisi qui accipere non meretur. Non minus magnum iustitiae opus est, pupillos et uiduas destitutos, et auxilio indigentes tueri, atque defendere. Quod adeo uniuersis diuina lex illa praescribit; quando quidem boni quique iudicesad officium suum iudicant pertinere, ut eos naturali humanitate foueant, ac iisdem prodesse nitantur. Verum haec opera proprie nostra sunt, qui legem, qui uerba ipsius Dei praecipientis accepimus. Nam illi sentiunt quidem natura esse iustum tueri eos, qui tutela carent: sed, cur ita sit, non perspiciunt. Deus enim, cuius perpetua clementia est, idcirco uiduas pupillosque defendi ac foueri iubet, ne quis respectu ac miseratione pignorum suorum retardetur, quominus mortem pro iustitia fideque suscipiat: sed incunctanter ac fortiter subeat, cum sciat se caros suos Deo relinquere, nec his unquam praesidium defuturum. Aegros quoque, quibus defuerit qui assistat, curandos fouendosque suscipere, summae humanitatis et magnae operationis est: quod qui fecerit, uiuam hostiam Deo acquiret; et quod alteri dederit ad tempus, ipse a Deo accipiet in aeternum. Ultimum illud et maximum pietatis officium est, peregrinorum et pauperum sepultura: quod illi uirtutis iustitiaeque doctores prorsus non attigerunt. Nec enim poterant id uidere, qui utilitate omnia officia metiebantur. In caeteris enim, quae supra dicta sunt, quamuis uerum limitem non tenuerint; tamen, quoniam commodi aliquid in his deprehenderunt, quasi odore quodam ueritatis retenti, propius oberrarunt: hoc autem, quia nihil uidere in eo commodi poterant, reliquerunt. Quin etiam non defuerunt, qui superuacaneam facerent sepulturam; nihilque esse dicerent mali, iacere inhumatum atque abiectum: quorum impiam sapientiam, cum omne humanum genus respuit, tum diuinae uoces, quae id fieri iubent. Verum illi non audent dicere, id non esse faciendum: sed, si forte non fiat, nihil esse incommodi. Itaque in ea re non tam praecipientium, quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti euenerit, ne se ob hoc miserum putet. Nos autem non quid sapienti ferendum sit dicimus: sed quid facere ipse debeat. Itaque non quaerimus nunc utrumne tota sepeliendi ratio sit utilis, necne: sed haec, etiamsi sit inanis (ut illi existimant), tamen facienda est, uel ob hoc solum, quod apud homines bene et humane fieri uidetur. Animus enim quaeritur, et propositum ponderatur. Non ergo patiemur, figuram et figmentum Dei feris ac uolucribus in praedam iacere: sed reddemus id terrae, unde ortum est; et quamuis in homine ignoto necessariorum munus implebimus, in quorum locum, quia de sunt, succedat humanitas, et ubicumque homo desiderabitur, ibi exigi officium nostrum putabimus. In quo autem magis iustitiae ratio consistit, quam in eo, ut quod praestamus nostris per affectum, praestemus alienis per humanitatem; quae est multo certior iustiorque? Quae cum fit, iam non homini praestatur, qui nihil sentit; sed Deo soli, cui carissimum sacrificium est opus iustum. Dicet aliquis fortasse: Si haec omnia fecero, nihil habebo. Quid enim, si magnus hominum numerus egebit, algebit, capietur, morietur, ut haec facientem uel uno die patrimonio exui sit necesse, perdamne rem familiarem, meo, aut maiorum labore quaesitam, ut iam ipsi mihi aliena misericordia uiuendum sit? Quid tu tam pusillo animo paupertatem times? quam etiam uestri philosophi laudant: nihil hac tutius, nihilque tranquillius esse testantur. Hoc quod times, sollicitudinum portus est. An ignoras, quot periculis, quot casibus cum his malis opibus subiaceas? Quae tecum bene agent, si sine tuo cruore transierint. Tu uero praeda onustus incedis, et spolia geris, quae irritent animos etiam tuorum. Quid ergo dubitas bene collocare id, quod tibi forsan eripiet aut unum latrocinium, aut existens repente proscriptio, aut hostilis aliqua direptio? Quid uerere fluxum et fragile bonum facere sempiternum, aut thesauros tuos custodi Deo credere, ubi non furem praedonemque timeas, non rubiginem, non tyrannum? Qui apud Deum diues est, pauper esse nunquam potest. Si iustitiam tanti putas, sequere, abiectis oneribus quae te premunt: libera te ipsum compedibus et catenis, ut expeditus ad Deum curras. Magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia. Sed si hanc uirtutem non capis, ut diuitias tuas in aram Dei conferas, ut fragilibus tibi compares firmiora, liberabo te metu. Omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente coniunctus est, et cohaeret sicut homo unus. Si solus magnis operibus non sufficis, pro uirili parte operare iustitiam, sic tamen, ut quantum diuitiis inter caeteros, tantum opere praecellas. Neque nunc suaderi tibi putes, ut rem familiarem tuam minuas, uel exhaurias: sed quae in superuacua fueras impensurus, ad meliora conuertas. Unde bestias emis, hinc captos redime; unde feras pascis, hinc pauperes ale; unde homines ad gladium comparas, hinc innocentes mortuos sepeli. Quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes, et instruere ad flagitia? Transfer ad magnum sacrificium male peritura; ut pro his ueris muneribus habeas a Deo munus aeternum. Magna est misericordiae merces, cui Deus pollicetur peccata se omnia remissurum. Si audieris, inquit, preces supplicis tui, et ego audiam tuas. Si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. Si autem non respexeris, nec adiuueris, et ego animum tuum contra te geram, tuisque te legibus iudicabo. [6,13] CAPUT XIII. Quoties igitur rogaris, tentari te a Deo crede, an sis dignus audiri. Circumspice conscientiam tuam et, quantum potes, medere uulneribus. Nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes. Abolentur enim, si Deo largiare, quia peccaueris; nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. Deus enim purgari homines a peccatis maxime cupit, ideoque agi poenitentiam iubet. Agere autem poenitentiam, nihil aliud est, quam profiteri et affirmare, se ulterius non peccaturum. Ignoscitur itaque iis qui ad peccatum imprudenter incauteque labuntur: ueniam non habet, qui sciens peccat. Nec tamen si aliquis fuerit purificatus ab omni labe peccati, temperandum sibi ab opere largitionis existimet, quia non habeat peccata, quae deleat. Imo uero tum magis iustitiam debet operari, cum factus est iustus, ut quod ante in medelam uulnerum fecerat, postmodum faciat in laudem gloriamque uirtutis. Eo accedit, quod nemo esse sine delicto potest, quandiu indumento carnis oneratus est. Cuius infirmitas triplici modo subiacet dominio peccati, factis, dictis, cogitationibus. Per hos gradus ad summum culmen iustitia procedit. Primus est uirtutis gradus malis operibus abstinere; secundus, etiam malis uerbis; tertius, etiam cogitatione rerum malarum. Qui primum gradum ascendit, satis iustus est; qui secundum, iam perfectae uirtutis: siquidem neque factis, neque sermone delinquat: qui tertium, is uero similitudinem Dei assecutus uidetur. Est enim pene supra humanum modum, ne in cogitationem quidem admittere, quod sit uel factu malum, uel improbum dictu. Itaque etiam iusti homines, qui fraenare se possunt ab omni opere iniusto, nonnunquam tamen ipsa fragilitate uincuntur, ut uel in ira malum dicant, uel in aspectu rerum delectabilium tacita cogitatione concupiscant. Quod si mortalis conditio non patitur esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri. Unum est enim sapientis, et iusti, et uitalis uiri opus, diuitias suas in sola iustitia collocare: qua profecto qui eget, licet ille Craesum, aut Crassum diuitiis superet, hic pauper, hic nudus, hic mendicus putandus est. Danda igitur opera, ut indumento iustitiae pietatisque uelemur, quo nos exuat nemo, quod nobis sempiternum praebeat ornatum. Nam si deorum cultores simulacra insensibilia excolunt, et quidquid pretiosi habent, in ea conferunt, quibus nec uti possunt, nec gratias agere, quod acceperint: quanto iustius est, et uerius, uiuentia Dei simulacra excolere, ut promereare uiuentem? Quae sicut usui habent quidquid acceperint, et gratias agunt: ita Deus, in cuius conspectu bonum feceris, et probabit, et mercedem pietatis exsoluet. [6,14] CAPUT XIV. Si ergo in homine praeclarum et excellens est bonum misericordia, idque diuinis testimoniis, et bonorum malorumque consensu optimum iudicatur: apparet philosophos longe abfuisse ab humano bono qui neque praeceperunt eiusmodi quidquam, neque fecerunt; sed uirtutem, quae in homine propemodum singularis est, pro uitio semper habuerunt. Libet hic interponere unum de philosophia locum, ut illorum plenius coarguamus errores, qui misericordiam, cupiditatem, metum, morbos animi appellant. Conantur illi quidem uirtutes a uitiis distinguere, quod est sane facillimum. Quis enim non possit liberalem a prodigo separare (ut illi faciunt) aut parcum a sordido, aut quietum ab inerti, aut cautum a timido? quod haec, quae sunt bona, fines suos habeant; quos si excesserint, in uitia labuntur: ita ut constantia, nisi pro ueritate suscepta sit, fit impudentia; item fortitudo, si nulla necessitate cogente, aut non pro causa honesta certum periculum subierit, in temeritatem conuertitur. Libertas quoque, si alios insectetur, potius quam insectantibus resistat, contumacia est. Seueritas etiam, nisi se intra congruentes nocentium poenas coerceat, fit saeua crudelitas. Itaque dicunt, eos, qui mali uideantur, non sua sponte peccare, nec mala potius eligere: sed bonorum specie lapsos, incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant. Haec quidem falsa non sunt: sed ad corpus cuncta referuntur. Nam parcum esse, aut constantem, aut cautum, aut quietum, aut fortem, aut seuerum, uirtutes sunt quidem, sed huius temporariae uitae. Nos autem, qui hanc uitam contemnimus, alias nobis uirtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem ulla ratione potuerunt. Itaque et uirtutes quasdam pro uitiis, et uitia quaedam pro uirtutibus habuerunt. Nam Stoici affectus omnes, quorum impulsu animus commouetur, ex homine tollunt; cupiditatem, laetitiam, metum, moestitiam, quorum duo priora ex bonis sunt aut futuris, aut praesentibus, posteriora ex malis. Eodem modo haec quatuor, morbos (ut dixi) uocant, non tam natura insitos, quam praua opinione susceptos. Et idcirco eos censent extirpari posse radicitus, si bonorum malorumque opinio falsa tollatur. Si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum; nec cupiditate ardescet, nec laetitia gestiet, nec metu terrebitur, nec aegritudine contrahetur. Mox uidebimus, an efficiant, quod uelint, aut quid efficiant: interim propositum arrogans, ac pene furiosum, qui se putent mederi, et eniti posse contra uim rationemque naturae. [6,15] CAPUT XV. Haec enim naturalia esse, non uoluntaria, omnium uiuentium ratio demonstrat, quae iisdem omnibus quatitur affectibus. Peripatetici ergo rectius, qui haec omnia detrahi posse negant, quia nobiscum simul nata sint; et conantur ostendere, quam prouidenter, et quam necessario Deus, siue natura (sic enim dicunt) his nos armarit affectibus: quos tamen, quia uitiosi plerumque fiunt, si nimii sint, posse ab homine, adhibito modo, salubriter temperari, ut tantum homini, quantum naturae satis est, relinquatur. Non insipiens disputatio, si (ut dixi) non ad hanc uitam omnia referrentur. Stoici ergo furiosi, qui ea non temperant, sed abscindunt, rebusque a natura insitis castrare hominem quodammodo uolunt. Quod tale est, quale si uelint, aut metum detrahere ceruis, aut uenenum anguibus, aut iram feris, aut placiditatem pecudibus. Nam quae singula mutis animalibus data sunt, ea uero uniuersa homini simul. Quod si, ut medici affirmant, laetitiae affectus in splene est, irae in felle, libidinis in iecore, timoris in corde; facilius est interficere animal ipsum, quam ex corpore aliquid euellere: quod est animantis naturam uelle mutare. Sed homines prudentes non intelligunt, cum uitia ex homine tollunt, etiam se uirtutem tollere, cui soli locum faciunt. Nam si uirtus est, in medio irae impetu seipsum cohibere ac reprimere, quod negare non possunt; caret ergo uirtute, quisquis ira caret. Si uirtus est, libidinem corporis continere; uirtute careat necesse est, qui libidinem quam temperet, non habet. Si uirtus est, cupiditatem ab alieni appetitione fraenare; nullam certe uirtutem potest habere, qui caret eo ad quod cohibendum uirtutis usus adhibetur. Ubi ergo uitia non sunt, nec uirtuti quidem locus est: sicut nec uictoriae quidem, ubi aduersarius nullus est. Ita fit, ut bonum sine malo esse in hac uita non possit. Affectus igitur, quasi ubertas est naturalis animorum. Nam sicut in sentes ager, qui est natura foecundus, exuberat: sic animus incultus, uitiis sua sponte inualescentibus, uelut spinis obducitur. Sed cum uerus cultor accesserit, statim, cedentibus uitiis, fruges uirtutis oriuntur. Deus itaque, cum hominem primum fingeret, mirabili prouidentia ingenerauit ei prius istas animi commotiones, ut posset capere uirtutem, sicut terra culturam; posuitque materiam uitiorum in affectibus, uirtutis, in uitiis. Quae profecto aut nulla erit, aut in usu esse non poterit, si desint ea, per quae uis eius aut apparet, aut constat. Videamus nunc, iidem illi, qui uitia penitus excidunt, quid effecerint. Quatuor illos affectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant; quibus euulsis, sanandum esse animum sapientis existimant: quoniam intelligunt et natura insitos esse, et sine his nihil moueri, nihil agi posse; alia quaedam in eorum locum uicemque supponunt: ut pro cupiditate, substituunt uoluntatem: quasi uero non multo sit praestabilius, bonum cupere, quam uelle. Item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem. At in illo quarto immutandi nominis eos ratio defecit. Itaque aegritudinem penitus, id est, moestitiam doloremque animi sustulerunt: quod fieri nequaquam potest. Quis enim possit non dolere, si patriam aut pestilentia exhauserit, aut hostis euerterit, aut tyrannus oppresserit? Potest aliquis non dolere, si sublatam uiderit libertatem; si proximos, si amicos, si bonos uiros aut exterminatos, aut crudelissime trucidatos? nisi cuius mens ita obstupuerit, ut sit ei sensus omnis ereptus. Quare aut omnia tollere debuerunt, aut implenda fuerat curta haec et debilis disputatio; id est, etiam pro aegritudine aliquid reponendum, quoniam, superioribus ita ordinatis, hoc consequens erat. Ut enim praesentibus laetamur bonis: sic malis angimur, ac dolemus. Si ergo laetitiae, quoniam uitiosam putabant, nomen aliud indiderunt: sic aegritudini, quoniam et ipsam uitiosam putabant, aliud uocabulum tribui congruebat. Unde apparet non illis rem defuisse, sed uerbum; cuius indigentia eum totum affectum, qui est uel maximus, contra quam natura pateretur, auferre uoluerunt. Nam illas nominum commutationes poteram coarguere pluribus, et ostendere, aut sermonis ornandi, augendaeque copiae gratia, multa nomina iisdem rebus imposita, aut certe non multum inter se illa distare. Nam et cupiditas a uoluntate incipit; et cautio a metu oritur; et laetitia nihil aliud est, quam professum gaudium. Sed putemus, ut ipsi uolunt, esse diuersa. Nempe igitur cupiditatem esse dicent, perseuerantem ac perpetuam uoluntatem; laetitiam uero, insolenter se efferens gaudium; metum autem, nimiam et excedentem modum cautionem. Ita fit, ut ea, quae tollenda esse censent, non tollant, sed temperent; siquidem nomina tantummodo immutant, res ipsae manent. Eo igitur imprudentes reuoluuntur, quo Peripatetici ratione perueniunt; ut uitia, quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint. Ergo errant, quia non efficiunt, quod uolunt, et longo asperoque circuitu in eamdem uiam redeunt. [6,16] CAPUT XVI. At ego ne Peripateticos quidem accessisse ad ueritatem puto, qui uitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant. Carendum est enim uitiis etiam mediocribus: quin potius efficiendum fuit primum, ne uitia essent. Nec enim quidquam uitiosum nasci potest: sed uitia fieri, si male utamur affectibus; si bene, uirtutes. Deinde monstrandum est, non ipsos affectus, sed eorum causas esse moderandas. Non est, inquiunt, laetitia nimia gestiendum; sed modice, ac moderate. Hoc uero tale est, quale si dicerent, non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete. At potest et qui graditur, errare; et qui currit, rectam uiam tenere. Quid si ostendo esse aliquid, ubi non tantum modicum, sed uel punctum gaudere, uitiosum sit; et aliud contra, in quo uel exultare laetitia minime criminosum? Quid tandem nobis ista mediocritas proderit? Quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali uideat accidere; aut utrumne laetitiam fraenare debeat, si uictis hostibus, aut oppresso tyranno, libertas et salus ciuibus parta sit? Nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari, et in hoc parum laetari sit maximum crimen. Eadem de caeteris affectibus dicere licet. Sed, ut dixi, non in his moderandis sapientiae ratio uersatur, sed in causis eorum: quoniam extrinsecus commouentur; nec ipsis potissimum fraenos imponi oportuit, quoniam et exigui possunt esse in maximo crimine, et maximi possunt esse sine crimine. Sed assignandi fuerunt certis temporibus, et rebus, et locis; ne uitia sint, quibus uti recte licet. Sicut enim recte ambulare bonum est, errare autem malum: sic moueri affectibus in rectum, bonum est; in prauum, malum. Nam libido, si extra legitimum torum non euagetur, licet sit uehemens, tamen culpa caret. Sin uero appetit alienum, licet sit mediocris, uitium tamen maximum est. Non est itaque morbus irasci, nec cupere, nec libidine commoueri: sed iracundum esse, morbus est, cupidum, libidinosum. Qui enim iracundus est, etiam cui non debet, aut cum non oportet, irascitur. Qui cupidus, etiam quod non opus est, concupiscit. Qui libidinosus, etiam quod legibus uetatur, affectat. Omnis igitur ratio in eo uersari debuit, ut quoniam earum rerum impetus inhiberi non potest, nec debet, quia necessario est insitus ad tuenda officia uitae, dirigeretur potius in uiam rectam, ubi etiam cursus offensione ac periculo careat. [6,17] CAPUT XVII. Sed euectus sum coarguendi studio longius; cum sit mihi propositum, ea, quae uitia philosophi putauerunt, ostendere non tantum uitia non esse, uerum etiam magnas esse uirtutes. Ex aliis docendi gratia sumam, quae pertinere ad rem maxime puto. Metum, seu timorem in maximo uitio ponunt, summamque imbecillitatem esse animi putant; cui sit contraria fortitudo, quae si sit in homine, locum timori esse nullum. Creditne ergo aliquis, fieri posse, ut idem metus summa sit fortitudo? Minime. Neque enim uidetur capere natura, ut aliquid in contrarium recidat. Atqui ego non arguta aliqua conclusione, ut apud Platonem Socrates facit, qui eos, quos contra disputat, cogit ea, quae negauerant, confiteri; sed simpliciter ostendam summum metum summam esse uirtutem. Nemo dubitat, quin timidi et imbecilli sit animi, aut dolorem metuere, aut egestatem, aut exilium, aut carcerem, aut mortem: quae omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus iudicatur. Qui autem Deum metuit, illa uniuersa non metuit. Ad quod probandum argumentis opus non est; spectatae sunt enim semper, spectanturque adhuc per orbem poenae cultorum Dei, in quibus excruciandis noua et inusitata tormenta excogitata sunt. Nam de mortis generibus horret animus recordari; cum immanium bestiarum, ultra ipsam mortem, carnificina saeuierit. Has tamen execrabiles corporum lacerationes felix atque inuicta patientia sine ullo gemitu pertulit. Haec uirtus omnibus populis, atque prouinciis, et ipsis tortoribus miraculum maximum praebuit; cum patientia crudelitas uinceretur. Atqui hanc uirtutem nihil aliud, quam metus Dei fecit. Itaque (ut dicebam) non euellendus, ut Stoici, neque temperandus timor, ut Peripatetici uolunt; sed in ueram uiam dirigendus est, auferendique sunt metus; sed ita, ut hic solus relinquatur, qui quoniam legitimus ac uerus est, solus efficit, ut possint caetera omnia non timeri. Cupiditas quoque inter uitia numeratur: sed si haec quae terrena sunt, concupiscat, uitium est; uirtus autem, si coelestia. Qui enim iustitiam, qui Deum, qui uitam perpetuam, qui lucem sempiternam, eaque omnia, quae Deus homini pollicetur, consequi cupit, opes istas, et honores, et potentatus, et regna ipsa contemnet. Dicet fortasse Stoicus, uoluntate opus esse ad haec consequenda, non cupiditate: imo uero parum est uelle. Multi enim uolunt: sed cum dolor uisceribus accesserit, uoluntas cedit, cupiditas perseuerat; quae si efficit, ut contemptui sint omnia, quae a caeteris appetuntur, summa uirtus est, siquidem continentiae mater est. Ideoque illud potius efficere debemus, ut affectus, quibus praue uti uitium est, dirigamus in rectum. Nam istae concitationes animorum iuncto currui similes sunt; in quo recte moderando summum rectoris officium est, ut uiam nouerit: quam si tenebit, quamlibet concitate ierit, non offendet. Si autem aberrauerit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa uexabitur, aut per praecipitia labetur, aut certe, quo non est opus, deferetur. Sic currus ille uitae, qui affectibus, uelut equis pernicibus ducitur, si uiam rectam teneat, fungetur officio. Metus igitur, et cupiditas, si proiiciantur in terram, uitia fient; uirtutes autem, si ad diuina referantur. Parcimoniam contra uirtutis loco habent: quae si studium est habendi, non potest esse uirtus; quia in augendis, uel tuendis terrestribus bonis tota uersatur. Nos autem summum bonum non referimus ad corpus; sed omne officium solius animae conseruatione metimur. Quod si (ut supra docui) patrimonio minime parcendum est, ut humanitatem, iustitiamque teneamus; non est uirtus frugi esse: quod nomen uirtutis specie fallit ac decipit. Est enim frugalitas, abstinentia quidem uoluptatum: sed eo uitium, quia ex habendi amore descendit; cum sit et uoluptatibus abstinendum, et pecuniae minime temperandum. Nam parce, id est, mediocriter uti pecunia, quasi quaedam pusillitas animi est, aut praetimentis, ne sibi desit; aut desperantis, posse se illam reparare; aut contemptum terrestrium non capientis. Sed illi rursus eum, qui rei familiari suae non parcat, prodigum uocant. Nam ita liberalem distinguunt a prodigo, quod is liberalis sit, qui et bene meritis, et cum oportet, et quantum satis est, largiatur; prodigus uero, qui et non meritis, et cum opus non est, et sine respectu rei familiaris effundat. Quid ergo? Prodigumne dicemus eum, qui misericordiae causa tribuat egentibus uictum? Atqui multum refert utrumne scortis propter libidinem largiare, an miseris propter humanitatem: utrum pecuniam tuam perductores, aleatores, lenonesque diripiant; an illam pietati ac Deo praestes: utrumne illam uentri ac gulae ingeras, an in thesauro iustitiae reponas. Ut ergo uitium est, effundere in malam partem: sic in bonam, uirtus. Si uirtus est, non parcere opibus, quae possunt reparari, ut hominis uitam sustentes, quae reparari non potest; uitium igitur parcimonia est. Quare nihil aliud dixerim, quam insanos, qui hominem, mite ac sociale animal, orbant suo nomine; qui euulsis affectibus, quibus omnis constat humanitas, ad immobilem stuporem mentis perducere uolunt; dum student animum perturbationibus liberare, et (ut ipsi dicunt) quietum tranquillumque reddere. Quod fieri non tantum non potest, quia uis et ratio eius in motu est; sed ne oportet quidem. Quia sicut aqua semper iacens et quieta insalubris et magis turbida est: sic animus immotus ac torpens inutilis est etiam sibi; nec uitam ipsam tueri poterit, quia nec faciet quidquam, nec cogitabit: cum cogitatio ipsa nihil aliud sit, quam mentis agitatio. Denique qui hanc immobilitatem animi asserunt, priuare animum uita uolunt: quia uita actuosa est, mors quieta. Quaedam etiam recte pro uirtutibus habent: sed earum modum non tenent. Virtus est constantia: non ut inferentibus iniuriam resistamus, his enim cedendum est; quod cur fieri debeat, mox docebo: sed ut iubentibus facere nos contra Dei legem contraque iustitiam, nullis minis, aut suppliciis terreamur, quominus Dei iussionem hominis iussioni praeferamus. Item uirtus est, mortem contemnere: non ut appetamus, eamque ultro nobis inferamus, sicut philosophorum plurimi et maximi saepe fecerunt; quod est sceleratum ac nefarium: sed ut coacti Deum relinquere, ac fidem prodere, mortem suscipere malimus, libertatemque defendamus aduersus impotentium stultam uecordemque uiolentiam, et omnes saeculi minas atque terrores fortitudine animi prouocemus. Sic ea, quae alii timent, excelsa et insuperabili mente dolorem mortemque calcamus. Haec est uirtus, haec uera constantia, in hoc tuenda et conseruanda solo, ut nullus nos terror, nulla uis a Deo possit auertere. Vera igitur Ciceronis illa sententia est: «Nemo, inquit, iustus potest esse, qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet.» Item Senecae in libris moralis Philosophiae dicentis: «Hic est ille homo honestus, non apice, purpuraue, non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minor, qui cum mortem in uicinia uidet, non sic perturbatur, tanquam rem nouam uiderit; qui, siue toto corpore tormenta patienda sunt, siue flamma ore rapienda est, siue extendendae per patibulum manus, non quaerit quid patiatur, sed quam bene.» Qui autem Deum colit, haec patitur, nec timet. Ergo iustus est. His rebus efficitur, ut neque uirtutes, neque uirtutum exactissimos limites nosse aut tenere possit omnino, quisquis est a Religione Dei singularis alienus. [6,18] CAPUT XVIII. Sed omittamus philosophos, qui aut omnino nihil sciunt, idque ipsum pro summa scientia praeferunt; aut qui non perspiciunt etiam quae sciunt; aut qui, quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte arroganterque desipiunt. Nos ergo (ut ad propositum reuertamur) quibus solis a Deo ueritas reuelata, et coelitus missa sapientia est, faciamus quae iubet illuminator noster Deus: sustineamus inuicem, et labores huius uitae mutuis adiumentis perferamus: nec tamen, si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ex eo. Monet enim Deus, operatorem iustitiae non oportere esse iactantem; ne non tam mandatis coelestibus obsequendi, quam studio placendi, humanitatis officio functus esse uideatur; habeatque iam pretium gloriae, quod captauit; nec praemium coelestis illius ac diuinae mercedis accipiat. Caetera, quae obseruare cultor Dei debet, facilia sunt, illis uirtutibus comprehensis; ut non mentiatur unquam decipiendi aut nocendi causa. Est enim nefas, eum, qui ueritati studeat, in aliqua re esse fallacem; atque ab ipsa, quam sequitur, ueritate discedere. In hâc iustitiae uirtutumque omnium uia, nullus mendacio locus est. Itaque uiator ille uerus ac iustus non dicet illus Lucilianum: Homini amico ac familiari non est mentiri meum, sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum; nec aliquando committet, ut lingua, interpres animi, a sensu et cogitatione discordet. Pecuniam si quam crediderit, non accipiet usuram, ut et beneficium sit incolume, quod succurrit necessitati, et abstineat se prorsus alieno. In hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere, ut bonum faciat; plus autem accipere, quam dederit, iniustum est. Quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ex alterius necessitate praedetur. At iustus nunquam praetermittet quominus aliquid misericorditer faciat; nec inquinabit se huiusmodi quaestu: sed efficiet, ut sine ullo suo damno, id ipsum, quod commodat, inter bona opera numeretur. Munus non accipiat a paupere; ut si quid ipse praestiterit, eo bonum sit, quo fuerit gratuitum. Maledicenti benedicto respondeat: numquam ipse maledicat; ne uerbum malum procedat ex ore hominis, qui colit Verbum bonum. Quin etiam caueat diligenter, ne quando inimicum sua culpa faciat; et si quis extiterit tam proteruus, qui bono et iusto faciat iniuriam, clementer ac moderate ferat, et ultionem suam sibi non assumat, sed iudici Deo reseruet. Innocentiam semper et ubique custodiat. Quod praeceptum non ad hoc tantum ualet, ut ipse iniuriam non inferat: sed ut illatam sibi non uindicet. Sedet enim maximus et aequissimus iudex, speculator ac testis omnium. Hunc homini praeferat; hunc malit de causa sua pronuntiare, cuius sententiam nemo effugere potest, nec defensione cuiusquam, nec gratia. Ita fit, ut homo iustus contemptui sit omnibus; et quia putabitur semetipsum defendere non posse, habebitur pro segni et inerte. Qui autem fuerit ultus inimicum, hic fortis, hic strenuus iudicatur: hunc colunt, hunc omnes uerentur. Bonus uero ille tametsi prodesse pluribus possit, illum tamen suspiciunt, qui nocere, quam qui prodesse possit. Sed iustum prauitas hominum deprauare non poterit, quominus Deo studeat obtemperare; malitque contemni, dummodo semper boni fungatur officio, mali nunquam. Cicero in iisdem illis Officialibus: «At uero si quis uoluerit, inquit, animi sui complicitam notionem euoluere, iam se ipse doceat, eum uirum bonum esse, qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus iniuria.» O quam simplicem ueramque sententiam duorum uerborum adiectione corrupit! Quid enim opus fuerat adiungere, nisi lacessitus iniuria? ut uitium bono uiro quasi caudam turpissimam apponeret; patientiaeque, quae omnium uirtutum maxima est, faceret expertem. Nociturum esse dixit bonum uirum, si fuerit lacessitus: iam ex hoc ipso boni uiri nomen amittat necesse est, si nocebit. Non minus enim mali est, referre iniuriam, quam inferre. Nam unde certamina inter homines, unde pugnae contentionesque nascuntur, nisi quod improbitati opposita impatientia magnas saepe concitat tempestates? Quod si patientiam, qua uirtute nihil uerius, nihil homine dignius inueniri potest, improbitati opposueris, extinguetur protinus, tanquam igni aquam superfuderis. Sin autem prouocatrix illa improbitas impatientiam sibi comparem nacta est, tanquam perfusa oleo, tantum excitabit incendium, ut id non flumen aliquod, sed effusio cruoris extinguat. Magna itaque patientiae ratio est, quam sapiens homo ademit bono uiro. Ut enim nihil malorum fiat, haec sola efficit: quae si detur omnibus, nullum scelus, nulla fraus in rebus humanis erit. Quid igitur bono uiro potest esse tam calamitosum, tamque contrarium, quam irae fraena permittere; quae illum non modo boni, sed etiam hominis appellatione dispoliet? Siquidem nocere alteri, ut ipse uerissime ait, non est secundum hominis naturam. Nam et pecudes si lacessas, aut calce aut cornu repugnant; et serpentes ac ferae, nisi persequaris ut occidas, negotium non exhibent; et (ut ad hominum exempla redeamus) imperiti quoque et insipientes, si quando accipiunt iniuriam, caeco et irrationabili furore ducuntur, et iis, qui sibi nocent, uicem retribuere conantur. In quo igitur sapiens ac bonus uir a malis et insipientibus differt; nisi quod habet inuictam patientiam, qua stulti carent; nisi quod regere se ac mitigare iram suam nouit, quam illi, quia uirtute indigent, refraenare non possunt? Sed uidelicet haec illum res fefellit, quod cum de uirtute loqueretur, in quacumque contentione uinceret, putauit esse uirtutis; nec uidere ullo modo potuit hominem dolori et irae succumbentem, et iis affectibus indulgentem, quibus debet potius reluctari, et ruentem quacumque improbitas prouocarit, uirtutis officium non tenere. Qui enim referre iniuriam nititur, eum ipsum, a quo laesus est, gestit imitari. Ita qui malum imitatur, bonus esse nullo pacto potest. Duobus igitur uerbis duas uirtutes maximas bono et sapienti uiro, innocentiam patientiamque detraxit. Sed quia ipse caninam illam facundiam (sicut Sallustius ab Appio dictum refert) exercuit, uoluit quoque hominem canino modo uiuere, ut remordeat lacessitus. Quae retributio contumeliae quam perniciosa sit et quas edere soleat strages, unde opportunius petetur exemplum, quam ex ipsius praeceptoris tristissimo casu; qui dum his philosophorum praeceptis obtemperare gestit, ipse se perdidit? Quod si lacessitus iniuria patientiam tenuisset; si dissimulare, si ferre contumeliam boni uiri esse didicisset; nec illas nobiles orationes alieno titulo inscriptas, impatientia, et leuitas, et insania profudisset: nunquam capite suo rostra, in quibus ante floruerat, cruentasset; nec rempublicam funditus proscriptio illa delesset. Sapientis ergo ac boni uiri non est uelle certare, ac se periculo committere: quoniam et uincere non est in nostra potestate, et est anceps omne certamen: sed est sapientis atque optimi uiri, non aduersarium uelle tollere; quod fieri sine scelere ac periculo non potest: sed certamen ipsum, quod fieri et utiliter, et iuste potest. Summa igitur uirtus habenda patientia est: quam ut caperet homo iustus, uoluit illum Deus (ut supra dictum est) pro inerte contemni. Nisi enim contumeliis fuerit affectus, quantum habeat fortitudinis in seipso cohibendo, ignorabitur. Si autem lacessitus iniuria laedentem persequi coeperit, uictus est. Si uero motum illum ratione compresserit, hic plane imperat sibi; hic regere se potest. Quae sustentatio sui, recte patientia nominatur: quae una uirtus omnibus est opposita uitiis et affectibus. Haec perturbatum ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam reuocat: haec mitigat, haec hominem sibi reddit. Ergo quoniam naturae repugnare impossibile est et inutile, ut non commoueamur omnino; prius tamen, quam commotio illa prosiliat ad nocendum, quoad fieri potest, maturius sopiatur. Praecepit Deus non occidere Solem super iram nostram, ne furoris nostri testis abscedat. Denique Marcus Tullius contra suum praeceptum, de quo paulo ante dixi, obliuionem iniuriarum in magnis laudibus posuit. «Spero, inquit, Caesar, qui obliuisci nihil soles, nisi iniurias.» Quod si hoc ille faciebat, homo non a coelesti tantum, sed a publica quoque ciuilique iustitia remotissimus; quanto magis id nos facere debemus, qui immortalitatis uelut candidati sumus? [6,19] CAPUT XIX. Stoicis, cum affectus ex homine, tanquam morbos, conantur euellere, Peripatetici se opponunt; eosque non modo retinent, sed etiam defendunt; nihilque in homine esse dicunt, quod non magna ratione ac prouidentia sit innatum. Recte id quidem, si singularum rerum ueros terminos scirent. Itaque hanc ipsam iram, cotem dicunt esse uirtutis, tanquam nemo possit aduersus hostes fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus. Quo plane ostendunt, nec quid sit uirtus scire se, nec cur homini tribuerit iram Deus. Quae si nobis ideo data est, ut ea utamur ad occidendos homines, quid immanius homine? quid similius feris belluis existimandum est, quam id animal, quod ad communionem et innocentiam Deus fecit? Tres sunt igitur affectus, qui homines in omnia facinora praecipites agant; ira, cupiditas, libido. Propterea poetae tres Furias esse dixerunt, quae mentes hominum exagitent: ira ultionem desiderat, cupiditas opes, libido uoluptates. Sed his omnibus Deus certos limites statuit: quos si transcenderint, maioresque esse coeperint, necesse est naturam suam deprauent, et in morbos ac uitia uertantur. Qui autem sint isti limites, non est magni laboris ostendere. Cupiditas ad ea comparanda nobis data est, quae sunt ad uitam necessaria; libido, ad sobolem propagandam; irae affectus, ad coercenda peccata eorum, qui sunt in nostra potestate, id est, ut arctiore disciplina minor aetas ad probitatem iustitiamque formetur: quae nisi metu cohibeatur, licentia pariet audaciam, quae ad omne flagitium et facinus euadet. Itaque ut ira uti aduersus minores et iustum est, et necessarium: sic et aduersus pares et perniciosum est, et impium. Impium, quod uiolatur humanitas; perniciosum, quod, illis repugnantibus, aut perdere necesse est, aut perire. Hanc autem quam dixi esse rationem, cur homini sit irae affectus datus, ex ipsius Dei praeceptis intelligi potest, qui iubet uti maledicis et laedentibus non irascamur; manus autem nostras supra minores semper habeamus; hoc est, ut peccantes eos assiduis uerberibus corrigamus; ne amore inutili et indulgentia nimia educentur ad malum, et ad uitia nutriantur. Sed rerum imperiti et rationis ignari, eos affectus, qui sunt homini ad usus bonos dati, exterminauerunt; et latius, quam ratio postulat, euagantur. Inde iniuste atque impie uiuitur. Utuntur ira contra pares: hinc dissidia, hinc expulsiones, hinc bella contra iustitiam nata sunt. Utuntur cupiditate ad congerendas opes: hinc fraudes, hinc latrocinia, hinc omnia scelerum genera exorta sunt. Utuntur libidine ad capiendas tantum uoluptates: hinc stupra, hinc adulteria, hinc corruptelae omnes extiterunt. Quicumque igitur illos affectus intra fines suos redegerit (quod ignorantes Deum facere non possunt) hic patiens, hic fortis, hic iustus est. [6,20] CAPUT XX. Restat ut contra quinque sensuum uoluptates dicam breuiter; nam et ipsius libri mensura iam modum flagitat: quae omnes, quoniam uitiosae ac mortiferae sunt, uirtute superari atque opprimi debent; uel (quod paulo ante dicebam de affectibus) ad rationem suam reuocari. Caeterae animantes praeter unam uoluptatem, quae ad generandum pertinet, nullam sentiunt. Utuntur ergo sensibus ad naturae suae necessitatem: uident, ut appetant ea, quibus opus est ad uitam tuendam: audiunt inuicem, seque dignoscunt, ut possint congregari. Quae utilia sunt ad uictum, aut ex odore inueniunt, aut ex sapore percipiunt; inutilia respuunt, aut recusant. Edendi ac bibendi officium uentris plenitudine metiuntur. Homini uero solertissimi artificis prouidentia dedit uoluptatem infinitam, et in uitium cadentem; quia proposuit ei uirtutem, quae cum uoluptate semper, tanquam cum domestico hoste pugnaret. Cicero in Catone maiore: «Stupra uero, inquit, et adulteria, et omne flagitium nullis excitari aliis illecebris, nisi uoluptatis. Cumque homini siue natura, siue quis Deus nihil mente praestabilius dedisset, huic diuino muneri ac dono nihil tam inimicum, quam uoluptatem. Nec enim libidine dominante, temperantiae locum esse; neque in uoluptatis regno uirtutem posse consistere:» sed e contrario Deus idcirco uirtutem dedit, ut expugnaret ac uinceret uoluptatem; eamque egredientem fines sibi datos intra praescriptum coerceret, ne hominem suauitatibus delinitum atque captum ditioni suae subiiceret, ac sempiterna morte multaret. Voluptas oculorum uaria et multiplex est, quae capitur ex aspectu rerum quae sunt in usu hominum, uel natura, uel opere delectabiles. Hanc philosophi rectissime sustulerunt. Aiunt enim multo esse praeclarius et homine dignius, coelum potius, quam caelata intueri: et hoc pulcherrimum opus intermicantibus astrorum luminibus, tanquam floribus adornatum, quam picta, et ficta, et gemmis distincta mirari. Sed cum diserte ad contemptum terrestrium nos exhortati sunt, et ad coeli spectaculum excitauerunt, tamen spectacula haec publica non contemnunt. Itaque his et delectantur, et libenter intersunt. Quae, quoniam maxima sunt irritamenta uitiorum, et ad corrumpendos animos potentissime ualent, tollenda sunt nobis, quia non modo ad beatam uitam nihil conferunt, sed etiam nocent plurimum. Nam qui hominem, quamuis ob merita damnatum, in conspectu suo iugulari pro uoluptate computat, conscientiam suam polluit, tam scilicet, quam si homicidii, quod fit occulte, spectator et particeps fiat. Hos tamen ludos uocant, in quibus humanus sanguis effunditur. Adeo longe ab hominibus secessit hamanitas; ut cum animas hominum interficiant, ludere se opinentur, nocentiores iis omnibus, quorum sanguinem uoluptati habent. Quaero nunc, an possint pii et iusti homines esse, qui constitutos sub ictu mortis, ac misericordiam deprecantes, non tantum patiuntur occidi, sed et flagitant, feruntque ad mortem crudelia et inhumana suffragia, nec uulneribus satiati, nec cruore contenti: quin etiam percussos iacentesque repeti iubent, et cadauera ictibus dissipari, ne quis illos simulata morte deludat. Irascuntur etiam pugnantibus, nisi celeriter e duobus alter occisus est; et tanquam humanum sanguinem sitiant, oderunt moras. Alios illis compares dari poscunt recentiores, ut quamprimum oculos suos satient. Hac consuetudine imbuti, humanitatem perdiderunt. Itaque non parcunt etiam innocentibus: sed exercent in omnes, quod in malorum trucidatione didicerunt. Huius igitur publici homicidii socios et participes esse non conuenit eos, qui iustitiae uiam tenere nituntur. Non enim cum occidere Deus uetat, latrocinari nos tantum prohibet; quod ne per leges quidem publicas licet: sed ea quoque ne fiant monet, quae apud homines pro licitis habentur. Ita neque militare iusto licebit, cuius militia est ipsa iustitia; neque uero accusare quemquam crimine capitali: quia nihil distat utrumne ferro, an uerbo potius occidas; quoniam occisio ipsa prohibetur. Itaque in hoc Dei praecepto nullam prorsus exceptionem fieri oportet, quin occidere hominem sit semper nefas, quem Deus sanctum animal esse uoluit. Ergo ne illud quidem concedi aliquis existimet, ut recens natos liceat oblidere, quae uel maxima est impietas; ad uitam enim Deus inspirat animas, non ad mortem. Verum homines, ne quod sit facinus, quo manus suas non polluant, rudibus adhuc et simplicibus animis abnegant lucem non a se datam. Expectet uero aliquis ut alieno sanguini parcant, qui non parcunt suo: sed hi sine ulla controuersia scelerati et iniusti. Quid illi, quos falsa pietas cogit exponere? Num possunt innocentes existimari, qui uiscera sua in praedam canibus obiiciunt, et quantum in ipsis est, crudelius necant, quam si strangulassent? Quis dubitet, quin impius sit, qui alienae misericordiae locum tribuit? qui etiamsi contingat ei, quod uoluit, ut alatur, addixit certe sanguinem suum, uel ad seruitutem, uel ad lupanar. Quae autem possint, uel soleant accidere in utroque sexu per errorem, quis non intelligit? quis ignorat? Quod uel unius Oedipodis declarat exemplum, duplici scelere confusum. Tam igitur nefarium est exponere, quam necare. At enim parricidae facultatum angustias conqueruntur; nec se pluribus liberis educandis sufficere posse praetendunt: quasi uero aut facultates in potestate sint possidentium, aut non quotidie Deus ex diuitibus pauperes, et ex pauperibus diuites faciat. Quare si quis liberos ob pauperiem non poterit educare, satius est, ut se ab uxoris congressione contineat, quam sceleratis manibus Dei opera corrumpat. Ergo si homicidium facere nullo modo licet, nec interesse omnino conceditur, ne conscientiam perfundat ullus cruor: siquidem populo sanguis ille praestatur. In scenis quoque nescio an sit corruptela uitiosior. Nam et comicae fabulae de stupris uirginum loquuntur, aut amoribus meretricum; et quo magis sunt eloquentes, qui flagitia illa finxerunt, eo magis sententiarum elegantia persuadent, et facilius inhaerent audientium memoriae uersus numerosi et ornati. Item tragicae historiae subiiciunt oculis parricidia, et incesta regum malorum, et cothurnata scelera demonstrant. Histrionum quoque impudentissimi motus quid aliud, nisi libidines et docent, et instigant? quorum eneruata corpora, et in muliebrem incessum habitumque mollita, impudicas foeminas inhonestis gestibus mentiuntur. Quid de mimis loquar corruptelarum praeferentibus disciplinam? qui docent adulteria, dum fingunt, et simulatis erudiunt ad uera? Quid iuuenes aut uirgines faciant, cum haec et fieri sine pudore, et spectari libenter ab omnibus cernunt? Admonentur utique quid facere possint, et inflammantur libidine, quae aspectu maxime concitatur; ac se quisque pro sexu in illis imaginibus praefigurat, probantque illa, dum rident, et adhaerentibus uitiis, corruptiores ad cubicula reuertuntur; nec pueri modo, quos praematuris uitiis imbui non oportet: sed etiam senes, quos peccare iam non decet. Circensium quoque ludorum ratio quid aliud habet, nisi leuitatem, uanitatem, insaniam? Tanto namque impetu concitantur animi in furorem, quanto illic impetu curritur; ut iam plus spectaculi exhibeant, qui spectandi gratia ueniunt, cum exclamare, et efferri, et exilire coeperint. Vitanda ergo spectacula omnia, non solum ne quid uitiorum pectoribus insidat, quae sedata et pacifica esse debent: sed ne cuius nos uoluptatis consuetudo deliniat, et a Deo atque a bonis operibus auertat. Nam ludorum celebrationes, deorum festa sunt; siquidem ob natales eorum, uel templorum nouorum dedicationes sunt constituti. Et primitus quidem uenationes, quae uocantur munera, Saturno sunt attributae; ludi autem scenici Libero; circenses uero Neptuno. Paulatim tamen et caeteris diis idem honos tribui coepit; singulique ludi nominibus eorum consecrati sunt, sicut Sisinius Capito in libris Spectaculorum docet. Si quis igitur spectaculis interest, ad quae religionis gratia conuenitur, discessit a Dei cultu, et ad deos se contulit, quorum natales et festa celebrauit. [6,21] CAPUT XXI. Aurium uoluptas ex uocum et cantuum suauitate percipitur; quae scilicet tam uitiosa est, quam oblectatio illa, de qua diximus, oculorum. Quis enim non luxuriosum ac nequam putet eum, qui scenicas artes domi habeat? Atqui nihil refert, utrumne luxuriam solus domi, an cum populo exerceas in theatro. Sed iam de spectaculis dictum est. Restat unum, quod est nobis expugnandum; ne capiamur iis, quae ad sensum intimum penetrant. Nam illa omnia, quae uerbis carent, id est aeris et neruorum suaues soni, possunt facile contemni, quia non adhaerent, nec scribi possunt. Carmen autem compositum, et oratio cum suauitate decipiens, capit mentes, et quo uoluerit impellit. Inde homines litterati cum ad Dei religionem accesserint, si non fuerint ab aliquo perito doctore fundati, minus credunt. Assueti enim dulcibus et politis siue orationibus, siue carminibus, diuinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur. Id enim quaerunt, quod sensum demulceat. Persuadet autem quidquid suaue est, et animo penitus, dum delectat, insidit. Num igitur Deus et mentis, et uocis, et linguae artifex diserte loqui non potest? Imo uero summa prouidentia carere fuco uoluit ea quae diuina sunt, ut omnes intelligerent quae ipse omnibus loquebatur. Ergo qui ueritati studet, qui non uult se ipse decipere, abiiciat inimicas ac noxias uoluptates, quae animam sibi uinciant, ut corpus cibi dulces: praeferantur uera falsis, aeterna breuibus, utilia iucundis. Nihil aspectu gratum sit, nisi quod pie, quod iuste fieri uideas; nihil auditu suaue, nisi quod alit animam, melioremque te reddit. Maximeque hic sensus non est ad uitium detorquendus, qui nobis ideo datus est, ut doctrinam Dei percipere possemus. Itaque si uoluptas est, audire cantus et carmina, Dei laudes canere et audire iucundum sit. Haec est uoluptas uera, quae comes et socia uirtutis est. Haec est non caduca et breuis ut illae quas appetunt, qui corpori, ut pecudes, seruiunt; sed perpetua, et sine ulla intermissione delectans. Cuius terminos si quis excesserit, nihilque aliud ex uoluptate petierit, nisi ipsam uoluptatem; hic mortem meditatur, quia sicut uita perpetua in uirtute est, ita mors in uoluptate. Qui enim temporalia maluerit, carebit aeternis; qui terrena praetulerit, coelestia non habebit. [6,22] CAPUT XXII. Ad uoluptates autem saporis et odoris, qui duo sensus ad solum corpus pertinent, nihil est quod a nobis disputetur; nisi forte quis exigit ut dicamus, turpe esse sapienti ac bono, si uentri et gulae seruiat; si unguentis oblitus, ac floribus coronatus incedat: quae qui facit, utique insipiens, ineptus, et nihili est, et quem ne odor quidem uirtutis attigerit. Fortasse quispiam dixerit: Cur ergo illa facta sunt, nisi ut iis fruamur? Atenim iam saepe dictum est, uirtutem nullam futuram fuisse, nisi haberet quae opprimeret. Itaque fecit omnia Deus ad instruendum certamen rerum duarum. Ergo illecebrae istae uoluptatum arma sunt illius, cuius opus unum est, expugnare uirtutem, iustitiamque ab hominibus excludere. His blandimentis et suauitatibus titillat animas. Scit enim quia mortis est fabricatrix uoluptas. Nam sicut Deus hominem ad uitam, non nisi per uirtutem ac laborem uocat: ita ille ad mortem per delicias ac uoluptates; et sicut ad uerum bonum per fallacia mala, sic ad uerum malum per fallacia bona peruenitur. Cauenda sunt igitur oblectamenta ista, tanquam laquei et plagae; ne suauitudinum mollitie capti, sub ditionem mortis cum ipso corpore redigamur, cui nos mancipauimus. [6,23] CAPUT XXIII. Venio nunc ad eam, quae percipitur ex tactu, uoluptatem: qui sensus est quidem totius corporis. Sed ego non de ornamentis, aut uestibus, sed de sola libidine dicendum mihi puto; quae maxime coercenda est, quia maxime nocet. Cum excogitasset Deus duorum sexuum rationem, attribuit iis, ut se inuicem appeterent, et coniunctione gauderent. Itaque ardentissimam cupiditatem cunctorum animantium corporibus admiscuit, ut in hos affectus auidissime ruerent, eaque ratione propagari et multiplicari genera possent. Quae cupiditas et appetentia in homine uehementior et acrior inuenitur; uel quia hominum multitudinem uoluit esse maiorem, uel quoniam uirtutem soli homini dedit, ut esset laus et gloria in coercendis uoluptatibus, et abstinentia sui. Scit ergo aduersarius ille noster, quanta sit uis huius cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt; eamque a recto et bono, ad malum et prauum transfert. Illicita enim desideria immittit, ut aliena contaminent, quibus habere propria sine delicto licet. Obiicit quippe oculis irritabiles formas, suggeritque fomenta, et uitiis pabulum subministrat: tum intimis uisceribus stimulos omnes conturbat et commouet, et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donec irretitum hominem implicatumque decipiat. Ac ne quis esset, qui poenarum metu abstineret alieno, lupanaria quoque constituit; et pudorem infelicium mulierum publicauit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt, quam quas pati necesse est. His obscoenitatibus animas, ad sanctitatem genitas, uelut in coeni gurgite demersit, pudorem extinxit, pudicitiam profligauit. Idem etiam mares maribus admiscuit; et nefandos coitus contra naturam contraque institutum Dei machinatus est: sic imbuit homines, et armauit ad nefas omne. Quid enim potest esse sanctum iis, qui aetatem imbecillam et praesidio indigentem, libidini suae depopulandam foedandamque substrauerint? Non potest haec res pro magnitudine sceleris enarrari. Nihil amplius istos appellare possum, quam impios et parricidas, quibus non sufficit sexus a Deo datus, nisi etiam suum profane ac petulanter illudant. Haec tamen apud illos leuia, et quasi honesta sunt. Quid dicam de iis, qui abominandam non libidinem, sed insaniam potius exercent! Piget dicere: sed quid his fore credamus, quos non piget facere? et tamen dicendum est, quia fit. De istis loquor, quorum teterrima libido et execrabilis furor ne capiti quidem parcit. Quibus hoc uerbis, aut qua indignatione tantum nefas prosequar? Vincit officium linguae sceleris magnitudo. Cum igitur libido haec edat opera, et haec facinora designet, armandi aduersus eam uirtute maxima sumus. Quisquis affectus illos fraenare non potest, cohibeat eos intra praescriptum legitimi tori, ut et illud, quod auide expetit, consequatur, et tamen in peccatum non incidat. Nam quid sibi homines perditi uolunt? Nempe honesta opera uoluptas sequitur: si ipsam per se appetunt, iusta et legitima frui licet. Quod si aliqua necessitas prohibebit, tum uero maxima adhibenda uirtus erit, ut cupiditati continentia reluctetur. Nec tantum alienis, quae attingere non licet, uerum etiam publicis uulgatisque corporibus abstinendum, Deus praecepit; docetque nos, cum duo inter se corpora fuerint copulata, unum corpus efficere. Ita qui se coeno immerserit, coeno sit oblitus necesse est; et corpus quidem cito ablui potest: mens autem contagione impudici corporis inquinata non potest, nisi et longo tempore, et multis bonis operibus, ab ea quae inhaeserit colluuione purgari. Oportet ergo sibi quemque proponere, duorum sexuum coniunctionem generandi causa datam esse uiuentibus, eamque legem his affectibus positam, ut successionem parent. Sicut autem dedit nobis oculos Deus, non ut spectemus, uoluptatemque capiamus, sed ut uideamus propter eos actus, qui pertinent ad uitae necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendae sobolis accepimus. Huic diuinae legi summa deuotione parendum est. Sint omnes, qui se discipulos Dei profitebuntur, ita morati et instituti, ut imperare sibi possint. Nam qui uoluptatibus indulgent, qui libidini obsequuntur, ii animam suam corpori mancipant, ad mortemque condemnant: quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem. Unusquisque igitur, quantum potest, formet se ad uerecundiam, pudorem colat, castitatem conscientia et mente tueatur; nec tantum legibus publicis pareat: sed sit supra omnes leges, qui legem Dei sequitur. Quibus bonis si assueuerit, iam pudebit eum ad deteriora desciscere: modo placeant recta et honesta, quae melioribus iucundiora sunt quam praua et inhonesta peioribus. Nondum omnia castitatis officia executus sum: quam Deus non modo intra priuatos parietes, sed etiam praescripto lectuli terminat; ut cum quis habeat uxorem, neque seruam, neque liberam habere insuper uelit, sed matrimonio fidem seruet. Non enim, sicut iuris publici ratio est, sola mulier adultera est, quae habet alium, maritus autem, etiam si plures habeat, a crimine adulterii solutus est. Sed diuina lex ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari iure coniungit, ut adulter habeatur, quisquis compagem corporis in diuersa distraxerit. Nec ob aliam causam Deus, cum caeteras animantes suscepto foetu maribus repugnare uoluisset, solam omnium mulierem patientem uiri fecit; scilicet ne foeminis repugnantibus, libido cogeret uiros aliud appetere, eoque facto, castitatis gloriam non tenerent. Sed neque mulier uirtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. Nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quod suscepto foetu mari repugnat? Quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum ueniat, si admiserit. Nulla igitur laus est, non facere quod facere non possis. Ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed uoluntaria. Seruanda igitur fides ab utroque alteri est; immo exemplo continentiae docenda uxor, ut se caste gerat. Iniquum est enim, ut id exigas, quod praestare ipse non possis. Quae iniquitas effecit profecto, ut essent adulteria, foeminis aegre ferentibus praestare se fidem non exhibentibus mutuam charitatem. Denique nulla est tam perditi pudoris adultera, quae non hanc causam uitiis suis praetendat; iniuriam se peccando non facere, sed referre. Quod optime Quintilianus expressit: Homo, inquit, neque alieni matrimonii abstinens, neque sui custos, quae inter se natura connexa sunt. Nam neque maritus circa corrumpendas aliorum coniuges occupatus potest uacare domesticae sanctitati; et uxor, cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitata, aut imitari se putat, aut uindicari. Cauendum igitur, ne occasionem uitiis nostra intemperantia demus: sed assuescant inuicem mores duorum, et iugum paribus animis ferant. Nos ipsos in altero cogitemus. Nam fere in hoc iustitiae summa consistit, ut non facias alteri, quidquid ipse ab altero pati nolis. Haec sunt quae ad continentiam praecipiuntur a Deo. Sed tamen ne quis diuina praecepta circumscribere se putet posse, adduntur illa, ut omnis calumnia, et occasio fraudis remoueatur, adulterum esse, qui a marito dimissam duxerit, et eum qui praeter crimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducat; dissociari enim corpus et distrahi Deus noluit. Praeterea non tantum adulterium esse uitandum, sed etiam cogitationem; ne quis aspiciat alienam, et animo concupiscat: adulteram enim fieri mentem, si uel imaginem uoluptatis sibi ipsa depinxerit. Mens est enim profecto quae peccat; quae immoderatae libidinis fructum cogitatione complectitur: in hac crimen est, in hac omne delictum. Nam etsi corpus nulla sit labe maculatum, non constat tamen pudicitiae ratio, si animus incestus est; nec illibata castitas uideri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinauit. Nec uero aliquis existimet, difficile esse fraenos imponere uoluptati, eamque uagam et errantem castitatis pudicitiaeque limitibus includere; cum propositum sit hominibus etiam uincere, ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint; multique sint qui hoc coelesti genere uitae felicissime perfruantur. Quod quidem Deus non ita fieri praecepit, tamquam astringat, quia generari homines oportet: sed tamquam sinat. Scit enim quantam his affectibus imposuerit necessitatem. Si quis hoc, inquit, facere potuerit, habebit eximiam incomparabilemque mercedem. Quod continentiae genus quasi fastigium est, omniumque consummatio uirtutum. At quam si quis eniti atque eluctari potuerit, hunc seruum dominus, hunc discipulum magister agnoscet; hic terram triumphabit; hic erit consimilis Deo, qui uirtutem Dei coepit. Haec quidem difficilia uidentur: sed de eo loquimur, cui calcatis omnibus terrenis, iter in coelum paratur. Nam quia uirtus in Dei agnitione consistit, omnia grauia sunt, dum ignores; ubi cognoueris, facilia. Per ipsas difficultates nobis exeundum est, qui ad summum bonum tendimus. [6,24] CAPUT XXIV. Nec tamen deficiat aliquis, aut de se ipse desperet, si aut cupiditate uictus, aut libidine impulsus, aut errore deceptus, aut ui coactus, ad iniustitiae uiam lapsus est. Potest enim reduci, ac liberari, si eum poeniteat actorum, et ad meliora conuersus, satisfaciat Deo. Quod fieri posse Cicero non putauit, cuius haec in Academico tertio uerba sunt: «Quod si liceret ut iis qui in itinere deerrauissent, sic uiam deuiam secutos corrigere errorem poenitendo, facilior esset emendatio temeritatis.» Licet plane. Nam si liberos nostros, cum delictorum suorum cernimus poenitere, correctos esse arbitramur, et abdicatos abiectosque rursus tamen suscipimus, fouemus, amplectimur: cur desperemus clementiam Dei patris poenitendo posse placari? Ergo idem Dominus ac parens indulgentissimus remissurum se poenitentibus peccata promittit, et oblitteraturum omnes iniquitates eius, qui iustitiam denuo coeperit operari. Sicut enim nihil prodest male uiuenti ante actae uitae probitas, quia superueniens nequitia iustitiae opera deleuit: ita nihil officiunt peccata uetera correcto, quia superueniens iustitia labem uitae prioris aboleuit. Is enim quem facti sui poenitet, errorem suum pristinum intelligit; ideoque Graeci melius et significantius g-metanoian dicunt, quam nos latine possimus resipiscentiam dicere. Resipiscit enim, ac mentem suam quasi ab insania recipit, quem errati piget; castigatque seipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius uiuendum: tum illud ipsum maxime cauet, ne rursus in eosdem laqueos inducatur. Denique muta quoque animalia, cum fraude capiuntur, si aliquo se modo in fugam extricauerint, fiunt postmodum cautiora, uitantque semper ea omnia, in quibus dolos insidiasque senserunt. Sic hominem poenitentia cautum ac diligentem facit ad euitanda peccata, in quae semel fraude deciderit. Nemo enim potest esse tam prudens, tam circumspectus, ut non aliquando labatur. Et idcirco Deus imbecillitatem nostram sciens, pro sua pietate aperuit homini portum salutis; ut huic necessitati, cui fragilitas nostra subiecta est, medicina poenitentiae subueniret. Ergo quicumque aberrauerit, referat pedem, seque quamprimum recipiat ac reformet: "Sed reuocare gradum, superasque euadere ad auras, Hoc opus, hic labor est". Degustatis enim male iucundis uoluptatibus, uix diuelli ab his possunt: facilius recta sequerentur, si earum suauitates non attigissent. Sed si eripiant se malae seruituti, condonabitur his omnis error, si errorem suum uita meliore correxerint. Nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit: scit enim ille omnia, in cuius conspectu uiuimus, nec si uniuersos homines celare possumus, Deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum. Exhortationes suas Seneca mirabili sententia terminauit. «Magnum, inquit, nescio quid, maiusque quam cogitari potest, numen est, cui uiuendo operam damus. Huic nos approbemus. Nam nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus Deo.» Quid uerius dici potest ab eo qui Deum nosset, quam dictum est ab homine uerae religionis ignaro? Nam et maiestatem Dei expressit, maiorem esse dicendo, quam ut eam cogitatio mentis humanae capere posset; et ipsum ueritatis attigit fontem, sentiendo uitam hominum superuacuam non esse, ut Epicurei uolunt, sed Deo ab his operam uiuendo dari, siquidem iuste ac pie uixerint. Potuit esse uerus Dei cultor, si quis illi monstrasset; ac contempsisset profecto Zenonem, et magistrum suum Sotionem, si uerae sapientiae ducem nactus esset. «Huic nos, inquit, approbemus.» Coelestis prorsus oratio, nisi antecederet ignorantiae confessio; nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus Deo.» Nullus ergo mendacio, nullus dissimulationi locus est; quia parietibus oculi hominum submouentur: Dei autem diuinitas nec uisceribus submoueri potest, quominus totum hominem perspiciat, et norit. Idem in eiusdem operis primo: «Quid agis, inquit? quid machinaris? quid abscondis? Custos te tuus sequitur; alium tibi peregrinatio subduxit, alium mors, alium ualetudo: haeret hic, quo carere numquam potes. Quid locum abditum legis, et arbitros remoues? Putas tibi contigisse, ut oculos omnium effugias? demens! Quid tibi prodest non habere conscium habenti conscientiam?» Non minus mirabiliter de conscientia et Deo Tullius. «Meminerit, inquit, Deum se habere testem; id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit Deus ipse diuinius.» Item cum de iusto ac bono uiro loqueretur: «Itaque talis uir, inquit, non modo facere, sed ne cogitare quidem quidquam audebit, quod non audeat praedicare.» Purgemus igitur conscientiam, quae oculis Dei peruia est; et, ut ait idem, «semper ita uiuamus, ut rationem reddendam nobis arbitremur;» putemusque nos momentis omnibus non in aliquo ut ille dixit, orbis terrae theatro ab hominibus, sed desuper spectari ab eo, qui et iudex, et testis idem futurus est; cui rationem uitae reposcenti, actus suos inficiari non licebit. Ergo satius est aut effugere conscientiam, aut nos ipsos ultro aperire animum, et perniciem rescissis uulneribus effundere: quibus nemo alius mederi potest, nisi solus ille, qui gressum claudis, uisum caecis reddidit, maculata membra purgauit, mortuos excitauit. Ille ardorem cupiditatis extinguet, extirpabit libidines, inuidiam detrahet, iram mitigabit. Ille reddet ueram et perpetuam sanitatem. Appetenda est haec omnibus medicina, quoniam maiori periculo uexatur anima, quam corpus; et quamprimum latentibus morbis adhibenda curatio est. Neque enim si utatur aliquis oculorum acie clara, membris omnibus integris, firmissima totius corporis ualetudine; tamen eum dixerim sanum, si efferatur ira, superbia tumidus infletur, libidini seruiat, cupiditatibus inardescat: sed eum potius, qui ad alienam felicitatem non attollat oculos, opes non admiretur, alienam mulierem sancte uideat, nihil omnino appetat, non concupiscat alienum, non inuideat ulli, non fastidiat quemquam; sit humilis, misericors, beneficus, mitis, humanus; pax in animo eius perpetua uersetur. Ille homo sanus, ille iustus, ille perfectus est. Quisquis igitur his omnibus praeceptis coelestibus obtemperauerit, hic cultor est uerus Dei, cuius sacrificia sunt, mansuetudo animi, et uita innocens, et actus boni. Quae omnia qui exhibet, toties sacrificat, quoties bonum aliquid ac pium fecerit. Deus enim non desiderat uictimam, neque muti animalis, neque mortis ac sanguinis, sed hominis et uitae. Ad quod sacrificium neque uerbenis opus est, neque februis, neque cespitibus, quae sunt utique uanissima: sed iis quae de intimo pectore proferuntur. Itaque in aram Dei, quae uere maxima est, et quae in corde hominis collocata, coinquinari non potest sanguine, iustitia imponitur, patientia, fides, innocentia, castitas, abstinentia. Hic est uerissimus ritus: haec illa lex Dei, ut a Cicerone dictum est, praeclara et diuina, semper quae recta et honesta iubet, uetat praua et turpia; cui parentem sanctissimae ac certissimae legi, iuste ac legitime necesse est uiuere. Cuius legis pauca equidem capita posui, quod sum pollicitus ea tantummodo esse dicturum, quae summum fastigium uirtuti et iustitiae imponerent. Si quis uolet caetera omnia comprehendere, ex fonte ipso petat, unde ad nos riuus iste manauit. [6,25] CAPUT XXV. Nunc de sacrificio ipso pauca dicemus. «Ebur, inquit Plato, non castum donum Deo.» Quid ergo? Picta scilicet ex texta pretiosa? Immo uero non castum donum Deo, quidquid surripi, quidquid corrumpi potest. Sed sicut hoc uidit, non oportere uiuenti offerre aliquid, quod sit ex mortuo corpore; cur illud non uidit, non debere incorporali corporale munus offerri? Quanto melius Seneca, et uerius? «Vultisne uos, inquit, Deum cogitare magnum et placidum, et maiestate leni uerendum amicum, et semper in proximo? Non immolationibus et sanguine multo colendum (quae enim ex trucidatione immerentium uoluptas est?): sed mente pura, bono honestoque proposito. Non templa illi congestis in altitudinem saxis extruenda sunt: in suo cuique consecrandus est pectore.» Vestes igitur, gemmas, et caetera, quae habentur in praetio, si quis putet Deo chara, is plane, quid sit Deus, nescit, cui putat uoluptati esse eas res, quas etiam homo si contempserit, iure laudabitur. Quid ergo castum, quid Deo dignum, nisi quod ipse in illa diuina lege sua poposcit? Duo sunt, quae offerri debeant, donum, et sacrificium: donum in perpetuum, sacrificium ad tempus. Verum apud istos, qui nullo modo rationem diuinitatis intelligunt, donum est, quidquid auro argentoque fabricatur; item quidquid purpura et serico texitur. Sacrificium est uictima, et quaecumque in ara cremantur. Sed utroque non utitur Deus; quia et ipse incorruptus est, et illud totum corruptibile. Itaque Deo utrumque incorporale offerendum est, quo utitur. Donum est integritas animi; sacrificium, laus, et hymnus. Si enim Deus non uidetur, ergo his rebus coli debet, quae non uidentur. Nulla igitur alia religio est uera, nisi quae uirtute ac iustitia constat. Quomodo autem Deus iustitia hominis utatur, intellectu facile est. Si enim iustus fuerit homo, accepta immortalitate, in aeternum Deo seruiet. Homines autem non nisi ad iustitiam nasci, cum philosophi ueteres, tum etiam Cicero suspicatur. Disserens enim de legibus: «Sed omnium, inquit, quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi nos ad iustitiam esse natos.» Id ergo solum Deo exhibere atque offerre debemus, ad quod capiendum nos ipse generauit. Hoc autem duplex sacrificii genus quam sit uerissimum, Trismegistus Hermes idoneus testis est; qui nobiscum, id est, cum prophetis, quos sequimur, tam uerbis quam re congruit; sicque de iustitia locutus est: «Hoc uerbum, o fili, adora et cole.» Cultus autem Dei unus est, malum non esse. Item in illo sermone perfecto, cum exaudisset Asclepium quaerentem a filio suo, utrum placeret patri eius offerri thus, et alios odores ad sacrificium Dei, exclamauit: «Bene, bene ominare, o Asclepi. Est enim maxima impietas, tale quid de uno illo ac singulari bono in animum inducere. Haec et his similia huic non conueniunt. Omnium enim quaecumque sunt, plenus est, et omnium minime indigens. Nos uero gratias agentes adoremus. Huius enim sacrificium, sola benedictio.» Et recte. Verbo enim sacrificari oportet Deo; siquidem Deus uerbum est, ut ipse confessus est. Summus igitur colendi Dei ritus est, ex ore iusti hominis ad Deum directa laudatio: quae tamen ipsa ut Deo sit accepta, et humilitate, et timore, et deuotione maxima opus est; ne quis forte integritatis et innocentiae fiduciam gerens, tumoris et arrogantiae crimen incurrat, eoque facto gratiam uirtutis amittat. Sed ut sit Deo carus, omnique macula careat, misericordiam Dei semper imploret, nihilque aliud precetur, nisi peccatis suis ueniam, licet nulla sint. Si quid aliud desiderauerit, non est opus dicto scienti quid uelimus. Si quid ei boni euenerit, gratias agat; si quid mali, satisfaciat, et id sibi ob peccata sua euenisse fateatur; et nihilominus etiam in malis gratias agat, et in bonis satisfaciat: ut idem sit semper, et stabilis, et immutabilis et inconcussus. Nec tantum hoc in templo putet sibi esse faciendum, sed et domi, et in ipso etiam cubili suo. Secum denique habeat Deum semper in corde suo consecratum; quoniam ipse est Dei templum. Quod si Deo, patri ac domino, hac assiduitate, hoc obsequio, hac deuotione seruierit, consummata et perfecta iustitia est; quam qui tenuerit, hic (ut ante testati sumus) Deo paruit, hic religioni atque suo officio satisfecit.