[5,0] LIBER QUINTUS. DE IUSTITIA. [5,1] CAPUT PRIMUM. Non est apud me dubium, Constantine Imperator Maxime, quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et huius immensi rector asseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis (ut sunt nimia superstitione impatientes), insectetur etiam maledictis, et uix lecto fortasse principio, affligat, proiiciat, execretur; seque inexpiabili scelere contaminari atque astringi putet, si haec aut legat patienter, aut audiat. Ab hoc tamen, si fieri potest, humanitatis iure postulamus, ut non prius damnet, quam uniuersa cognouerit. Nam si sacrilegis, et proditoribus, et ueneficis potestas defendendi sui datur, nec praedamnari quemquam incognita causa licet: non iniuste petere uidemur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum. Sed noui hominum pertinaciam: nunquam impetrabimus. Timent enim ne a nobis reuicti, manus dare aliquando, clamante ipsa ueritate cogantur. Obstrepunt igitur, et intercedunt ne audiant; et oculos suos opprimunt, ne lumen uideant, quod offerimus. Quo plane ipsi diffidentiam suae perditae rationis ostendunt, cum neque cognoscere; neque congredi audent, quia sciunt se facile superari. Et idcirco disceptatione sublata, Pellitur e medio sapientia, ui geritur res, ut ait Ennius; et quia student damnare tamquam nocentes, quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt. Quasi uero maior iniquitas sit, probatam innocentiam damnasse, quam inauditam. Sed, ut dixi, uerentur, ne si audierint, damnare non possint. Et ideo cultores Dei summi, hoc est iustos homines torquent, interficiunt, exterminant; nec causas odiorum reddere ipsi possunt, qui tam uehementer oderunt: quia ipsi errant, irascuntur iis qui ueram uiam sequuntur, et cum corrigere se possint, errores suos insuper crudelibus factis coaceruant, innocentium cruore maculantur, et dicatas Deo mentes euisceratis corporibus extorquent. Cum talibus nunc congredi et disputare contendimus, hos ad ueritatem ab inepta persuasione traducere, qui sanguinem facilius hauserint, quam uerba iustorum. Quid igitur? Operamne perdemus? Minime. Nam si lucrari hos a morte, ad quam concitatissime tendunt, non potuerimus; si ab illo itinere deuio ad uitam lucemque reuocare, quoniam ipsi saluti suae repugnant: nostros tamen confirmabimus, quorum non est stabilis, ac solidis radicibus fundata et fixa sententia. Nutant enim plurimi, ac maxime qui litterarum aliquid attigerunt. Nam et in hoc philosophi, et oratores, et poetae sunt, perniciosi quod incautos animos facile irretire possunt suauitate sermonis, et carminum dulci modulatione currentium. Mella sunt haec uenenum tegentia. Ob eamque causam uolui sapientiam cum Religione coniungere, ne quid studiosis inanis illa doctrina possit officere; ut iam scientia litterarum non modo nihil noceat Religioni atque iustitiae, sed etiam prosit quamplurimum, si is, qui eas didicerit, sit in uirtutibus instructior, et in ueritate sapientior. Praeterea, etiamsi nulli alii, nobis certe proderit: delectabit se conscientia, gaudebitque mens in ueritatis se luce uersari; quod est animae pabulum, incredibili quadam iucunditate perfusum. Verum non est desperandum. Fortasse Non canimus surdis. Nec enim in tam malo statu res est, ut desint sanae mentes, quibus et ueritas placeat, et monstratum sibi rectum iter et uideant, et sequantur. Circumlinatur modo poculum coelesti melle sapientiae, ut possint ab imprudentibus amara remedia sine offensione potari; dum illiciens prima dulcedo acerbitatem saporis asperi, sub praetextu suauitatis occultat. Nam haec in primis causa est, cur apud sapientes, et doctos, et principes huius saeculi Scriptura sancta fide careat, quod Prophetae communi ac simplici sermone, ut ad populum, sunt locuti. Contemnuntur itaque ab iis, qui nihil audire, uel legere, nisi expolitum ac disertum uolunt; nec quidquam haerere animis eorum potest, nisi quod aures blandiori sono mulcet. Illa uero, quae sordida uidentur, anilia, inepta, uulgaria existimantur. Adeo nihil uerum putant, nisi quod auditu suaue est; nihil credibile, nisi quod potest incutere uoluptatem: nemo rem ueritate ponderat, sed ornatu. Non credunt ergo diuinis, quia fuco carent; sed ne illis quidem, qui ea interpretantur, quia sunt et ipsi, aut omnino rudes, aut certe parum docti. Nam ut plane sint eloquentes, perraro contingit; cuius rei causa in aperto est. Eloquentia enim saeculo seruit; populo se iactare, et in rebus malis placere gestit: si quidem ueritatem saepius expugnare conatur, ut uim suam monstret; opes expetit, honores concupiscit, summum denique gradum dignitatis exposcit. Ergo haec quasi humilia despicit, acarna tanquam contraria sibi fugit; quippe quae publico gaudeat, et multitudinem celebritatemque desideret. Eo fit, ut sapientia et ueritas idoneis praeconibus indigeat. Et si qui forte litteratorum se ad eam contulerunt, defensioni eius non suffecerunt. Ex iis, qui mihi noti sunt, Minucius Felix non ignobilis inter causidicos locifuit. Huius liber, cui Octauio titulus est, declarat, quam idoneus ueritatis assertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset. Septimius quoque Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus: sed in eloquendo parum facilis, et minus comptus, et multum obscurus fuit. Ergo ne hic quidem satis celebritatis inuenit. Unus igitur praecipuus, et clarus extitit Cyprianus, quoniam et magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat, et admodum multa conscripsit in suo genere miranda. Erat enim ingenio facili, copioso, suaui, et (quae sermonis maxima est uirtus) aperto, ut discernere nequeas, utrumne ornatior in eloquendo, an felicior in explicando, an potentior in persuadendo fuerit. Hic tamen placere ultra uerba sacramentum ignorantibus non potest, quoniam mystica sunt, quae locutus est, et ad id praeparata, ut a solis fidelibus audiantur. Denique a doctis huius saeculi, quibus forte scripta eius innotuerunt, derideri solet. Audiui ego quemdam hominem sane disertum, qui eum immutata una littera Coprianum uocaret; quasi qui elegans ingenium, et melioribus rebus aptum, ad aniles fabulas contulisset. Quod si accidit hoc ei, cuius eloquentia non insuauis est, quid tandem putemus eis accidere, quorum sermo ieiunus est et ingratus; qui neque uim persuadendi, neque subtilitatem argumentandi, neque ullam prorsus acerbitatem ad reuincendum habere potuerunt? [5,2] CAPUT II. Ergo quia defuerunt apud nos idonei peritique doctores, qui uehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem ueritatis ornate copioseque defenderent: prouocauit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi ueritatem. Omitto eos, qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. Ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem, contigissetque ut eodem tempore Dei templum euerteretur: duo extiterunt ibidem, qui iacenti atque abiectae ueritati, nescio utrum superbius, an importunius insultarent; quorum alter antistitem se philosophiae profitebatur: uerum ita uitiosus, ut continentiae magister, non minus auaritia, quam libidinibus arderet, in uictu tam sumptuosus, ut in schola uirtutis assertor, parcimoniae paupertatisque laudator, in palatio peius coenaret, quam domi. Tamen uitia sua capillis et pallio, et (quod maximum est uelamentum) diuitiis praetegebat; quas ut augeret, ad amicitias iudicum miro ambitu penetrabat, eosque sibi repente auctoritate falsi nominis obligabat; non modo ut eorum sententias uenderet, uerum etiam ut confines suos, quos sedibus agrisque pellebat, a suo repetendo hac potentia retardaret. Hic uero, qui suas disputationes moribus destruebat, uel mores suos disputationibus arguebat, ipse aduersus se grauis censor, et accusator acerrimus, eodem ipso tempore, quo iustus populus nefarie lacerabatur, tres libros euomuit contra Religionem nomenque christianum: professus ante omnia philosophi officium esse erroribus hominum subuenire, atque illos ad ueram uiam reuocare; id est, ad cultus deorum, quorum numine ac maiestate (ut ille dicebat) mundus gubernetur, nec pati homines imperitos quorumdam fraudibus illici, ne simplicitas eorum praedae ac pabulo sit hominibus astutis. Itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, ut praeferret non uidentibus lumen sapientiae, non modo ut susceptis deorum cultibus resanescant, sed etiam ut, pertinaci obstinatione deposita, corporis cruciamenta deuitent, neu saeuas membrorum lacerationes frustra perpeti uelint. Ut autem appareret cuius rei gratia opus illud elaborasset, effusus est in principum laudes; quorum pietas et prouidentia (ut quidem ipse dicebat) cum in caeteris rebus, tum praecipue in defendendis deorum religionibus claruisset: consultum esse tandem rebus humanis, ut cohibita impia et anili superstitione, uniuersi homines legitimis sacris uacarent, ac propitios sibi deos experirentur. Ubi autem religionis eius, contra quam perorabat, infirmare uoluit rationem, ineptus, uanus, ridiculus apparuit; quia grauis ille consultor utilitatis alienae, non modo quid oppugnaret, sed etiam quid loqueretur nesciebat. Nam si qui nostrorum affuerunt, quamuis temporis gratia conticerent, animo tamen derisere, utpote cum uiderent hominem profitentem se illuminaturum alios, cum ipse caecus esset; reducturum alios ab errore, cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret; eruditurum alios ad ueritatem, cuius ille ne scintillam quidem unam uidisset aliquando, quippe cum sapientiae professor, profligare sapientiam niteretur. Omnes tamen id arguebant quod illo potissimum tempore id operis esset aggressus, quo furebat odiosa crudelitas. O philosophum adulatorem, ac tempori seruientem! Verum hic pro sua uanitate contemptus est; qui et gratiam, quam sperauit, non est adeptus, et gloria quam captauit, in culpam reprehensionemque conuersa est. Alius eamdem materiam mordacius scripsit, qui erat tum e numero iudicum, et qui auctor in primis faciendae persecutionis fuit: quo scelere non contentus, etiam scriptis eos, quos afflixerat, insecutus est. Composuit enim libellos duos, non contra Christianos, ne inimice insectari uideretur, sed ad Christianos, ut humane ac benigne consulere putaretur. in quibus ita falsitatem Scripturae sacrae arguere conatus est, tanquam sibi esset tota contraria; nam quaedam capita, quae repugnare sibi uidebantur, exposuit, adeo multa, adeo intima enumerans, ut aliquando ex eadem disciplina fuisse uideatur. Quod si fuit, quis eum Demosthenes poterit ab impietate defendere? qui religionis cui fuerat assensus, et fidei cuius nomen induerat et sacramenti quod acceperat, proditor factus est? nisi forte casu in manus eius diuinae litterae inciderunt. Quae igitur temeritas erat id audere dissoluere, quod illi nemo interpretatus est? Bene, quod aut nihil didicit, aut nihil intellexit. Tantum enim abest a diuinis litteris repugnantia, quantum ille abfuit a fide et ueritate: praecipue tamen Paulum Petrumque lacerauit, caeterosque discipulos, tanquam fallaciae seminatores, quos eosdem tamen rudes et indoctos fuisse testatus est; nam quosdam eorum piscatorio artificio fecisse quaestum: quasi aegre ferret, quod illam rem non Aristophanes aliquis aut Aristarchus commentatus sit. [5,3] CAPUT III. Abfuit ergo ab his fingendi uoluntas et astutia, quoniam rudes fuerunt. Aut quis possit indoctus apta inter se et cohaerentia fingere, cum philosophorum doctissimi Plato, et Aristoteles, et Epicurus, et Zeno, ipsi sibi repugnantia et contraria dixerint? Haec est enim mendaciorum natura, ut cohaerere non possint. Illorum autem traditio, quia uera est, quadrat undique, ac sibi tota consentit; et ideo persuadet, quia constanti ratione suffulta est. Non enim quaestus et commodi gratia religionem istam commenti sunt; quippe qui, et praeceptis, et re ipsa, eam uitam secuti sunt, quae et uoluptatibus caret et omnia quae habentur in bonis spernit; et qui non tantum pro fide mortem subierint, sed etiam morituros esse se, et scierint, et praedixerint, et postea uniuersos, qui eorum disciplinam secuti essent, acerba et nefanda passuros. Ipsum autem Christum affirmauit a Iudaeis fugatum, collecta nongentorum hominum manu, latrocinia fecisse. Quis tantae auctoritati audeat repugnare? Credamus hoc plane; nam fortasse hoc illi in somnis Apollo aliquis nuntiauit. Tot semper latrones perierunt, et quotidie pereunt; utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam, non dicam deus, sed homo appellatus est? Verum tu forsitan ex eo credidisti, quia uos homicidam Martem consecrastis, ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Areopagitae in crucem sustulissent. Idem cum facta eius mirabilia destrueret, nec tamen negaret, uoluit ostendere, Apollonium uel paria, uel etiam maiora fecisse. Mirum quod Apuleium praetermisit, cuius solent, et multa, et mira memorari. Cur igitur, o delirum caput, nemo Apollonium pro Deo colit? nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus, cum quo te in sempiternum uerus Deus puniet. Si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui (ut describis) cum Domitianus eum punire uellet, repente in iudicio non comparuit, quam ille, qui et comprehensus est, et cruci affixus. Atenim ex hoc ipso fortasse insolentiam Christi uoluit arguere, quod Deum se constituerit, ut ille uerecundior fuisse uideatur, qui cum maiora faceret, ut hic putat, tamen id sibi non arrogauerit. Omitto nunc ipsa opera comparare, quia in secundo et superiore libro de fraude, ac praestigiis artis magicae dixi. Nego esse quemquam qui non optet in primis id sibi post mortem contingere, quod etiam reges maximi concupiscunt. Cur enim sibi homines sepulcra magnifica, cur statuas, cur imagines comparant? cur aliquibus claris factis, aut etiam pro ciuibus morte suscepta, student opiniones hominum promereri? Cur denique ipse ingenii tui monimentum, hac detestabili stultitia tanquam coeno aedificatum, constituere uoluisti, nisi quod immortalitatem de memoria nominis speras? Stultum igitur est, id putare Apollonium noluisse, quod optaret utique, si posset; quia nemo est qui immortalitatem recuset, maxime cum eum dicas, et adoratum esse a quibusdam sicut deum, et simulacrum eius sub Herculis Alexicaci nomine constitutum, ab Ephesiis etiam nunc honorari. Non potuit ergo post mortem deus credi, quia et hominem, et magum fuisse constabat; et ideo alieni nominis titulo affectauit diuinitatem, quia suo nec poterat, nec audebat. Noster uero et potuit deus credi, quia magus non fuit; et creditus est, quia uere fuit. Non, inquit, hoc dico, idcirco Apollonium non haberi deum, quia noluerit: sed ut appareat nos sapientiores esse, qui mirabilibus factis non statim fidem diuinitatis adiunximus, quam uos, qui ob exigua portenta deum credidistis. Non est mirum, si tu, qui a Dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intelligis eorum quae legisti; cum Iudaei, qui a principio prophetas lectitauerant, quibusque sacramentum Dei fuerat assignatum, tamen quid legerent, ignorauerint. Disce igitur, si quid tibi cordis est, non solum idcirco a nobis Deum creditum Christum, quia mirabilia fecit, sed quia uidimus in eo facta esse omnia, quae nobis annuntiata sunt uaticinio prophetarum. Fecit mirabilia: magum putassemus, ut et uos nunc putatis, et Iudaei tunc putauerunt, si non illa ipsa facturum Christum prophetae omnes uno spiritu praedicassent. Itaque Deum credimus, non magis ex factis operibusque mirandis, quam ex illa ipsa cruce, quam uos sicut canes lambitis: quoniam simul et illa praedicta est. Non igitur suo testimonio (cui enim de se dicenti potest credi?), sed prophetarum testimonio, qui omnia, quae fecit ac passus est, multo ante cecinerunt, fidem diuinitatis accepit; quod neque Apollonio, neque Apuleio, neque cuiquam magorum potuit, aut potest aliquando contingere. Cum igitur talia ignorantiae suae deliramenta fudisset, cum ueritatem penitus excidere connisus esset, ausus est libros suos nefarios, ac Dei hostes, g-philalehtheis annotare. O caecum pectus! o mentem Cimmeriis (ut aiunt) tenebris atriorem! Discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui niues atramentum fuerunt. Atqui eadem caecitas est, et uero falsitatis, et mendacio ueritatis nomen imponere. Videlicet homo subdolus uoluit lupum sub ouis pelle celare, ut fallaci titulo posset irretire lectorem. Verum esto, inscitia hoc, non malitia feceris. Quam tandem nobis attulisti ueritatem? nisi quod assertor deorum, eos ipsos ad ultimum prodidisti. Prosecutus enim summi Dei laudes, quem regem, quem maximum, quem opificem rerum, quem fontem bonorum, quem parentem omnium, quem factorem altoremque uiuentium confessus es, ademisti Ioui tuo regnum, eumque summa potestate depulsum in ministrorum numerum redegisti. Epilogus itaque te tuus arguit stultitiae, uanitatis, erroris. Affirmas enim deos esse; et illos tamen subiicis et mancipas ei Deo, cuius religionem conaris euertere. [5,4] CAPUT IV. Ii ergo de quibus dixi, cum, praesente me, ac dolente, sacrilegas suas litteras explicassent, et illorum superba impietate stimulatus, et ueritatis ipsius conscientia, et (ut ego arbitror) Deo, suscepi hoc munus, ut omnibus ingenii mei uiribus accusatores iustitiae refutarem: non ut contra hos scriberem, qui paucis uerbis obteri poterant; sed ut omnes, qui ubique idem operis efficiunt, aut effecerunt, uno semel impetu profligarem. Non dubito enim, quin et alii plurimi, et multis in locis, et non modo graecis, sed etiam latinis litteris, monimentum iniustitiae suae struxerint: quibus singulis quoniam respondere non poteram, sic agendam mihi hanc causam putaui, ut et priores cum omnibus suis scriptis peruerterem, et futuris omnem facultatem scribendi aut respondendi amputarem. Praebeant modo aures: efficiam profecto ut quicumque ista cognouerit, aut suscipiat quod ante damnauit, aut, quod est proximum, deridere aliquando desistat. Quanquam Tertullianus eamdem causam plene perorauerit in eo libro cui Apologetico nomen est: tamen, quoniam aliud est accusantibus respondere, quod in defensione aut negatione sola positum est, aliud instituere, quod nos facimus, in quo necesse est doctrinae totius substantiam contineri, non defugi hunc laborem, ut implerem materiam, quam Cyprianus non executus est in ea oratione, qua Demetrianum (sicut ipse ait) oblatrantem atque obstrepentem ueritati redarguere conatur: qua materia non est usus, ut debuit; non enim Scripturae testimoniis, quam ille utique uanam, fictam, commentitiamque putabat, sed argumentis et ratione fuerat refellendus. Nam cum ageret contra hominem ueritatis ignarum, dilatis paulisper diuinis lectionibus, formare hunc a principio tanquam rudem debuit, eique paulatim lucis principia monstrare, ne toto lumine obiecto caligaret. Nam sicut infans solidi ac fortis cibi capere uim non potest ob stomachi teneritudinem, sed liquore lactis ac mollitudine alitur, donec, firmatis uiribus, uesci fortioribus possit: ita et huic oportebat, quia nondum poterat capere diuina, prius humana testimonia offerri, id est, philosophorum et historicorum, ut suis potissimum refutaretur auctoribus. Quod quia ille non fecit, raptus eximia eruditione diuinarum litterarum, ut iis solis contentus esset, quibus fides constat, accessi Deo inspirante, ut ego facerem, et simul ut uiam caeteris ad imitandum pararem. Ac si hortatu nostro docti homines ac diserti huc se conferre coeperint, et ingenia sua uimque dicendi in hoc ueritatis campo iactare maluerint, euanituras breui religiones falsas, et occasuram esse omnem philosophiam nemo dubitauerit, si fuerit omnibus persuasum, cum hanc solam religionem, tum etiam solam ueram esse sapientiam. Sed euagatus sum longius quam uolebam. [5,5] CAPUT V. Nunc reddenda est de iustitia proposita disputatio: quae aut ipsa est summa uirtus, aut fons est ipsa uirtutis; quam non modo philosophi quaesierunt, sed poetae quoque, qui et priores multo fuerunt, et ante natum philosophiae nomen pro sapientibus habebantur. Hi plane intellexerunt abesse hanc a rebus humanis, eamque finxerunt offensam uitiis hominum, cessisse e terra, in coelumque migrasse; atque ut doceant, quid sit iuste uiuere, (solent enim praecepta per ambages dare) a Saturni temporibus, quae illi uocant aurea, repetunt exempla iustitiae, narrantque in quo statu fuerit humana uita, dum illa in terra moraretur. Quod quidem non pro poetica fictione, sed pro uero habendum est. Saturno enim regnante, nondum deorum cultibus institutis, nec adhuc ulla gente ad diuinitatis opinionem consecrata, Deus utique colebatur. Et ideo non erant neque dissensiones, neque inimicitiae, neque bella. Nondum uesanos rabies nudauerat enses, ut Germanicus Caesar in Arataeo loquitur carmine: Nec consanguineis fuerat discordia nota. Immo ne alienigenis quidem: sed neque ulli omnino gladii, qui nudarentur, fuerunt. Quis enim praesente ac uigente iustitia, aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quidquam concupisceret? Malebant tenui contenti uiuere cultu, ut Cicero in suo narrat, quod est proprium nostrae religionis. Ne signare quidem, aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant. Quippe cum Deus communem omnibus terram dedisset, ut communem degerent uitam, non ut rabida et furens auaritia sibi omnia uendicaret, nec ulli deesset quod omnibus nasceretur. Quod poetae dictum sic accipi oportet, non ut existimemus nihil omnino tum fuisse priuati, sed more poetico figuratum; ut intelligamus, tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent, nec soli absconditis incubarent, sed pauperes ad communionem proprii laboris admitterent. Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant. Nec mirum, cum promptuaria iustorum benigne paterent omnibus; nec auaritia intercipiens beneficia diuina, famem sitimque uulgo faceret: sed omnes aequaliter abundarent, cum habentes non habentibus large copioseque donarent. Sed postquam Saturnus a filio pulsus, in Latiumque delatus est, Arma Iouis fugiens, et regnis exsul ademptis; cum iam populus uel noui regis metu, uel sua sponte deprauatus, Deum colere desiiset, regemque pro Deo habere coepisset; cum ipse propemodum parricida exemplo caeteris esset ad uiolandam pietatem: Deseruit propere terras iustissima uirgo; sed non, ut ait Cicero: Et Iouis in regno, coelique in parte resedit. Quomodo enim poterat in eius regno residere, aut commorari, qui patrem regno expulit, bello persecutus est, exsulem toto orbe iactauit? Ille malum uirus serpentibus addidit atris, Praedarique lupos iussit: id est, odium, et inuidiam, et dolum hominibus inseuit, ut tam essent, quam serpentes, uenenati, tam rapaces quam lupi. Quod quidem uere faciunt ii qui iustos ac fideles Deo persequuntur, dantque iudicibus saeuiendi aduersus innoxios potestatem. Fortasse aliquid eiusmodi Iupiter fecerit, ad expunandam tollendamque iustitiam; et idcirco efferasse serpentes, ac lupos acuisse tradatur. Tum belli rabies, et amor successit habendi. Neque immerito. Sublata enim Dei religione, boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. Sic hominibus intercidit communitas uitae, et diremptum est foedus societatis humanae. Tum inter se manus conserere coeperunt, et insidiari, et gloriam sibi ex humano sanguine comparare. [5,6] CAPUT VI. Quorum omnium malorum fons cupiditas erat: quae scilicet ex contemptu uerae maiestatis erupit. Non tantum enim, non participabant alios ii quibus aliquid affluebat: sed aliena quoque rapiebant, in priuatum lucrum trahentes omnia, et quae antea in usus hominum etiam singuli laborabant, in paucorum domos conferebantur. Ut enim seruitio caeteros subiugarent, in primis necessaria uitae subducere et colligere coeperunt, eaque firmiter conclusa seruare, ut beneficia coelestia facerent sua; non propter humanitatem, quae nulla in ipsis erat, sed ut omnia cupiditatis et auaritiae instrumenta corraderent. Leges etiam sibi nomine iustitiae iniquissimas iniustissimasque sanxerunt quibus rapinas et auaritiam suam contra uim multitudinis tuerentur. Tantum igitur auctoritate, quantum uiribus, aut opibus, aut malitia praeualebant. Et quoniam nullum in his uestigium iustitiae fuit, cuius officia sunt humanitas, aequitas, misericordia, iam superba et tumida inaequalitate gaudebant; altioresque se caeteris hominibus, satellitum comitatu, et ferro, et insigni ueste faciebant. Hinc honores sibi, et purpuras, et fasces inuenerunt, ut securium gladiorumque terrore subnixi, quasi iure dominorum perculsis ac pauentibus imperarent. In hac conditione humanam uitam rex ille constituit, qui, debellato ac fugato parente, non regnum, sed impiam tyrannidem ui et hominibus armatis occupauit; et aureum illud iustumque saeculum sustulit, coegitque homines malos et impios fieri, uel ex hoc ipso, quod ipsos auertit a Deo ad se adorandum: quod terror insolentissimae potestatis expresserat. Quis enim non metueret eum, quem arma cingebant, quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat? aut cui parceret alieno, qui ne patri quidem suo pepercerat? Quem uero metueret, qui Titanum robustum et excellentem uiribus gentem bello uicerat, occidione deleuerat? Quid mirum, si omnis multitudo, insolito metu pressa, in unius adulationem concesserat? Hunc uerebantur, huic honorem maximum deferebant. Et quoniam mores ac uitia regis imitari, genus obsequii iudicatur, abiecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus uiderentur, si pie uiuerent. Sic assidua imitatione corrupti, diuinum fas reliquerunt; et paulatim male uiuendi consuetudo mos factus est. Nec iam quidquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit: sed explosa iustitia, et ueritatem secum trahens, reliquit hominibus errorem, ignorantiam, caecitatem. Imprudentes igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Iouis regnum. Si enim saeculo, quod uocant aureum, iustitia in terra fuit, a Ioue utique pulsa est, qui aureum saeculum commutauit. Saeculi autem commutatio, et expulsio iustitiae, nihil aliud, ut dixi, quam desertio diuinae religionis putanda est; quae sola efficit ut homo hominem carum habeat, eumque sibi fraternitatis uinculo sciat esse constrictum: siquidem pater idem omnibus Deus est, ut Dei, patrisque communis beneficia cum iis qui non habent, partiatur, nulli noceat, nullum premat, non fores claudat hospiti, non aurem precanti; sed sit largus, beneficus, liberalis, quas regias esse laudes Tullius existimauit. Haec est profecto iustitia, et hoc aureum saeculum, quod Ioue primum regnante corruptum, mox et ipso, et omni eius progenie consecrata, deorumque multorum suscepto cultu, fuerat omne sublatum. [5,7] CAPUT VII. Sed Deus, ut parens indulgentissimus, appropinquante ultimo tempore, nuntium misit, qui uetus illud saeculum fugatamque iustitiam reduceret; ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus. Rediit ergo species illius aurei temporis, et reddita quidem terrae, sed paucis assignata iustitia est; quae nihil aliud est, quam Dei unici pia et religiosa cultura. Sed moueat aliquem fortasse, cur si haec sit iustitia, non omni humano generi sit data; nec in eam multitudo uniuersa consenserit. Magnae hoc disputationis est, cur a Deo, cum iustitiam terrae daret, sit retenta diuersitas: quod et alio loco declaraui, et ubicumque oportune inciderit, explicabitur. Nunc designare id breuissime satis est: Virtutem aut cerni non posse, nisi habeat uitia contraria; aut non esse perfectam, nisi exerceatur aduersis. Hanc enim Deus bonorum ac malorum uoluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex bono; nec alterius ratio intelligi, sublato altero, potest. Deus ergo non exclusit malum, ut ratio uirtutis constare posset. Quomodo enim patientia uim suam nomenque retineret, si nihil esset, quod pati cogeremur? Quomodo laudem mereretur deuota Deo suo fides, nisi esset aliquis qui a Deo uellet auertere? Nam et ideo potentiores esse iniustos permisit, ut cogere ad malum possent; ideo plures, ut uirtus esset pretiosa, quae rara est. Quod quidem ipsum Quintilianus egregie ac breuiter ostendit in capite obuoluto. « Nam quae, inquit, uirtus esset innocentia, nisi laudem raritas dedisset? Verum quia natura sic comparatum est, ut odium, cupiditas, ira, in id, quod incubuerunt, agant caecos, supra hominem uidetur culpa uacare. Alioqui si natura pares omnibus affectus dedisset, pietas nihil erat. » Hoc quam uerum sit, docet necessitas ipsa rationis. Si enim uirtus est, malis ac uitiis fortiter repugnare, apparet sine malo ac uitio nullam esse uirtutem: quam Deus ut absolutam perfectamque redderet, retinuit id quod erat ei contrarium, cum quo depugnare posset. Agitata enim malis quatientibus, stabilitatem capit; et quanto frequenter impellitur, tanto firmiter roboratur. Haec nimirum causa efficit, ut quamuis sit hominibus missa iustitia, tamen aureum saeculum non esse dicatur; quia malum non sustulit, ut retineret diuersitatem, quae sacramentum diuinae religionis continet sola. [5,8] CAPUT VIII. Qui ergo putant iustum esse neminem, ante oculos habent iustitiam, sed eam nolunt cernere. Quid est enim, cur illam uel in carminibus, uel in omni sermone describant, conquerentes eius absentiam, cum sit facillimum bonos esse si uelint? Quid uobis inanem iustitiam depingitis, et optatis cadere de coelo, tanquam in aliquo simulacro figuratam? Ecce in conspectu uestro est: suscipite, si potestis, eamque in domicilio uestri pectoris collocate; nec difficile, aut alienum a temporibus existimetis. Estote aequi ac boni; et sequetur uos sua sponte iustitia, quam quaeritis. Deponite omnem malam cogitationem de cordibus uestris; et statim uobis illud tempus aureum reuertetur: quod aliter consequi non potestis, quam si Deum uerum colere coeperitis. Vos autem, manente cultu deorum, iustitiam desideratis in terra; quod fieri nullo pacto potest: sed ne tum quidem potuit, cum putatis; quia nondum natis diis istis, quos impie colitis, necesse est unius Dei cultum fuisse per terram: eius scilicet qui execratur malitiam, exigitque bonitatem; cuius templum est, non lapides, aut lutum, sed homo ipse, qui figuram Dei gestat. Quod templum non auri et gemmarum donis corruptibilibus, sed aeternis uirtutum muneribus ornatur. Discite igitur (si quid uobis reliquae mentis est) homines ideo malos et iniustos esse, quia dii coluntur; et ideo mala omnia rebus humanis quotidie ingrauescere, quia Deus huius mundi effector et gubernator derelictus est; quia susceptae sunt, contra quam fas est, impiae religiones; postremo, quia ne coli quidem, uel a paucis, Deum sinitis. Quod si solus Deus coleretur, non essent dissensiones et bella, cum scirent homines unius se Dei filios esse; ideoque diuinae necessitudinis sacro et inuiolabili uinculo copulatis, nullae fierent insidiae, cum scirent cuiusmodi poenas Deus animarum interfectoribus praepararet, qui clandestina scelera, et ipsas etiam cogitationes peruidet. Non essent fraudes, neque rapinae, si Deo praecipiente didicissent, et suo, et paruo esse contenti, ut fragilibus, et caducis, solida et aeterna praeferrent. Non essent adulteria, et stupra, et mulierum prostitutiones, si omnibus notum esset, damnari a Deo quidquid appetitur ultra generandi cupiditatem. Nec foeminam necessitas cogeret pudorem suum profanare, ut uictum sibi obscoenissimum quaerat; cum et mares libidinem continerent, et habentium pia et religiosa collatio non habentibus subueniret. Non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem Dei coniuraretur; si ab uniuersis fierent, quae unus noster populus operatur. Quam beatus esset, quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo, et pietas, et pax, et innocentia, et aequitas, et temperantia, et fides moraretur! Denique ad regendos homines non opus esset tam multis et tam uariis legibus, cum ad perfectam innocentiam Dei lex una sufficeret; neque carceribus, neque gladiis praesidium, neque terrore poenarum, cum praeceptorum coelestium salubritas humanis pectoribus infusa, ultro ad iustitiae opera homines erudiret. Nunc autem mali sunt ignoratione recti ac boni. Quod quidem Cicero uidit; disputans enim de legibus: « Sicut una, inquit, eademque natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret ac nititur: sic omnes homines inter se natura confusi, prauitate dissentiunt; nec se intelligunt esse consanguineos, et subiectos omnes sub unam eamdemque tutelam: quod si teneretur, deorum profecto uitam homines uiuerent. » Uniuersa igitur mala, quibus humanum genus seipsum inuicem conficit, iniustus atque impius deorum cultus induxit. Nec enim poterant retinere pietatem, qui communem omnium patrem Deum tanquam prodigi ac rebelles liberi abnegassent. [5,9] CAPUT IX. De sceleribus impiorum, et Christianorum cruciatibus. Nonnunquam tamen sentiunt se malos esse, et ueterum saeculorum statum laudant, et de suis moribus meritisque coniectant abesse iustitiam: quam obuersantem oculis suis non tantum non suscipiunt, nec agnoscunt, uerum etiam uiolenter oderunt, et persequuntur, et exterminare contendunt. Fingamus hanc interim non esse iustitiam, quam nos sequimur: quomodo, si illa uenerit, quam ueram putant, eam recipient, qui laniant et occidunt cos, quos et ipsi fatentur imitatores esse iustorum, quia bona operentur et iusta; cum, si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos iustitia non ueniret, cui nulla fuit alia causa linquendi terram, quam humani cruoris effusio. Quanto magis, cum pios interficiant, et ipsos iustitiae sectatores pro hostibus ducant; immo uero plus quam pro hostibus? quibus, utique cum animas eorum, et opes et liberos ferro et igni appetant, tamen parcitur uictis; et est locus inter arma clementiae: aut si adeo saeuire placuit, nihil plus in eos fit, quam ut occidantur, uel in seruitutem abducantur. Hoc uero inenarrabile est, quod fit aduersus eos qui malefacere nesciunt. Et nulli nocentiores habentur, quam qui sunt ex omnibus innocentes. Audent igitur homines improbissimi iustitiae facere mentionem, qui feras immanitate uincunt, qui placidissimum Dei gregem uastant, Lupi ceu Raptores atra in nebula, quos improba uentris Exegit caecos rabies. Verum hos non uentris, sed cordis rabies efferauit; nec atra in nebula, sed aperta praedatione grassantur; nec eos unquam conscientia scelerum reuocat, ne sanctum ac pium nomen iustitiae ore illo uiolent, quod cruore innocentium, tanquam rictus bestiarum madet. Huius tanti et tam pertinacis odii quam potissimum causam esse dicamus? Utrumne Veritas odium parit, ut ait poeta, quasi diuino spiritu instinctus? An erubescunt coram iustis et bonis esse nequam? an potius utrumque? Nam et ueritas ideo semper inuisa est, quod is, qui peccat, uult habere liberum peccandi locum; nec aliter se putat malefactorum uoluptate securius perfrui posse, quam si nemo sit, cui delicta non placeant. Ergo tanquam scelerum et malitiae suae testes extirpare funditus nituntur, et tollere, grauesque sibi putant, tanquam uita eorum coarguatur. Cur enim sint aliqui intempestiue boni, qui, corruptis moribus publicis, conuicium bene uiuendo faciant? Cur non omnes sint aeque mali, rapaces, impudici, adulteri, periuri, cupidi, fraudulenti? quin potius auferantur, quibus coram male uiuere pudet; qui peccantium frontem, etsi non uerbis, quia tacent, tamen ipso uitae genere dissimili feriunt et uerberant? Castigare enim uidetur quicumque dissentit. Nec est magnopere mirandum, si aduersus homines ista fiunt, cum aduersus ipsum Deum, propter eamdem causam, insurrexerit etiam populus in spe constitutus, nec Dei nescius; sequiturque iustos eadem necessitas, quae ipsum iustitiae uiolauit auctorem. Vexant ergo, et exquisitis poenarum generibus excruciant; parumque habent interficere quos oderunt, nisi etiam crudelitas corporibus illudat. Si qui autem doloris uel mortis metu, uel sua perfidia coeleste sacramentum deseruerint, et ad funesta sacrificia consenserint, eos laudant, et honoribus mactant, ut eorum exemplo caeteros illiciant. Qui autem magni aestimauerint fidem, cultoresque se Dei non abnegauerint, in eos uero totis carnificinae suae uiribus, ueluti sanguinem sitiant, incumbunt; et desperatos uocant, quia corporis suo minime parcunt: quasi quidquam desperatius esse possit, quam torquere ac dilaniare eum, quem scias esse innocentem. Adeo nec pudor ullus apud eos superest, a quibus abest omnis humanitas! Et retorquent in homines iustos conuicia sibi congruentia. Impios enim uocant, ipsi scilicet pii, et ab humano sanguine abhorrentes; cum si et actus suos considerent, et illorum quos tanquam impios damnant, iam intelligant, quam mendaces sint, et iis omnibus, quae aduersus bonos aut dicunt, aut faciunt, digniores. Non enim de nostro, sed ex illorum numero semper existunt, qui uias obsideant armati, maria praedentur; uel si palam grassari non licuit, uenena clam temperent; qui uxores necent, ut dotes earum lucrentur, aut maritos, ut adulteris nubant, qui natos ex se pueros aut strangulent, aut si nimium pii fuerint, exponant; qui libidines incestas, nec a filia, nec a sorore, nec a matre, nec a sacerdote contineant; qui aduersus ciues suos patriamque coniurent: qui nec culleum metuant; qui denique sacrilegia committant, et deorum, quos colunt, templa dispolient; et ut quae leuia sunt atque illis usitata dicamus, qui haereditates captent, testamenta supponant, iustos haeredes uel auferant, uel excludant; qui corpora sua libidinibus prostituant; qui denique immemores, quid nati sint, cum foeminis patientia certent; qui sanctissimam quoque corporis sui partem contra fas omne polluant et profanent; qui uirilia sua ferro metant; et, quod est sceleratius, ut sint religionis antistites; qui ne uitae quidem suae parcant, sed extinguendas publice animas suas uendant; si iudices sedeant, aut immeritos perdant mercede corrupti, aut noxios impune dimittant; qui coelum quoque ipsum ueneficiis appetant, tanquam illorum malitiam terra non capiat. Haec, inquam, et his plura scelera utique ab iis fiunt, qui deos colunt. Quis inter haec tot ac tanta iustitiae locus est? Et ego de multis collegi, non ut arguerem, sed ut ostenderem. Qui uolent scire omnia, Senecae libros in manum sumant, qui morum uitiorumque publicorum et descriptor uerissimus, et accusator acerrimus fuit. Sed et Lucilius tenebrosam istam uitam circumscripte breuiterque depinxit his uersibus: "Nunc uero a mane ad noctem, festo atque profesto Totus item pariterque die, populusque, patresque Iactare induforo se omnes; decedere nusquam, Uni se atque eidem studio omnes dedere et arti: Verba dare ut caute possint, pugnare dolose, Blanditia certare, bonum simulare uirum se, Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes". Nostro autem populo quid horum potest obiici, cuius omnis religio est, sine scelere ac sine macula uiuere? Cum igitur uideant, et se, ac suos ea quae diximus gerere, nostros autem nihil aliud operari, nisi aequum et bonum; poterant, si quid saperent, ex hoc intelligere, et illos qui bonum faciunt pios esse, et se impios, qui nefanda committunt: neque enim fieri potest, ut qui in omnibus uitae suae actibus non errant, in ipsa summa errent, hoc est in religione, quae rerum omnium caput est. Impietas enim suscepta in eo, quod est summum, per caetera uniuersa sequeretur. Eoque fieri non potest, ut ipsi, qui errant in omni uita, non et in religione fallantur: quoniam pietas in summo regulam tenens, tenorem suum seruaret in caeteris. Ita fit ut in utraque parte, de conditione rerum quae geruntur, qualis sit summa ipsa noscatur. [5,10] CAPUT X. Operae pretium est cognoscere illorum pietatem, ut ex iis, quae clementer ac pie faciunt, possit intelligi qualia sint quae ab his contra iura pietatis geruntur. Ac ne quem uidear inclementer incessere, aliquam mihi personam poeticam sumam, quae sit uel maximum pietatis exemplum. Apud Maronem rex ille, "Quo iustior alter Nec pietate fuit, nec bello maior et armis" (Virgile, Énéide, I, v. 544-545), quae nobis documenta iustitiae protulit? "Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris Inferias, caeso sparsurus sanguine flammas" (Virgile, Énéide, XI, V. 81-82). Quid potest esse hac pietate clementius, quam mortuis humanas uictimas immolare, et ignem cruore hominum tanquam oleo pascere? sed fortasse hoc non ipsius uitium fuerit, sed poetae, qui Insignem pietate uirum insigni scelere foedauerit. Ubi est igitur, o poeta, pietas illa quam saepissime laudas? "Ecce pius Aeneas Sulmone creatos Quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Ufens, Viuentes rapit, inferias quos immolet umbris, Captiuoque rogi perfundat sanguine flammas" (Virgile, Énéide, X, v. 516-519). Cur ergo dicebat eodem ipso tempore quo uinctos homines ad immolationem mittebat, Equidem et uiuis concedere uellem; cum quos uiuos habebat in potestate, uice pecudum iuberet occidi? Sed haec, ut dixi, culpa non illius fuit, qui litteras fortasse non didicerat, sed tua, qui cum esses eruditus, ignorasti tamen quid esset pietas, et illud ipsum, quod nefarie, quod detestabiliter fecit, pietatis esse officium credidisti. Videlicet ob hoc unum pius uocatur, quia patrem dilexit. Quid quod: Bonus Aeneas haud aspernanda precantes trucidauit; adiuratus enim per eumdem patrem, et per Spes surgentis Iuli, nequaquam pepercit, Furiis accensus et ira. Quisquamne igitur hunc putet aliquid in se uirtutis habuisse, qui et furore tamquam stipulo exarserit, et manium patris, per quem rogabatur, oblitus, iram fraenare nequiuerit? Nullo igitur modo pius, qui non tantum non repugnantes, sed etiam precantes interemit. Dicet hic aliquis: Quae ergo, aut ubi, aut qualis est pietas? Nimirum apud eos, qui bella nesciunt, qui concordiam cum omnibus seruant, qui amici sunt etiam inimicis, qui omnes homines pro fratribus diligunt; qui cohibere iram sciunt, omnemque animi furorem tranquilla moderatione lenire. Quanta igitur caligo, quanta tenebrarum et errorum nubes hominum pectora obduxit; qui cum se maxime pios putant, tum maxime fiunt impii! Quanto enim religiosus terrenis istis simulacris inseruiunt, tanto magis scelerati aduersus nomen uerae diuinitatis existunt. Itaque pro merito impietatis suae grauioribus malis saepe uexantur, quorum causam quia nesciunt, fortunae culpa omnis adscribitur: et locum inuenit Epicuri philosophia, nihil ad deos pertinere censentis; nec gratia eos tangi, nec ira moueri, quia et contemptores eorum saepe uideant beatos, et cultores saepe miseros. Quod eo fit; quia cum religiosi uideantur, et natura boni, nihil tale creduntur mereri, quale saepe patiuntur. Consolantur se tamen accusatione fortunae; nec sentiunt quod si esset ulla, cultoribus suis nunquam noceret. Merito igitur huiusmodi pietatem poena consequitur, et offensa diuinitas scelere hominum praue religiosorum graui eos infortunio mactat; qui licet sanctis moribus uiuant, in summa fide atque innocentia, tamen quia deos colunt, quorum ritus impios ac profanos Deus uerus odio habet, a iustitia, et a nomine uerae pietatis alieni sunt. Nec est difficile docere, cur deorum cultores boni et iusti esse non possint. Quomodo enim sanguine abstinebunt qui colunt cruentos deos, Martem atque Bellonam? quomodo aut parentibus parcent, qui expulsorem patris sui Iouem; aut natis ex se infantibus, qui Saturnum? quomodo pudicitiam tuebuntur, qui colunt deam nudam et adulteram, et quasi apud deos prostitutam? Quomodo se a rapinis et fraudibus abstinebunt, qui Mercurii furta nouerunt, docentis non fraudis esse decipere, sed astutiae? quomodo libidines coercebunt, qui Iouem, Herculem, Liberum, Apollinem, caeterosque uenerantur quorum adulteria, et stupra in mares et foeminas, non tantum doctis nota sunt, sed exprimuntur etiam in theatris, atque cantantur, ut sint omnibus notiora? Possuntne inter haec iusti esse homines, qui, etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad iniustitiam? Ad placandum enim Deum quem colas, iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari scias. Sic fit ut uitam colentium Deus pro qualitate nominis sui formet, quoniam religiosissimus est cultus, imitari. [5,11] CAPUT XI. De crudelitate gentilium in christianos. Is igitur hominibus, qui deorum suorum moribus congruunt, quia grauis est et acerba iustitia, eamdem impietatem suam, qua in caeteris rebus utuntur, aduersus iustos uiolenter exercent. Nec immerito a prophetis bestiae nominantur. Praeclare itaque Marcus Tullius: « Etenim si nemo est, inquit, quin emori malit, quam conuerti in aliquam figuram bestiae, quamuis hominis mentem sit habiturus; quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato? Mihi quidem tanto uidetur, quanto praestabilior est animus corpore. » Aspernantur itaque corpora belluarum, quibus sunt ipsi saeuiores; sibique adeo placent, quod homines nati sunt, quorum nihil, nisi lineamenta et summam figuram gerunt. Nam quis Caucasus, quae India, quae Hircania tam immanes, tam sanguinarias unquam bestias aluit? Quoniam ferarum omnium rabies usque ad uentris satietatem furit, fameque sedata, protinus conquiescit. Illa est uera bestia, cuius una iussione. Funditur ater ubique cruor --- Crudelis ubique Luctus, ubique pauor, et plurima mortis imago. Nemo huius tantae belluae immanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recubans, tamen per totum orbem dentibus ferreis saeuit; et non tantum artus hominum dissipat; sed et ossa ipsa comminuit, et in cineres furit, ne quis extet sepulturae locus; quasi uero id affectent, qui Deum confitentur, ut ad eorum sepulcra ueniatur, ac non ut ipsi ad Deum perueniant. Quaenam illa feritas, quae rabies, quae insania est, lucem uiuis, terram mortuis denegasse? Dico igitur nihil esse miserius iis hominibus, quos ministros furoris alieni, quos satellites impiae iussionis necessitas aut inuenit, aut fecit. Non enim honor ille, aut prouectio dignitatis fuit, sed hominis damnatio ad carnificinam, Dei uero ad poenam sempiternam. Quae autem per totum orbem singuli gesserint, enarrare impossibile est. Quis enim uoluminum numerus capiet tam infinita, tam uaria genera crudelitatis? Accepta enim potestate, pro suis moribus quisque saeuiit. Alii prae nimia timiditate plus ausi sunt, quam iubebatur: alii suo proprio aduersus iustos odio; quidam naturali mentis feritate; nonnulli ut placerent, et hoc officio uiam sibi ad altiora munirent. Aliqui ad occidendum praecipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui uniuersum populum cum ipso pariter conuenticulo concremauit. Sed hic quanto saeuior, tanto clementior inuenitur. Illud uero pessimum genus est, cui clementiae species falsa blanditur: ille grauior, ille saeuior est carnifex, qui neminem statuit occidere. Itaque dici non potest, huiusmodi iudices quanta et quam grauia tormentorum genera excogitauerint, ut ad effectum propositi sui peruenirent. Haec autem non tantum ideo faciunt, ut gloriari possint, nullum se innocentium peremisse (nam et ipse audiui aliquos gloriantes, quod administratio sua in hac parte fuerit incruenta), sed et inuidiae causa; ne aut ipsi uincantur, aut illi uirtutis suae gloriam consequantur. Itaque in excogitandis poenarum generibus, nihil aliud quam uictoriam cogitant. Sciunt enim certamen esse illud, et pugnam. Vidi ego in Bythynia praesidem gaudio mirabiliter elatum, tamquam barbarorum gentem aliquam subegisset; quod unus, qui per biennium magna uirtute restiterat, postremo cedere uisus esset. Contendunt igitur ut uincant, et exquisitos dolores corporibus immittunt, et nihil aliud deuitant, quam ut ne torti moriantur. Quasi uero mors tantummodo beatos faciat, ac non etiam tormenta, quae quanto fuerint grauiora, tanto maiorem uirtutis gloriam pariant. Illi autem pertinaci stultitia iubent, curam tortis diligenter adhiberi, ut ad alios cruciatus membra renouentur, et reparetur nouus sanguis ad poenam. Quid tam pium, tam beneficum, tam humanum fieri potest? non curassent tam sollicite, quos amarent. Haec est deorum disciplina. Ad haec opera cultores suos erudiunt; haec sacra desiderant. Quin etiam sceleratissimi homicidae contra pios iura impia condiderunt. Nam et constitutiones sacrilegae, et disputationes iurisperitorum leguntur iniustae. Domitius, de officio proconsulis libro septimo, rescripta principum nefaria collegit, ut doceret, quibus poenis affici oporteret eos qui se cultores Dei confiterentur. [5,12] CAPUT XII. Quid iis facias, qui ius uocant carnificinas ueterum tyrannorum aduersus innocentes rabide saeuientium? Et cum sint iniustitiae crudelitatisque doctores, iustos se esse tamen ac prudentes uideri uolunt, caeci et hebetes, et rerum et ueritatis ignari. Adeone uobis, o perditae mentes, inuisa iustitia est, ut eam summis sceleribus adaequetis? Adeone apud uos perit innocentia, ut ne morte quidem simplici dignam iudicetis? Sed supra omnia facinora habeatur, nullum facinus admittere, pectusque purum ab omni sceleris contagione praestare. Et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per uos benefacere uobiscum. Haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. Si uobis sapientes uidemur,imitamini: si stulti, contemnite, aut etiam ridete, si libet; nobis enim stultitia nostra prodest. Quid laceratis? quid affligitis? non inuidemus sapientiae uestrae. Hanc stultitiam malumus: hanc amplectimur. Hoc nobis credimus expedire, ut uos diligamus, et in uos ipsos, qui odistis, omnia conferamus. Est apud Ciceronem non abhorrens a uero locus, in ea disputatione, quae habetur a Furio contra iustitiam. « Quaero, inquit, si duo sint, quorum alter optimus uir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide; alter insignis scelere et audacia: et si in eo sit errore ciuitas, ut bonum illum uirum, sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate, ac fide; proque hac opinione omnium ciuium, bonus ille uir uexetur, rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur, uinciatur, uratur, exterminetur, egeat postremo, iure etiam optimo omnibus miserrimus esse uideatur: contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur; omnes ad cum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes denique copiae conferantur; uir denique optimus omnium existimatione, et dignissimus omni fortuna iudicetur: quis tandem erit tam demens, qui dubitet utrum se esse malit. » Profecto quasi diuinaret, quae nobis mala, et quomodo euentura essent propter iustitiam, hoc posuit exemplum. Haec enim populus noster patitur omnia, errantium prauitate. Ecce in eo est errore ciuitas, uel potius orbis ipse totus, ut bonos et iustos uiros, tamquam malos et impios, persequatur, excruciet, damnet, occidat. Nam quod ait, neminem esse tam dementem, qui dubitet utrum se esse malit; ille quidem, ut is qui contra iustitiam disserebat, hoc sensit, malle sapientem malum esse cum bona existimatione, quam bonum cum mala. A nobis autem absit haec amentia, ut falsum uero anteponamus. An boni nostri qualitas ex populi potius pendebit erroribus, quam ex conscientia nostra, et iudicio Dei? Aut aliqua nos illiciet umquam felicitas, ut non potius ueram bonitatem cum omni malo, quam falsam cum omni prosperitate malimus? "Sua sibi habeant regna reges, suas diuitias diuites" (ut loquitur Plautus), suam uero prudentium prudentes: relinquant nobis stultitiam nostram, quam uel ex hoc apparet esse sapientiam, quod eam nobis inuident. Quis enim stulto inuideat, nisi qui sit ipse stultissimus? Illi autem non sunt adeo stulti, ut stultis inuideant: sed ex eo, quod accurate, quod sollicite persequuntur, stultos non esse concedunt. Cur enim tam crudeliter saeuiant, nisi quia metuunt, ne in dies inualescente iustitia, cum diis suis cariosis relinquantur? Si ergo cultores deorum sapientes sunt, et nos stulti, quid metuant, ne sapientes illiciantur a stultis? [5,13] CAPUT XIII. Cum autem noster numerus semper de deorum cultoribus augeatur, nunquam uero, ne in ipsa quidem persecutione minuatur (quoniam peccare homines, et inquinari sacrificio possunt, auerti autem non possunt a Deo; ualet enim ui sua ueritas); quis est tandem tam excors tamque caecus, qui non uideat in utra sit parte sapientia? Sed illi malitia et furore caecantur, ne uideant; stultosque arbitrantur esse, qui cum habeant in sua potestate supplicia uitare, cruciari tamen et emori malunt; cum possint ex eo ipso peruidere non esse stultitiam, in quam tanta hominum millia per orbem totum una et pari mente consentiant. Si enim foeminae sexus infirmitate labuntur (nam interdum isti muliebrem aut anilem superstitionem uocant), uiri certe sapiunt. Si pueri, si adolescentes improuidi sunt per aetatem, maturi certe ac senes habent stabile iudicium. Si una ciuitas desipit, caeterae utique innumerabiles stultae esse non possunt. Si una prouincia, una natio prudentia caret, caeteras omnes habere intelligentiam recti necesse est. Cum uero ab ortu solis usque ad occasum lex diuina suscepta sit, et omnis sexus, omnis aetas et gens, et regio unis ac paribus animis Deo seruiant, eadem sit ubique patientia, idem contemptus mortis; intelligere debuerant aliquid in ea re esse rationis, quod non sine causa usque ad mortem defendatur; aliquid fundamenti ac solidatatis, quod eam religionem non tantum iniuriis ac uexatione non soluat, sed augeat semper, et faciat firmiorem. Nam et in hoc quoque malitia illorum conuincitur, qui euertisse se funditus religionem Dei opinantur, si homines inquinauerint; cum et Deo satisfacere liceat, et nullus sit tam malus Dei cultor, quin data facultate, ad placandum Deum reuertatur; et quidem deuotione maiori. Peccati enim conscientia et metus poenae religiosiorem facit; et semper multo firmior est fides quam reponit poenitentia. Si ergo ipsi, cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis, et sacrificiis, et odoribus placari eos credunt: quid est tandem, cur Deum nostrum tam immitem, tam implacabilem putent, ut uideatur is iam christianus esse non posse, qui diis eorum coactus inuitusque libauerit? nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos, ut sua sponte iam facere incipiant quod per tormenta fecerunt. Quis id officium libens obeat, quod ab iniuria coepit? Quis cum uideat laterum suorum cicatrices, non magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia, et impressas uisceribus suis notas gestet? Ita fit ut, data diuinitus pace, et qui fuerint auersi, redeant, et alius propter miraculum uirtutis nouus populus accedat. Nam cum uideat uulgus dilacerari homines uariis tormentorum generibus, et inter fatigatos carnifices inuictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, nec consensum tam multorum, nec perseuerantiam morientium uanam esse, nec ipsam patientiam sine Deo cruciatus tantos posse superare. Latrones et robusti corporis uiri eiusmodi lacerationes perferre nequeunt: exclamant, et gemitus edunt; uincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia. Nostri autem (ut de uiris taceam) pueri, et mulierculae, tortores suos taciti uincunt; et exprimere illis gemitum nec ignis potest. Eant Romani, et Mutio glorientur, aut Regulo: quorum alter necandum se hostibus tradidit, quod captiuum puduit uiuere; alter ab hostibus deprehensus, cum uideret se mortem uitare non posse, manum foco iniecit, ut pro facinore suo satisfaceret hosti, quem uoluit occidere, eaque poena ueniam, quam non meruerat, accepit. Ecce sexus infirmus, et fragilis aetas dilacerari se toto corpore urique perpetitur, non necessitate, quia licet uitare, si uellent, sed uoluntate, quia confidunt Deo. [5,14] CAPUT XIV. Sed haec est uera uirtus, quam philosophi quoque gloriabundi, non re, sed uerbis inanibus iactant, disserentes nihil esse tam congruens uiri sapientis grauitati atque constantiae, quam nullis tortoribus de sententia et proposito posse depelli; sed tanti esse cruciari et mori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus, aliquid faciat iniustum. Nisi forte delirare illis uidetur Flaccus in Lyricis, cum dicit: "Iustum, et tenacem propositi uirum, Non ciuium ardor praua iubentium, Non uultus instantis tyranni Mente quatit solida". Quo nihil uerius dici potest, si hoc ad eos referatur, qui nullos cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide iustitiaque declinent; qui non tyrannicas iussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus ueram et solidam libertatem constanti mente defendant; quae in hoc solo tuenda sapientia est. Quis enim tam insolens, tam elatus est, qui me uetet oculos in coelum tollere? Quis imponat mihi necessitatem, uel colendi quod nolim, uel quod uelim non colendi? Quid iam nobis ulterius relinquetur, si etiam hoc, quod uoluntate fieri oportet, libido extorquet aliena? nemo istud efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem doloremque uirtutis est. Quam constantiam si tenemus, cur stulti iudicamur, facientes ea quae philosophi laudant? Recte igitur Seneca incongruentiam hominibus obiectans, ait: Summa uirtus illis uidetur magnus animus. Et iidem eum, qui contemnit mortem, pro furioso habent, quod est utique summae peruersitatis. Sed ii uanarum religionum cultores eadem stultitia id obiiciunt, qua uerum Deum non intelligunt; quos Sibylla g-kohphous g-kai g-anoehtous uocat, surdos scilicet, et excordes, qui nec audiant diuina, nec sentiant: sed terram digitis suis imaginatam metuant, et adorent. [5,15] CAPUT XV. Quae uero causa sit, ut eos qui sapientes sunt, stultos putent, magna ratio est (nec enim frustra falluntur). Quae nobis diligenter est explicanda, ut errores suos tandem (si fieri possit) agnoscant. Iustitia suapte natura speciem quamdam stultitiae habet, quod ego et diuinis, et humanis testimoniis confirmare possum. Sed nihil fortasse apud istos agamus, nisi eos de suis doceamus auctoribus, non posse quemquam iustum esse, quod est coniunctum cum uera sapientia, nisi idem stultus esse uideatur. Carneades, Academicae sectae philosophus, cuius in disserendo quae uis fuerit, quae eloquentia, quod acumen, qui nescit, ipsum ex praedicatione Ciceronis intelliget, aut Lucilii, apud quem disserens Neptunus de re difficillima, ostendit non posse id explicari, nec si Carneadem ipsum Orcus remittat. Is, cum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset, disputauit de iustitia copiose, audiente Galba, et Catone censorio, maximis tunc oratoribus. Sed idem disputationem suam postridie contraria disputatione subuertit; et iustitiam, quam pridie laudauerat, sustulit, non quidem philosophi grauitate, cuius firma et stabilis debet esse sententia, sed quasi oratorio exercitii genere in utramque partem disserendi. Quod ille facere solebat, ut alios quidlibet afferentes posset refutare. Eam disputationem, qua iustitia euertitur, apud Ciceronem L. Furius recordatur: credo, quoniam de republica disserebat, ut defensionem laudationemque eius induceret, sine qua putabat regi non posse rempublicam. Carneades autem, ut Aristotelem refelleret ac Platonem iustitiae patronos, prima illa disputatione collegit ea omnia, quae pro iustitia dicebantur, ut posset illa, sicut fecit, euertere. Erat enim facillimum iustitiam radices non habentem labefactare, quia tum nulla in terra fuit, ut quid esset, aut qualis, a philosophis cerneretur. Atque utinam tot ac tales uiri, quantum eloquentiae quantumque animi, tantum etiam scientiae ad implendam defensionem summae uirtutis habuissent, cuius origo in religione, ratio in aequitate est! Sed ii, qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt. Volo autem prius circumscripte, ac breuiter, quid sit ostendere, ut intelligatur philosophos ignorasse iustitiam, nec id, quod minime nouerant, potuisse defendere. Iustitia quamuis omnes simul uirtutes amplectatur, tamen duae sunt omnium principales, quae ab illa diuelli separarique non possunt, pietas et aequitas. Nam fides, temperantia, probitas, innocentia, integritas, et caetera huiusmodi, uel natura, uel institutis parentum, possunt esse in iis hominibus qui iustitiam nesciunt, sicuti semper fuerunt. Nam Romani ueteres, qui iustitia gloriari solebant, iis utique uirtutibus gloriabantur, quae (ut dixi) proficisci a iustitia possunt, et ab ipso fonte secerni. Pietas uero et aequitas, quasi uenae sunt eius; his enim duobus fontibus constat tota iustitia. Sed caput eius et origo in illo primo est, in secundo uis omnis ac ratio. Pietas autem nihil aliud est quam Dei notio; sicut Trismegistus uerissime definiuit, ut alio loco diximus. Si ergo pietas est cognoscere Deum, cuius cognitionis haec summa est, ut eum colas, ignorat utique iustitiam, qui religionem Dei non tenet. Quomodo enim potest eam ipsam nosse, qui unde oriatur ignorat? Plato quidem multa de uno Deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum: sed nihil de religione; somniauerat enim Deum, non cognouerat. Quod si iustitiae defensionem uel ipse, uel quilibet alius implere uoluisset, in primis religiones deorum euertere debuit, quia contrariae sunt pietati. Quod quidem Socrates quia facere tentauit, in carcerem coniectus est; ut iam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus, qui iustitiam ueram defendere, Deoque singulari seruire coepissent. Altera est iustitiae pars aequitas: aequitatem dico non utique bene iudicandi, quod et ipsum laudabile est in homine iusto; sed se cum caeteris coaequandi, quam Cicero aequabilitatem uocat. Deus enim, qui homines generat, et inspirat, omnes aequos, id est pares esse uoluit. Eamdem conditionem uiuendi omnibus posuit, omnes ad sapientiam genuit, omnibus immortalitatem spopondit: nemo a beneficiis eius coelestibus segregatur. Nam sicut omnibus unicum suum lumen aequaliter diuidit, emittit omnibus fontes, uictum subministrat, quietem somni dulcissimam tribuit: sic omnibus aequitatem uirtutemque largitur. Nemo apud eum seruus est, nemo dominus. Si enim cunctis idem pater est, aequo iure omnes liberi sumus. Nemo Deo pauper est, nisi qui iustitia indiget; nemo diues, nisi qui uirtutibus plenus est; nemo denique egregius, nisi qui bonus et innocens fuerit; nemo clarissimus, nisi qui opera misericordiae largiter fecerit; nemo perfectissimus, nisi qui omnes gradus uirtutis impleuerit. Quare neque Romani, neque Graeci iustitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad diuites, ab humilibus ad potentes, a priuatis denique usque ad regum sublimissimas potestates. Ubi enim non sunt uniuersi pares, aequitas non est; et excludit inaequalitas ipsa iustitiam, cuius uis omnis in eo est, ut pares faciat eos, qui ad huius uitae conditionem pari sorte uenerunt. [5,16] CAPUT XVI. Duobus igitur illis iustitiae fontibus immutatis, omnis uirtus, et omnis ueritas tollitur, et ipsa iustitia remigrat in coelum. Ideo non est illud uerum bonum a philosophis repertum, quia ignorabant uel unde oriretur, uel quid efficeret; quod nullis aliis, praeterquam nostro populo reuelatum est. Dicet aliquis: Nonne sunt apud uos alii pauperes, alii diuites; alii serui, alii domini? Nonne aliquid inter singulos interest? nihil; nec alia causa est, cur nobis inuicem fratrum nomen impertiamus, nisi quia pares esse nos credimus. Nam cum omnia humana non corpore, sed spiritu metiamur, tametsi corporum sit diuersa conditio, nobis tamen serui non sunt; sed eos et habemus, et dicimus spiritu fratres, religione conseruos. Diuitiae quoque non faciunt insignes, nisi quod possunt bonis operibus facere clariores. Diuites sunt enim, non quia diuitias habent, sed quia utuntur illis ad opera iustitiae. Et qui pauperes uidentur, eo tamen diuites sunt, quia et non egent, et nihil concupiscunt. Cum igitur et liberi seruis, et diuites pauperibus humilitate animi pares simus, apud Deum tamen uirtute discernimur. Et tanto quisque sublimior est, quanto iustior. Si enim iustitia est, parem se etiam minoribus facere, quanquam hoc ipso praecellat, quod se inferioribus coaequauit; tamen si non tantum quasi parem, sed etiam quasi minorem se gesserit, utique multo altiorem dignitatis gradum, Deo iudice, consequetur. Nam profecto in hac uita saeculari, quoniam breuia et caduca sunt omnia, et praeferunt se alteris homines, et de dignitate contendunt: quo nihil foedius, nihil arrogantius, nihil a sapientis ratione semotius. Rebus enim coelestibus contraria sunt ista uniuersa terrena. Sicut enim sapientia hominum summa stultitia est apud Deum, stultitia autem (ut docui) summa sapientia est: sic Deo humilis et abiectus est, qui fuerit conspicuus et sublimis in terra. Nam ut taceam, quod haec praesentia terrae bona, quibus magnus honos tribuitur, uirtuti contraria sunt, et uigorem mentis eneruant; quae tandem potest firma esse nobilitas, quae opes, quae potentia, cum possit Deus reges quoque ipsos inferiores etiam infimis facere? Et ideo consulens nobis Deus, inter diuina praecepta illud praecipue posuit: Qui se extollit, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Cuius praecepti salubritas docet, quod qui se apud homines planum fecerit, humilemque praebuerit, hic apud Deum praecellens et insignis habeatur. Nec enim falsa est illa sententia, quae apud Euripidem fertur in hunc modum: "Quae hic mala putantur, haec sunt in coelo bona". [5,17] CAPUT XVII. Exposui causam cur philosophi nec inuenire iustitiam, nec defendere potuerunt. Nunc redeo ad id quod intenderam. Carneades ergo, quoniam erant infirma quae a philosophis afferebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellexit. Eius disputationis summa haec fuit: « Iura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet uaria pro moribus; et apud eosdem pro temporibus saepe mutata: ius autem naturale esse nullum: Omnes et homines, et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse iustitiam, aut si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens. » Et inferebat haec argumenta: « Omnibus populis qui florerent imperio, et Romanis quoque ipsis, qui totius orbis potirentur, si iusti uelint esse, hoc est, si aliena restituant, ad casas esse redeundum, et in egestate ac miseriis iacendum. » Tum omissis communibus ad propria ueniebat. « Bonus uir, inquit, si habeat seruum fugitiuum, uel domum insalubrem ac pestilentem, quae uitia solus sciat, et ideo proscribat ut uendat, utrumne profitebitur fugitiuum seruum ac pestilentem domum se uendere, an celabit emptorem? Si profitebitur, bonus quidem, quia non fallet: sed tamen stultus iudicabitur, quia uel paruo uendet, uel omnino non uendet. Si celauerit, erit quidem sapiens, quia rei consulet: sed idem malus, quia fallet. Rursus, si reperiat aliquem, qui aurichalcum se putet uendere, cum sit illud aurum, aut plumbum, cum sit argentum: tacebitne, ut id paruo emat, an indicabit, ut magno? Stultum plane uidetur, malle magno. » Unde intelligi uolebat, et eum, qui sit iustus ac bonus, stultum esse, et eum, qui sapiens, malum. Et tamen sine pernicie fieri posse, ut sint homines paupertate contenti. Transcendebat ergo ad maiora, in quibus nemo posset sine periculo uitae iustus esse. Dicebat enim: « Nempe iustitia est, hominem non occidere, alienum prorsus non attingere. Quid ergo iustus faciet, si forte naufragium fecerit, et aliquis imbecillior uiribus tabulam ceperit? Nonne illum tabula deturbabit, ut ipse conscendat, eaque nixus euadat; maxime cum sit nullus medio mari testis? Si sapiens est, faciet; ipsi enim pereundum est, nisi fecerit. Si autem mori maluerit, quam manus inferre alteri, iam iustus ille, sed stultus est, qui uitae suae non parcat, dum parcit alienae. Item, si acie suorum fusa, hostes insequi coeperint, et iustus ille nactus fuerit aliquem saucium equo insidentem, eine parcet, ut ipse occidatur, an deiiciet ex equo, ut ipse possit hostem effugere? Quod si fecerit sapiens, sed idem malus; si non fecerit, iustus, sed idem stultus sit necesse est. » Ita ergo iustitiam cum in duas partes diuisisset, alteram ciuilem esse dicens, alteram naturalem, utramque subuertit; quod illa ciuilis, sapientia sit quidem, sed iustitia non sit, naturalis autem illa, iustitia sit quidem, sed non sit sapientia. Arguta haec plane ac uenenata sunt, et quae Marcus Tullius non potuerit refellere. Nam cum faciat Laelium Furio respondentem, pro iustitiaque dicentem, irrefutata haec tanquam foueam praetergressus est; ut uideatur idem Laelius non naturalem, quae in crimen stultitiae uenerat, sed illam ciuilem defendisse iustitiam, quam Furius sapientiam quidem esse concesserat, sed iniustam [5,18] CAPUT XVIII. Quod ad praesentem disputationem pertinebat, ostendi quomodo iustitia similitudinem stultitiae gerat; ut appareat non sine causa decipi eos, qui putant, nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere uideantur, qualia ille proposuit. Nunc maius a me exigi sentio; ut ostendam, quare iustitiam Deus stultitiae specie conuolutam, ex oculis hominum uoluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius: qui profecto licet sapiens fuerit, ut uocabatur, patrocinari tamen uerae iustitiae nullo modo poterat, qui caput ipsum fontemque iustitiae non tenebat. Nobis autem facilior est ista defensio, quibus coelesti beneficio familiaris est ac penitus nota iustitia, quique illam non nomine, sed re, nouimus. Nam Plato et Aristoteles honesta quidem uoluntate iustitiam defendere cupierunt, effecissentque aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam, si uirtutem ingenii, diuinarum quoque rerum doctrina iuuisset. Itaque opus illorum inane atque inutile iacuit; nec cuiquam hominum persuadere potuerunt, ut eorum praescripto uiueret, quia fundamentum a coelo disciplina illa non habuit. Nostrum opus certius sit necesse est, quos Deus docuit. Illi enim depingebant uerbis, et imaginabantur iustitiam, quae in conspectu non erat; nec praesentibus exemplis confirmare poterant, quae afferebant. Responderi enim posset ab audientibus, non posse ita uiui, sicut illi sua disputatione praescriberent; adeo ut nulli adhuc extiterint, qui id genus uitae sequerentur. Nos autem non uerbis modo, sed etiam exemplis ex uero petitis, uera esse quae a nobis dicuntur ostendimus. Sensit igitur Carneades, quae sit natura iustitiae, nisi quod parum alte perspexit, stultitiam non esse: quanquam intelligere mihi uideor, qua mente id fecerit. Non enim uere existimauit eum stultum esse, qui iustus est: sed cum sciret non esse, et rationem tamen cur ita uideretur, non comprehenderet, uoluit ostendere latere in abdito ueritatem, ut decretum disciplinae suae tueretur: cuius summa sententia est, "Nihil percipi posse". Videamus ergo, utrumne iustitia foedus aliquod habere cum stultitia possit. Iustus, inquit, si aut equum saucio, aut tabulam naufrago non ademerit, ut ipse animam suam liberet, stultus est. Primum omnium, nego ullo modo fieri posse, ut homini, qui quidem uere iustus sit, eiusmodi casus eueniat; quia iustus neque cuiquam nato inimicus est, neque quidquam omnino appetit alienum. Cur enim nauiget, aut quid petat ex aliena terra, cui sufficit sua? Cur autem belligeret, ac se alienis furoribus misceat, in cuius animo pax cum hominibus perpetua uersetur? Scilicet peregrinis mercibus, aut humano sanguine delectabitur, qui nec lucrum sciat appetere, cui sufficit uictus; et non modo ipse caedem facere, sed interesse facientibus, ac spectare ducat nefas. Sed omitto ista; quoniam fieri potest, ut uel inuitus ad haec subeunda cogatur. Adeone ergo iustitiam, o Furi, uel potius, o Carneade, cuius est illa omnis oratio, tam inanem, tam superuacuam, tamque contemptam Deo putas, ut nihil possit, nihilque habeat in sese, quod ad custodiam sui ualeat? Sed uidelicet qui sacramentum hominis ignorant, ideoque ad hanc uitam temporalem referunt omnia, quanta sit uis iustitiae, scire non possunt. Nam et cum de uirtute disputant, quamuis intelligant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa; eius enim praemia, quae sunt aeterna et immortalia, nullo modo uident. Sic rebus omnibus ad hanc praesentem uitam relatis, uirtutem plane ad stultitiam redigunt; siquidem tantos huius uitae labores frustra et inaniter suscipit. Sed haec alio loco plenius. Interim de iustitia, ut coepimus, cuius tanta uis est, ut cum oculos in coelum sustulerit, a Deo mereatur omnia. Recte igitur Flaccus tantam esse dixit innocentiae uim, ut ad tutelam sui non egeat nec armis, nec uiribus, quacumque iter fecerit; "Integer uitae sceleris atque purus, Non eget Mauri iaculis, nec arcu, Nec uenenatis grauida sagittis, Fusce, pharetra: Siue per Syrtes iter aestuosas, Siue facturus per inhospitalem Caucasum, uel quae loca fabulosus Lambit Hydaspes". Non potest ergo fieri, quin hominem iustum inter discrimina tempestatum atque bellorum coelestis tutela custodiat; ac non, etiamsi cum parricidis et nocentibus nauiget, aut malis quoque parcatur, ut una iusta et innocens anima liberetur aut certe pereuntibus caeteris sola seruetur. Sed concedamus posse fieri, quod proponit philosophus; quid ergo iustus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium, aut in tabula naufragum? Non inuitus confiteor, morietur potius, quam occidet. Nec ideo tamen iustitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. Quid enim melius, quid carius esse homini debet, quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum, morique malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur. Stultitia est, inquit, alienae animae parcere cum pernicie suae. Num etiam pro amicitia perire, stultum iudicabis? Quid ergo illi familiares Pythagoraei laudantur a uobis, quorum alter se tyranno uadem mortis pro altero dedit, alter ad praestitutum tempus, cum iam sponsor eius duceretur, praesentiam sui fecit, eumque interuentu suo liberauit? quorum uirtus in tanta gloria non haberetur, quod alter pro amico, alter etiam pro fide mori uoluit, si stulti putarentur. Denique ob hanc ipsam uirtutem tyrannus his gratiam retulit, utrumque seruando, et hominis crudelissimi natura mutata est. Quin etiam deprecatus esse dicitur, ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tanquam stultos, sed tanquam bonos et sapientes uiros. Itaque non uideo, quare cum pro amicitia et fide mori, summa gloria computetur, non etiam pro innocentia perire, sit homini gloriosum. Ergo stultissimi sunt, qui nobis crimini dant, mori uelle pro Deo, cum ipsi eum, qui pro homine mori uoluit, in coelum summis laudibus tollant. Denique ut concludam disputationem, non posse eumdem iustum esse, ac stultum, eumdem sapientem, et iniustum, docet ipsa ratio. Qui enim stultus est, quid sit iustum ac bonum nescit; et ideo semper peccat. Ducitur enim quasi captiuus a uitiis; nec resistere ullo modo potest, quia caret uirtute, quam nescit. Iustus autem ab omni peccato se abstinet, quod aliter facere non potest, quam si habeat recti prauique notitiam. Rectum autem discernere a prauo quis potest, nisi sapiens? Ita fit, ut numquam possit esse iustus, qui stultus est, neque sapiens, qui fuerit iniustus. Quod si est uerissimum, manifestum est eum, qui aut naufrago tabulam, aut equum saucio non ademerit, stultum non esse; quia haec facere peccatum est, a quo se sapiens abstinet. Videri tamen et ipse confiteor, per hominum errorem ignorantium cuiusque rei proprietatem. Itaque omnis haec quaestio non tam argumentis, quam definitione dissoluitur. Stultitia igitur est in factis dictisque, per ignorantiam recti ac boni, erratio. Ergo stultus non est, qui ne sibi quidem parcit, dum ne noceat alteri, quod est malum. Quod quidem nobis et ratio, et ueritas ipsa praescribit. In omnibus enim uidemus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. Nocent igitur aliis, ut sibi prosint; nesciunt enim quia malum est, nocere. Homo uero, qui scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo, etiam cum incommodo suo, quod animal irrationale facere non potest; et ideo inter summas hominis uirtutes innocentia numeratur. Quibus rebus apparet sapientissimum esse, qui mauult perire ne noceat; ut id officium, quo a mutis discernitur, seruet. Nam qui uendentis errorem non redarguit, ut aurum paruo emat, aut qui non profitetur fugitiuum seruum, uel pestilentem se domum uendere, lucro et commodo suo consulens, non est ille sapiens, ut Carneades uideri uolebat, sed callidus et astutus. Calliditas autem et astutia in mutis quoque animalibus sunt, uel cum insidiantur aliis et dolo capiunt ut deuorent, uel cum insidias aliorum uario genere deludunt. Sapientia uero in hominem solum cadit. Sapientia est enim intelligentia uel ad bonum rectumque faciendum, uel ad abstinentiam dictorum factorumque improborum. Lucro autem nunquam sapiens studet, quia bona haec terrena contemnit; nec quemquam falli patitur, quia boni uiri officium est, errores hominum corrigere, eosque in uiam reducere. Siquidem socialis est hominis ac benefica natura, quo solo cognationem cum Deo habet. [5,19] CAPUT XIX. De uirtute, et Christianorum cruciatibus; ac de iure patris et domini. Sed nimirum haec causa efficit, ut stultus esse uideatur, qui egere aut mori malit, quam noceat, uel eripiat aliquid alteri, quod hominem morte deleri putant. Ex qua persuasione omnes tum uulgi, tum etiam philosophorum nascuntur errores. Si enim post mortem nihil sumus, profecto stultissimi est hominis non huic uitae consulere, ut sit quam diutina et commodis omnibus plena. Quod qui faciet, a iustitiae regula discedat necesse est. Si autem superest homini uita melior et longior, quod et philosophorum magnorum argumentis, et uatum responsis, et prophetarum diuinis uocibus discimus; hanc praesentem cum suis bonis contemnere, sapientis est, cuius omnis iactura immortalitate pensatur. Apud Ciceronem idem ille iustitiae defensor Laelius. « Vult, inquit, plane uirtus honorem; nec est uirtutis ulla alia merces. » Est plane, et quidem uirtute dignissima, quam tu, Laeli, nunquam poteras suspicari; nihil enim diuinarum noueras litterarum. Quam tamen illa, inquit, accipit facile, exigit non acerbe. Erras uehementer, si putas ab homine praemium solui posse uirtuti, cum ipse alio loco uerissime dixeris: « Huic tu uiro quas diuitias obiicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona diuina iudicat? » Quis ergo te sapientem, Laeli, putet, cum ipse tibi loquare contraria? et paulo post uirtuti adimas, quae dedisti? Sed uidelicet ignorantia ueri facit incertam labantemque sententiam. Deinde quid adiungis? « Sed si aut ingrati uniuersi, aut inuidi multi, aut inimici potentes suis uirtutem praemiis spoliant. » O quam fragilem, quam inanem uirtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest! Quae si bona sua diuina iudicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam inuidi, tam potentes, qui uirtutem spoliare ualeant iis bonis, quae fuerint in eam collata diuinitus? « Nae illa se, inquit, multis solatiis oblectat; maximeque suo decore seipsa sustentat. » Quibus solatiis? quo decore? cum in crimen saepe ueniat, et in poenam decor ille uertatur. Quid enim, si ut Furius dicebat, « rapiatur, uexetur, exterminetur; egeat, auferantur ei manus, effodiantur oculi, damnetur, uinciatur, uratur, miseris etiam modis necetur, » perdetne suum praemium uirtus? An potius peribit ipsa? Minime. Sed et mercedem suam Deo iudice accipiet, et uiuet, et semper uigebit. Quae si tollas, nihil potest in uita hominum tam inutile, tam stultum uideri esse, quam uirtus; cuius naturalis bonitas et honestas docere nos potest, animam non esse mortalem, diuinumque illi a Deo praemium constitutum. Sed idcirco uirtutem ipsam Deus sub persona stultitiae uoluit esse celatam, ut mysterium ueritatis ac religionis suae esset arcanum; ut has religiones, sapientiamque terrenam extollentem se altius, sibique multum placentem, uanitatis errorisque damnaret; ut proposita denique difficultate, angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublime perduceret. Docui, ut opinor, cur populus noster apud stultos stultus habeatur. Nam cruciari atque interfici malle, quam thura tribus digitis comprehensa in focum iactare, tam ineptum uidetur, quam in periculo uitae, alterius animam magis curare quam suam. Nesciunt enim quantum sit nefas adorare aliud praeterquam Deum, qui condidit coelum atque terram; qui humanum genus finxit, inspirauit, luce donauit. Quod si seruorum nequissimus habetur, qui dominum suum fuga deserit, isque uerberibus, et uinculis, et ergastulo, et cruce, et omni malo dignissimus iudicatur; et si filius eodem modo perditus atque impius existimatur qui patrem suum derelinquit, ne illi obsequatur, ob eamque causam dignus putatur, qui sit exhaeres, et cuius nomen in perpetuum de familia deleatur: quanto magis qui Deum deserit, in quem duo uocabula domini et patris aeque ueneranda conueniunt? Nam ille, qui seruum pretio comparat, quid in eum beneficii confert, praeter alimenta, quae illi utilitatis suae gratia subministrat? Et qui filium generat, non habet in potestate ut concipiatur, ut nascatur, ut uiuat. Unde apparet non esse illum patrem, sed tantummodo generandi ministrum. Quibus ergo suppliciis dignus est desertor eius, qui et dominus uerus, et pater est, nisi quae Deus ipse constituit? qui spiritibus iniustis aeternum parauit ignem; quod ipse per uates suos impiis ac rebellibus comminatur. [5,20] CAPUT XX. Discant igitur, et suarum et alienarum interfectores animarum, quam inexpiabile facinus admittant: primum, quod seipsos iugulant perditissimis daemonibus seruiendo, quos Deus in aeterna supplicia damnauit: deinde, quod nec ab aliis Deum coli patiuntur, sed auertere homines ad mortifera sacra contendunt; nitunturque summa diligentia, ne qua sit anima incolumis in terra, quae saluo statu suo spectet in coelum. Quid aliud dicam quam miseros, qui praedonum suorum instigationibus parent, quos deos esse opinantur? quorum neque conditionem, neque originem, neque nomina, neque rationem sciunt: sed inhaerentes persuasioni uulgari, libenter errant, et stultitiae suae fauent. A quibus si persuasionis eius rationem requiras, nullam possint reddere: sed ad maiorum iudicia confugiant, quod illi sapientes fuerint, illi probauerint, illi scierint, quid esset optimum; seque ipsos sensibus spoliant, ratione abdicant, dum alienis erroribus credunt. Sic impliciti rerum omnium ignorantia, nec se, nec deos suos norunt. Atque utinam soli errare, soli desipere uellent! Alios etiam in consortium mali sui rapiunt, quasi habituri solatium de perditione multorum. Sed haec ipsa ignoratio efficit, ut in persequendis sapientibus tam mali sint, fingantque se illis consulere, illos ad bonam mentem uelle reuocare. Num igitur hoc sermone, aut aliqua ratione reddita facere nituntur? Minime; sed ui atque tormentis. O mira, et caeca dementia! In iis putatur mala mens esse, qui fidem seruare conantur; in carnificibus autem bona. In iisne mala mens est, qui contra ius humanitatis, contra fas omne lacerantur? an potius in iis qui ea faciunt in corporibus innocentum, quae nec saeuissimi latrones, nec iratissimi hostes, nec immanissimi barbari aliquando fecerunt? Adeone etiam sibi mentiuntur, ut uicissim boni ac mali nomina transferant et immutent? Quid ergo non diem, noctem uocant? solem, tenebras? Alioquin eadem impudentia est, bonis malorum nomen imponere; sapientibus, stultorum; iustis, impiorum: quinimo, si qua illis fiducia est, uel in philosophia, uel in eloquentia, arment se, ac refellant haec nostra, si possunt: congrediantur cominus, et singula quaeque discutiant. Decet eos suscipere defensionem deorum suorum, ne, si nostra inualuerint (ut quotidie inualescunt), cum delubris ac ludibriis suis deserantur. Et quoniam ui nihil possunt (augetur enim religio Dei, quanto magis premitur) ratione potius et hortamentis agant. Procedant in medium pontifices, seu minores, seu maximi; flamines, augures, item reges sacrificuli, quique sunt sacerdotes et antistites religionum. Conuocent nos ad concionem: cohortentur ad suscipiendos cultus deorum; persuadeant multos esse quorum numine ac prouidentia regantur omnia: ostendant origines et initia sacrorum ac deorum, quomodo sint mortalibus tradita; qui fons, quae ratio sit, explicent; proferant, quae merces in cultu, quae poena in contemptu maneat, quare ab hominibus coli se uelint, quid illis, si beati sunt, humana pietas conferat. Quae omnia non asseueratione propria (nec enim ualet quidquam mortalis hominis auctoritas), sed diuinis aliquibus testimoniis confirment; sicuti nos facimus. Non est opus ui et iniuria, quia religio cogi non potest: uerbis potius quam uerberibus res agenda est, ut sit uoluntas. Distringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum uera est, afferatur. Parati sumus audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus; sicut ne saeuientibus quidem cedimus. Imitentur nos, et rationem rei totius exponant. Nos enim non illicimus, ut ipsi obiectant: sed docemus, probamus, ostendimus. Itaque nemo a nobis retinetur inuitus; inutilis est enim Deo, qui deuotione ac fide caret. Et tamen nemo discedit, ipsa ueritate retinente. Doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia ueritatis est, loquantur: hiscant, audeant (inquam) disputare nobiscum aliquid eiusmodi; iam profecto ab aniculis quas contemnunt, et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur. Cum enim sint peritisssimi, deorumque progeniem, et res gestas, et imperia, et interitus et sepulchra de libris nouerint; ipsosque ritus, quibus sunt initiati, uel ex rebus gestis hominum, uel ex casibus, uel etiam ex mortibus natos sciant: incredibilis dementia est, deos putare, quos fuisse mortales negare non audeant; uel si tam impudentes fuerint ut negent, suae illos ac suorum litterae coarguant, ipsa denique illos sacrorum initia conuincant. Sciant igitur uel ex hoc ipso, quantum intersit inter uerum et falsum, quando ipsi, cum sint eloquentes, persuadere non possunt; imperiti ac rudes possunt, quia res ipsa et ueritas loquitur. Quid ergo saeuiunt? ut stultitiam suam, dum minuere uolunt, augeant. Longe diuersa sunt carnificina et pietas; nec potest aut ueritas cum ui, aut iustitia cum crudelitate coniungi. Sed merito non audent de rebus quidquam docere diuinis, ne et a nostris derideantur, et a suis deserantur. Nam fere uulgus, cui simplex incorruptumque iudicium est, si mysteria illa cognoscat in memoriam mortuorum constituta, damnabit; aliudque uerius, quod colat, quaeret. Hinc fida silentia sacris instituta sunt ab hominibus callidis, ut nesciat populus quid colat. Cum autem nos in eorum doctrinis uersemur, cur nobis aut non credunt, qui utrumque nouimus; aut inuident, quia falsis uera praetulimus? Sed defendenda sunt, inquiunt, suscepta publice sacra. O quam honesta uoluntate miseri errant! Sentiunt enim, nihil esse in rebus humanis religione praestantius, eamque summa ui oportere defendi: sed ut in ipsa religione, sic in defensionis genere falluntur. Defendenda enim religio est, non occidendo, sed moriendo; non saeuitia, sed patientia; non scelere, sed fide: illa enim malorum sunt, haec bonorum. Et necesse est, bonum in religione uersari, non malum. Nam si sanguine, si tormentis, si malo religionem defendere uelis, iam non defendetur illa, sed polluetur, atque uiolabitur. Nihil est enim tam uoluntarium, quam religio, in qua si animus sacrificantis auersus est, iam sublata, iam nulla est. Recta igitur ratio est, ut religionem patientia uel morte defendas: in qua fides conseruata, et ipsi Deo grata est, et religioni addit auctoritatem. Nam si is, qui in hac terrestri militia regi suo fidem seruat in aliquo egregio facinore, si postea uixerit, acceptior fit et charior, si perierit, summam consequitur gloriam, quod pro duce suo mortem occubuerit: quanto magis imperatori omnium Deo fides seruanda est, qui non tantum uiuentibus, sed etiam mortuis praemium potest uirtutis exsoluere? Igitur Dei cultus, quoniam militia coelestis est, deuotionem maximam fidemque desiderat. Quomodo enim Deus aut amabit colentem, si ipse non ametur ab eo; aut quomodo praestabit precanti quidquid orauerit, cum ad precandum neque ex animo, neque obseruanter accedat? Isti autem, cum ad sacrificandum ueniunt, nihil intimum, nihil proprium diis suis offerunt; non integritatem mentis, non reuerentiam, non timorem. Peractis itaque sacrificiis inanibus, omnem religionem in templo, et cum templo, sicut inuenerant, relinquunt; nihilque secum ex ea neque afferunt, neque referunt. Inde est, quod eiusmodi religiones neque bonos facere possunt, neque firmae atque immutabiles esse. Traducuntur itaque ab his homines facile, quia nihil ibi ad uitam, nihil ad sapientiam, nihil ad fidem discitur. Quae est enim superstitio illorum deorum? quae uis? quae disciplina? quae origo? quae ratio? quod fundamentum? quae substantia? quo tendit? aut quid pollicetur, ut ab homine possit fideliter seruari, fortiterque defendi? In qua nihil aliud uideo, quam ritum ad solos digitos pertinentem. Nostra uero religio eo firma est, et solida, et immutabilis, quia iustitiam docet, quia nobiscum semper est, quia tota in animo colentis est, quia mentem ipsam pro sacrificio habet. Illic nihil exigitur aliud, quam sanguis pecudum, et fumus, et inepta libatio: hic, bona mens, purum pectus, innocens uita. Illuc ueniunt sine delectu adulterae impudicae, lenae procaces, obscoenae meretrices; ueniunt gladiatores, latrones, fures, uenefici, et precantur nihil aliud, quam ut scelera impune committant. Quid enim latro sacrificans, aut gladiator roget, nisi ut occidant? Quid uenenarius, nisi ut fallat? Quid meretrix, nisi ut plurimum peccet? Quid adultera, nisi ut mortem uiri optet, aut ut sua impudicitia celetur? Quid lena, nisi ut multos bonis exuat? Quid fur, nisi ut plura compilet? Hic uero etiam leui communique peccato locus est nullus. Et si quis ad sacrificium non integra conscientia uenerit, audit quae illi Deus comminetur, ille qui latebras cordis uidet, qui peccatis semper infestus est, qui exigit iustitiam, qui fidem poscit. Quis hic malae menti, aut malae preci locus est? At illi infelices, nec ex sceleribus suis intelligunt quam malum sit, quod colunt, quandoquidem flagitiis omnibus inquinati, ueniunt ad precandum; et se pie sacrificare opinantur, si cutem lauerint: tanquam libidines intra pectus inclusas ulli amnes abluant, aut ulla maria purificent. Quanto satius est mentem potius eluere, quae malis cupiditatibus sordidatur; et uno uirtutis ac fidei lauacro uniuersa uitia depellere? Quod qui fecerit, quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est. [5,21] CAPUT XXI. Isti autem, quia nesciunt, uel quid, uel quomodo sit colendum, caeci et imprudentes in contrarium cadunt. Adorant itaque hostes suos: latrones et interfectores suos uictimis placant; et animas suas cum thure ipso cremandas aris detestabilibus imponunt. Irascuntur etiam miseri, quod non similes alii pereant, incredibili mentium caecitate. Quid enim uideant, qui solem non uident? Quasi uero si dii essent, indigerent hominum auxilio, aduersus contemptores suos. Quid ergo nobis irascuntur, si illi nihil possunt? nisi, quod ipsi deos suos destruunt, de quorum potestate diffidunt, magis irreligiosi quam qui omnino non colunt. Cicero in suis Legibus, cum caste ad sacrificia praeciperet accedere, « Pietatem, inquit, adhibento; opes amouento: qui secus facit, Deus ipse uindex erit. « Recte hoc quidem. Neque enim fas est desperare de Deo, quem ideo colas, quia potentem putes. Nam quomodo uindicare iniuriam colentis se potest, si suam non potest? Libet igitur, ex his quaerere, cui potissimum praestare se putent, cogendo inuitos ad sacrificium. Ipsisne, quos cogunt? at non est beneficium, quod ingeritur recusanti. Sed consulendum est etiam nolentibus, quando quid sit bonum, nesciunt. Cur ergo tam crudeliter uexant, cruciant, debilitant, si saluos uolunt? aut unde pietas tam impia, ut eos miseris modis aut perdant, aut inutiles faciant, quibus uelint esse consultum? An uero diis praestant? at non est sacrificium, quod exprimitur inuito. Nisi enim sponte atque ex animo fiat, execratio est; cum homines proscriptione, iniuriis, carcere, tormentis adacti faciunt. Si dii sunt isti, qui sic coluntur, uel propter hoc solum colendi non sunt, quod sic coli uolunt; digni scilicet detestatione hominum, quibus cum lacrymis, cum gemitu, cum sanguine de membris omnibus fluente libatur. At nos contra non expetimus, ut Deum nostrum, qui est omnium, uelit, nolit, colat aliquis inuitus; nec, si non coluerit, irascimur. Confidimus enim maiestati eius, qui tam contemptum sui possit ulcisci, quam etiam seruorum suorum labores et iniurias. Et ideo cum tam nefanda perpetimur, ne uerbo quidem reluctamur: sed Deo remittimus ultionem; non ut ii faciunt, qui defensores deorum suorum uideri uolunt, et saeuiunt efferate aduersus non colentes. Ex quo intelligi datur, quam non sit bonum deos colere; quoniam bono potius adducendi homines ad bonum fuerant, non malo. Sed quia illud malum est, etiam officium eius bono caret. At enim puniendi sunt qui destruunt religiones. Num peius nos destruimus, quam natio Aegyptiorum, qui turpissimas bestiarum ac pecudum figuras colunt, quaedam etiam pudenda dictu tanquam deos adorant? Num peius quam iidem ipsi? qui, cum deos colere se dicant, tamen eos publice turpiterque derident; de quibus etiam mimos agi cum risu et uoluptate patiuntur. Qualis haec religio aut quanta maiestas putanda, quae adoratur in templis, illuditur in theatris? Et qui haec fecerint non poenas uiolati numinis pendunt, sed honorati etiam laudatique discedunt. Num peius nos destruimus, quam quidam philosophi, qui omnino nullos deos esse aiunt: sed omnia sua sponte esse nata, omnia fortuitu fieri quae geruntur? Num peius quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quidquam negant; neque irasci eos, neque gratia commoueri? Quibus dictis utique persuadent, colendos omnino non esse; siquidem nec colentes respiciunt, neque non colentibus irascuntur. Praeterea cum contra metus disserunt, nihil aliud efficere conantur, quam ut nemo deos timeat. Et haec tamen ab hominibus et audiuntur libenter, et disseruntur impune. [5,22] CAPUT XXII. Non ergo ideo aduersus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis: sed quia ueritas penes nos est, quae (ut est uerissime dictum) odium parit. Quid igitur existimabimus, nisi nescire illos quid patiantur? Pergitur enim caeco et irrationabili furore; quem nos uidemus, illi nesciunt. Non enim ipsi homines persequuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent: sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus ueritas et nota est, et inuisa, insinuant se mentibus eorum, et instigant nescios in furorem. Hi enim quamdiu pax est in populo Dei, fugitant iustos, et pauent; et cum corpora hominum occupant, animasque diuexant, adiurantur ab his, et nomine Dei ueri fugantur. Quo audito tremunt, exclamant, et uri se uerberarique testantur; et interroganti, qui sint quando uenerint, quomodo in hominem irrepserint, confitentur. Sic extorti et excruciati uirtute diuini nominis, exsolantur. Propter haec uerbera et minas, sanctos et iustos uiros semper oderunt. Et quia per se nocere his nihil possunt, publicis eos odiis persequuntur, quos sibi graues sentiunt; exercentque saeuitiam quam uiolentissime possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem, aut, si id efficere non quiuerint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere. Non me fugit quid responderi e contrario possit. Cur ergo Deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patitur; nec cultores suos aut uindicat, aut tuetur? Cur denique qui eum non colunt, et opulenti, et potentes, et beati sunt, et honoribus regnoque potiuntur; eosque ipsos ditioni suae ac potestati subiectos habent? Reddenda et huius rei ratio est, ne quid remaneat erroris. Nam in primis haec causa est cur existimetur religio Dei uim non habere, quod inducuntur homines specie terrenorum ac praesentium bonorum, quae ad curam mentis nullo modo pertinent: quibus quia carere iustos uident, et affluere iniustos, et Dei cultum inanem arbitrantur, in quo inesse illa non cernunt, et deorum ritus aestimant ueros, quoniam cultores eorum, et diuitiis, et honoribus, et regnis fruantur. Verum ii qui sunt in hac existimatione, non perspiciunt altius uim rationemque hominis; quae tota non in corpore, sed in mente est. Nihil enim uident amplius, quam uidetur, corpus scilicet; quod, quia oculis manuque tractabile est, imbecillum, fragile, mortale est; cuius sunt illa omnia bona, quae cupiditati, ac miraculo sunt, opes, honores, imperia, quoniam corpori afferunt uoluptates; et ideo tam caduca sunt quam corpus ipsum. Animus uero, in quo solo est homo, quoniam subiectus oculis non est, nec bona eius inspici possunt, quae in sola uirtute sunt posita; et ideo tam stabilis, et constans, et perpetuus sit necesse est, sicut ipsa uirtus, in qua est animi bonum. [5,23] CAPUT XXIII. Longum est uniuersas uirtutis species promere, ut de singulis doceam quam necesse sit sapientem ac iustum uirum longe ab illis bonis abhorrere; quibus quia fruuntur iniusti, deorum cultus ueri et efficaces esse creduntur. Quod ad praesentem pertinet quaestionem, satis est si ex una uirtute id probemus quod intendimus. Nempe magna et praecipua uirtus est patientia, quam pariter et uulgi uoces publicae, et philosophi, et oratores summis laudibus celebrant. Quod si negari non potest quin summa sit uirtus, necesse est iustum et sapientem uirum in potestate esse hominis iniusti, ut capiat patientiam. Patientia est enim malorum quae aut inferuntur, aut accidunt, cum aequanimitate perlatio. Ergo iustus ac sapiens, quia uirtutem capit, habet in se patientiam; qua carebit omnino, si nihil patietur aduersi. Contra, qui in rebus prosperis agit, impatiens est, et uirtute maxima caret. Impatientem dico, quia nihil patitur. Innocentiam quoque seruare non potest, quae et ipsa iusto et sapienti uiro propria uirtus est. Sed et nocet saepe, et concupiscit aliena, et rapit, quae cupierit, per iniuriam; quia uirtutis expers, uitio peccatoque subiectus est, et fragilitatis oblitus, animo insolenter elato tumet. Inde iniusti, ac Deum nescientes, et diuitiis, et potentia, et honoribus florent. Haec enim cuncta iniustitiae praemia sunt; quia et perpetua esse non possunt, et per cupiditatem uiolentiamque quaeruntur. Iustus uero ac sapiens, quia illa omnia humana (ut est a Laelio dictum) sua bona, diuina iudicat, nec alienum quidquam concupiscit, ne quem contra ius humanitatis laedat omnino, nec ullam potentiam honoremue desiderat, ne cui faciat iniuriam. Scit enim cunctos ab eodem Deo, et eadem conditione generatos, iure fraternitatis esse coniunctos. Sed et suo contentus, et paruo, quia fragilitatis suae memor, non amplius quaerit, quam unde uitam sustentet; et ex eo ipso, quod habuerit, impertit etiam non habenti, quia pius est: pietas autem summa uirtus est. Eo accedit, quod uoluptates caducas uitiosasque contemnit, quarum causa opes appetuntur; quoniam continens est, ac libidinum uictor. Idem nihil tumoris atque insolentiae gerens, non extollit se altius, nec erigit superbum caput: sed placidus, et concors et comis, et planus est, quia conditionem suam nouit. Cum ergo iniuriam nulli faciat, nec aliena cupiat, nec sua quoque, si ui auferantur, defendat: cum sciat etiam illatam iniuriam moderate ferre, quia uirtute praeditus est: necesse est iustum hominem subiectum esse iniusto, et contumeliis affici ab insipiente sapientem, ut et ille peccet, quia iniustus est, et hic in seruitutem abeat, quia iustus est. Si quis autem uolet scire plenius, cur malos et iniustos Deus potentes, beatos et diuites fieri sinat; pios contra, humiles, miseros, inopes esse patiatur: sumat eum Senecae librum cui titulus est: Quare bonis uiris multa mala accidant, cum sit prouidentia; in quo ille multa, non plane imperitia saeculari, sed sapienter ac pene diuinitus elocutus est. « Deus, inquit, homines pro liberis habet: sed corruptos et uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere, quia non putat emendatione sua dignos. Bonos autem, quos diligit, castigat saepius, et assiduis laboribus ad usum uirtutis exercet; nec eos caducis ac mortalibus bonis corrumpi ac deprauari sinit. » Unde nemini mirum debet uideri, si pro nostris saepe delictis castigamur a Deo. Imo uero, cum uexamur ac premimur, tum maxime gratias agimus indulgentissimo patri; quod corruptelam nostram non patitur longius procedere, sed plagis ac uerberibus emendat. Ex quo intelligimus esse nos Deo curae; quoniam, cum peccamus, irascitur. Nam cum posset populo suo, et opes, et regna largiri, sicut dederat ante Iudaeis, quorum nos successores ac posteri sumus; idcirco enim uoluit sub aliena ditione atque imperio degere, ne rerum prosperarum felicitate corruptus, in luxuriam laberetur, ac Dei praecepta contemneret, sicut illi maiores nostri, qui saepe terrenis ac fragilibus his bonis eneruati, aberrarunt a disciplina, et legis uincula ruperunt. Prouidit ergo, quatenus cultoribus suis praestaret quietem, si mandata seruassent, et tamen eos emendaret, si praeceptis non obtemperassent. Itaque ne tam corrumperentur otio, quam patres eorum licentia, premi eos uoluit ab iis, in quorum manibus eos collocauit, ut et labantes confirmet, et corruptos ad fortitudinem reparet, et fidos experiatur ac tentet. Quomodo enim potest imperator militum suorum probare uirtutem, nisi habuerit hostem? Et illi tamen aduersarius exurgit inuito, et quia mortalis est, et uinci potest. Deo autem quia repugnari non potest, ipse aduersarios nomini suo excitat, non qui contra ipsum Deum pugnent, sed contra milites eius, ut deuotionem ac fidem suorum uel probet, uel corroboret, donec pressurae uerberibus diffluentem colligat disciplinam. Est et alia causa cur aduersum nos persecutiones fieri sinat, ut Dei populus augeatur. Nec est difficile monstrare cur aut quomodo id fiat. Primum, fugantur a deorum cultibus plurimi, odio crudelitatis. Qui enim talia sacrificia non horreant? Deinde placet quibusdam uirtus ac fides ipsa. Nonnulli suspicantur, deorum cultum non sine causa malum putari a tam multis hominibus, ut emori malint quam id facere, quod alii faciunt, ut uiuant. Aliquis cupit scire quodnam sit illud bonum, quod ad mortem usque defenditur; quod omnibus, quae in hac uita iucunda sunt et chara, praefertur; a quo, nec bonorum, nec lucis amissio, nec dolor corporis, nec uiscerum cruciamenta deterrent. Valent haec plurimum. Sed illae maxime causae nostrorum numerum semper auxerunt. Audit circumstans populus inter ipsa tormenta dicentes, non sacrificare se lapidibus humana manu factis, sed Deo uiuo, qui sit in coelo. Multi hoc uerum esse intelligunt, et in pectus admittunt. Deinde, ut fieri solet in rebus incertis, dum inter se inuicem quaerunt, quae sit huius perseuerantiae causa, multa quae ad religionem pertinent, diuulgata ac per rumorem uicissim aucupata discuntur, quae quia bona sunt, placeant necesse est. Praeterea, ultio consecuta, sicut semper accidit, ad credendum uehementer impellit. Ne haec quidem leuis causa est, quod immundi daemonum spiritus, accepta licentia, multorum se corporibus immergunt; quibus postea eiectis, omnes qui resanati fuerint, adhaereant religioni, cuius potentiam senserunt. Hae tot causae in unum collatae magnam Deo multitudinem mirabiliter acquirunt. [5,24] CAPUT XXIV. Quidquid ergo aduersum nos mali principes moliuntur, fieri ipse permittit. Et tamen iniustissimi persecutores, quibus Dei nomen contumeliae ac ludibrio fuit, non se putent impune laturos, quia indignationis aduersus nos eius quasi ministri fuerunt. Punientur enim iudicio Dei, qui, accepta potestate, supra humanum modum fuerint abusi, et insultauerint etiam Deo superbius, eiusque nomen aeternum uestigiis suis subiecerint impie nefarieque calcandum. Propterea uindicaturum se in eos celeriter pollicetur, et exterminaturum bestias malas de terra. Sed idem, quamuis populi sui uexationes et hic in praesenti soleat uindicare; tamen iubet nos expectare patienter illum coelestis iudicii diem, quo ipse pro suis quemque meritis aut honoret, aut puniat. Quapropter non sperent sacrilegae animae contemptos et inultos fore, quos sic obterunt. Veniet, ueniet rabiosis et uoracibus lupis merces sua, qui iustas et simplices animas, nullis facinoribus admissis, excruciauerunt. Nos tantummodo laboremus, ut ab hominibus nihil aliud in nobis, nisi sola iustitia puniatur. Demus operam totis uiribus, ut mereamur a Deo simul, et ultionem passionis, et praemium.