Lactantius Diuinae Institutiones dedicationes LIBER I DE FALSA RELIGIONE Praefatio Magno et excellenti ingenio uiri cum se doctrinae penitus dedidissent quicquid laboris poterat impendi contemptis omnibus et priuatis et publicis actionibus ad inquirendae ueritatis studium contulerunt, existimantes multo esse praeclarius humanarum diuinarum que rerum inuestigare ac scire rationem quam struendis opibus aut cumulandis honoribus inhaerere: quibus rebus, quoniam fragiles terrenae que sunt et ad solius corporis pertinent cultum, nemo melior, nemo iustior effici potest. erant illi quidem ueritatis cognitione dignissimi, quoniam scire tanto opere cupiuerunt atque ita, ut eam rebus omnibus anteponerent - nam et abiecisse quosdam res familiares suas et renuntiasse uniuersis uoluptatibus constat, ut solam nudam que uirtutem nudi expediti que sequerentur, [et] tantum apud eos uirtutis nomen et auctoritas ualuit, ut in ipsa esse summi boni praemium iudicarent -, sed neque adepti sunt id quod uolebant et operam simul atque industriam perdiderunt, quia ueritas id est arcanum summi dei, qui fecit omnia, ingenio ac propriis sensibus non potest conprehendi: alioquin nihil inter deum hominem que distaret, si consilia et dispositiones illius maiestatis aeternae cogitatio adsequeretur humana. quod quia fieri non potuit ut homini per se ipsum ratio diuina notesceret, non est passus hominem deus lumen sapientiae requirentem diutius errare ac sine ullo laboris effectu uagari per tenebras inextricabiles: aperuit oculos eius aliquando et notionem ueritatis munus suum fecit, ut et humanam sapientiam nullam esse monstraret et erranti ac uago uiam consequendae inmortalitatis ostenderet. uerum quoniam pauci utuntur hoc caelesti beneficio ac munere, quod obuoluta in obscuro ueritas latet ea que uel contemptui doctis est, quia idoneis adsertoribus eget, uel odio indoctis ob insitam sibi austeritatem, quam natura hominum procliuis in uitia pati non potest - nam quia uirtutibus amaritudo permixta est, uitia uero uoluptate condita sunt, illa offensi, hac deleniti feruntur in praeceps et bonorum specie falsi mala pro bonis. amplectuntur -, succurrendum esse his erroribus credidi, ut et docti ad ueram sapientiam dirigantur et indocti ad ueram religionem. quae professio multo melior utilior gloriosior putanda est quam illa oratoria, in qua diu uersati non ad uirtutem, sed plane ad argutam malitiam iuuenes erudiebamus, multo que nunc rectius de praeceptis caelestibus disseremus, quibus ad cultum uerae maiestatis mentes hominum instituere possimus, nec tam de rebus humanis bene meretur qui scientiam bene dicendi adfert quam qui pie atque innocenter docet uiuere. idcirco apud Graecos maiore in gloria philosophi quam oratores fuerunt. illi enim recte uiuendi doctores sunt existimati, quod est longe praestabilius, quoniam bene dicere ad paucos pertinet, bene autem uiuere ad omnes. multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc maiore copia et facultate dicendi causam ueritatis peroremus. quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa, tamen claritate ac nitore sermonis inlustranda et quodammodo adserenda est, ut potentius in animos influat et ui sua instructa et luce orationis ornata. 1. de religione itaque nobis rebus que diuinis instituitur disputatio. nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi ueterani decursis operibus actionum suarum postremo se philosophiae tradiderunt eam que sibi requiem laborum iustissimam putauerunt, si animos suos in earum rerum quae inueniri non poterant inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi quam negotium quaesisse uideantur et quidem multo molestius quam in quo fuerant ante uersati, quanto iustius ego me ad illam piam ueram diuinam sapientiam quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suauia, facilia intellectu, honesta susceptu? et si quidam prudentes et arbitri aequitatis institutiones ciuilis iuris conpositas ediderunt, quibus ciuium dissidentium lites contentiones que sopirent, quanto melius nos et rectius diuinas institutiones litteris persequemur, in quibus non de stillicidiis aut aquis arcendis aut de manu conserenda, sed de spe, de uita, de salute, de inmortalitate, de deo loquemur, ut superstitiones mortiferas errores que turpissimos sopiamus? Omissis ergo terrenae huiusce philosophiae auctoribus nihil certi adferentibus adgrediamur uiam rectam. quos equidem si putarem satis idoneos ad bene uiuendum duces esse, et ipse sequerer et alios ut sequerentur hortarer: sed cum inter se magna concertatione dissideant se cum que ipsi plerumque discordent, apparet eorum iter nequaquam esse directum, siquidem sibi quisque ut est libitum proprias uias inpresserunt confusionem que magnam quaerentibus ueritatem reliquerunt. nobis autem qui sacramentum uerae religionis accepimus cum sit ueritas reuelata diuinitus, cum doctorem sapientiae ducem que uirtutis deum sequamur, uniuersos sine ullo discrimine uel sexus uel aetatis ad caeleste pabulum conuocamus: nullus enim suauior animo cibus est quam cognitio ueritatis. cui adserendae atque inlustrandae septem uolumina destinavimus, quamuis ea res infiniti sit paene operis et inmensi, ut si quis haec dilatare atque exsequi plenissime uelit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio. sed nos idcirco breviter omnia colligemus, quod ea quae adlaturi sumus tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse uideatur tam obscuram uideri hominibus ueritatem et iis praecipue qui sapientes uulgo putantur, uel quod tantummodo instituendi nobis homines erunt hoc est ab errore quo sunt implicati ad rectiorem uiam reuocandi. quod si fuerimus ut spero adsecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cuius haustu atque potu conceptam uisceribus sitim sedent ardorem que restinguant, erunt que illis omnia facilia prona manifesta, modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam legendi uel audiendi patientiam commodare. multi enim superstitionibus uanis pertinaciter inhaerentes obdurant contra manifestam ueritatem, non tam de suis religionibus quas praue adserunt bene meriti quam de se male. qui cum habeant iter rectum, deuios secuntur anfractus, planum deserunt, ut per praecipitium labantur, lucem relinquunt, ut in tenebris caeci ac debiles iaceant. his consulendum est, ne contra se pugnent uelint que se tandem ab inueteratis erroribus liberari: quod utique facient, si quare sint nati aliquando peruiderint. haec enim prauitatis est causa, ignoratio sui: quam si quis cognita ueritate discusserit, sciet quo referenda et quemadmodum sibi uita degenda sit. cuius scientiae summam breuiter circumscribo, ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit nec ulla sine religione probanda sapientia. 2. Suscepto igitur inlustrandae ueritatis officio non putaui adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae uidetur prima esse natura, sit ne prouidentia quae rebus omnibus consulat an fortuito vel facta sint omnia uel gerantur. cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. sed et antea Protagoras qui deos in dubium uocauit et postea Diagoras qui exclusit et alii nonnulli qui non putauerunt deos esse quid aliud effecerunt nisi ut nulla esse prouidentia putaretur? quos tamen ceteri philosophi ac maxime Stoici acerrime rettuderunt docentes nec fieri mundum sine diuina ratione potuisse nec constare, nisi summa ratione regeretur. sed et Marcus Tullius quamuis Academicae disciplinae defensor esset, de prouidentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit Stoicorum argumenta confirmans et noua ipsa adferens plurima: quod facit cum in omnibus philosophiae suae libris tum maxime in iis qui sunt de natura deorum. nec difficile sane fuit paucorum hominum praua sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium. nemo est enim tam rudis, tam feris moribus quin oculos suos in caelum tollens, tametsi nesciat cuius dei prouidentia regatur hoc omne quod cernitur, aliquam tamen esse intellegat ex ipsa rerum magnitudine motu dispositione constantia utilitate pulchritudine temperatione nec posse fieri quin id quod mirabili ratione constat consilio maiore aliquo sit instructum. et nobis utique facillimum est exsequi hanc partem quamlibet copiose: sed quia multum inter philosophos agitata res est et prouidentiam tollentibus satis responsum uidetur ab hominibus argutis et eloquentibus et de sollertia diuinae prouidentiae per totum hoc opus quod suscepimus sparsim dicere nos necesse est, omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum ceteris sic cohaeret, ut nihil a nobis uideatur disseri posse, ut non simul de prouidentia disseratur. 3. Sit ergo nostri operis exordium quaestio illa consequens ac secunda, utrum potestate unius dei mundus regatur anne multorum. nemo, qui quidem sapiat rationem que se cum putet, non unum esse intellegat, qui et condiderit omnia et eadem qua condidit uirtute moderetur. quid enim multis opus est ad mundi regimen sustinendum? nisi forte arbitrabimur, si plures sint, minus habere singulos neruorum atque uirium: quod quidem faciunt ii qui esse multos uolunt, quia necesse est inbecillos esse, siquidem singuli sine auxilio reliquorum tantae molis gubernaculum sustinere non possunt. deus autem, qui est aeterna mens, ex omni utique parte perfectae consummatae que uirtutis est: quod si uerum est, unus sit necesse est. potestas enim uel uirtus absoluta retinet suam propriam firmitatem. id autem solidum existimandum est, cui nihil decedere, id perfectum, cui nihil possit accedere. quis dubitet potentissimum esse regem qui totius orbis habeat imperium? neque inmerito, cum illius sint quae ubique sunt omnia, cum ad eum solum omnes undique copiae congerantur. at si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus uirium singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat. eodem modo etiam dii, si plures sint, minus ualebunt, aliis tantundem in se habentibus. uirtutis autem perfecta natura in eo potest esse in quo totum est quam in eo in quo pars exigua de toto est. deus uero si perfectus est, ut esse debet, non potest esse nisi unus, ut in eo sint omnia. deorum igitur uirtutes ac potestates infirmiores sint necesse est, quia tantum singulis deerit, quantum in ceteris fuerit: ita quanto plures tanto minores erunt. quid quod summa illa rerum potestas ac diuina uis ne semel quidem diuidi potest? quidquid enim capit diuisionem, et interitum capiat necesse est. si autem interitus procul est a deo, quia incorruptibilis est et aeternus, consequens est ut diuidi potestas diuina non possit. deus ergo unus est, si nihil esse aliut potest quod tantundem capiat potestatis: et ii tamen qui multos esse arbitrantur officia inter se dicunt esse partitos. de quibus omnibus suo loco disputabimus. illud interim quod ad praesentem locum pertinet teneo: si partiti sunt inter se officia, eodem reuoluitur res, ut ex iis quilibet sufficere omnibus nequeat. perfectus igitur non erit qui cessantibus ceteris non potest omnia gubernare. ita fit ut ad regendum mundum unius perfecta uirtute opus sit quam inbecillitate multorum. qui autem putat hanc tantam magnitudinem non posse ab uno regi, fallitur neque quanta sit uis ac potestas diuinae maiestatis intellegit, si existimat singularem deum qui facere mundum potuit, eundem regere non posse quem fecit. at si concipiat animo quanta sit diuini huius operis inmensitas [eam que] cum antea nihil esset, tamen uirtute atque consilio dei ex nihilo esse conflatam, quod opus nisi ab uno inchoari perfici que non potuit, iam intelleget multo facilius esse ab uno regi quod est ab uno constitutum. dicat fortasse aliquis ne fabricari quidem tam inmensum opus mundi nisi a pluribus potuisse. quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis potestatis uirtutis maiestatis que posuerit, id totum in unum confero et in uno esse dico, ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest. qua in re quoniam et sensu deficimur et uerbis, quia neque tantam intellegentiae lucem pectus humanum neque explanationem tantarum rerum capit lingua mortalis, id ipsum intellegere nos oportet ac dicere. uideo rursus quid e contrario dici possit, tales esse illos plures qualem nos uolumus unum. at hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non ualebit occurrentibus sibi potestatibus ceterorum. necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat. non uident qui deos multos esse credunt fieri posse ut aliquid diuersum uelint, ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur; sicut Homerus bellantes inter se deos finxit, cum alii Troiam capi uellent, alii repugnarent. unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. nisi enim singularum partium potestas ad unam prouidentiam referatur, non poterit summa ipsa constare, uno quoque nihil curante amplius quam quod ad eum proprie pertinet, sicut ne res quidem militaris nisi unum habeat ducem atque rectorem. quodsi in uno exercitu tot fuerint imperatores quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies uno quoque periculum recusante nec regi facile aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diuersitate plus noceant quam prosint: sic in hoc rerum naturae imperio nisi unus fuerit ad quem totius summae cura referatur, uniuersa soluentur et conruent. dicere autem multorum arbitrio regi mundum tale est, quale si quis adfirmet in uno corpore multas esse mentes, quoniam multa et uaria sint ministeria membrorum, ut singulos corporis sensus singulae mentes regere credantur, item multi adfectus, quibus commoueri solemus uel ad iram uel ad cupiditatem uel ad laetitiam uel ad metum uel ad miserationem, ut in his omnibus totidem mentes putentur operari. quod si quis profecto dicat, ne ipsam quidem quae una est habere uideatur. quodsi in uno corpore tantarum rerum gubernationem mens una possidet et uniuersis simul intenta est, cur aliquis existimet mundum non posse ab uno regi, a pluribus posse? quod quia intellegunt isti adsertores deorum, ita eos praeesse singulis rebus ac partibus dicunt, ut tamen unus sit rector eximius. iam ergo ceteri non dii erunt, sed satellites ac ministri, quos ille unus maximus ac potens omnium iis officiis praefecerit, ut ipsi eius imperio ac nutibus seruiant. si uniuersi pares non sunt, non igitur dii omnes sunt: nec enim potest hoc idem esse quod seruit et quod dominatur. nam si deus nomen est summae potestatis, incorruptibilis esse debet, perfectus inpassibilis nulli rei subiectus. ergo dii non sunt quos parere uni maximo deo necessitas cogit. sed quia non frustra falluntur qui hoc ita putant, causam huius erroris paulo post aperiemus. nunc unitatem diuinae potestatis testimoniis conprobemus. 4. Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum deum praedicant, unum locuntur, quippe qui unius dei spiritu pleni quae futura essent pari et consona uoce praedixerint. at enim ueritatis expertes non putant his esse credendum: illas enim non diuinas, sed humanas fuisse uoces aiunt: uidelicet quia de uno deo praeconium faciunt, aut insani aut fallaces fuerunt. atquin inpleta esse inpleri que cottidie illorum uaticinia uidemus et in unam sententiam congruens diuinatio docet non fuisse furiosos. quis enim mentis emotae non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit? num ergo fallaces erant qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum ceteros ab omni fraude cohiberent? idcirco enim a deo mittebantur, ut et praecones essent maiestatis eius et correctores prauitatis humanae. praeterea uoluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes adpetunt, qui lucra desiderant: quae res procul ab illis sanctis uiris afuit. ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut derelictis omnibus ad tutelam uitae necessariis non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent contenti extemporali cibo quem deus subministrasset. et hi non modo quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem. amara sunt enim uitiosis ac male uiuentibus praecepta iustitiae. itaque ii quorum peccata et arguebantur et prohibebantur excruciatos eos acerbissime necauerunt. ergo a quibus afuit studium lucri, afuit etiam uoluntas et causa fallendi. quid quod aliqui eorum principes aut etiam reges fuerunt, in quos cadere non potest suspicio cupiditatis ac fraudis, et tamen praeconium dei singularis eadem qua ceteri diuinatione fecerunt? 5. Sed omittamus sane testimonia prophetarum, ne minus idonea probatio uideatur esse de his quibus omnino non creditur. ueniamus ad auctores et eos ipsos ad ueri probationem testes citemus, quibus contra nos uti solent, poetas dico ac philosophos. ex his unum deum probemus necesse est, non quod illi habuerint cognitam ueritatem, sed quod ueritatis ipsius tanta uis est, ut nemo possit esse tam caecus, quin uideat ingerentem se oculis diuinam claritatem. poetae igitur quamuis deos carminibus ornauerint et eorum res gestas amplificauerint summis laudibus, saepissime tamen confitentur spiritu uel mente una contineri regi que omnia. Orpheus, qui est uetustissimus poetarum et aequalis ipsorum deorum, siquidem traditur inter Argonautas cum Tyndaridis et Hercule nauigasse, deum uerum et magnum prôtogonon~g appellat, quod ante ipsum nihil sit genitum, sed ab ipso sint cuncta generata. eundem etiam Phanêta~g nominat, quod cum adhuc nihil esset, primus ex infinito apparuerit et extiterit. cuius originem atque naturam quia concipere animo non poterat, ex aere inmenso natum esse dixit: prôtogonos~g Phaethôn~g perimêkeos~g êeros~g huios~g aliut enim amplius quod diceret non habebat. hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa caelum condiderit liberis que prospexerit, ut haberent habitaculum sedem que communem: ektisen~g athanatois~g domon~g aphthiton~g. natura igitur et ratione ducente intellexit esse praestantissimam potestatem, caeli ac terrae conditricem. non poterat enim dicere Iouem esse principem rerum, qui erat Saturno genitus, neque ipsum Saturnum, qui caelo natus ferebatur; caelum autem tamquam deum primum constituere non audebat, quod uidebat elementum esse mundi, quod ipsum eguerit auctore. haec eum ratio perduxit ad deum illum primogenitum, cui adsignat et tribuit principatum. Homerus nihil nobis dare potuit quod pertineat ad ueritatem: qui humana potius quam diuina conscripsit. potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere conplexus est: sed tamen nihil dedit non a deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinatae que materiae confusa congeries, cum explanare ante debuerit chaos ipsum unde quando quomodo esse aut constare coepisset. nimirum sicut ab aliquo artifice disposita ordinata effecta sunt omnia, sic ipsam materiam fictam esse ab aliquo necesse est. quis igitur hanc nisi deus fecit, cuius potestati subiacent omnia? sed refugit hoc ille, dum horret incognitam ueritatem. non enim Musarum instinctu sicut uideri uolebat in Helicone carmen illut effudit, sed meditatus uenerat ac paratus. nostrorum primus Maro non longe afuit a ueritate, cuius de summo deo, quem mentem ac spiritum nominauit, haec uerba sunt: principio caelum ac terras campos que liquentis lucentem que globum lunae Titania que astra spiritus intus alit totam que infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. ac ne quis forte ignoraret, quisnam esset ille spiritus qui potestatis, declarauit alio loco dicens: deum namque ire per omnis terras que tractus que maris caelum que profundum; hinc pecudes armenta uiros genus omne ferarum, quemque sibi tenuis nascentem accersere uitas. Ouidius quoque in principio praeclari operis sine ulla nominis dissimulatione a deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem uocat, mundum fatetur instructum. quodsi uel Orpheus uel hi nostri quae natura ducente senserunt in perpetuum defendissent, eandem quam nos sequimur doctrinam conprehensa ueritate tenuissent. Sed hactenus de poetis. ad philosophos ueniamus, quorum grauior est auctoritas certius que iudicium, quia non rebus commenticiis, sed inuestigandae ueritati studuisse creduntur. Thales Milesius, qui unus e septem sapientium numero fuit qui que primus omnium quaesisse de causis naturalibus traditur, aquam esse dixit ex qua nata sint omnia, deum autem esse mentem quae ex aqua cuncta formauerit. ita materiam rerum posuit in umore, principium causam que nascendi constituit in deo. Pythagoras ita definiuit quid esset deus: animus per uniuersas mundi partes omnem que naturam commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia uitam capiunt. Anaxagoras deum esse dicit infinitam mentem quae per se ipsam moueatur: Antisthenes multos quidem esse populares deos, unum tamen naturalem id est summae totius artificem. Cleanthes et Anaximenes aethera esse dicunt summum deum, cui opinioni poeta noster adsensit: tum pater omnipotens fecundis imbribus aether coniugis in gremium laetae descendit et omnis magnus alit magno permixtus corpore fetus. Chrysippus naturalem uim diuina ratione praeditam, interdum diuinam necessitatem deum nuncupat, item Zenon naturalem diuinam que legem. horum omnium sententia quamuis sit incerta, eodem tamen spectat, ut prouidentiam unam esse consentiant. siue enim natura siue aether siue ratio siue mens siue fatalis necessitas siue diuina lex siue quid aliut dixeris, idem est quod a nobis dicitur deus. nec obstat appellationum diuersitas, cum ipsa significatione ad unum omnia reuoluantur. Aristoteles quamuis se cum ipse dissideat ac repugnantia sibi et dicat et sentiat, in summum tamen unam mentem mundo praeesse testatur. Plato, qui omnium sapientissimus iudicatur, monarchian plane aperte que defendit nec aethera aut rationem aut sed ut est deum nominat: ab eo mundum hunc perfectum atque mirabilem esse fabricatum. quem Cicero secutus atque imitatus in plurimis frequenter deum confitetur ac supremum uocat in iis libris quos de legibus scripsit; ab eo que regi mundum argumentatur, cum disputat de natura deorum, hoc modo: nihil est praestantius deo. ab eo igitur mundum regi necesse est. nulli igitur est naturae oboediens aut subiectus deus. omnem ergo regit ipse naturam. quid autem sit deus, in Consolatione definit: nec uero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio modo intellegi potest nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et mouens. Annaeus quoque Seneca, qui ex Romanis uel acerrimus Stoicus fuit, quam saepe summum deum merita laude prosequitur! nam cum de inmatura morte dissereret, non intellegis inquit auctoritatem ac maiestatem iudicis tui, rectoris orbis terrarum caeli que et deorum omnium dei, a quo ista numina quae singula adoramus et colimus suspensa sunt? item in Exhortationibus: hic cum prima fundamenta molis pulcherrimae iaceret et hoc ordiretur quo neque maius quicquam nouit natura nec melius, ut omnia sub ducibus suis irent, quamuis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui deus genuit. et quam multa alia de deo nostris similia locutus est! quae nunc differo, quod aliis locis opportuniora sunt. nunc satis est demonstrare summo ingenio uiros attigisse ueritatem ac paene tenuisse, nisi eos retrorsus infucata prauis opinionibus consuetudo rapuisset, qua et deos esse alios opinabantur et ea quae in usum hominis deus fecit, tamquam sensu praedita essent, pro diis habenda et colenda credebant. 6. Nunc ad diuina testimonia transeamus. sed prius unum proferam, quod est simile diuino et ob nimiam uetustatem et quod is quem nominabo ex hominibus in deos relatus est. apud Ciceronem C. Cotta pontifex disputans contra Stoicos de religionibus et uarietate opinionum quae solent esse de diis, ut more Academicorum omnia faceret incerta, quinque fuisse Mercurios ait et enumeratis per ordinem quattuor quintum fuisse eum a quo sit Argus occisus; ob eam que causam in Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges ac litteras tradidisse. hunc Aegyptii Thoyth appellant, a quo apud eos primus anni sui mensis id est September nomen accepit. idem oppidum condidit, quod etiam nunc graece uocatur Mercurii ciuitas, et Pheneatae colunt eum religiose. qui tametsi homo fuit, antiquissimus tamen et instructissimus omni genere doctrinae adeo, ut ei multarum rerum et artium scientia Trismegisto cognomen inponeret. hic scripsit libros et quidem multos ad cognitionem diuinarum rerum pertinentes, in quibus maiestatem summi ac singularis dei asserit isdem que nominibus appellat quibus nos dominum et patrem. ac ne quis nomen eius requireret, anônumon~g esse dixit, eo quod nominis proprietate non egeat, ob ipsam scilicet unitatem. ipsius haec uerba sunt: ho~g de~g theos~g heis~g, ho~g de~g heis~g onomatos~g ou~g prosdeetai~g esti~g gar~g ho~g ôn~g anônumos~g. deo igitur nomen [non] est, quia solus est, nec opus est proprio uocabulo, nisi cum discrimen exigit multitudo, ut unam quamque personam sua nota et appellatione designes. deo autem, quia semper unus est, proprium nomen est deus. Superest de responsis sacris que carminibus testimonia quae sunt multo certiora proferre. nam fortasse ii contra quos agimus nec poetis putent esse credendum tamquam uana fingentibus nec philosophis, quod errare potuerint, quia et ipsi homines fuerint. M. Varro, quo nemo umquam doctior ne apud Graecos quidem uixit, in libris rerum diuinarum quos ad C. Caesarem pontificem maximum scripsit, cum de quindecimuiris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae, sed appellari uno nomine Sibyllinos, quod omnes feminae uates Sibyllae sint a ueteribus nuncupatae uel ab unius Delphidis nomine uel a consiliis deorum enuntiandis. sious~g enim deos, non theous~g, et consilium non boulên~g, sed boullan~g appellabant Aeolico genere sermonis. itaque Sibyllam dictam esse quasi theoboulên~g. ceterum Sibyllas decem numero fuisse, eas que omnes enumerauit sub auctoribus qui de singulis scriptitauerint. primam fuisse de Persis, cuius mentionem fecerit Nicanor, qui res gestas Alexandri Macedonis scripsit; secundam Libyssam, cuius meminerit Euripides in Lamiae prologo; tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquatur in eo libro quem de diuinatione conposuit; quartam Cimmeriam in Italia, quam Naeuius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominet; quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus adfirmet suam fuisse ciuem eam que Grais Ilium petentibus uaticinatam et perituram esse Troiam et Homerum mendacia scripturum; sextam Samiam, de qua scribat Eratosthenes in antiquis annalibus Samiorum repperisse se scriptum; septimam Cumanam nomine Amaltheam, quae ab aliis Herophile uel Demophile nominetur, eam que nouem libros attulisse ad regem Tarquinium Priscum ac pro iis trecentos philippeos postulasse regem que aspernatum pretii magnitudinem derisisse mulieris insaniam; illam in conspectu regis tris combussisse ac pro reliquis idem pretium poposcisse; Tarquinium multo magis insanire mulierem putauisse; quae denuo tribus aliis exustis cum in eodem pretio perseueraret, motum esse regem ac residuos trecentis aureis emisse; quorum postea numerus sit auctus, Capitolio refecto, quod ex omnibus ciuitatibus et Italicis et Graecis praecipue que Erythraeis coacti adlati que sunt Romam cuiuscumque Sibyllae nomine fuerunt; octauam Hellespontiam in agro Troiano natam, uico Marmesso circa oppidum Gergithium, quam scribat Heraclides Ponticus Solonis et Cyri fuisse temporibus; nonam Phrygiam, quae uaticinata sit Ancyrae; decimam Tiburtem nomine Albuneam, quae Tiburi colatur ut dea iuxta ripas amnis Anienis, cuius in gurgite simulacrum eius inuentum esse dicitur tenens in manu librum. harum omnium Sibyllarum carmina et feruntur et habentur, praeterquam Cymaeae, cuius libri a Romanis occultantur nec eos ab ullo nisi a quindecimuiris inspici fas habent. et sunt singularum singuli libri: quos, quia Sibyllae nomine inscribuntur, unius esse credunt, sunt que confusi nec discerni ac suum cuique adsignari potest nisi Erythraeae, quae et nomen suum uerum carmini inseruit et Erythraeam se nominatuiri praelocuta est, cum esset orta Babylone. sed et nos confuse Sibyllam dicemus, sicubi testimoniis earum fuerit abutendum. omnes igitur hae Sibyllae unum deum praedicant, maxime tamen Erythraea, quae celebrior inter ceteras ac nobilior habetur, siquidem Fenestella diligentissimus scriptor de quindecimuiris dicens ait restituto Capitolio rettulisse ad senatum C. Curionem consulem, ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae conquisita Romam deportarent: itaque missos esse P. Gabinium M. Otacilium L. Valerium, qui descriptos a priuatis uersus circa mille Romam deportarunt. idem dixisse Varronem supra ostendimus. in his ergo uersibus quos Romam legati adtulerunt de uno deo haec sunt testimonia: heis~g theos~g, hos~g monos~g archei~g, hupermegethês~g agenêtos~g. hunc esse solum summum deum, qui caelum fecerit luminibus que distinxerit: alla~g theos~g monos~g heis~g panupertatos~g, hos~g pepoiêken~g ouranon~g êelion~g te~g kai~g asteras~g êde~g selênên~g karpophoron~g gaian~g te~g kai~g hudatos~g oidmata~g pontou~g. qui quoniam solus sit aedificator mundi et artifex rerum uel quibus constat uel quae in eo sunt, solum coli oportere testatur: auton~g ton~g monon~g onta~g sebesth~g' hêgêtora~g kosmou~g, hos~g monos~g eis~g aiôna~g kai~g ex~g aiônos~g etuchthê~g. item alia Sibylla quaecumque est cum perferre se ad homines uocem dei diceret, sic ait: mounos~g gar~g theos~g eimi~g kai~g ouk~g estin~g theos~g allos~g. Exequerer nunc testimonia ceterarum, nisi et haec sufficerent et illa opportunioribus locis reseruarem. sed cum defendamus causam ueritatis aput eos qui aberrantes a ueritate falsis religionibus seruiunt, quod genus probationis aduersus eos magis adhibere debemus quam ut eos deorum suorum testimoniis reuincamus? 7. Apollo enim, quem praeter ceteros diuinum maxime que fatidicum existimant, Colophone residens, quo Delphis credo migrauerat amoenitate Asiae ductus, quaerenti cuidam quis aut quid esset omnino deus, respondit uiginti et uno uersibus, quorum hoc principium est: autophuês~g adidaktos~g amêtôr~g astupheliktos~g, ounoma~g mêde~g logôi~g chôroumenos~g, en~g puri~g naiôn~g, touto~g theos~g, mikra~g de~g theou~g meris~g aggeloi~g hêmeis~g. num quis potest suspicari de Ioue esse dictum, qui et matrem habuit et nomen? quid quod Mercurius ille Termaximus, cuius supra feci mentionem, non modo amêtora~g ut Apollo, sed apatora~g quoque appellat deum, quod origo illi non sit aliunde? nec enim potest ab ullo esse generatus qui ipse uniuersa generauit. Satis ut opinor et argumentis docui et testibus confirmaui quod per se satis clarum est, unum esse regem mundi, unum patrem, unum dominum. sed fortasse quaerat aliquis a nobis idem illut quod aput Ciceronem quaerit Hortensius, si deus unus est, quae esse beata solitudo queat. tamquam nos quia unum dicimus, desertum ac solitarium esse dicamus. habet enim ministros, quos uocamus nuntios. et est illut uerum quod dixisse in Exhortationibus Senecam supra rettuli, genuisse regni sui ministros deum. uerum hi neque dii sunt neque deos se uocari aut coli uolunt, quippe qui nihil faciant praeter iussum ac uoluntatem dei. nec tamen illi sunt qui uulgo coluntur, quorum et exiguus et certus est numerus. quodsi cultores deorum eos ipsos colere se putant, quos summi dei ministros appellamus, nihil est quod nobis faciant inuidiam, qui unum deum dicamus, multos negemus. si eos multitudo delectat, non duodecim dicimus aut trecentos sexaginta quinque ut Orpheus, sed innumerabiles esse. arguimus errores eorum in diuersum, qui tam paucos putant. sciant tamen quo nomine appellari debeant, ne uiolent uerum deum, cuius nomen exponunt, dum pluribus tribuunt. credant Apollini suo, qui eodem illo responso ut Ioui principatum, sic etiam ceteris diis abstulit nomen. tertius enim uersus ostendit ministros dei non deos, uerum angelos appellari oportere. de se quidem ille mentitus est, qui cum sit e numero daemonum, angelis se dei adgregauit: denique in aliis responsis daemonem se esse confessus est. nam cum interrogaretur quomodo sibi supplicari uellet, ita respondit: pansophe~g pantodidakte~g polustrophe~g kekluthi~g daimon~g. item rursus cum precem in Apollinem Sminthium rogatus expromeret, ab hoc uersu exorsus est: harmoniê~g kosmoio~g, phaesphore~g, pansophe~g daimon~g. quid ergo superest nisi ut sua confessione uerberibus dei ueri ac poenae subiaceat sempiternae? nam in alio responso ita dixit: daimones~g hoi~g phoitôsi~g peri~g chthona~g kai~g peri~g ponton~g akamatou~g damnôntai~g hupai~g mastigi~g theoio~g. de utrisque generibus in secundo libro disseremus. nunc interim nobis satis est quod dum honorare se uult et in caelo conlocare, confessus est, id quod res habet, quomodo sint appellandi qui deo semper adsistunt. retrahant ergo se homines ab erroribus et abiectis religionibus prauis parentem suum dominum que cognoscant, cuius nec uirtus aestimari potest nec magnitudo perspici nec principium conprehendi. cum ad illum mentis humanae intentio et acumen et memoria peruenerit, quasi subductis et consumptis omnibus uiis subsistit haeret deficit nec est aliquid ulterius quo progredi possit. uerum quia fieri non potest quin id quod sit aliquando esse coeperit, consequens est ut quoniam nihil ante illum fuit, ipse ante omnia ex se ipso sit procreatus, ideo que ab Apolline autophuês~g, a Sibylla autogenês~g et agenêtos~g et apoiêtos~g nominatur. quod Seneca homo acutus in Exhortationibus uidit. nos inquit aliunde pendemus. itaque ad aliquem respicimus, cui quod est optimum in nobis debeamus. alius nos edidit, alius instruxit: deus ipse se fecit. 8. His igitur tot ac tantis testibus conprobatur unius dei potestate ac prouidentia mundum gubernari, cuius uim maiestatem que tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere neque uerbis enarrare quisquam possit ob nimiam et inaestimabilem potestatem. dubitet uero aliquis an quicquam difficile aut inpossibile sit deo, qui tanta tam que mirifica opera prouidentia excogitauit, uirtute constituit, ratione perfecit, nunc autem spiritu sustentet, potestate moderetur, inexcogitabilis ineffabilis et nulli alii satis notus quam sibi? unde mihi de tanta maiestate saepius cogitanti qui deos colunt interdum uideri solent tam caeci, tam incogitabiles, tam excordes, tam non multum a mutis animalibus differentes, qui credant eos qui geniti sint maris ac feminae coitu aliquid maiestatis diuinae que uirtutis habere potuisse, cum Sibylla Erythraea dicat: ou~g dunat~g' andros~g ek~g mêrôn~g mêtras~g te~g theos~g tetupômenos~g einai~g. quod si est uerum, sicuti est, apparet Herculem Apollinem Liberum Mercurium Iouem que ipsum cum ceteris homines fuisse, quoniam sunt ex duobus sexibus nati. quid est autem a deo tam remotum quam id opus, quod ipse ad propagandam subolem mortalibus tribuit et quod sine substantia corporali nullum potest esse? dii ergo si sunt inmortales et aeterni, quid opus est altero sexu - nimirum ut generent? ipsa progenie quid opus est, cum successione non egeant qui semper sunt futuri? nam profecto in hominibus ceteris que animantibus diuersitas sexus et coitio et generatio nullam habet aliam rationem nisi ut omnia genera uiuentium, quoniam sunt condicione mortalitatis obitura, mutua possint successione seruari, deo autem, qui est sempiternus, neque alter sexus neque successio necessaria est. dicet aliquis 'ut habeat uel ministros uel in quos possit ipse dominari'. quid igitur sexu opus est feminino, cum deus, qui est omnipotens ut uocatur, sine usu et opera feminae possit filios procreare? nam si quibusdam minutis animalibus id praestitit, ut sibi e foliis natos et suauibus herbis ore legant, cur existimet aliquis ipsum deum nisi ex permixtione sexus alterius non posse generare? illos igitur quos inperiti et insipientes tamquam deos et nuncupant et adorant, nemo est tam inconsideratus quin intellegat fuisse mortales. 'quomodo ergo' inquiet aliquis 'dii crediti sunt?' nimirum quia reges maximi ac potentissimi fuerunt, ob merita uirtutum suarum aut munerum aut artium repertarum, cum cari fuissent iis quibus inperitauerant, in memoriam sunt consecrati. quod si quis dubitat, res eorum gestas et facta consideret, quae uniuersa tam poetae quam historici ueteres prodiderunt. 9. Hercules, qui ob uirtutem clarissimus et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac purgasse narratur, stupris adulteriis libidinibus inquinauit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcimenae. quid tandem potuit in eo esse diuini, qui suis ipse uitiis mancipatus et mares et feminas contra omnes leges infamia flagitio dedecore adfecit? sed ne illa quidem quae magna et mirabilia gessit talia iudicanda sunt, ut uirtutibus diuinis tribuenda uideantur. quid enim tam magnificum, si leonem aprum que superauit, si aues deiecit sagittis, si regium stabulum egessit, si uiraginem uicit cingulum que detraxit, si equos feroces cum domino interemit? opera sunt ista fortis uiri, hominis tamen. illa enim quae uicit fragilia et mortalia fuerunt. nulla est enim quod ait orator tanta uis, quae non ferro ac uiribus debilitari frangi que possit: animum uincere, iracundiam cohibere fortissimi est: quae ille nec fecit umquam nec potuit. haec qui faciat, non ego eum cum summis uiris comparo, sed simillimum deo iudico. uellem adiecisset de libidine luxuria cupiditate insolentia, ut uirtutem eius inpleret, quem deo similem iudicabat. non enim fortior putandus est qui leonem quam qui uiolentam et in se ipso inclusam feram superat, iracundiam, aut qui rapacissimas uolucres deiecit quam qui cupiditates auidissimas cohercet, aut qui Amazonem bellatricem quam qui libidinem uincit pudoris ac famae debellatricem, aut qui fimum stabulo quam qui uitia de corde suo egerit, quae magis sunt perniciosa quia domestica et propria mala sunt, quam illa quae et uitari poterant et caueri. ex quo fit ut ille solus uir fortis debeat iudicari, qui temperans et moderatus et iustus est. quodsi cogitet aliquis quae sint dei opera, iam haec omnia quae mirantur homines ineptissimi ridicula iudicabit. illa enim non diuinis uirtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum uirium metiuntur. nam illut quidem nemo negauit, Herculem non Eurystheo tantum seruisse regi, quod aliquatenus honestum uideri potest, sed etiam inpudicae mulieri Omphalae, quae illum uestibus suis indutum sedere ad pedes suos iubebat pensa facientem. detestabilis turpitudo! sed tanti erat uoluptas. 'quid tu?' inquiet aliquis 'poetis ne credendum putas?' quidni putem? non enim Lucilius ista narrat aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit, set ii potissimum, qui deorum laudes canebant. quibus igitur credemus, si fidem laudantibus non habemus? qui hos mentiri putat, proferat alios quibus credamus auctores, qui nos doceant qui sint isti dii, quomodo, unde orti, quae sit uis eorum, qui numerus, quae potestas, quid in iis admirabile, quid cultu dignum, quod denique certius uerius que mysterium. nullos dabit. credamus igitur istis, qui non ut reprehenderent sunt locuti, sed ut praedicarent. nauigauit ergo cum Argonautis expugnauit que Troiam iratus Laomedonti ob negatam sibi pro filiae salute mercedem. unde quo tempore fuerit apparet. idem furore atque insania percitus uxorem suam cum liberis interemit. hunc homines deum putant! sed Philocteta heres eius non putauit, qui facem supposuit arsuro, qui artus eius ac neruos cremari ac diffluere uidit, qui ossa eius et cineres in Oetaeo monte sepeliuit, pro quo munere sagittas eius accepit. 10. Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus quid fecit aliud diuinis honoribus dignum nisi quod sanauit Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a deo meruit fulminari. hunc Tarquitius de inlustribus uiris disserens ait incertis parentibus natum, expositum et a uenatoribus inuentum, canino lacte nutritum, Chironi traditum didicisse medicinam; fuisse autem Messenium, sed Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait sepultum. quid Apollo pater eius? nonne ob amorem, quo flagrabat, turpissime gregem pauit alienum et muros Laomedonti extruxit mercede conductus, quae illi negari potuit inpune? ab eo que primo rex perfidus quidquid cum diis pepigisset didicit abnegare. idem formonsum puerum et dum amat, uiolauit et dum ludit, occidit. homicida Mars et per gratiam caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne uideretur nimis ferus et inmanis, adulterium cum Venere commisit. Kastor et Pollux dum alienas sponsas rapiunt, esse gemini desierunt. nam dolore iniuriae concitatus Idas alterum gladio transuerberauit: et eosdem poetae alternis uiuere, alternis mori narrant, ut iam sint non deorum tantum, sed omnium mortalium miserrimi, quibus semel mori non licet. hos tamen Homerus ambos simpliciter, non ut poetae solent, mortuos esse testatur. nam cum faceret in muris adsidentem Priamo Helenam cunctos Graeciae principes recognoscere, solos autem se fratres suos requirere, subiecit orationi eius huiusmodi uersum: haec ait, ast illos retinebat terra sepultos. fur ac nebulo Mercurius quid ad famam sui reliquit nisi memoriam fraudum suarum? caelo scilicet dignus, quia palaestram docuit et lyram primus inuenit. Liberum patrem necesse est in senatu deorum summae auctoritatis primae que esse sententiae, quia praeter Iouem solus omnium triumphauit, exercitum duxit, Indos debellauit. sed inuictus ille imperator Indicus maximus ab amore ac libidine turpissime uictus est. delatus enim Cretam cum semiuiro comitatu nanctus est inpudicam mulierem in litore ac fiducia uictoriae Indicae uir esse uoluit, ne nimium mollis uideretur, atque illam patris proditricem, fratris interemptricem, ab alio relictam et repudiatam in coniugium sibi uindicauit ac Liberam fecit et cum ea pariter ascendit in caelum. quid horum omnium pater Iuppiter, qui in sollemni precatione Optimus Maximus nominatur? nonne a prima sua pueritia inpius ac paene parricida deprehenditur, cum patrem regno expulit ac fugauit nec expectauit mortem decrepiti senis cupiditate regnandi? et cum paternum solium per uim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus, quod humano generi principium fuit malorum: quibus uictis et pace in perpetuum conparata reliquam suam uitam in stupris adulteriis que consumsit. omitto uirgines quas imminuit: id enim tolerabile iudicari solet. Amphitryonem ac Tyndarum praeterire non possum, quorum domos dedecore atque infamia plenissimas reddidit. illut uero summae inpietatis ac sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum. parum enim uidebatur, si in expugnanda feminarum pudicitia maculosus esset ac turpis, nisi etiam sexui suo faceret iniuriam: hoc est uerum adulterium, quod fit contra naturam. haec qui facit, uiderimus an Maximus, certe Optimus non est: quod nomen a corruptoribus ab adulteris ab incestis abest, nisi forte nos erramus homines, qui talia facientes sceleratos uocamus ac perditos omnibus que poenis dignissimos iudicamus. stultus autem Marcus Tullius, qui Gaio Verri adulteria obiecit: eadem enim Iuppiter quem colebat admisit; qui Publio Clodio sororis incestum: at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et coniunx. 11. Quis est igitur tam excors qui hunc regnare in caelo putet, qui ne in terra quidem debuit? non insulse quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit, quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam uictorem facit. enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis dicionem que uenissent, instruit pompam, in qua Iuppiter cum ceteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. eleganter id quidem a poeta figuratum, sed tamen non multum distat a uero. qui enim uirtutis est expers, qui cupiditate ac libidinibus malis uincitur, non Cupidini ut ille finxit, sed morti subiectus est sempiternae. sed omittamus de moribus dicere, rem consideremus, ut intellegant homines in quibus miseri uersentur erroribus. regnare in caelo Iouem uulgus existimat: id et doctis pariter et indoctis persuasum est, quod et religio ipsa et precationes et hymni et delubra et simulacra demonstrant. eundem tamen Saturno et Rhea gentium confitentur. quomodo potest deus uideri aut, ut ait poeta, hominum rerum que repertor, ante cuius ortum infinita hominum milia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante uixerunt et priores luce quam Iuppiter sunt potiti. uideo alium deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. potest ergo fieri ut alius postea sit futurus. si enim prius regnum mutatum est, cur desperemus etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem, Iuppiter non potest. atquin diuinum imperium aut semper inmutabile est aut si est mutabile, quod fieri non potest, semper utique mutabile est. potest ergo Iuppiter regnum amittere, sicut pater eius amisit? ita plane. nam cum idem neque uirginibus neque maritatis umquam pepercisset, abstinuit se tamen una Thetide, quod responsum fuit maiorem patre suo futurum quisquis ex illa natus esset. et primum inprudentia in eo non dei, cui nisi Themis futura dixisset, ipse nesciret; si autem diuinus non sit, ne deus quidem sit, unde ipsa diuinitas nominatur, ut ab homine humanitas; deinde conscientia inbecillitatis, qui timuit utique maiorem. quod qui facit, scit profecto non esse se maximum, quandoquidem potest aliquid maius existere. idem per Stygiam paludem sanctissime iurat, una superstitio superis quae reddita diuis. quae ista superstitio est aut a quo reddita? est ergo aliqua potestas maxima quae perierantes deos puniat? quae tanta formido est paludis infernae, si sunt inmortales? quid metuant eam, quam uisuri non sunt nisi quos mori necesse est? quid igitur homines oculos suos in caelum tollant? quid per superos deierent, cum ipsi superi ad inferos reuoluantur ibi que habeant quod uenerentur. et adorent? illut uero quale est, esse fata quibus dii omnes et ipse Iuppiter pareat? si Parcarum tanta uis est, ut plus possint quam caelestes uniuersi quam que ipse rector ac dominus, cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus et statutis parere omnes deos necessitas cogit? num cui dubium est quin is qui alicui rei obsequitur maximus non sit? nam si sit, non accipiat fata, sed faciat. nunc ad illud quod omiseram redeo. in una itaque sola fuit continentior, cum eam deperiret, non uirtute aliqua, sed metu successoris. quae formido utique eius est qui sit et mortalis et inbecillus et nihili, quippe qui potuit et tunc cum nasceretur extingui, sicut frater eius ante genitus extinctus est, qui si uiuere potuisset, numquam minori concessisset imperium. ipse autem furto seruatus furtim que nutritus Zeus~g siue Zên~g appellatus est, non ut isti putant a feruore caelestis ignis uel quod uitae sit dator et animantibus inspiret animas, quae uirtus solius dei est - quam enim possit inspirare animam qui ipse accepit aliunde? -, sed quod primus ex liberis Saturni maribus uixerit. potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus. at enim poetae ista finxerunt. errat quisquis hoc putat. illi enim de hominibus loquebantur, sed ut eos ornarent quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. itaque illa potius ficta sunt quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus sunt locuti: quod clarum fiet exemplo quod inferemus. Danaen uiolaturus aureos nummos largiter in sinum eius infudit, haec stupri merces fuit. at poetae, qui quasi de deo loquebantur, ne auctoritatem creditae maiestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum eadem figura qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarum que describunt. rapuisse dicitur in aquila Catamitum: poeticus color est. sed aut per legionem rapuit cuius insigne aquila est aut nauis in qua est inpositus tutelam habuit in aquila figuratam, sicut taurum, cum rapuit et transvexit Europam. eodem modo conuertisse in bouem traditur Io Inachi filiam, quae ut iram Iunonis effugeret, ut erat iam saetis obsita, iam bos, tranasse dicitur mare in Aegyptum que uenisse atque ibi recepta pristina specie dea facta quae nunc Isis uocatur. quo igitur argumento probari potest nec Europam in tauro sedisse nec Io bouem factam? quod certus dies habetur in fastis quo Isidis nauigium celebratur: quae res docet non tranasse illam, sed nauigasse. igitur qui sapere sibi uidentur, quia intellegunt uiuum terrenum que corpus in caelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant nec sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est. non ergo res ipsas gestas finxerunt poetae, quod si facerent, essent uanissimi, sed rebus gestis addiderunt quendam colorem. non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes. hinc homines decipiuntur, maxime quod dum haec omnia ficta esse a poetis arbitrantur, colunt quod ignorant. nesciunt enim qui sit poeticae licentiae modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poetae in eo sit, ut ea quae uere gesta sunt in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa traducat. totum autem quod referas fingere, id est ineptum esse et mendacem potius quam poetam. sed finxerint ista quae fabulosa creduntur: num etiam illa quae de diis feminis deorum que conubiis dicta sunt? cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictores que imaginum mentiuntur. si enim hic est Iuppiter qui a uobis dicitur deus, si non is est qui ex Saturno et Ope natus est, non oportuit nisi solius simulacrum in templis omnibus conlocari. quid sibi mulierum effigies uolunt? quid sexus infirmus? in quem si cecidit hic Iuppiter, eum uero ipsi lapides hominem fatebuntur. mentitos esse poetas aiunt et his tamen credunt: immo uero non esse mentitos re ipsa probant. ita enim deorum simulacra confingunt, ut ex ipsa diuersitate sexus appareat uera esse quae dicunt poetae. nam quod aliud argumentum habet imago Catamiti et effigies aquilae, cum ante pedes Iouis ponuntur in templis et cum ipso pariter adorantur, nisi ut nefandi sceleris ac stupri memoria maneat in aeternum? nihil igitur a poetis in totum fictum est, aliquid fortasse traductum et obliqua figuratione obscuratum, quo ueritas inuoluta tegeretur, sicut illut de sortitione regnorum. aiunt enim Ioui caelum optigisse, Neptuno mare, inferna Plutoni. cur non terra potius in sortem tertiam uenit? nisi quod in terra gesta res est. ergo illud in uero est, quod regnum orbis ita partiti sortiti que sunt, ut orientis imperium Ioui cederet, Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars occidentis optingeret, eo quod plaga orientis, ex qua lux mortalibus datur, superior, occidentis autem inferior esse uideatur. sic ueritatem mendacio uelarunt, ut ueritas ipsa persuasioni publicae nihil derogaret. de Neptuni sorte manifestum est: cuius regnum tale fuisse dicimus, quale Marci Antoni fuit infinitum illud imperium, cui totius orae maritimae potestatem senatus decreuerat, ut praedones persequeretur ac mare omne pacaret. sic Neptuno maritima omnia cum insulis obuenerunt. quomodo id probari potest? nimirum ueteres historiae docent. antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex ciuitate Messene, res gestas Iouis et ceterorum qui dii putantur collegit historiam que contexuit ex titulis et inscriptionibus sacris quae in antiquissimis templis habebantur maxime que in fano Iouis Triphylii, ubi auream columnam positam esse ab ipso Ioue titulus indicabat, in qua columna sua gesta perscripsit, ut monumentum posteris esset rerum suarum. hanc historiam et interpretatus est Ennius et secutus. cuius haec uerba sunt: ubi Iuppiter Neptuno imperium dat maris et insulis omnibus et quae secundum mare loca essent omnibus regnaret. uera sunt ergo quae locuntur poetae, sed optentu aliquo specie que uelata. potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Iouem dicerent caeli regnum esse sortitum, quod Olympus ambiguum nomen est et montis et caeli. in Olympo autem Iouem habitasse docet eadem historia, quae dicit: ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem uitae colebat et eo ad eum in ius ueniebant, si quae res in controuersia erant. item si quis quid noui inuenerat quod ad uitam humanam utile esset, eo ueniebant atque Ioui ostendebant. multa in hunc modum poetae transferunt, non ut in deos mentiantur, quos colunt, sed ut figuris uersicoloribus uenustatem ac leporem carminibus suis addant. qui autem non intellegunt quomodo aut quare quidque figuretur, poetas uelut mendaces et sacrilegos insecuntur. hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea quae de Ioue feruntur minime conuenire in deum uidebantur, duos Ioues fecerunt, unum naturalem alterum fabulosum. uiderunt ex parte quod erat uerum, eum scilicet de quo poetae loquantur hominem fuisse, in illo autem naturali Ioue uulgari consuetudine religionis inducti errauerunt, quod in deum nomen hominis transtulerunt, qui ut supra diximus quia solus est, non indiget nomine. Iouem autem illum esse qui sit ex Ope Saturno que natus, negari non potest. uana igitur persuasio est eorum qui nomen Iouis summo deo tribuunt. solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere: qui conuicti de uno deo cum id negare non possunt, ipsum se colere adfirmant, uerum hoc sibi placere ut Iuppiter nominetur. quo quid absurdius? Iuppiter enim sine contubernio coniugis filiae que coli non solet. unde qui sit apparet, nec fas est id nomen eo transferri ubi nec Minerua est ulla nec Iuno. quid quod huius nominis proprietas non diuinam uim exprimit, sed humanam? Iouem enim Iunonem que a iuuando esse dictos Cicero interpretatur et Iuppiter quasi iuuans pater dicitur: quod nomen in deum minime congruit, quia iuuare hominis est opis aliquid conferentis in eum qui sit alienus, et exigui beneficii. nemo sic deum precatur, ut se adiuuet, sed ut seruet, ut uitam salutem que tribuat: quod multo plus ac maius est quam iuuare. et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios iuuare, cum eos generat aut educat. illud enim leuius est quam ut eo uerbo magnitudo paterni beneficii exprimatur. quanto id magis inconueniens est deo, qui uerus pater est, per quem sumus et cuius toti sumus, a quo fingimur animamur inluminamur, qui nobis uitam inpertit, salutem tribuit, uictum multiplicem sumministrat. non intellegit beneficia diuina qui se tantummodo iuuari a deo putat. ergo non inperitus modo, sed etiam inpius est qui nomine Iouis uirtutem summae potestatis imminuit. quare si Iouem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse in terra que regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque eius inuestigemus. Ennius in Sacra Historia descriptis omnibus quae in uita sua gessit ad ultimum sic ait: deinde Iuppiter postquam quinquies terras circuiuit omnibus que amicis atque cognatis suis imperia diuisit reliquit que hominibus leges mores frumenta que parauit multa que alia bona fecit, inmortali gloria memoria que adfectus sempiterna monumenta sui reliquit. aetate pessum acta in Creta uitam commutauit et ad deos abiit eum que Curetes filii sui curauerunt decorauerunt que eum; et sepulchrum eius est in Creta in oppido Gnosso et dicitur Vesta hanc urbem creauisse; in que sepulchro eius est inscriptum antiquis litteris Graecis ZAN~g KRONOU~g id est Latine Iuppiter Saturni. hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum rerum scriptores. quae adeo uera sunt, ut ea Sibyllinis uersibus confirmentur, qui sunt tales: daimonas~g apsuchous~g, nekuôn~g eidôla~g kamontôn~g, hôn~g Krêtê~g kauchêma~g taphous~g hê~g dusmoros~g hexei~g. Cicero de deorum natura cum tres Ioues a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulchrum ostenditur. quomodo igitur potest alibi deus esse uiuus alibi mortuus, alibi habere templum alibi sepulchrum? sciant ergo Romani Capitolium suum id est summum caput religionum publicarum nihil esse aliud quam inane monumentum. Veniamus nunc ad eius patrem, qui ante regnauit et qui fortasse plus habebat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur. uideamus quid in eo fuerit deo dignum, in primis illud quod aureum saeculum narratur habuisse, quod iustitia sub eo fuerit in terra. teneo aliquid in hoc, quod in eius filio non fuit. quid enim tam conueniens deo quam iustum regimen ac pium saeculum? sed cum eadem ratione natum esse cogito, non possum putare deum summum quo uideam esse aliquid antiquius, caelum scilicet atque terram. at ego deum quaero ultra quem nihil sit omnino, qui fons et origo sit rerum: hic sit necesse est qui caelum ipsum condidit terram que fundauit: Saturnus autem si ex his natus est ut putatur, quemadmodum potest deus esse principalis qui aliis ortum suum debet aut quis praefuit mundo, priusquam Saturnus gigneretur? sed hoc poeticum est ut dicebam paulo ante figmentum. nec enim fieri poterat ut elementa insensibilia tanto que interuallo separata in unum coirent ac filium procrearent aut is qui natus esset non potissimum genitoribus similis existeret, sed eam formam gereret quam parentes sui non habebant. quaeramus ergo quid ueritatis sub hac figura lateat. Minucius Felix in eo libro qui Octauius inscribitur sic argumentatus est: Saturnum, cum fugatus esset a filio in Italiam que uenisset, Caeli filium dictum, quod soleamus eos quorum uirtutem miremur aut eos qui repentino aduenerint, de caelo cecidisse dicere, Terrae autem, quod ignotis parentibus natos terrae filios nominemus. sunt haec quidem similia ueri, non tamen uera, quia constat etiam tum cum regnaret ita esse habitum. potuit sic argumentari, Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam nomina eorum caelo terrae que indidisse, cum haec prius aliis uocabulis appellarentur: qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus inposita. neque enim cum dicunt poetae de progenie Atlantis aut Inachi fluminis, id potissimum dicunt, homines ex rebus sensu carentibus potuisse generari, sed eos utique significant qui nati sunt ex iis hominibus qui uel uiui uel mortui nomina montibus aut fluminibus indiderunt. nam id apud ueteres maxime que Graecos fuit usitatum. sic maria eorum traxisse nomen accipimus qui deciderant in ea, ut Aegaeum Icarium Hellespontum, et in Latio Auentinus uocabulum monti dedit in quo sepultus est, Tiberinus uel Thybris amni quo mersus est. non ergo mirandum si nomina eorum caelo terrae que attributa essent, qui reges genuerant potentissimos. apparet ergo non ex caelo esse natum, quod fieri non potest, sed ex eo homine cui nomen Urano fuit. quod esse uerum Trismegistus auctor est, qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum Saturnum Mercurium nominauit cognatos suos. haec ille quia ignorauit, alio traduxit historiam: qui quomodo argumentari potuerit, ostendi. nunc dicam quomodo, ubi, a quo sit hoc factum: non enim Saturnus hoc, sed Iuppiter fecit. in Sacra Historia sic Ennius tradit: deinde Pan eum deducit in montem, qui uocatur Caeli stela. postquam eo ascendit, contemplatus est late terras ibi que in eo monte aram creat Caelo primus que in ea ara Iuppiter sacrificauit. in eo loco suspexit in caelum quod nunc nos nominamus, ei que quod supra mundum erat, quod aether uocabatur, de sui aui nomine caelum nomen indidit id que Iuppiter quod aether uocatur placans primus caelum nominauit eam que hostiam quam ibi sacrifiauit, totam adoleuit. nec hic tantum sacrificasse Iuppiter inuenitur. Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenen dicere, Iouem cum ex insula Naxo aduersus Titanas proficisceretur et sacrificium faceret in litore, aquilam ei in auspicium aduolasse, quam uictor bono omine acceptam tutelae suae subiugarit. Sacra uero Historia etiam ante consedisse illi aquilam in capite atque ei regnum portendisse testatur. cui ergo sacrificare Iuppiter potuit nisi Caelo auo, quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum et in oppido Aulacia sepultum? 12. Quoniam reuelauimus mysteria poetarum ac Saturni parentes inuenimus, ad uirtutes eius et facta redeamus. iustus in regno fuit. primum ex hoc ipso iam deus non est, quod fuit; deinde, quod ne iustus quidem fuit, sed impius non modo in filios, quos necauit, uerum etiam in patrem, cuius dicitur abscidisse genitalia, quod forsitan uere acciderit. sed homines respectu elementi quod dicitur caelum totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam, quam tamen Stoici ut solent ad rationem physicam conantur traducere. quorum sententiam Cicero de natura deorum disserens posuit. caelestem inquit altissimam aetheriam que naturam id est igneam, quae per sese omnia gigneret, uacare uoluerunt ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum. quae ratio in Vestam potuit conuenire, si mas diceretur. idcirco enim uirginem putant Vestam, quia ignis inuiolabile sit elementum nihil que nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. Ouidius in Fastis: nec tu aliud Vestam quam uiuam intellege flammam nata que de flamma corpora nulla uides. iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit nec capit, et comites uirginitatis amat. Vulcano quoque id potuit adscribi, [qui] quidem putatur ignis, et tamen eum poetae non absciderunt. potuit et Soli, in quo est natura et causa gignentium. nam sine Solis igneo calore neque nasci quicquam neque augeri potest, ut nulli alii elemento minus opus sit genitalibus quam calori, cuius fotu concipiuntur nascuntur sustentantur omnia. postremo etiamsi ita sit ut uolunt, qui magis abscisum esse Caelum putemus quam omnino sine genitalibus natum? nam si per se gignit, non indigebat utique genitalibus, cum Saturnum ipsum procrearet: si uero habuit et a filio abscisa sunt, ortus rerum et natura omnis interisset. quid quod ipsi Saturno non diuinum modo sensum, sed humanum quoque adimunt, cum adfirmant eum esse Saturnum, qui cursum et conuersionem spatiorum ac temporum continet eum que Graece id ipsum nomen habere? Kronos~g enim dicitur, qui est idem chronos~g id est spatium temporis, Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis. haec Ciceronis uerba sunt exponentis sententiam Stoicorum; quae quam uana sit, cuiuis intellegere promptissimum est. si enim Saturnus Caeli est filius, quomodo potuit aut tempus e Caelo gigni aut Caelum a tempore abscidi aut postea tempus imperio spoliari a filio Ioue? aut quomodo Iuppiter natus ex tempore est? aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis? 13. Si ergo uanae sunt istae rationes philosophorum, quid superest nisi ut uere factum esse credamus, id est hominem ab homine abscisum? nisi forte aliquis existimat deum fuisse qui timuit coheredem, cum si quid diuinitatis habuisset, non patris genitalia debuerit amputare, sed propria, ne Iuppiter nasceretur, qui eum regni possessione priuauit. idem sororem suam Rheam quam latine Opem dicimus cum haberet uxorem, responso uetitus esse dicitur mares liberos educare, quod futurum esset ut a filio pelleretur. quam rem metuens natos sibi filios non utique deuorabat ut ferunt fabulae, sed necabat, quamquam scriptum sit in Historia Sacra Saturnum et Opem ceteros que tunc homines humanam carnem solitos esitare: uerum primum Iouem leges hominibus mores que condentem edicto prohibuisse, ne liceret eo cibo uesci. quod si uerum est, quae potest in eo fuisse iustitia? sed fictum sane putemus Saturnum filios deuorasse, modo cum aliqua ratione: num idcirco, quod ait uulgus comedisse filios suos eum qui extulerit sepulturae que mandauerit? Ops autem cum Iouem peperisset, subtraxit infantem eum que nutriendum furtim misit in Cretam. rursus inprudentiam reprehendam necesse est. cur enim responsum ab alio potius accepit? cur in caelo constitutus in terra non uidebat? cur eum Corybantes cymbalis fefellerunt? postremo cur extitit uis aliqua maior quae illius uinceret potestatem? nimirum senex a iuuene facile uictus est ac spoliatus imperio. fugit igitur expulsus et in Italiam nauigio uenit, cum errasset diu, sicut Ouidius in Fastorum libris refert: causa ratis superest. Tuscum rate uenit ad amnem ante pererrato falcifer orbe deus. hunc errantem atque inopem Ianus excepit: cuius rei argumenta sunt nummi ueteres, in quibus est cum duplici fronte Ianus et in altera parte nauis, sicut idem poeta subiecit: at bona posteritas puppem formauit in aere hospitis aduentum testificata dei. omnes ergo non tantum poetae, sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores hominem fuisse consentiunt, qui res eius in Italia gestas memoriae prodiderunt, Graeci Diodorus et Thallus, Latini Nepos et Cassius et Varro. nam cum agresti quodam more in Italia uiueretur, is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit leges que dedit Latium que uocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. censet ne aliquis deum esse qui pulsus est, qui fugit, qui latuit? nemo tam stultus est. qui enim fugit aut latet, et uim et mortem timeat necesse est. Orpheus, qui a temporibus eius fuit recentior, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat: prôtistos~g men~g anaxen~g epichthoniôn~g Kronos~g andrôn~g ek~g de~g Kronou~g genet~g' autos~g anax~g megas~g euruopa~g Zeus~g. item noster Maro: aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat. et alio loco: aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula: sic placida populos in pace regebat. neque superius dixit in caelo egisse uitam neque inferius superos in pace rexisse. unde apparet illum regem fuisse terrenum: quod alibi apertius declarat: aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arua Saturno quondam. Ennius quidem in Euhemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranum patrem. initio inquit primus in terris imperium summum Caelus habuit. is id regnum una cum fratribus suis sibi instituit atque parauit. non magna dissensio, siquidem maximorum auctorum de filio ac patre dubitatio est. sed tamen utrumque fieri potest, ut primus Uranus eminere inter ceteros potentia coeperit et principatum habere, non regnum, postea Saturnus maiores sibi opes comparauerit ac regium nomen adsciuerit. 14. Nunc, quoniam ab iis quae rettuli aliquantum Sacra Historia dissentit, aperiamus ea quae ueris litteris continentur, ne poetarum ineptias in accusandis religionibus sequi ac probare uideamur. haec Ennii uerba sunt: exim Saturnus uxorem duxit Opem. Titan, qui maior natu erat, postulat ut ipse regnaret. ibi Vesta mater eorum et sorores Ceres atque Ops suadent Saturno, uti de regno ne concedat fratri. ibi Titan, qui facie deterior esset quam Saturnus, idcirco et quod uidebat matrem atque sorores suas operam dare uti Saturnus regnaret, concessit ei ut is regnaret. itaque pactus est cum Saturno, uti si quid liberum uirile secus ei natum esset, ne quid educaret. id eius rei causa fecit, uti ad suos gnatos regnum rediret. tum Saturno filius qui primus natus est, eum necauerunt. deinde posterius nati sunt gemini, Iuppiter atque Iuno. tum Iunonem Saturno in conspectum dedere atque Iouem clam abscondunt dant que eum Vestae educandum celantes Saturnum. item Neptunum clam Saturno Ops parit eum que clanculum abscondit. ad eundem modum tertio partu Ops parit geminos Plutonem et Glaucam. Pluto Latine est Dis pater, alii Orcum uocant. ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt, at filium Plutonem celant atque abscondunt. deinde Glauca parua emoritur. haec, ut scripta sunt, Iouis fratrum que eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est. item paulo post haec infert: deinde Titan postquam resciuit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit se cum filios suos qui Titani uocantur, fratrem que suum Saturnum atque Opem conprehendit eos que muro circumegit et custodiam iis apponit. haec historia quam uera sit, docet Sibylla Erythraea eadem fere dicens, nisi quod in paucis quae ad rem non attinent discrepat. liberatur ergo Iuppiter summi sceleris crimine, quod patrem uinxisse compedibus perhibetur. id enim Titan patruus fecit, quod ille contra pactionem ius que iurandum mares liberos sustulisset. reliqua historia sic contexitur: Iouem adultum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumsaeptos atque in uincula coniectos, uenisse cum magna Cretensium multitudine Titanum que ac filios eius pugna uicisse, parentes uinculis exemisse, patri regnum reddidisse atque ita in Cretam remeasse. post haec deinde Saturno sortem datam, ut caueret ne filius eum regno expelleret; illum eleuandae sortis atque effugiendi periculi gratia insidiatum Ioui, ut eum necaret; Iouem cognitis insidiis regnum sibi denuo uindicasse ac fugasse Saturnum. qui cum iactatus esset per omnes terras persequentibus armatis, quos ad eum conprehendendum uel necandum Iuppiter miserat, uix in Italia locum in quo lateret inuenit. 15. Quibus ex rebus cum constet illos homines fuisse, non est obscurum qua ratione dii coeperint nominari. si enim nulli. reges ante Saturnum uel Uranum fuerunt propter hominum raritatem, qui agrestem uitam sine ullo rectore uiuebant, non est dubium quin illis temporibus homines regem ipsum totam que gentem mactare summis laudibus ac nouis honoribus coeperint, ut etiam deos appellarent siue ob miraculum uirtutis - hoc uere putabant rudes adhuc et simplices - siue, ut fieri solet, in adulationem praesentis potentiae siue ob beneficia quibus erant ad humanitatem conpositi. deinde ipsi reges cum cari fuissent iis quorum uitam composuerant, magnum sui desiderium mortui reliquerunt. itaque homines eorum simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium, progressi que longius per amorem memoriam defunctorum colere coeperunt, ut et gratiam referre bene meritis uiderentur et successores eorum adlicerent ad bene imperandi cupiditatem. quod Cicero de natura deorum docet dicens: suscepit autem uita hominum consuetudo que communis, ut beneficiis excellentis uiros in caelum fama ac uoluntate tollerent. hinc Hercules, hinc Castor, hinc Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber. et alio loco: atque in plerisque ciuitatibus intellegi potest acuendae uirtutis gratia aut quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, uirorum fortium memoriam honore deorum inmortalium consecratam. hac scilicet ratione Romani Caesares suos consecrauerunt et Mauri suos reges. sic paulatim religiones esse coeperunt, dum illi primi qui eos nouerant eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt, et hi tandem summi reges ob celebritatem nominis in prouinciis omnibus colebantur. priuatim uero singuli populi gentis aut urbis suae conditores, seu uiri fortitudine insignes erant seu feminae castitate mirabiles, summa ueneratione coluerunt, ut Aegyptus Isidem, Mauri Iubam, Macedones Cabirum, Poeni Uraniam, Latini Faunum, Sabini Sancum, Romani Quirinum, eodem utique modo Athenae Mineruam, Samos Iunonem, Paphos Venerem, Vulcanum Lemnos, Liberum Naxos, Apollinem Delos. sic per populos atque regiones uaria sacra suscepta sunt, dum homines grati esse in suos principes cupiunt et quos alios honores uita carentibus deferant, inuenire non possunt. praeterea pietas eorum qui successerant plurimum contulit ad errorem: qui ut diuina stirpe nati uiderentur, diuinos honores parentibus detulerunt deferri que iusserunt. an potest aliquis dubitare, quomodo religiones deorum sint institutae, cum apud Maronem legat Aeneae uerba sociis imperantis: nunc pateras libate Ioui precibus que uocate Anchisen genitorem -? cui non tantum immortalitatem, uerum etiam uentorum tribuit potestatem: poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis. idem scilicet de Ioue Liber et Pan et Mercurius et Apollo fecerunt ac postea de his ipsis successores eorum. accesserunt etiam poetae et compositis ad uoluptatem carminibus in caelum eos sustulerunt, sicut faciunt qui apud reges etiam malos panegyricis mendacibus adulantur. quod malum a Graecis ortum est, quorum leuitas instructa dicendi facultate et copia incredibile est quantas mendaciorum nebulas excitauerit. itaque admirati eos et susceperunt primi sacra illorum et uniuersis gentibus tradiderunt. ob hanc uanitatem Sibylla sic eos increpat: HEllas~g dê~g, ti~g pepoithas~g ep~g' andrasin~g hêgemonessin~g; pros~g ti~g te~g dôra~g mataia~g kataphthimenoisi~g porizeis~g; thueis~g eidôlois~g; tis~g soi~g planon~g en~g phresi~g thêken~g tauta~g telein~g proliponta~g theou~g megaloio~g prosôpon~g; M. Tullius, qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit, siquidem solus extitit Platonis imitator, in eo libro quo se ipse de morte filiae consolatus est, non dubitauit dicere deos qui publice colerentur homines fuisse. quod ipsius testimonium eo debet grauissimum iudicari, quod et augurale habuit sacerdotium et eosdem se colere uenerari que testatur. itaque intra paucos uersiculos duas res nobis dedit. nam dum imaginem filiae eodem se modo consecraturum esse profitetur quo illi a ueteribus sint consecrati, et illos mortuos esse docuit et originem uanae superstitionis ostendit. cum uero inquit et mares et feminas complures ex hominibus in deorum numero esse uideamus et eorum in urbibus atque agris augustissima delubra ueneremur, adsentiamur eorum sapientiae quorum ingeniis et inuentis omnem uitam legibus et institutis excultam constitutam que habemus. quod si ullum umquam animal consecrandum fuit, illud profecto fuit. si Cadmi progenies aut Amphitryonis aut Tyndari in caelum tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus est. quod quidem faciam te que omnium optimam doctissimam adprobantibus diis inmortalibus ipsis in eorum coetu locatam ad opinionem omnium mortalium consecrabo. fortasse dicat aliquis prae nimio luctu delirasse Ciceronem. atquin illa omnis oratio et doctrina et exemplis et ipso loquendi genere perfecta non aegri, sed constantis animi ac iudicii fuit et haec ipsa sententia nullum praefert indicium doloris. neque enim puto illum tam uarie, tam copiose, tam ornate scribere potuisse, nisi luctum eius et ratio ipsa et consolatio amicorum et longitudo temporis mitigasset. quid quod idem dicit in libris de re publica, idem de gloria? nam de legibus, quo in opere Platonem secutus leges uoluit ponere, quibus putaret usuram esse iustam et sapientem ciuitatem, de religione ita sanxit: diuos et eos qui caelestes semper habiti sunt colunto et ollos quos endo caelo merita locauerunt, Herculem Liberum Aesculapium Castorem Pollucem Quirinum. item in Tusculanis, cum diceret totum paene caelum humano genere conpletum, si uero inquit scrutari uetera et ex illis ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium di qui habentur hinc a nobis profecti in caelum reperientur. quare quoniam demonstrantur sepulchra in Graecia, reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis: tum denique quam hoc late pateat intelleges. testatus est uidelicet Attici conscientiam, ex ipsis mysteriis intellegi posse quod omnes illi homines fuerint qui coluntur, et cum de Hercule Libero Aesculapio Castore Polluce incunctanter fateretur, de Apolline ac Ioue patribus eorum, item de Neptuno Uulcano Marte Mercurio, quos maiorum gentium deos appellauit, timuit aperte confiteri. et idcirco ait late hoc patere, ut idem de Ioue ceteris que antiquioribus diis intellegamus, quorum memoriam si eadem ratione ueteres consecrauerunt, qua se imaginem nomen que filiae consecraturum esse dicit, ignosci maerentibus potest, credentibus non potest. quis enim tam demens, qui consensu et placito innumerabilium stultorum aperiri caelum mortuis arbitretur aut aliquem quod ipse non habeat dare alteri posse? apud Romanos deus Iulius, quia hoc scelerato homini placuit Antonio, deus Quirinus, quia hoc pastoribus uisum est, cum alter gemini fratris extiterit, alter patriae parricida. quodsi non consul fuisset Antonius, Gaius Caesar pro suis in rem publicam meritis etiam defuncti hominis honore caruisset, et quidem consilio Pisonis soceri et Lucii Caesaris propinqui, qui uetabant funus ei fieri, et Dolabellae consulis, qui columnam in foro id est tumulum eius euertit ac forum expiauit. nam Romulum desiderio suis fuisse declarat Ennius, apud quem populus amissum regem dolens haec loquitur: o Romule, Romule die, qualem te patriae custodem di genuerunt! tu produxisti nos intra luminis oras, o pater, o genitor, o sanguen dis oriundum. ob hoc desiderium facilius creditum est Iulio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi uidisse se regem humano habitu augustiorem eum que mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse et Quirinum uocari. quo facto et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abisse et senatum suspicione caedis regiae liberauit. 16. Poteram iis quae rettuli esse contentus, sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria. nam quamuis ipso religionum capite destructo uniuersas sustulerim, libet tamen persequi cetera et redarguere plenius inueteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac paeniteat errorum. magnum hoc opus et homine dignum, religionum animos nodis exsoluere pergo, ut ait Lucretius, qui quidem hoc efficere non poterat, quia nihil ueri adferebat. nostrum est hoc officium, qui et uerum deum adserimus et falsos refutamus. illi ergo qui poetas finxisse de diis fabulas opinantur [et tamen] deas feminas et esse credunt et colunt, reuoluuntur inprudentes ad id quod negauerant, coire illos ac parere. nec enim fieri potest quin duo sexus generandi causa sint instituti. recepta uero sexuum diuersitate non intellegunt consequens esse ut concipiant: quod in deum cadere non potest. sed isti putant: nam et Iouis esse filios dicunt et ceterorum deorum. nascuntur ergo et cotidie quidem dii noui: nec enim uincuntur ab hominibus fecunditate. igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet moriente. nam cum hominum uis incredibilis, numerus sit inaestimabilis, quos tamen sicuti nascuntur mori necesse est, quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt inmortales que manserunt? cur ergo tam pauci coluntur? nisi forte arbitramur non generandi causa, sed tantummodo capiendae uoluptatis duos esse sexus deorum et ea exercere quae homunculos et facere et pati pudet. cum uero dicantur. aliqui ex aliquibus nati, consequens est ut semper nascantur, siquidem aliquando sunt nati, uel si nasci desierunt, scire nos conuenit cur aut quando desierint. non inlepide Seneca in libris moralis philosophiae quid ergo est inquit quare apud poetas salacissimus Iuppiter desierit liberos tollere? utrum sexagenarius factus est et illi lex Papia fibulam inposuit? an impetrauit ius trium liberorum? an tandem illi uenit in mentem ab alio expectes alteri quod feceris et timet ne quis sibi faciat quod ipse Saturno? at isti qui deos adserunt, uideant quomodo respondeant huic argumento quod inferemus: si duo sunt sexus deorum, sequitur concubitus, si coeunt, et domos habeant necesse est; nec enim carent uirtute ac pudore, ut hoc promisce aut in propatulo faciant, sicut muta facere uidemus animalia. si domos habent, consequens est ut et urbes habeant, et quidem auctore Nasone, qui ait: plebs habitat diuersa locis, a fronte potentes caelicolae clari que suos posuere penates. si habent urbes, et agros igitur habebunt. iam quis non uideat quae sequantur? arare illos et colere, quod uictus causa fit: ergo mortales sunt. quod argumentum retrouersus idem ualet. si enim agros non habent, ne urbes quidem, si urbes non [habent], ne domos quidem, si domibus carent, ergo et concubitu, si concubitus ab iis abest, et sexus igitur femininus. in diis autem uidemus et feminas esse: ergo dii non sunt. dissoluat hoc argumentum si quis potest. ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri. sed ne illud quidem dissoluet aliquis: ex duobus sexibus alter fortior est, alter infirmior; robustiores enim mares sunt, feminae inbecilliores. inbecillitas autem non cadit in deum, ergo nec feminae sexus. huic additur superioris argumenti extrema illa conclusio, ut dii non sint, quoniam in diis et feminae sunt. 17. Ob has rationes Stoici aliouersus deos interpretantur, et quia non peruident quid sit in uero, conantur eos cum rerum naturalium ratione coniungere. quos Cicero secutus de diis ac religionibus eorum hanc sententiam tulit: uidetis ne igitur, ut a physicis rebus bene atque utiliter inuentis tracta ratio est ad commenticios ac fictos deos? quae res genuit falsas opiniones errores que turbulentos et superstitiones paene aniles. et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatus que noti sunt, genera praeterea, coniugia cognationes omnia que traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. quid planius, quid uerius dici potest? Romanae philosophiae princeps et amplissimo sacerdotio praeditus commenticios ac fictos deos arguit, quorum cultus superstitiones paene aniles esse testatur, falsis opinionibus erroribus que turbulentis implicatos esse homines queritur. nam totus liber tertius de natura deorum omnes funditus religiones euertit ac delet. quid ergo a nobis expectatur amplius? num eloquentia superare possumus Ciceronem? minime id quidem, sed fiducia illi defuit ignoranti ueritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. ait enim facilius posse se dicere quid non sit quam quid sit, hoc est falsa se intellegere, uera nescire. clarum est igitur homines fuisse illos qui dii putantur et eorum memoriam post mortem consecratam. ideo et aetates diuersae sunt et certae imagines singulorum, quod in eo habitu et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit. consideremus si placet aerumnas infelicium deorum. Isis filium perdidit, Ceres filiam, expulsa et per orbem terrae iactata Latona uix insulam paruam in qua pareret inuenit. Deum Mater et amauit formosum adulescentem et eundem cum paelice deprehensum exsectis uirilibus semiuirum reddidit et ideo nunc sacra eius a Gallis sacerdotibus celebrantur. Iuno paelices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre. insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit ibi que etiam Ioui nupserit itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami et simulacrum in habitu nubentis figuratum et sacra eius anniuersaria nuptiarum ritu celebrantur. si ergo adoleuit, si fuit uirgo primo, postea mulier, hominem fuisse qui non intellegit, pecudem se fatetur. quid loquar obscenitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae non deorum tantum, sed et hominum? haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam, ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus androgynus, ex Ioue Cupidinem, ex Anchise Aenean, ex Bute Erycem; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est. quae prima, ut in Historia Sacra continetur, artem meretriciam instituit auctor que mulieribus in Cypro fuit, uti uulg[at]o corpore quaestum facerent: quod idcirco imperauit, ne sola praeter alias mulieres inpudica et uirorum adpetens uideretur. etiam ne haec habet aliquid numinis, cuius plura numerantur adulteria quam partus? sed ne illae quidem uirgines inlibatam castitatem seruare potuerunt. unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae uideri uolunt? at res ipsa clamat. nam cum Vulcanus diis arma fecisset ei que Iuppiter optionem dedisset praemii quod uellet postulandi iurasset que ut solebat per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Mineruae nuptias postulauit. hic Iuppiter Optimus Maximus tanta religione constrictus abnuere non potuit, Mineruam tamen monuit repugnare pudicitiam que defendere. tum in illa conluctatione Vulcanum in terram effudisse aiunt, unde sit Erichthonius natus, id que illi nomen inpositum apo~g tês~g eridos~g kai~g chthonos~g id est ex certamine atque humo. cur igitur uirgo eum puerum cum dracone conclusum et obsignatum tribus uirginibus Cecropidis commendauit? euidens ut opinor incestum, quod nullo modo possit colorari. altera cum paene amatorem suum perdidisset, qui erat turbatis distractus equis, praestantissimum medicum Asclepium curando iuueni aduocauit eum que sanatum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemori que relegat, solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum exigeret uerso que ubi nomine Virbius esset. quid sibi uult haec tam diligens, tam sollicita curatio? quid secretae sedes? quid relegatio uel tam longe uel ad mulierem uel in solitudinem? quid deinde nominis commutatio? postremo quid equorum tam pertinax abominatio? quid significant haec omnia nisi conscientiam stupri et amorem minime uirginalem? erat plane cur tantum laborem pro tam fideli iuuene susciperet, qui amanti nouercae obsequium pernegarat. 18. Hoc loco refellendi sunt etiam ii qui deos ex hominibus esse factos non tantum fatentur, sed ut eos laudent, etiam gloriantur, aut uirtutis gratia ut Herculem aut munerum ut Cererem ac Liberum aut artium repertarum ut Aesculapium ac Mineruam. haec uero quam inepta sint quam que non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent hostes que uero deo fiant, quo contempto mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam. uirtutem esse dicunt quae hominem tollat in caelum, non illam de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi, sed hanc corporalem quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, inmortalitatem meruisse creditur. quis tam stulte ineptus est, ut corporis uires diuinum uel etiam humanum bonum iudicet, cum sint et maiores pecudibus adtributae et uno morbo saepe frangantur uel senectute ipsa minuantur et corruant? itaque idem ille cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se uoluit nec senem fieri, ne quando se ipso minor aut deformior uideretur. hunc a rogo quo uiuum se ipse combusserat escendisse in caelum putauerunt ea que ipsa quae stultissime sunt admirati simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum uanitatis illorum monumenta perstarent qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent. sed haec fortasse Graecorum culpa sit, qui res leuissimas pro maximis semper habuerunt. quid nostri? num sapientiores? qui athleticam quidem uirtutem contemnunt, quia nihil obest, sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes ac bellicosos duces in deorum coetu locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad inmortalitatem uiam quam exercitus ducere, aliena uastare, delere urbes, oppida excindere, liberos populos aut trucidare aut subicere seruituti. uidelicet quo plures homines adflixerint spoliarint occiderint, eo se nobiliores et clariores putant et inanis gloriae specie capti sceleribus suis nomen uirtutis inponunt. iam mallem ut a ferarum caedibus deos sibi fingerent quam inmortalitatem tam cruentam probarent. si quis unum hominem iugulauerit, pro contaminato ac nefario habetur nec ad terrenum hoc domicilium deorum admitti eum fas putant. ille autem qui infinita hominum milia trucidarit, cruore campos inundauerit, flumina infecerit, non modo in templum, sed etiam in caelum admittitur. aput Ennium sic loquitur Africanus: si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, mi soli caeli maxima porta patet, scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit. o in quantis tenebris, Africane, uersatus es uel potius o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus ascensum in caelum putaueris! cui uanitati etiam Cicero adsensit. est uero inquit Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit; tamquam ipse plane, cum id fieret, ianitor fuerit in caelo. equidem statuere non possum dolendum ne potius an ridendum putem, cum uideam graues et doctos et ut sibi uidentur sapientes uiros in tam miserandis errorum fluctibus uolutari. si haec est uirtus quae nos inmortales facit, mori equidem malim quam exitio esse quam plurimis. si aliter inmortalitas parari non potest nisi per sanguinem, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint? quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore proiecto innocentes esse ac iusti uelint. num igitur nemo erit caelo dignus? num peribit uirtus, quia hominibus in homines saeuire non dabitur? sed isti qui euersiones urbium populorum que summam gloriam conputant, otium publicum non ferent, rapient saeuient et iniuriis insolenter inlatis humanae societatis foedus inrumpent, ut habere hostem possint, quem sceleratius deleant quam lacessierint. Nunc ad reliqua pergamus. nomen deorum Cereri ac Libero traditio munerum fecit. possum diuinis docere litteris uinum atque fruges ante progeniem Caeli atque Saturni fuisse in usu hominum, sed ab his sane inuenta esse fingamus. num potest plus aut maius uideri collegisse fruges iis que fractis panem facere docuisse aut uuas de uitibus lectas expressisse uinum que fecisse quam fruges ipsas aut uites generasse ac protulisse de terra? reliquerit haec sane deus humanis ingeniis eruenda, tamen fieri non potest quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini ut inueniret et illa ipsa quae possent inueniri. artes quoque inuentoribus suis inmortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Volcano fabrica. colamus igitur et illos qui fullonicam sutrinam ue docuerunt. cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti diuites uasa Samia contemnunt? sunt et aliae artes quarum repertores humanae uitae plurimum profuerunt: cur non et illis adtributa sunt templa? sed nimirum Minerua est quae omnes repperit, ideo que illi opifices supplicant. ergo ab his sordibus Minerua ascendit in caelum. est uero cur quisquam derelinquat eum qui terram cum animantibus, caelum cum astris et luminibus exorsus est, ut eam ueneretur quae telam docuit ordiri. quid ille qui uulnera in corporibus sanare docuit? num potest esse praestantior quam qui corpora ipsa formauit, sentiendi ac uiuendi rationem dedit, herbas denique ipsas et cetera quibus medendi ars constat excogitauit ac protulit? 19. At enim dicet aliquis et huic summo qui fecit omnia et illis qui partim profuerunt suam uenerationem esse tribuendam. primum nec factum est umquam ut qui hos coluit, etiam deum coluerit, neque fieri potest, quoniam si honos idem tribuitur aliis, ipse omnino non colitur, cuius religio est illum esse unum ac solum deum credere. clamat summus poeta eos omnes qui inuentas uitam excoluere per artes aput inferos esse ipsum que illum repertorem medicinae talis et artis ad Stygias undas fulmine detrusum, ut intellegamus quantum ualeat pater omnipotens, qui etiam deos fulminibus exstinguat. sed homines ingeniosi hanc se cum habebant fortasse rationem: quia deus fulminari non potest, apparet non esse factum. immo uero quia factum est, apparet hominem fuisse, non deum. mendacium poetarum non in facto est, sed in nomine: metuebant enim malum, si contra publicam persuasionem faterentur quod erat uerum. quodsi hoc constat inter ipsos, ex hominibus deos factos, cur ergo non credunt poetis, si quando illorum fugas et uulnera et mortes et bella et adulteria describunt? quibus de rebus intellegi datur non potuisse ullo pacto fieri deos, quia ne homines quidem probi fuerunt ea que in uita sua gesserunt quae mortem pariunt sempiternam. 20. Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix Lupa honoribus est adfecta diuinis, et ferrem, si animal ipsum, cuius figuram gerit. sed auctor est Liuius Larentinae esse simulacrum et quidem non corporis, sed mentis ac morum. fuit enim Faustuli uxor et propter uulgati corporis uilitatem lupa inter pastores id est meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur. exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt, apud quos meretrix quaedam nomine Leaena cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt cuius nomen gerebat. itaque ut illi monumentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. huius nomini etiam dies festus dicatus est et Larentinalia constituta. nec hanc solam Romani meretricem colunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit. iam quanta ista inmortalitas putanda est, quam etiam meretrices adsecuntur? Flora cum magnas opes ex arte meretricia quaesiuisset, populum scripsit heredem certam que pecuniam reliquit, cuius ex annuo faenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia. quod quia senatui flagitiosum uidebatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur. deam finxerunt esse quae floribus praesit eam que oportere placari, ut fruges cum arboribus aut uitibus bene prospere que florescerent. eum colorem secutus in Fastis poeta non ignobilem nympham fuisse narrauit quae sit Chloris uocitata eam que Zephyro nuptam quasi dotis loco id accepisse muneris a marito, ut haberet florum omnium potestatem. honeste quidem ista dicuntur, sed inhoneste turpiter que creduntur nec debent, cum ueritas quaeritur, huiusmodi nos uelamenta decipere. celebrantur ergo illi ludi conuenienter memoriae meretricis cum omni lasciuia. nam praeter uerborum licentiam, quibus obscenitas omnis effunditur, exuuntur etiam uestibus populo flagitante meretrices, quae tunc mimarum funguntur officio et in conspectu populi usque ad satietatem inpudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur. Cloacinae simulacrum in Cloaca Maxima repertum Tatius consecrauit et quia cuius esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen inposuit. Pauorem Pallorem que Tullus Hostilius figurauit et coluit. quid de hoc dicam nisi dignum fuisse qui semper deos suos, sicut optari solet, praesentes haberet? ab hoc illut Marci Marcelli de consecratione Honoris atque Virtutis honestate nominum differt, re congruit. eadem uanitate Mentem quoque inter deos senatus conlocauit, quam profecto si habuisset, eiusmodi sacra numquam suscepisset. magnum Cicero audax que consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset: adulatus est uidelicet Attico et inrisit hominem familiarem. non enim magnum illut aut omnino consilium dicendum fuit, sed inpudicorum hominum perdita et deplorata nequitia, qui liberos suos, quos erudire ad honestatem deberent, prostituerunt libidini iuuentutis: a quibus flagitiorum deos et in illis potissimum locis, ubi nuda corpora corruptorum luminibus patent, et in illa coli aetate uoluerunt, quae simplex et inprouida prius inretiri et in laqueos potest cadere quam cauere. quid mirum si ab hac gente uniuersa flagitia manarunt, aput quam uitia ipsa religiosa sunt ea que non modo non uitantur, uerum etiam coluntur? et ideo huic sententiae, tamquam Graecos prudentia uinceret, adiecit: uirtutes enim oportere, non uitia consecrari. quod si recipis, o Marce Tulli, non uides fore ut inrumpant uitia cum uirtutibus, quia mala bonis adhaerent et in animis hominum potentiora sunt? quae si uetas consecrari, respondebit tibi eadem illa Graecia se alios deos colere ut prosint, alios uero ne noceant. haec enim semper excusatio est eorum qui mala sua pro diis habent, ut Romani robiginem ac febrem. si ergo uitia consecranda non sunt, in quo tibi adsentior, ne uirtutes quidem. non enim per se sapiunt aut sentiunt neque intra parietes aut aediculas luto factas, sed intra pectus collocandae sunt et interius conprehendendae, ne sint falsae, si extra hominem fuerint collocatae. itaque praeclaram illam legem tuam derideo quam ponis his uerbis: ast olla, propter quae datur homini ascensus in caelum, Mentem Virtutem Pietatem Fidem: earum que laudum delubra sunto. atquin haec separari ab homine non possunt. si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est. si autem sint extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? uirtus enim colenda est, non imago uirtutis, et colenda est non sacrificio aliquo aut ture aut precatione sollemni, sed uoluntate sola atque proposito. nam quid est aliut colere uirtutem nisi eam conprehendere animo ac tenere? quod unus quisque simulac coepit uelle, consequitur. hic solus uirtutis est cultus: nam religio ac ueneratio nulla alia nisi unius dei tenenda est. quid igitur opus est, o uir sapientissime, superuacuis extructionibus loca occupare quae possint humanis usibus cedere? quid sacerdotes constituere uana et insensibilia culturos? quid immolare uictimas? quid tantos sumptus uel fingendis uel colendis imaginibus inpendere? firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc ueris illis numinibus inpleatur. has ergo falsas consecrationes sequitur quod necesse est. qui enim sic uirtutes colunt id est qui umbras et imagines uirtutum consectantur, ea ipsa quae uera sunt tenere non possunt. itaque nulla in quoquam uirtus est, uitiis ubique dominantibus, nulla fides, omnia pro se quoque rapiente, nulla pietas, nec consanguineis nec parentibus parcente auaritia et cupiditate in uenena et in ferrum ruente, nulla pax, nulla concordia, publice bellis saeuientibus, priuatim uero inimicitiis usque ad sanguinem furentibus, nulla pudicitia, libidinibus effrenatis omnem sexum et omnes corporis partes contaminantibus. nec tamen desinunt ea colere quae fugiunt et oderunt. colunt enim ture ac summis digitis quae sensibus intimis horrere debuerunt: qui error omnis ex illius principalis ac summi boni ignoratione descendit. urbe a Gallis occupata obsessi in Capitolio Romani cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, aedem Veneri Caluae consecrarunt. non igitur intellegunt, quam uanae sint religiones uel ex eo ipso, quod eas his ineptiis cauillantur. a Lacedaemoniis fortasse didicerant deos sibi ex euentis fingere. qui cum Messenios obsiderent et illi furtim deceptis obsessoribus egressi ad diripiendam Lacedaemonem cucurrissent, a Spartanis mulieribus fusi fugati que sunt. cognitis autem dolis hostium Lacedaemonii sequebantur. his armatae mulieres obuiam longius exierunt. quae cum uiros suos cernerent parare se ad pugnam, quod putarent Messenios esse, corpora sua nudauerunt. at illi uxoribus cognitis et aspectu in libidinem concitati, sicuti erant armati permixti sunt, utique promisce - nec enim uacabat discernere - sicut iuuenes ab isdem antea missi cum uirginibus, ex quibus sunt Partheniae nati. propter huius facti memoriam aedem Veneri Armatae simulacrum que posuerunt: quod tametsi ex causa turpi uenit, tamen honestius uidetur armatam Venerem consecrasse quam caluam. eodem tempore Ioui quoque Pistori ara posita est, quod eos in quiete monuisset, ut ex omni frumento quod habebant panem facerent et in hostium castra iactarent: eo que facto soluta esset obsidio desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos. quae ista religionum derisio est? si earum defensor essem, quid tam grauiter queri possem quam deorum numen in tantum uenisse contemptum, ut turpissimis nominibus ludibrio habeatur? quis non rideat Fornacem deam uel potius doctos uiros celebrandis Fornacalibus operari? quis cum audiat deam Mutam, tenere risum queat? hanc esse dicunt ex qua sint Lares nati et ipsam Laram nominant uel Larumdam. quid praestare colenti potest quae loqui non potest? colitur et Caca, quae Herculi fecit indicium de furto boum, diuinitatem consecuta quia prodidit fratrem, et Cunina, quae infantes tuetur in cunis ac fascinum submouet, et Stercutus, qui stercorandi agri rationem primus induxit, et Tutinus, in cuius sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse uideatur, et mille alia portenta, ut iam uaniores qui haec colenda susceperint quam Aegyptios esse dicamus, qui monstruosa et ridicula quaedam simulacra uenerantur. et haec tamen habent aliquam imaginem. quid qui lapidem colunt informem ac rudem cui nomen est Terminus? hic est quem pro Ioue Saturnus dicitur deuorasse nec inmerito illi honos tribuitur. nam cum Tarquinius Capitolium facere uellet atque in eo loco multorum deorum sacella essent, consuluit eos per auguria utrum Ioui cederent, et cedentibus ceteris solus Terminus mansit. unde illum poeta Capitoli inmobile saxum uocat. iam ex hoc ipso quam magnus Iuppiter inuenitur, cui non cessit lapis, ea fortasse fiducia, quod illum de paternis faucibus liberauerat. facto itaque Capitolio supra ipsum Terminum foramen est in tecto relictum, ut quia non cesserat, libero caelo frueretur: quo ne ipsi quidem fruebantur qui lapidem frui putauerunt. et huic ergo publice supplicatur quasi custodi finium deo, qui non tantum lapis, sed etiam stipes interdum est. quid de iis dicas qui colunt talia nisi ipsos potissimum lapides ac stipites esse? 21. Diximus de diis ipsis qui coluntur: nunc de sacris ac mysteriis eorum pauca dicenda sunt. aput Cyprios humanam hostiam Ioui Teucrus immolauit id que sacrificium posteris tradidit; quod est nuper Hadriano imperante sublatum. erat lex aput Tauros inhumanam et feram gentem, ut Dianae hospites immolarentur, et id sacrificium multis temporibus celebratum est. Galli Esum atque Teutaten humano cruore placabant. ne Latini quidem huius immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latiaris Iuppiter etiamnunc sanguine colitur humano. quid ab his boni precantur qui sic sacrificant? aut quid tales dii praestare hominibus possunt, quorum poenis propitiantur? sed de barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit: nostri uero qui semper mansuetudinis et humanitatis sibi gloriam uindicauerunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur? ii enim potius scelerati sunt habendi, qui cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et inperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur. apparet tamen anticum esse hunc immolandorum hominum ritum, siquidem Saturnus in Latio eodem genere sacrificii cultus est, non quidem ut homo ad aram immolaretur, sed ut in Tiberim de ponte Muluio mitteretur. quod ex responso quodam factitatum Varro auctor est: cuius responsi ultimus uersus est talis: kai~g kephalas~g Aidêi~g kai~g tôi~g patri~g pempete~g phôta~g. [id est hominem] quod quia uidetur ambiguum, et fax illi et homo iaci solet. uerum id genus sacrificii ab Hercule, cum ex Hispania rediret, dicitur esse sublatum, ritu tamen permanente ut pro ueris hominibus imagines iacerentur e scirpo, ut Ouidius in Fastis docet: donec in haec uenit Tirynthius arua, quotannis tristia Leucadio sacra peracta modo. illum stramineos in aquam misisse Quirites, Herculis exemplo corpora falsa iaci. haec sacra Vestales uirgines faciunt, ut ait idem: tum quoque priscorum uirgo simulacra uirorum mittere roboreo scirpea ponte solet. nam de infantibus qui eidem Saturno immolabantur propter odium Iouis quid dicam non inuenio. tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum id est taetrum atque exsecrabile humano generi facinus sacrificium uocarent, cum teneras atque innocentes animas, quae maxime est aetas parentibus dulcior, sine ullo respectu pietatis extinguerent immanitatem que omnium bestiarum, quae tamen fetus suos amant, feritate superarent! o dementiam insanabilem! quid illis isti dii facere amplius possent, si essent iratissimi, quam faciunt propitii, cum suos cultores parricidiis inquinant, orbitatibus mactant, humanis sensibus spoliant? quid potest esse his hominibus sancti? aut quid in profanis locis faciant qui inter aras deorum summa scelera committunt? Pescennius Festus in libris historiarum per saturam refert Karthaginienses Saturno humanas hostias solitos immolare et cum uicti essent ab Agathocle rege Siculorum, iratum sibi deum putauisse; itaque ut diligentius piaculum soluerent, ducentos nobilium filios immolasse. tantum religio potuit suadere malorum. quae peperit saepe scelerosa atque inpia facta. cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant, cum tantam partem ciuitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem uictor occiderat? ab isto genere sacrorum non minoris insaniae iudicanda sunt publica illa sacra, quorum alia sunt Matris, in quibus homines suis ipsi uirilibus litant - amputato enim sexu nec uiros se nec feminas faciunt - alia Virtutis, quam eandem Bellonam uocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant. sectis namque umeris et utraque manu destrictos gladios exerentes currunt ecferuntur insaniunt. optime igitur Quintilianus in Fanatico istud inquit si deus cogit, iratus est. etiam ne haec sacra sunt? non satius est pecudum modo uiuere quam deos tam inpios, tam profanos, tam sanguinarios colere? sed unde isti errores et haec tanta flagitia manauerint, suo loco disseremus. interim uideamus et cetera, quae carent scelere, ne studio insectandi uideamur eligere peiora. Isidis Aegyptiae sacra sunt, quatenus filium paruulum uel perdiderit uel inuenerit. nam primo sacerdotes eius deglabrato corpore pectora sua tundunt lamentantur, sicut ipsa cum perdidit fecerat; deinde puer producitur quasi inuentus et in laetitiam luctus ille mutatur. ideo Lucanus: numquam que satis quaesitus Osiris. semper enim perdunt, semper inueniunt. refertur ergo in sacris imago rei quae uere gesta est, quae profecto si quid sapimus declarat mortalem mulierem fuisse ac paene orbam, nisi unicum repperisset. quod illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adulescens morte patris audita haec loquitur: euoluam busto iam numen gentibus Isim et tectum lino spargam per uulgus Osirim. hic est Osiris, quem Serapim [uel Serapidem] uulgus appellat. solent enim mortuis consecratis nomina immutari, credo ne quis eos putet homines fuisse. nam et Romulus post mortem Quirinus factus est et Leda Nemesis et Circe Marica et Ino postquam se praecipitauit, Leucothea mater que Matuta et Melicertes filius eius Palaemon atque Portunus. sacra uero Cereris Eleusinae non sunt his dissimilia. nam sicut ibi Osiris puer planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina: quam quia facibus ex Aetnae uertice accensis quaesisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur. aput Lampsacum Priapo litabilis uictima est asellus, cuius sacrificii ratio in Fastis haec redditur. cum dii omnes ad festum Matris Magnae conuenissent epulis que satiati noctem lusibus ducerent, quieuisse humi Vestam somnum que cepisse; ibi Priapum somno eius ac pudicitiae insidiatum, sed illam intempestiuo clamore aselli quo Silenus uehebatur excitatam, libidinem uero insidiatoris esse deceptam; hac de causa Lampsacenos asellum Priapo quasi in ultionem mactare consuesse, aput Romanos uero eundem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conseruatae panibus coronari. quid turpius, quid flagitiosius, quam si Vesta beneficio asini uirgo est? at poeta fabulam finxit. num ergo illut est uerius quod referunt ii qui Phaenomena conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis locuntur quas graeci onous~g uocant, asellos fuisse qui Liberum patrem transuexerint, cum amnem transire non posset, quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana uoce loqueretur? itaque inter eum Priapum que ortum esse certamen de obsceni magnitudine: Priapum uictum et iratum interemisse uictorem. hoc uero multo magis ineptum est, sed poetis licet quidquid uelint. non excutio tam deforme mysterium nec Priapum denudo, ne quid appareat risu dignum. finxerint haec sane poetae, sed necesse est maioris alicuius turpitudinis tegendae gratia ficta sint. quae sit ergo quaeramus. at ea profecto manifesta est. nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similia habet cornua, et placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri uictima tarda deo, ita in hoc quia magnitudo membri uirilis enormis est, non potuit ei monstro aptior uictima reperiri quam quae posset ipsum cui mactatur imitari. aput Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a ceteris longe diuersus est ritus, siquidem non euphêmiai~g ut graeci appellant, sed maledictis et execratione celebrantur, ea que pro uiolatis habent, si quando inter sollemnes ritus uel inprudenti alicui exciderit bonum uerbum. cuius rei haec ratio redditur, si tamen ulla esse ratio in rebus uanissimis potest. Hercules eo cum delatus esset famem que pateretur, aratorem quendam conspexit operantem ab eo que petere coepit, ut sibi unum bouem uenderet. enimuero ille negauit fieri posse, quod spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur. Hercules solita uiolentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. at ille infelix cum boues suos mactari uideret, iniuriam suam maledictis ultus est, quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit. nam dum comitibus suis epulas apparat dum que alienos boues deuorat, illum sibi amarissime conuiciantem cum risu et cachinnis audiebat. sed postquam Herculi diuinos honores ob admirationem uirtutis deferri placuit, a ciuibus ara ei posita est, quam de facto bouzugon~g nominauit, ad quam duo iuncti boues immolarentur sicut illi quos abstulerat aratori, eum que ipsum sibi constituit sacerdotem ac praecepit, ut isdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se umquam epulatum esse iucundius. haec iam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum ducitur, quod in aliis si fiat, etiam seuerissime uindicatur. ipsius autem Cretici Iouis sacra quid aliut quam quomodo sit aut subtractus patri aut nutritus ostendunt? capella est Amaltheae nymphae, quae uberibus suis aluit infantem: de qua Germanicus Caesar in Arateo carmine sic ait: illa putatur nutrix esse Iouis, si uere Iuppiter infans ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae, sidere quae claro gratum testatur alumnum. huius capellae corio usum esse pro scuto Iouem contra Titanas dimicantem Musaeus auctor est, unde a poetis aigiochos~g nominatur. ita quidquid est gestum in abscondendo puero, id ipsum per imaginem geritur in sacris. sed et matris eius mysterium idem continet; quod Ouidius exponit in Fastis: ardua iam dudum resonat tinnitibus Ide, tutus ut infanti uagiat ore puer. pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes, hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. res latuit prisci que manent imitamina facti, aera deae comites rauca que terga mouent. cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant, tibia dat Phrygios ut dedit ante modos. hanc totam opinionem quasi a poetis fictam Sallustius respuit uoluit que ingeniose interpretari, cur altores Iouis dicantur fuisse Curetes, et sic ait, quia principes diuini intellegendi fuerunt, uetustatem ut cetera in maius componentem altores Iouis celebrauisse. quantum errauerit homo eruditus, iam res ipsa declarat. si enim princeps est Iuppiter et deorum et religionum, si ante illum nulli dii uulgo colebantur, quia nondum nati fuerant qui coluntur, apparet Curetas ex diuerso principes fuisse diuini non intellegendi, per quos error omnis inductus est et dei ueri memoria sublata. ex ipsis itaque mysteriis et caerimoniis intellegere debuerunt hominibus se mortuis supplicare. non igitur exigo, ut aliquis poetarum fictionibus credat: qui hos mentiri putat, pontificum ipsorum scripta consideret et quidquid est litterarum ad sacra pertinentium reuoluat: plura fortasse quam nos adferimus inueniet, ex quibus intellegat inania inepta commenticia esse omnia quae pro sanctis habentur. si quis autem percepta sapientia deposuerit errorem, profecto ridebit ineptias hominum paene dementium, illos dico qui uel inhonesto saltatu tripudiant uel qui nudi uncti coronati aut personati aut luto obliti currunt. quid de scutis uetustate iam putribus dicam? quae cum portant, deos ipsos se gestare umeris arbitrantur. nam Furius Bibaculus inter praecipua pietatis exempla numeratur: qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus ancile portauit, cum haberet magistratus beneficio muneris eius uacationem. non ergo ille Furius, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putauit ornare. merito igitur, cum haec a uiris non inperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat: o stultas hominum mentes, o pectora caeca! qualibus in tenebris uitae quantis que periclis degitur hoc aeui quodcumque est! quis haec ludibria non rideat qui habeat aliquid sanitatis, cum uideat homines uelut mente captos ea serio facere, quae si quis faciat in lusum nimis lasciuus et ineptus esse uideatur? 22. Harum uanitatum aput Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum rudes atque inperitos nouis superstitionibus implicauit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulauit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus. erat spelunca quaedam peropaca in nemore Aricino, unde riuus perenni fonte manabat. huc se remotis arbitris inferre consueuerat, ut mentiri posset monitu deae coniugis ea sacra populo se tradere, quae acceptissima diis essent. uidelicet astutiam Minois uoluit imitari, qui se in antrum Iouis recondebat et ibi diu moratus leges tamquam sibi a Ioue traditas adferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret. nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. itaque pontifices flamines Salios augures creauit, deos per familias discripsit: sic noui populi feroces animos mitigauit et ad studia pacis a rebus bellicis auocauit. sed cum alios falleret, se ipsum tamen non fefellit. nam post annos plurimos Cornelio et Baebio consulibus in agro scribae Petili sub Ianiculo arcae duae lapideae sunt repertae a fossoribus, quarum in altera corpus Numae fuit, in altera septem Latini libri de iure pontificio, item Graeci totidem de disciplina sapientiae scripti, quibus religiones non eas modo quas ipse instituerat, sed omnes praeterea dissoluit. qua re ad senatum delata decretum est, ut hi libri abolerentur. ita eos Quintus Petilius praetor urbanus in contione populi concremauit. insipienter id quidem: quid enim profuit libros esse combustos, cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum? nemo ergo tunc in senatu non stultissimus: potuerunt enim et libri aboleri et tamen res in memoriam non exire. ita dum uolunt etiam posteris adprobare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt. sed ut Pompilius aput Romanos institutor ineptarum religionum fuit, sic ante Pompilium Faunus in Latio, qui et Saturno auo nefaria sacra constituit et Picum patrem inter deos honorauit et sororem suam Fentam Faunam eandem que coniugem consecrauit; quam Gauius Bassus tradit Fatuam nominatam, quod mulieribus fata canere consuesset ut Faunus uiris. eandem Varro scribit tantae pudicitiae fuisse, ut nemo illam quoad uixerit praeter suum uirum mas uiderit nec nomen eius audierit. idcirco illi mulieres in operto sacrificant et Bonam Deam nominant. et Sextus Clodius in eo libro quem Graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse; quae quia contra morem decus que regium clam uini ollam ebiberat et ebria facta erat, uirgis myrteis a uiro ad mortem usque caesam; postea uero cum eum facti sui paeniteret ac desiderium eius ferre non posset, diuinum illi honorem detulisse; idcirco in sacris eius obuolutam uini amphoram poni. reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt. nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus: terriculas Lamias, Fauni quas Pompilii que instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit. ut pueri infantes credunt signa omnia aena uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta uera putant, credunt signis cor inesse in aenis. pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta! poeta quidem stultos homines infantibus conparauit, at ego multo inprudentiores esse dico. illi enim simulacra homines putant esse, hi deos; illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia; illi utique breui desinent falli, horum uanitas et durat semper et crescit. sacra Liberi patris primus Orpheus induxit in Graecia primus que celebrauit in monte Boeotiae Thebis ubi Liber natus est proximo; qui cum frequenter citharae cantu personaret, Cithaeron appellatus est. ea sacra etiamnunc Orphica nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus et carptus est; et fuit per eadem fere tempora quibus Faunus. sed quis aetate praecesserit dubitari potest, siquidem per eosdem annos Latinus Priamus que regnarunt, item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Iliensium litus accessit. procedamus igitur ulterius et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit. Didymus in libris exêgêseôs~g Pindarikês~g ait Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse ac ritus nouos sacrorum que pompas introduxisse; huius duas fuisse filias, Amaltheam et Melissam, quae Iouem puerum caprino lacte ac melle nutrierint - unde poetica illa fabula originem sumpsit apes aduolasse atque os pueri melle complesse -; Melissam uero a patre primam sacerdotem Matri Magnae constitutam, unde adhuc eiusdem Matris antistites Melissae nuncupentur. Historia uero Sacra testatur ipsum Iouem postquam rerum potitus sit, in tantam uenisse insolentiam, ut ipse sibi fana in multis locis constituerit. nam cum terras circumiret, ut in quamque regionem uenerat, reges principes ue populorum hospitio sibi et amicitia copulabat et cum a quoque digrederetur, iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ut posset amicitiae ac foederis memoria conseruari. sic constituta sunt templa Ioui Ataburio, Ioui Labryandio: Ataburus enim et Labryandus hospites eius atque adiutores in bello fuerunt; item Ioui Laprio, Ioui Molioni, Ioui Casio et quae sunt in eundem modum. quod ille astutissime excogitauit, ut et sibi honorem diuinum et hospitibus suis perpetuum nomen adquireret cum religione coniunctum. gaudebant ergo illi et huic imperio eius libenter obsequebantur et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant. simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas, cum conditae urbi Acestae hospitis nomen inposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret augeret ornaret. hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Iuppiter seminauit et exemplum ceteris ad imitandum dedit. siue igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit siue ab ipso Ioue, ut Euhemerus, de tempore tamen constat quando dii coli coeperint. Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educauerit Iouem pro nepote. et idcirco fieri potest ut uel ante uel adhuc puero Ioue deos colere instituerit id est alumni sui matrem et auiam Tellurem, quae fuit Urani coniunx, patrem que Saturnum et ipse hoc exemplo atque instituto Iouem ad tantam superbiam prouexerit, ut postea sibi diuinos honores auderet assumere. 23. Nunc, quoniam uanarum superstitionum originem deprehendimus, superest ut etiam tempora colligamus, per quae fuerint illi quorum memoria colitur. Theophilus in libro de temporibus ad Autolycum scripto ait in historia sua Thallum dicere quod Belus, quem Babylonii et Assyrii colunt, antiquior Troiano bello fuisse inueniatur annis trecentis uiginti duobus, Belum autem Saturni aequalem fuisse et utrumque uno tempore adoleuisse. quod adeo uerum est, ut ratione ipsa colligi possit. nam et Agamemnon, qui gessit Troicum bellum, Iouis abnepos fuit et Achilles Aiax que pronepotes, et Ulixes eodem gradu proximus, Priamus quidem longa serie --- sed auctores quidam tradunt Dardanum et Iasium Corythi filios fuisse, non Iouis: nec enim si ita fuisset, ad usus inpudicos Ganymeden pronepotem suum habere potuisset. itaque parentibus illorum quos supra nominaui si congruentes annos diuidas, numerus consentiet. ab excidio autem Troianae urbis colliguntur anni mille quadringenti septuaginta. ex hac temporum ratione manifestum est ante annos non amplius quam mille octingentos natum esse Saturnum, qui sator omnium deorum fuit. non ergo isti glorientur sacrorum uetustate, quorum et origo et ratio et tempora deprehensa sunt. Restant adhuc aliqua quae ad coarguendas religiones falsas plurimum ualeant, sed iam finem libro facere decreui, ne modum excedat. ea enim plenius sunt exequenda, ut omnibus refutatis quae ueritati uidentur obstare homines qui bonorum ignorantia uagantur incerti ad religionem ueram possimus inbuere. primus autem sapientiae gradus est falsa intellegere, secundus uera cognoscere. ergo aput quem prima haec institutio nostra profecerit, qua falsa deteximus, excitabitur ad ueri cognitionem, qua nulla est homini iucundior uoluptas, et erit iam caelestis disciplinae sapientia dignus, qui ad cognoscenda cetera libens ac paratus accesserit. LIBER II DE ORIGINE ERRORIS 1. Quamquam primo libro religiones deorum falsas esse monstrauerim, quod ii quorum uarios dissimiles que cultus per uniuersam terram consensus hominum stulta persuasione suscepit, mortales fuerint functi que uita diuinae necessitati morte concesserint, tamen ne qua dubitatio relinquatur, hic secundus liber fontem ipsum patefaciet errorum causas que omnes explicabit, quibus decepti homines et primitus deos esse crediderint et postmodum persuasione inueterata in susceptis prauissime religionibus perseuerauerint. gestio enim conuictis inanibus et hominum inpia uanitate detecta singularis dei adserere maiestatem, suscipiens utilius et maius officium reuocandi homines a prauis itineribus et in gratiam se cum ipsos reducendi, ne se, ut quidam philosophi faciunt, tanto opere despiciant neue se infirmos et superuacuos et nihili et frustra omnino natos putent, quae opinio plerosque ad uitia compellit. nam dum existimant nulli deo esse nos curae aut post mortem nihil futuros, totos se libidinibus addicunt et dum licere sibi putant, hauriendis uoluptatibus sitienter incumbunt, per quas inprudentes in laqueos mortis incurrant. ignorant enim quae sit hominis ratio: quam si tenere uellent, in primis dominum suum agnoscerent, uirtutem iustitiam que sequerentur, terrenis figmentis animas suas non substernerent, mortiferas libidinum suauitates non adpeterent, denique se ipsos magni aestimarent atque intellegerent plus esse in homine quam uidetur: cuius uim condicionem que non aliter posse retineri, nisi cultum ueri parentis sui deposita prauitate susceperint. equidem sicut oportet de summa rerum saepenumero cogitans admirari soleo, maiestatem dei singularis quae continet regit que omnia in tantam uenisse obliuionem, ut quae sola debeat coli, sola potissimum neclegatur, homines autem ipsos ad tantam caecitatem esse deductos, ut uero ac uiuo deo mortuos praeferant, terrenos autem sepultos que in terra ei qui fundator ipsius terrae fuit. et tamen huic inpietati hominum posset uenia concedi, si omnino ab ignorantia diuini nominis ueniret hic error. cum uero ipsos deorum cultores saepe uideamus deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi ueniam sperare possint inpietatis suae qui non adgnoscunt cultum eius, quem prorsus ignorari ab homine fas non est? nam et cum iurant et cum optant et cum gratias agunt, non Iouem aut deos multos, sed deum nominant: adeo ueritas ipsa cogente natura etiam ab inuitis pectoribus erumpit. quod quidem non faciunt in prosperis rebus. nam tum maxime deus ex memoria hominum elabitur, cum beneficiis eius fruentes honorem dare diuinae indulgentiae debent. at uero si qua necessitas grauis presserit, tunc deum recordantur: si belli terror infremuit, si morborum pestifera uis incubuit, si alimenta frugibus longa siccitas denegauit, si saeua tempestas, si grando ingruit, ad deum confugitur, a deo petitur auxilium, deus ut subueniat oratur. si quis in mari uento saeuiente iactatur, hunc inuocat, si quis aliqua ui adflictatur, hunc potius inplorat, si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus uictum precibus exposcit, deum solum obtestatur, per eius diuinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quaerit. numquam igitur dei meminerunt, nisi dum in malis sunt: postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum uero alacres ad deorum templa concurrunt, his libant, his sacrificant, hos coronant, deo autem quem in ipsa necessitate implorauerant, ne uerbo quidem gratias agunt. adeo ex rerum prosperitate luxuria, ex luxuria uero ut uitia omnia sic inpietas aduersus deum nascitur. quanam istut ex causa fieri putemus nisi esse aliquam peruersam potestatem, quae ueritati sit semper inimica, quae humanis erroribus gaudeat, cui unum ac perpetuum sit opus offundere tenebras et hominum caecare mentes, ne lucem uideant, ne denique in caelum aspiciant ac naturam corporis sui seruent? nam cum ceterae animantes pronis corporibus in humum spectent, quia rationem ac sapientiam non acceperunt, nobis autem status rectus, sublimis uultus ab artifice deo datus sit, apparet istas religiones deorum non esse rationis humanae, quia curuant caeleste animal ad ueneranda terrena. parens enim noster ille unus et solus cum fingeret hominem id est animal intellegens et rationis capax, eum uero ex humo subleuatum ad contemplationem sui artificis erexit. quod optime ingeniosus poeta signauit: prona que cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelum que uidere iussit et erectos ad sidera tollere uultus. hinc utique anthrôpon~g Graeci appellauerunt, quod sursum spectet. ipsi ergo sibi renuntiant se que hominum nomine abdicant qui non sursum aspiciunt, sed deorsum: nisi forte id ipsum quod recti sumus sine causa homini adtributum putant. spectare nos caelum deus uoluit utique non frustra. nam et aues et ex mutis paene omnia caelum uident, sed nobis proprie datum est caelum rigidis ac stantibus intueri, ut religionem ibi quaeramus, ut deum, cuius illa sedes est, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur: quod profecto non facit qui aes aut lapidem, quae sunt terrena, ueneratur. est autem prauissimum, cum ratio corporis recta sit, quod est temporale, ipsum uero animum, qui sit aeternus, humilem fieri, cum figura et status nihil aliut significet nisi mentem hominis eo spectare oportere quo uultum, et animum tam rectum esse debere quam corpus, ut id cui dominari debet imitetur. uerum homines et nominis sui et rationis obliti oculos suos ab alto deiciunt solo que defigunt ac timent opera digitorum suorum, quasi uero quicquam esse possit artifice suo maius. 2. Quae igitur amentia est aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant aut timere quae finxerint? 'non ipsa' inquiunt 'timemus, sed eos ad quorum imaginem ficta et quorum nominibus consecrata sunt'. nempe ideo timetis, quod eos in caelo esse arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest. cur igitur oculos non in caelum tollitis et aduocatis eorum nominibus in aperto sacrificia celebratis? cur ad parietes et ligna et lapides potissimum quam illo spectetis, ubi eos esse credatis? quid sibi templa, quid arae uolunt, quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monumenta sunt? nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inuenta est, ut posset eorum memoria retineri qui uel morte subtracti uel absentia fuerant separati. deos igitur in quorum numero reponemus? si in mortuorum, quis tam stultus ut colat? si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec uident quae facimus nec audiunt quae precamur. si autem dii absentes esse non possunt, qui quoniam diuini sunt, in quacumque parte mundi fuerint, uident et audiunt uniuersa, superuacua sunt ergo simulacra illis ubique praesentibus, cum satis sit audientium nomina precibus aduocare. at enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. ita plane: quemadmodum uulgus existimat mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare. set tamen postquam deus ille praesto esse coepit, iam simulacro eius opus non est. quaero enim, si quis imaginem hominis peregre constituti contempletur saepius, ut ex ea solacium capiat absentis, num idem sanus esse uideatur, si eo reuerso atque praesente in contemplanda imagine perseueret ea que potius quam ipsius hominis aspectu frui uelit? minime profecto. et tamen hominis imago necessaria tum uidetur, cum procul abest, superuacua futura, cum praesto est, dei autem, cuius numen ac spiritus ubique diffusus abesse numquam potest, semper utique superuacua est. sed uerentur ne omnis illorum religio inanis sit et uana, si nihil in praesenti uideant quod adorent, et ideo simulacra constituunt, quae quia mortuorum sunt imagines, similia sunt mortuis: omni enim sensu carent. dei autem in aeternum uiuentis uiuum et sensibile debet esse simulacrum. quod si a similitudine id nomen accepit, qui possunt ista simulacra deo similia iudicari quae nec sentiunt nec mouentur? itaque simulacrum dei non illut est quod, digitis hominis ex lapide aut aere alia ue materia fabricatur, sed ipse homo, quoniam et sentit et mouetur et multas magnas que actiones habet. nec intellegunt homines ineptissimi quod, si sentire simulacra et moueri possent, ultro adoratura hominem fuissent a quo sunt expolita: quae essent aut incultus et horridus lapis aut materia informis ac rudis, nisi fuissent ab homine formata. homo igitur illorum quasi parens putandus est, per cuius manus nata sunt, per quem figuram speciem pulchritudinem habere coeperunt, et ideo melior qui fecit quam illa quae facta sunt. et tamen factorem ipsum nemo suspicit aut ueretur: quae fecit timent, tamquam possit plus esse in opere quam in opifice. recte igitur Seneca in libris moralibus simulacra inquit deorum uenerantur, illis supplicant genu posito, illa adorant, illis per totum adsident diem aut adstant, illis stipem iaciunt, uictimas caedunt: et cum haec tanto opere suspiciant, fabros qui illa fecere contemnunt. quid inter se tam contrarium quam statuarium despicere, statuam adorare et eum ne in conuictum quidem admittere qui tibi deos faciat? quam ergo uim, quam potestatem habere possunt, cum ipse qui fecit illa non habeat? sed ne haec quidem dare iis potuit quae habebat, uidere audire loqui moueri. quisquam ne igitur tam ineptus est, ut putet aliquid esse in simulacro dei, in quo ne hominis quidem quicquam est praeter umbram? sed haec nemo considerat: infecti sunt enim persuasione [uana] ac mentes eorum penitus sucum stultitiae perbiberunt. adorant ergo insensibilia qui sentiunt, inrationabilia qui sapiunt, exanima qui uiuunt, terrena qui oriuntur a caelo. iuuat igitur uelut in aliqua sublimi specula constitutum, unde uniuersi exaudire possint, Persianum illud proclamare: o curuae in terris animae et caelestium inanes! caelum potius intuemini, ad cuius spectaculum uos excitauit ille artifex uester deus. ille uobis sublimem uultum dedit, uos in terram curuamini, uos altas mentes et ad parentem suum cum corporibus suis erectas ad inferiora deprimitis tamquam uos paeniteat non quadrupedes esse natos. fas non est caeleste animal cum terrenis in terram que uergentibus coaequari. quid uos beneficiis caelestibus orbatis proni que in humum uestra sponte procumbitis? humi enim miseri uolutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis. nam ista mortalium digitorum ludicra et fragilia figmenta ex quolibet materiae genere formata quid aliut sunt nisi terra ex qua nata sunt? quid ergo rebus inferioribus subiacetis? quid capitibus uestris terram superponitis? cum enim uos terrae submittitis humiliores que facitis, ipsi uos ultro ad inferos mergitis ad mortem que damnatis, quia nihil est inferius et humilius terra nisi mors et inferi. quae si effugere uelletis, subiectam pedibus uestris terram contemneretis corporis statu saluo, quod idcirco rectum accepistis, quo oculos atque mentem cum eo qui fecit conferre possetis. contemnere autem et calcare terram nihil aliut est quam simulacra non adorare, quia de terra ficta sunt, item diuitias non concupiscere, uoluptates corporis spernere, quia opes et corpus ipsum cuius hospitio utimur terra est. uiuum colite, ut uiuatis: moriatur enim necesse est qui se suam que animam mortuis adiudicauit. 3. Sed quid prodest ad uulgus et ad homines inperitos hoc modo contionari, cum uideamus etiam doctos ac prudentes uiros, cum religionum intellegant uanitatem, nihilo minus tamen in iis ipsis quae damnant colendis nescio qua prauitate perstare? intellegebat Cicero falsa esse quae homines adorarent. nam cum multa dixisset quae ad euersionem religionum ualerent, ait tamen non esse illa uulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat. quid eo facias, qui cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides inpingat, ut populus omnis offendat, ipsi sibi oculos eruat, ut omnes caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur quos patitur errare nec de se ipso qui alienis accedit erroribus nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum ceteris quos liberare ut prudentior debuit et ipse capiatur. quin potius si quid tibi, Cicero, uirtutis est, experire populum facere sapientem. digna res est ubi omnes eloquentiae tuae uires exseras. non enim uerendum est ne te in tam bona causa deficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter defendisti. sed nimirum Socratis carcerem times ideo que patrocinium ueritatis suscipere non audes. at mortem ut sapiens contemnere debuisti, et erat multo pulchrius ut ob benedicta potius quam ob maledicta morerere, nec plus tibi laudis Philippicae adferre potuerunt quam discussus error generis humani et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione reuocatae. sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet: quid ergo ipse in eodem uersaris errore? uideo te terrena et manu facta uenerari: uana esse intellegis et tamen eadem facis quae faciunt ii quos ipse stultissimos confiteris. quid igitur profuit uidisse te ueritatem, quam nec defensurus esses nec secuturus? sed libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt: quanto magis uulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet animis que puerilibus spectat omnia, oblectatur friuolis et specie simulacrorum capitur nec ponderare se cum unam quamque rem potest, ut intellegat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est! nec mirandum est si deum non uideat, cum ipsi ne hominem quidem uideant quem uidere se credunt. hoc enim quod oculis subiectum est non homo, sed hominis receptaculum est: cuius qualitas et figura non ex liniamentis uasculi quo continetur, sed ex factis ac moribus peruidetur. qui ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt nec uident plus aliquid mente quam corpore, cum sit animi officium ea subtilius cernere quae acies corporalis non potest intueri. quos homines idem ille philosophus ac poeta grauiter accusat tamquam humiles et abiectos, qui contra naturae suae rationem ad ueneranda se terrena prosternant. ait enim: et faciunt animos humiles formidine diuum depressos que premunt ad terram. aliut quidem ille cum haec diceret, sentiebat, nihil utique colendum esse, quoniam dii humana non curent. denique alio loco religiones et cultus deorum inane esse officium confitetur: nec pietas ulla est uelatum saepe uideri uertere se ad lapidem atque omnis accedere ad aras et procumbere humi prostratum et pandere palmas ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec uotis nectere uota. quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos auocari atque in terram premi, sed nihil aliut quam caelestia cogitare. inpugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas, sed non est inducta uera, quia qualis aut ubi esset ignorabant. itaque sic habuerunt tamquam nulla esset omnino, quia ueram non poterant inuenire, et eo modo inciderunt in errorem multo maiorem quam illi qui falsam tenebant. nam isti fragilium cultores quamuis sint inepti, quia caelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent et habere ueniam possunt, qui summum hominis officium etsi non re ipsa, tamen proposito tenent, siquidem hominum atque mutorum uel solum uel certe maximum in religione discrimen est. hi uero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto sunt facti stultiores, quod esse aliquam ueram non putauerunt. itaque quoniam facilius est de alienis iudicare quam de suis, dum aliorum praecipitium uident, non prospexerunt quid ante pedes suos esset. in utraque igitur parte et summa stultitia inuenitur et odor quidam sapientiae, ut possis dubitare quos dicas potissimum stultiores, illos ne qui falsam religionem suscipiunt an eos qui nullam. sed ut dixi uenia concedi potest inperitis et qui se sapientes non esse fateantur: iis uero non potest, qui sapientiam professi stultitiam potius exhibent. non sum equidem tam iniquus, ut eos putem diuinare debuisse ut ueritatem per se ipsos inuenirent, quod ego fieri non posse confitear, sed hoc ab iis exigo quod ratione ipsa praestare potuerunt. facerent enim prudentius, si et intellegerent esse aliquam ueram [religionem] et falsis inpugnatis aperte pronuntiarent eam quae uera esset ab hominibus non teneri. sed mouerit eos fortasse illut, quod si qua esset uera religio, exereret se ac uindicaret nec pateretur esse aliut quicquam. uidere enim nullo modo poterant quare aut a quo et quemadmodum religio uera opprimeretur, quod est diuini sacramenti et caelestis arcani: id uero nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest. summa rei haec est. inperiti et insipientes falsas religiones pro ueris habent, quia neque ueram sciunt neque falsam intellegunt, prudentiores autem quia ueram nesciunt, aut in his quas falsas esse intellegunt perseuerant, ut aliquid tenere uideantur, aut omnino nihil colunt, ne incidant in errorem, cum id ipsum maximi sit erroris, uitam pecudum sub figura hominis imitari. falsum uero intellegere est quidem sapientiae, sed humanae, ultra hunc gradum procedi ab homine non potest, itaque multi philosophorum religiones ut docui sustulerunt: uerum autem scire diuinae sapientiae est; homo autem per se ipsum peruenire ad hanc scientiam non potest, nisi doceatur a deo. ita philosophi quod summum fuit humanae sapientiae adsecuti sunt, ut intellegerent quid non sit: illud adsequi nequiuerunt, ut dicerent quid sit. nota Ciceronis uox est: utinam tam facile uera inuenire possem quam falsa conuincere. quod quia uires humanae condicionis excedit, eius officii facultas nobis adtributa est, quibus tradidit deus scientiam ueritatis. cui explicandae quattuor posteriores libri seruient: nunc interim falsa ut coepimus detegamus. 4. Quid igitur maiestatis possunt habere simulacra, quae fuerunt in homunculi potestate uel ut aliud fierent uel ut omnino ne fierent? idcirco aput Horatium Priapus ita loquitur: olim truncus eram ficulnus, inutile lignum cum faber incertus scamnum faceret ne Priapum, maluit esse deum. deus inde ego, furum auium que maxima formido. quis non sit hoc tanto custode securus? fures enim tam stulti sunt, ut Priapi tentiginem timeant, cum aues ipsae, quas terrore falcis aut inguinis abigi existimant, simulacris fabre factis id est hominum plane similibus insidant nidificent inquinent. sed Flaccus ut satirici carminis scriptor derisit hominum uanitatem, uerum ii qui faciunt, seriam rem facere se opinantur. denique poeta maximus, homo in ceteris prudens, in hoc solo non poetice, sed aniliter desipit, cum in illis emendatissimis libris etiam fieri hoc iubet: et custos furum atque auium cum falce saligna Hellespontiaci seruet tutela Priapi. adorant ergo mortalia aut a mortalibus facta: frangi enim cremari perire possunt. nam et tectis uetustate labentibus saepe comminui solent et consumpta incendio dilabuntur in cinerem et plerumque, nisi sua illis magnitudo subuenerit aut custodia diligens saepserit, in praedam furibus cedunt. quae igitur insania est ea timere, pro quibus aut ruinae aut ignes aut furta timeantur? quae uanitas ab iis aliquam sperare tutelam, quae tueri semet ipsa non possunt? quae peruersitas ad eorum praesidia decurrere, quae ipsa cum uiolantur inulta sunt, nisi a colentibus uindicentur? ubi ergo ueritas est? ubi nulla uis adhiberi potest religioni, ubi nihil quod uiolari possit apparet, ubi sacrilegium fieri non potest. quidquid autem oculis manibus que subiectum est, id uero quia fragile est, ab omni ratione immortalitatis alienum est. frustra igitur homines auro ebore gemmis deos excolunt et exornant, quasi uero ex his rebus ullam possint capere uoluptatem. qui usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? an ille qui mortuis? pari enim ratione defunctorum corpora odoribus ac uestibus pretiosis inlita et conuoluta humi condunt qua deos honorant, qui neque cum fierent sentiebant neque cum coluntur sciunt; nec enim sensum consecratione sumpserunt. non placebat Persio quod aurea uasa templis inferantur, superuacuum putanti esse inter religiones quod non sanctitatis, sed auaritiae sit instrumentum. illa enim satius est deo, quem recte colas, inferre pro munere compositum ius fas que animo sanctos que recessus mentis et incoctum generoso pectus honesto. egregie sapienter que sensit. uerum illut ridicule subdidit, hoc esse aurum in templis, quod sint Veneri donatae a uirgine pupae; quas ille ob minutiem fortasse contemserit. non uidebat enim simulacra ipsa et effigies deorum Polycleti et Euphranoris et Phidiae manu ex auro atque ebore perfectas nihil aliut esse quam grandes pupas non a uirginibus, quarum lusibus uenia dari potest, sed a barbatis hominibus consecratas. merito igitur etiam senum stultitiam Seneca deridet. non inquit bis pueri sumus ut uulgo dicitur, sed semper: uerum hoc interest, quod maiora nos ludimus. ergo his ludicris et ornatis et grandibus pupis unguenta et tura et odores inferunt, his opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium, his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus uelaminis nullus est, his aurum et argentum consecrant, quae tam non habent qui accipiunt quam qui illa donarunt. nec inmerito Dionysius Siciliae tyrannus post uictoriam Graecia potitus deos tales contempsit spoliauit inlusit, siquidem sacrilegia sua iocularibus etiam dictis prosequebatur. nam cum Ioui Olympio aureum amiculum detraxisset, laneum iussit inponi dicens aestate graue esse aureum, hieme frigidum, laneum uero utrique tempori aptum. idem auream barbam detrahens Aesculapio incongruens et inicum esse ait, cum Apollo pater eius inberbis adhuc esset ac leuis, priorem filium quam patrem barbatum uideri. item pateras et exuuias et parua quaedam sigilla, quae simulacrorum protentis manibus tenebantur, detrahebat et accipere se illa, non auferre dicebat: perquam enim stultum esse et ingratum nolle accipere ab iis ultro porrigentibus, a quibus bona sibi homines precarentur. haec ille fecit inpune, quia rex et uictor fuit, quin etiam secuta est eum solita felicitas: uixit enim usque ad senectutem regnum que per manus filio tradidit. in eo igitur, quia homines sacrilegia uindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui uindices esse. at si humilis quid tale commiserit, huic praesto sunt flagella ignes eculei cruces et quidquid excogitare iratis ac furentibus licet. sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi de deorum suorum potestate diffidunt. cur enim non ipsis potissimum relinquant ulciscendi sui locum, si eos posse aliquid arbitrantur? quin etiam putant illorum numine accidisse, ut praedones rerum sacrarum conprehensi tenerentur, et saeuiunt non tam ira quam metu, ne si deorum iniuriam non uindicauerint, in ipsos expetant poenae: incredibili scilicet uanitate, qui nocituros sibi deos putent ob aliena scelera, qui ipsis a quibus uiolati spoliati que sunt per se ipsos nihil nocere potuerunt. at enim saepe ipsi quoque in sacrilegos uindicauerunt. potest id uel casu accidisse, quod aliquando, non semper, sed tamen paulo post quomodo id acciderit ostendam. nunc interim quaero cur illi tot ac tanta sacrilegia in Dionysio non uindicauerint, qui non furtim, sed palam ludibrio deos habuit. cur hunc tam potentem sacrilegum a templis a caerimoniis ab imaginibus suis non arcuerunt? cur etiam sacris rebus ablatis prospere nauigauit? quod ioco ipse testatus est, ut solebat. 'uidetis ne' inquit comitibus suis naufragium timentibus 'quam prospera sacrilegis nauigatio ab ipsis diis inmortalibus tribuatur ?' sed hic fortasse a Platone didicerat deos nihil esse. quid Gaius Verres, quem Tullius accusator eius eidem Dionysio et Phalaridi et tyrannis omnibus comparat? nonne omnem Siciliam compilauit sublatis deorum simulacris ornamentis que fanorum? otiosum est persequi singula, unum libet commemorare in quo accusator omnibus eloquentiae uiribus, omni denique conatu uocis et corporis deplorauit de Cerere uel Catinensi uel Hennensi: quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi eius secreta penetralia uiris nefas esset, alterius antiquitas tanta, ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Hennae solo primum repperisse filiam que eius uirginem ex eodem loco raptam. denique Gracchanis temporibus turbata re publica et seditionibus et ostentis cum repertum esset in carminibus Sibyllinis antiquissimam Cererem debere placari, legati sunt Hennam missi. haec igitur Ceres uel religiosissima, quam uidere maribus ne adorandi quidem gratia licebat, uel antiquissima, quam senatus populus que Romanus sacrificiis donis que placauerat, ex arcanis ac uetustis penetralibus a Gaio Verre inmissis latronibus seruis inpune sublata est. idem uero cum adfirmaret se a Siculis ut causam prouinciae susciperet oratum, his usus est uerbis: sese iam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima Gaius Verres ex delubris religiosissimis sustulisset: quasi uero si Verres ex urbibus delubris que sustulerat, de caelo quoque sustulisset. unde apparet istos deos nihil habere in se amplius quam materiam de qua sint fabricati. nec inmerito ad te, Marce Tulli, hoc est ad hominem Siculi confugerunt, quoniam triennio sunt experti deos illos nihil ualere: essent enim stultissimi, si ad eos ob defendendas iniurias hominum confugissent, qui Gaio Verri nec pro se ipsis irati esse potuerunt. at enim Verres ob haec facinora damnatus est. non ergo dii uindicauerunt, sed Ciceronis industria, qua uel defensores eius oppressit uel gratiae restitit. quid quod aput ipsum Verrem non fuit illa damnatio, sed uacatio, ut quemadmodum Dionysio deorum spolia gestanti dii inmortales bonam dederant nauigationem, sic etiam Verri bonam quietem tribuisse uideantur, in qua sacrilegiis suis tranquille frui posset? nam frementibus postea bellis ciuilibus sub obtentu damnationis ab omni periculo ac metu remotus aliorum graues casus ac miserabiles exitus audiebat et qui cecidisse solus uniuersis stantibus uidebatur, is uero uniuersis cadentibus stetit solus, donec illum et opibus sacrilegio partis et uita satiatum ac senectute confectum proscriptio triumuiralis auferret, eadem scilicet quae Tullium uiolatae deorum maiestatis ultorem. quin etiam felix in eo ipso fuit, quod ante suam mortem crudelissimum exitum sui accusatoris audiuit, diis uidelicet prouidentibus ut sacrilegus ac praedo ille religionum suarum non ante moreretur quam solacium de ultione cepisset. 5. Quanto igitur rectius est omissis insensibilibus et uanis oculos eo tendere ubi sedes, ubi habitatio est dei ueri, qui terram stabili firmitate suspendit, qui caelum distinxit astris fulgentibus, qui solem rebus humanis clarissimum ac singulare lumen in argumentum suae unicae maiestatis accendit, terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit, iussit et extendi campos, subsidere ualles, fronde tegi siluas, lapidosos surgere montes. quae utique omnia non Iuppiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus est, sed ille opifex rerum, mundi melioris origo, qui uocatur deus, cuius principium quoniam non potest conprehendi, ne quaeri quidem debet. satis est homini ad plenam perfectam que prudentiam, si deum esse intellegat. cuius intellegentiae uis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani et rerum mirabilium fabricatorem. unde quidam hebetis obtunsi que cordis elementa, quae et facta sunt et carent sensu, tamquam deos adorant. qui cum dei opera mirarentur id est caelum cum uariis luminibus, terram cum campis et montibus, mare cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione opstupefacti et ipsius artificis obliti, quem uidere non poterant, opera eius uenerari et colere coeperunt nec umquam intellegere quiuerunt, quanto maior quanto que mirabilior sit qui illa fecit ex nihilo. quae cum uideant diuinis legibus obsequentia commodis atque usibus hominis perpetua necessitate famulari, tamen illa deos existimant esse, ingrati aduersus beneficia diuina, qui deo et patri indulgentissimo sua sibi opera praetulerunt. sed quid mirum si aut barbari aut inperiti homines errant, cum etiam philosophi Stoicae disciplinae in eadem sint opinione, ut omnia caelestia quae mouentur in deorum numero habenda esse censeant? siquidem Lucilius Stoicus aput Ciceronem sic loquitur: hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam uariis cursibus in omni aeternitate conuenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. quae cum in sideribus esse uideamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere. item paulo superius: restat inquit ut motus astrorum sit uoluntarius: quae qui uideat, non indocte solum, uerum etiam inpie faciat, si deos esse neget. nos uero et quidem constanter negamus ac uos, o philosophi, non solum indoctos et inpios, uerum etiam caecos ineptos deliros probamus, qui ignorantiam inperitorum uanitate uicistis. illi enim solem atque lunam, uos etiam sidera deos putatis. tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras ac templa singulis erigamus, ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus aduocemus: nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos aceruatim colere debemus. quid quod argumentum illud, quo colligunt uniuersa caelestia deos esse, in contrarium ualet? nam si deos idcirco esse opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant. ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet. ceterum si dii essent, huc atque illuc passim sine ulla necessitate ferrentur sicut animantes in terra, quarum quia liberae sunt uoluntates, huc atque illuc uagantur ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur. non est igitur astrorum motus uoluntarius, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiis que deseruiunt. sed cum disputaret de cursibus siderum, quos ex ipsa rerum ac temporum congruentia intellegebat non esse fortuitos, existimauit uoluntarios esse, tamquam non possent tam disposite, tam ordinate moueri, nisi sensus illis inesset officii sui sciens. o quam difficilis est ignorantibus ueritas et quam facilis scientibus! 'si motus' inquit 'astrorum fortuiti non sunt, nihil aliut restat nisi ut uoluntarii sint'. immo uero ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec uoluntarios. 'quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam seruant ?' nimirum deus uniuersi artifex sic illa disposuit, sic machinatus est, ut per spatia caeli diuina et admirabili ratione decurrerent ad efficiendas succedentium sibi temporum uarietates. an Archimedes Siculus concauo aere similitudinem mundi ac figuram potuit machinari, in quo ita solem lunam que composuit, ut inaequales motus et caelestibus similes conuersionibus singulis quasi diebus efficerent et non modo accessus solis ac recessus uel incrementa deminutiones que lunae, uerum etiam stellarum uel inerrantium uel uagarum dispares cursus orbis ille dum uertitur exhiberet, deus ergo illa uera non potuit machinari et efficere quae potuit sollertia hominis imitatione simulare? utrumne igitur Stoicus si astrorum figuras in illo aere pictas effictas que uidisset, suo illa consilio moueri diceret ac non potius artificis ingenio? inest ergo sideribus ratio ad peragendos meatus suos apta, sed dei est illa ratio qui et fecit et regit omnia, non ipsorum siderum quae mouentur. nam si solem stare uoluisset, perpetuus utique dies esset. item si motus astra non haberent, quis dubitat sempiternam noctem futuram fuisse? sed ut diei ac noctis uices essent, moueri ea uoluit et tam uarie moueri, ut non modo lucis atque tenebrarum mutuae uicissitudines fierent, quibus laboris et quietis alterna spatia constarent, sed etiam frigoris et caloris, ut diuersorum temporum uis ac potestas uel generandis uel maturandis frugibus conueniret. quam sollertiam diuinae potestatis in machinandis itineribus astrorum quia philosophi non uidebant, animalia esse sidera putauerunt, tamquam pedibus et sponte, non diuina ratione procederent. cur autem illa excogitauerit deus, quis non intellegit? scilicet ne solis lumine decedente nimium caeca nox taetris atque horrentibus tenebris ingrauesceret noceret que uiuentibus. itaque et caelum simul mira uarietate distinxit et tenebras ipsas multis minutis que luminibus temperauit. quanto igitur Naso prudentius quam illi qui sapientiae studere se putant, qui sensit a deo lumina illa ut horrorem tenebrarum depellerent instituta! is eum librum quo Phaenomena breuiter conprehendit his tribus uersibus terminauit: tot numero tali que deus simulacra figura inposuit caelo per que atras sparsa tenebras clara pruinosae iussit dare lumina nocti. quodsi fieri non potest ut stellae dii sint, ergo ne sol quidem ac luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum non ratione differunt, sed magnitudine. quodsi hi dii non sunt, ergo ne caelum quidem in quo illa omnia continentur. 6. simili modo si terra, quam calcamus, quam subigimus et colimus ad uictum, deus non est, ne campi quidem ac montes dii erunt: si hi non sunt, ergo ne tellus quidem uniuersa deus uideri potest. item si aqua, quae seruit animantibus ad usum bibendi aut lauandi, deus non est, ne fontes quidem ex quibus aqua profluit; si fontes non sunt, ne flumina quidem quae de fontibus colliguntur; si flumina quoque dii non sunt, ergo et mare quod ex fluminibus constat deus haberi non potest. quodsi neque caelum neque terra neque mare, quae mundi partes sunt, dii esse possunt, ergo ne mundus quidem totus deus est, quem idem ipsi Stoici et animantem et sapientem esse contendunt et propterea deum. in quo tam inconstantes fuerunt, ut nihil ab iis dictum sit quod non ab isdem fuerit euersum. sic enim argumentantur: fieri non posse ut sensu careat quod sensibilia ex se generat; mundus autem generat hominem, qui est sensu praeditus: ergo et ipsum esse sensibilem; item, sine sensu esse non posse cuius pars habeat sensum: igitur quia homo sensibilis est, etiam mundo cuius pars est homo inesse sensum. propositiones quidem uerae sunt, et sensibile esse quod sensu praeditum gignat et habere sensum cuius pars sensu aucta sit, sed adsumtiones falsae quibus argumenta concludunt, quia neque mundus generat hominem neque homo mundi pars est. nam hominem a principio idem deus fecit qui et mundum, et non est pars mundi homo sicut corporis membrum: potest enim mundus esse sine homine sicut urbs et domus. atquin ut domus unius hominis habitaculum est et urbs unius populi, sic et mundus domicilium est totius generis humani: et aliut est quod incolitur, aliut quod incolit. sed illi dum student id quod falso susceperant confirmare, et sensibilem esse mundum et deum, non uiderunt argumentorum suorum consequentia. nam si mundi pars est homo et sensibilis est mundus, quia homo sentit, ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis passionibus que subiectus. et e contrario si deus est mundus et partes eius utique inmortales sunt, ergo et homo deus est, quia pars est ut dicitis mundi. si homo, ergo et iumenta et pecudes et cetera genera bestiarum et auium et piscium, quoniam et illa eodem modo sentiunt et mundi partes sunt. at hoc tolerabile est; nam et haec colunt Aegyptii. sed res eo peruenit ut et ranae et culices et formicae dii esse uideantur, quia et ipsis inest sensus et ex parte mundi sunt. ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent. quid quod idem ipsi aiunt deorum et hominum causa mundum esse constructum quasi communem domum? ergo mundus nec deus est nec animans, si constructus est: animans enim non construitur, sed nascitur, et si est aedificatus, sic utique tamquam domus, tamquam nauis. est ergo aliquis artifex mundi deus et seorsum erit mundus qui factus est, seorsum ille qui fecit. iam illut quam repugnans et absurdum, quod cum caelestes ignes cetera que mundi elementa deos esse adfirment, idem mundum ipsum deum dicunt! quomodo potest ex multorum deorum aceruo unus deus confici? si astra dii sunt, mundus ergo non deus, sed domicilium deorum est. si uero mundus deus est, ergo illa omnia quae sunt in eo non dii sunt, sed dei membra, quae utique sola dei nomen accipere non possunt. nec enim recte quis dixerit membra hominis unius multos homines esse. sed tamen non est similis comparatio animalis et mundi. animal enim quia sensu praeditum est, etiam membra eius habent sensum nec nisi a corpore diuulsa brutescunt. cuius igitur rei similitudinem gerit mundus? nimirum ipsi docent, cum factum esse non diffitentur, ut esset diis et hominibus quasi communis domus. si ergo est constructus ut domus, nec ipse deus est nec elementa, quae sunt partes eius, quia neque domus habere dominium sui potest neque illa de quibus domus constat. non tantum igitur ueritate, sed etiam uerbis suis reuincuntur. sicut enim domus in usum habitandi facta per se nihil sentit domino que subiecta est, qui eam fecit aut incolit, ita mundus per se nihil sentiens factori deo subiacet, qui eum in usum sui fecit. Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus, primum quod elementa id est dei opera deo praeferunt, deinde quod elementorum ipsorum figuras humana specie conprehensas colunt. nam solis lunae que simulacra humanum in modum formant, item ignis et terrae et maris, quae illi Vulcanum Vestam Neptunum uocant, nec elementis ipsis in aperto litant. tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut iam uiliora ducantur illa quae uera sunt: auro scilicet et gemmis et ebore delectantur. horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint. itaque sub obtentu deorum auaritia et cupiditas colitur. credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt, quidquid est propter quod furta et homicidia et latrocinia cottidie saeuiunt, propter quod bella per totum orbem populos urbes que subuertunt. consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est inbecillos esse ac summae uirtutis expertes, si subiecti sunt cupiditatibus. cur enim caelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra, uel beatos, si aliqua re indigent, uel incorruptos, si uoluptati habent ea in quibus adpetendis cupiditas hominum non inmerito damnatur? ueniunt igitur ad deos non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem leuigati marmoris aut eboris aspiciant, ut insignes lapillis et coloribus uestes uel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent. et quanto fuerint ornatiora templa et pulchriora simulacra, tanto plus maiestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil est aliut quam quod cupiditas humana miratur. hae sunt religiones, quas sibi a maioribus suis traditas pertinacissime tueri ac defendere perseuerant, nec considerant quales sint, sed ex hoc ueras ac probatas esse confidunt, quod eas ueteres tradiderunt, tanta que est auctoritas uetustatis, ut inquirere in eam scelus esse ducatur. itaque creditur ei passim tamquam cognitae ueritati. denique aput Ciceronem sic dicit Cotta Lucilio: habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat. fac nunc ego intellegam quid tu sentias: a te enim philosopho rationem religionis accipere debeo, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita credere. si credis, cur ergo rationem requiris, quae potest efficere ne credas? sin rationem quaerendam putas, ergo non credis: ideo enim quaeris, ut eam sequare, cum inueneris. docet ecce te ratio non esse ueras deorum religiones: quid facies? maiores ne potius an rationem sequeris, quae quidem tibi non ab alio insinuata, sed a te ipso inuenta et elata est, cum omnes religiones radicitus eruisti? si rationem mauis, discedere te necesse est ab institutis et auctoritate maiorum, quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit: si autem pietas maiores sequi suadet, fatere igitur et illos stultos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus seruierunt, et te ineptum, qui id colas quod falsum esse conuiceris. sed tamen quoniam nobis tanto opere maiorum nomen opponitur, uideamus tandem qui fuerint maiores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur. Romulus urbem conditurus pastores inter quos adoleuerat conuocauit cum que is numerus condendae urbi parum idoneus uideretur, constituit asylum. eo passim confugerunt ex finitimis locis pessimi quique sine ullo condicionis discrimine. ita conflauit ex his omnibus populum legit que in senatum eos qui aetate anteibant et patres appellauit, quorum consilio gereret omnia. de quo senatu Propertius elegiarum scriptor haec loquitur: bucina cogebat priscos ad uerba Quirites, centum illi in prato saepe senatus erat. curia, praetexto nunc quae nitet alta senatu, pellitos habuit, rustica corda, patres. hi sunt patres quorum decretis eruditi ac prudentes uiri deuotissime seruiant, id que uerum atque inmutabile omnis posteritas iudicet quod centum pelliti senes statutum esse uoluerunt: quos tamen, ut in primo libro dictum est, Pompilius inlexit, ut uera esse crederent sacra quae ipse tradebat. est uero quod illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo cum uiuerent neque summus neque infimus adfinitate dignos iudicauit. 7. Quare oportet in ea re maxime in qua uitae ratio uersatur, sibi quemque confidere suo que iudicio ac propriis sensibus niti ad inuestigandam et perpendendam ueritatem, quam credentem alienis erroribus decipi tamquam ipsum rationis expertem. dedit omnibus deus pro uirili portione sapientiam, ut et inaudita inuestigare possent et audita perpendere. nec quia nos illi temporibus antecesserunt, sapientia quoque antecesserunt, quae si omnibus aequaliter datur, occupari ab antecedentibus non potest. inlibabilis est tamquam lux et claritas solis, quia ut sol oculorum sic sapientia lumen est cordis humani. quare cum sapere id est ueritatem quaerere omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt qui sine ullo iudicio inuenta maiorum probant et ab aliis pecudum more ducuntur. sed hoc fallit, quod maiorum nomine posito non putant fieri posse ut aut ipsi plus sapiant, quia minores uocantur, aut illi desipuerint, quia maiores nominantur. quid ergo inpedit quin ab ipsis sumamus exemplum, ut quomodo illi quae falsa inuenerant posteris tradiderunt, sic nos qui uerum inuenimus posteris meliora tradamus? Superest ingens quaestio, cuius disputatio non ab ingenio, sed a scientia uenit: quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur. nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus, eos ipsos quos docuimus deos non esse, maiestatem suam persaepe ostendisse et prodigiis et somniis et auguriis et oraculis. et sane multa enumerari possunt digna miraculo, in primis illut, quod Attus Nauius summus augur cum Tarquinium Priscum moneret, ut nihil noui facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, ei que rex artis eius eleuans fidem diceret ut consultis auibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, adfirmaret que Nauius posse, 'cape igitur' inquit 'hanc cotem eam que nouacula dissice'. at ille incunctanter accepit ac secuit. deinde illut, quod Castor et Pollux bello Latino aput lacum Iuturnae uisi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum quae iuncta fonti erat sua sponte patuisset. idem bello Macedonico equis albis insidentes Publio Vatieno Romam nocte uenienti se obtulisse dicuntur nuntiantes eo die regem Persen uictum atque captum: quod paucis post diebus litterae Pauli uerum fuisse docuerunt. illut etiam mirabile, quod simulacrum Fortunae Muliebris non semel locutum esse traditur, item Iunonis Monetae, cum captis Veiis unus ex militibus ad eam transferendam missus iocabundus ac ludens interrogaret utrumne Romam migrare uellet, uelle respondit. Claudia quoque proponitur in exemplum miraculi. nam cum ex libris Sibyllinis Idaea mater esset accita et in uado Tiberini fluminis nauis qua uehebatur haesisset nec ulla ui commoueretur, Claudiam ferunt, quae semper inpudica esset habita ob nimios corporis cultus, deam submissis genibus orasse, ut si se castam iudicaret, suum cingulum sequeretur: ita nauem, quae ab omni iuuentute non ualuit commoueri, ab una muliere esse commotam. illut aeque mirum, quod lue saeuiente Aesculapius Epidauro accitus orbem Romam diuturna pestilentia liberasse perhibetur. sacrilegi quoque numerari possunt, quorum praesentibus poenis iniuriam suam dii uindicasse creduntur. Appius Claudius censor cum ad seruos publicos sacra Herculis transtulisset, luminibus orbatus est et Potitiorum gens, quae prodidit, intra unius anni tempus extincta est. item censor Fuluius cum ex Iunonis Laciniae templo marmoreas tegulas abstulisset, quibus aedem Fortunae Equestris quam Romae fecerat tegeret, et mente captus est et amissis duobus filiis in Illyrico militantibus summo animi maerore consumptus est. praefectus etiam Marci Antonii Turullius cum aput Coos euerso Aesculapii luco classem fecisset, eodem postea loco a militibus Caesaris interfectus est. his exemplis adiungitur Pyrrhus, qui sublata ex thensauro Proserpinae Locrensis pecunia naufragium fecit ac uicinis deae litoribus inlisus est, ut nihil praeter eam pecuniam incolume reperiretur. Ceres quoque Milesia multum sibi aput homines uenerationis adiecit. nam cum ab Alexandro capta ciuitas esset ac milites ad eam spoliandam inrupissent, oculos omnium repente obiectus fulgor exstinxit. reperiuntur etiam somnia quae uim deorum uideantur ostendere. Tiberio namque Atinio homini plebeio per quietem obuersatus esse Iuppiter dicitur et praecepisse, ut consulibus et senatui nuntiaret ludis Circensibus proximis praesultorem sibi displicuisse, quod Autronius Maximus quidam uerberatum seruum sub furca medio circo ad supplicium duxerat, ideo que ludos instaurari oportere: quod cum ille neclexisset, eodem die filium perdidisse, ipse autem graui morbo esse correptus; et cum rursus eandem imaginem cerneret quaerentem satis ne poenarum pro neclecto imperio pependisset, lectica delatus ad consules et omni re in senatu exposita recepisse corporis firmitatem suis que pedibus domum redisse. illut quoque somnium non minoris admirationis fuit quo Caesar Augustus dicitur esse seruatus. nam cum bello ciuili Brutiano inplicitus graui morbo abstinere proelio statuisset, medico eius Artorio Mineruae species obuersata est monens, ne propter corporis inbecillitatem castris se Caesar contineret. itaque in aciem lectica perlatus est et eodem die a Bruto castra capta sunt. multa praeterea possunt similia exempla proferri, sed uereor ne si fuero in propositione rerum contrariarum diutius inmoratus, aut oblitus esse propositi uidear aut crimen loquacitatis incurram. 8. Exponam igitur istorum omnium rationem, quo facilius res difficiles et obscurae intellegantur, et has omnes simulati numinis praestrigias reuelabo, quibus inducti homines a ueritatis uia longius recesserunt. sed repetam longe altius, ut si quis ad legendum ueri expers et ignarus accesserit, instruatur atque intellegat quod tandem sit caput horum et causa malorum, et lumine accepto suos ac totius generis humani perspiciat errores. cum esset deus ad excogitandum prouidentissimus, ad faciendum sollertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi, quoniam pleni et consummati boni fons in ipso erat, sicut est semper, ut ab eo bonum tamquam riuus oreretur longe que proflueret, produxit similem sui spiritum, qui esset uirtutibus patris dei praeditus. quomodo autem id uoluerit, in quarto libro docere conabimur. deinde fecit alterum, in quo indoles diuinae stirpis non permansit. itaque suapte inuidia tamquam ueneno infectus est et ex bono ad malum transcendit suo que arbitrio, quod illi a deo liberum fuerat datum, contrarium sibi nomen adsciuit. unde apparet cunctorum malorum fontem esse liuorem. inuidit enim illi antecessori suo, qui deo patri perseuerando cum probatus tum etiam carus est. hunc ergo ex bono per se malum effectum Graeci diabolon~g appellant, nos criminatorem uocamus, quod crimina in quae ipse inlicit ad deum deferat. exorsus igitur deus fabricam mundi illum primum et maximum filium praefecit operi uniuerso eo que simul et consiliatore usus est et artifice in excogitandis ordinandis perficiendis que rebus, quoniam is et prouidentia et ratione et potestate perfectus est; de quo nunc parcius, quod alio loco et uirtus eius et nomen et ratio enarranda nobis erit. nemo quaerat ex quibus ista materiis tam magna, tam mirifica opera deus fecerit: omnia enim fecit ex nihilo. nec audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est confusionem rerum atque elementorum, postea uero deum diremisse omnem illam congeriem singulis que rebus ex confuso aceruo separatis in ordinem que discriptis instruxisse mundum pariter et ornasse. quibus facile est respondere potestatem dei non intellegentibus, quem credant nihil efficere posse nisi ex materia subiacente ac parata: in quo errore etiam philosophi fuerunt. nam Cicero de natura deorum disputans ait sic: primum igitur non est probabile eam materiam rerum unde omnia orta sunt esse diuina prouidentia effectam, sed et habere et habuisse uim et naturam suam. ut igitur faber cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictor que item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam. quodsi materia non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est. o quam multa sunt uitia in his decem uersibus! primum quod is qui in aliis disputationibus et libris fere omnibus prouidentiae fuerit adsertor et qui acerrimis argumentis inpugnauerit eos qui prouidentiam non esse dixerunt, idem nunc quasi proditor aliquis aut transfuga prouidentiam conatus est tollere. in quo si contra dicere uelis, nec cogitatione opus est nec labore: sua illi dicta recitanda sunt; nec enim poterit ab ullo Cicero quam a Cicerone uehementius refutari. sed concedamus hoc mori et instituto Academicorum, ut liceat hominibus ualde liberis dicere ac sentire quae uelint: sententias ipsas consideremus. non est inquit probabile materiam rerum a deo factam. quibus hoc argumentis doces? nihil enim dixisti quare hoc non sit probabile. itaque mihi e contrario uel maxime probabile uidetur, nec tamen temere uidetur, cogitanti plus esse aliquid in deo, quem profecto ad inbecillitatem hominis redigis, cui nihil aliut quam opificium concedis. quo igitur ab homine diuina illa uis differet, si ut homo sic etiam deus ope indiget aliena? indiget autem, si nihil moliri potest, nisi ab altero illi materia ministretur. quod si fit, inperfectae utique uirtutis est, et erit iam potentior iudicandus materiae institutor. quo ergo nomine appellabitur qui potentia deum uincit? siquidem maius est propria facere quam aliena disponere. si autem fieri non potest ut sit potentius deo quicquam, quem necesse est perfectae esse uirtutis potestatis rationis, idem igitur materiae fictor est qui et rerum ex materia constantium. neque enim deo non faciente et inuito esse aliquid aut potuit aut debuit. sed probabile est inquit materiam rerum [et] habere et habuisse uim et naturam suam. quam uim potuit habere nullo dante, quam naturam nullo generante? si habuit uim, ab aliquo eam sumpsit. a quo autem sumere nisi a deo potuit? si habuit naturam, quae utique a nascendo dicitur, nata est. a quo autem nisi a deo potuit procreari? natura enim, qua dicitis orta esse omnia, si consilium non habet, efficere nihil potest: si autem generandi et faciendi potens est, habet ergo consilium et propterea deus sit necesse est, nec alio nomine appellari potest ea uis, in qua inest et prouidentia excogitandi et sollertia potestas que faciendi. melius igitur Seneca omnium Stoicorum acutissimus, qui uidit nihil aliut esse naturam quam deum. ergo inquit deum non laudabimus, cui naturalis est uirtus? nec enim illam didicit ex ullo. immo laudabimus. quamuis enim naturalis illi sit, sibi illam dedit, quoniam deus ipse natura est. cum igitur ortum rerum tribuis naturae ac detrahis deo, in eodem luto haesitans uersura soluis, Geta. a quo enim fieri negas, ab eodem plane fieri mutato nomine confiteris. sequitur ineptissima comparatio. ut faber inquit cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictor que item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam. immo uero non oportuit: erit enim deus minoris potestatis, si ex parato facit; quod est hominis. faber sine ligno nihil aedificabit, quia lignum ipsum facere non potest; non posse autem inbecillitatis humanae est. deus uero facit sibi ipse materiam, quia potest: posse enim dei est; nam si non potest, deus non est. homo facit ex eo quod est, quia per mortalitatem inbecillus est, per inbecillitatem definitae ac modicae potestatis; deus autem facit ex eo quod non est, quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem potestatis inmensae, quae fine ac modo careat sicut uita factoris. quid ergo mirum si facturus mundum deus prius materiam de qua faceret praeparauit et praeparauit ex eo quod non erat? quia nefas est deum aliunde aliquid mutuari, cum ex ipso uel in ipso sint omnia. nam si est aliquid ante illum, si factum est quicquam non ab ipso, iam potestatem dei et nomen amittet. at enim materia numquam facta est sicut deus, qui ex materia fecit hunc mundum. duo igitur constituuntur aeterna et quidem inter se contraria, quod fieri sine discordia et pernicie non potest; conlidant enim necesse est ea quorum uis ac ratio diuersa est. sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est. ergo fieri non potest quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia uelut ex fonte descenderint. itaque aut deus ex materia ortus est aut materia ex deo. quid horum sit uerius facile est intellegi. ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu. potestas faciendi aliquid non potest esse nisi in eo quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod mouetur. nec incipi aut fieri aut consummari quicquam potest, nisi fuerit ratione prouisum et quemadmodum fiat antequam est et quemadmodum constet postquam fuerit effectum. denique is facit aliquid qui habet uoluntatem ad faciendum et manus ad id quod uoluit inplendum. quod autem insensibile est, iners et torpidum semper iacet; nihil inde oriri potest ubi nullus est motus uoluntarius. nam si omne animal ratione constat, certe nasci non potest ex eo quod ratione praeditum non est, nec aliunde accipi potest id quod ibi unde petitur non est. nec tamen commoueat aliquem quod animalia quaedam de terra nasci uidentur. haec enim non terra per se gignit, sed spiritus dei, sine quo nihil gignitur. non ergo deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, inpatibile de patibili, expers corporis de corporali numquam potest oriri, sed materia potius ex deo est. quidquid est enim solido et contrectabili corpore, accipit externam uim; quod accipit uim, dissolubile est; quod dissoluitur, interibit; quod interit, ortum sit necesse est; quod ortum est, habuit fontem unde oreretur id est factorem aliquem sentientem prouidum peritum que faciendi. is est profecto nec ullus alius quam deus. qui quoniam sensu ratione prouidentia potestate uirtute praeditus est, et animantia et inanima creare et efficere potest, quia tenet quomodo sit quidque faciendum. materia uero semper fuisse non potest, quia mutationem non caperet, si fuisset. quod enim semper fuit, semper esse non desinit, et unde afuit principium, abesse hinc etiam finem necesse est. quin etiam facilius est ut id quod habuit initium fine careat, quam ut habeat finem quod initio caruit. materia igitur si facta non est, nec fieri ex ea quicquam potest; si fieri ex ea non potest, ne materia quidem erit; materia est enim ex qua fit aliquid. omne autem ex quo fit, quia recipit opificis manum, destruitur et aliut esse incipit. ergo quoniam finem habuit materia tum, cum factus est ex ea mundus, et initium quoque habuit. nam quod destruitur, aedificatum est, quod soluitur, alligatum, quod finitur, inceptum. si ergo ex commutatione ac fine materia colligitur habuisse principium, a quo alio fieri nisi a deo potuit? solus igitur deus est qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest. permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus ac natiuitas eius ex aliqua re altera pendet, quae illum mutata dissoluat. ex se ipso est, ut in primo diximus libro, et ideo talis est qualem esse se uoluit, inpassibilis inmutabilis incorruptus beatus aeternus. iam uero illa conclusio qua sententiam terminauit multo absurdior. quodsi materia inquit non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est. quam callide periculum praeteruolauit! sic enim superius illut adsumpsit, tamquam probatione non indigeret, cum id multo esset incertius quam illud propter quod adsumptum est. si non est inquit a deo facta materia, nec mundus a deo factus est. ex falso maluit colligere quod est falsum quam ex uero quod uerum, et cum debeant incerta de certis probari, hic probationem sumpsit ex incerto ad euertendum quod erat certum. nam diuina prouidentia effectum esse mundum, ut taceam de Trismegisto qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum quae idem nuntiant, taceam de prophetis qui opus mundi et opificium dei uno spiritu et pari uoce testantur, etiam inter philosophos paene uniuersos conuenit; id enim Pythagorei Stoici Peripatetici, quae sunt principales omnium disciplinae. denique a primis illis septem sapientibus ad Socraten usque ac Platonem pro confesso et indubitato habitum est, donec unus multis post saeculis extitit delirus Epicurus, qui auderet negare id quod est euidentissimum, studio scilicet inueniendi noua, ut nomine suo constitueret disciplinam. et quia nihil noui potuit reperire, ut tamen dissentire a ceteris uideretur, uetera uoluit euertere: in quo illum circumlatrantes philosophi omnes coarguerunt. certius est igitur mundum prouidentia instructum quam materiam prouidentia conglobatam. quare non oportuit putare idcirco non esse mundum diuina prouidentia factum, quia materia eius diuina prouidentia facta non sit, sed quia mundus diuina prouidentia sit effectus, etiam materiam factam esse diuinitus. credibilius est enim materiam potius a deo factam, quia deus potest omnia, quam mundum non esse a deo factum, quia sine mente ratione consilio nihil fieri potest. uerum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae. cum enim suscepisset disputationem qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem diuinitatem ignorantia ueri putauit esse tollendam. itaque deos potuit tollere, quia non erant: cum autem prouidentiam diuinam quae est in uno deo conaretur euertere, quia contra ueritatem niti coeperat, deficientibus argumentis in hanc foueam necessario decidit, unde se extricare non posset. hic ergo illum teneo haerentem, teneo defixum, quoniam Lucilius qui contra disserebat ommutuit. hic est cardo rerum, hic uertuntur omnia. explicet se Cotta si potest ex hac uoragine, proferat argumenta quibus doceat semper fuisse materiam, quam nulla prouidentia effecerit, ostendat quomodo quicquam ponderosum et graue aut esse potuerit sine auctore aut inmutari ualuerit, ac desierit esse quod semper fuit, ut inciperet esse quod numquam fuit. quae si docuerit, tum demum adsentiar ne mundum quidem diuina prouidentia constitutum, et tamen sic adsentiar, ut aliis illum laqueis teneam. eodem enim quo nolet reuoluetur, ut dicat et materiam, de qua mundus est, et mundum, qui de materia est, natura extitisse, cum ego ipsam naturam deum esse contendam. nec enim potest facere mirabilia id est maxima ratione constantia nisi qui habet mentem prouidentiam potestatem. ita fiet ut deus fecerit omnia nec quicquam esse possit omnino quod non originem a deo traxerit. at idem quotiens Epicureus est ac non uult a deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus uectibus, qua molitione tantum hoc opus fecerit. uideres fortasse, si eo tempore potuisses esse quo fecit. sed ne perspiceret homo dei opera, noluit eum inducere in hunc mundum nisi perfectis omnibus. sed ne induci quidem poterat: quomodo enim subsisteret, cum fabricaretur desuper caelum, terra subter fundaretur, cum fortasse umida uel nimiis rigoribus torporata concrescerent uel igneis caloribus incocta et solidata durescerent? aut quomodo uiueret nondum sole instituto nec frugibus aut animalibus natis? itaque necesse fuit hominem postremo fieri, cum iam mundo ceteris que rebus manus summa esset inposita. denique sanctae litterae docent hominem fuisse ultimum dei opus et sic inductum esse in hunc mundum quasi in domum iam paratam et instructam; illius enim causa facta sunt omnia. idem etiam poetae fatentur. Ouidius perfecto iam mundo et uniuersis animalibus figuratis hoc addidit: sanctius his animal mentis que capacius altae derat adhuc et quod dominari in cetera posset, natus homo est. adeo nefas existimandum est ea scrutari quae deus uoluit esse celata. uerum ille non audiendi aut discendi studio requirebat, sed refellendi, quia confidebat neminem id posse dicere: quasi uero ex hoc putandum sit non esse haec diuinitus facta, quia quomodo facta sint non potest peruideri. an tu si educatus in domo fabre facta et ornata nullam umquam fabricam uidisses, domum illam putasses non esse ab homine aedificatam, quia quomodo aedificetur ignorares? idem profecto de domo quaereres quod nunc de mundo requiris, quibus manibus, quibus ferramentis homo tanta esset opera molitus, maxime si saxa ingentia, inmensa caementa, uastas columnas, opus totum sublime et excelsum uideres. nonne haec tibi humanarum uirium modum uiderentur excedere, quia illa non tam uiribus quam ratione atque artificio facta esse nescires? quodsi homo, in quo nihil perfectum est, tamen plus efficit ratione quam uires eius exiguae patiuntur, quid est cur incredibile tibi esse uideatur, cum mundus dicitur factus a deo, in quo, quia perfectus est, nec sapientia potest habere terminum nec fortitudo mensuram? opera ipsius uidentur oculis, quomodo autem illa fecerit, ne mente quidem uidetur, quia, ut Hermes ait, mortale inmortali, temporale perpetuo, corruptibile incorrupto propinquare non potest id est propius accedere et intellegentia subsequi. et ideo terrenum adhuc animal rerum caelestium perspectionem non capit, quia corpore quasi custodia saeptum tenetur, quominus soluto ac libero sensu cernat omnia. sciat igitur quam inepte faciat qui res inenarrabiles quaerat. hoc est enim modum condicionis suae transgredi nec intellegere quousque homini liceat accedere. denique cum aperiret homini ueritatem deus, ea sola scire nos uoluit quae interfuit hominem scire ad uitam consequendam, quae uero ad curiosam et profanam cupiditatem pertinebant, reticuit, ut arcana essent. quid ergo quaeris quae nec potes scire nec si scias, beatior fies? perfecta est in homine sapientia, si et deum esse unum et ab ipso facta esse uniuersa cognoscat. 9. Nunc quoniam refutauimus eos qui de mundo et de factore eius deo aliter sentiunt quam ueritas habet, ad diuinam mundi fabricam reuertamur, de qua in arcanis religionis sanctae litteris traditur. fecit igitur deus primum omnium caelum et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius dei conditoris. deinde terram fundauit ac subdidit caelo, quam homo cum ceteris animalium generibus incoleret. eam uoluit umore circumflui et contineri. suum uero habitaculum distinxit claris luminibus et inpleuit, sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornauit. tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra; nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat e caelo: in quo posuit lucem perennem et superos et uitam perpetuam, et contra in terra tenebras et inferos et mortem. tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis et uitia a uirtutibus. ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter se diuersas que constituit, orientem scilicet occidentem que. ex quibus oriens deo adcensetur, quia ipse luminis fons et inlustrator est rerum et quod oriri nos faciat ad uitam sempiternam: occidens autem conturbatae illi prauae que menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat et quod homines faciat occidere atque interire peccatis. nam sicut lux orientis est, in luce autem uitae ratio uersatur, sic occidentis tenebrae sunt, in tenebris autem mors et interitus continetur. deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem, quae partes illis duabus societate iunguntur. ea enim quae est solis calore flagrantior, proxima est et cohaeret orienti, at illa quae frigoribus ac perpetuo gelu torpet, eiusdem est cuius extremus occasus. nam sicut contrariae sunt lumini tenebrae, ita frigus calori. ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti, ut frigus tenebris, ita plaga septentrionalis occasui. quibus singulis partibus suum tempus adtribuit, uer scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hibernum. in his quoque duabus partibus, meridiana et septentrionali, figura uitae ac mortis continetur, quia uita in calore est, mors in frigore. sicut autem calor ex igni est, ita frigus ex aqua. secundum harum partium dimensionem diem quoque fecit ac noctem, quae spatia et orbes temporum perpetuos ac uolubiles, quos uocamus annos, alterna per uices successione conficiant. dies, quem primus oriens subministrat, dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt, nox autem, quam occidens extremus inducit, eius scilicet quem dei esse aemulum diximus. quae duo etiam in hoc praescius futurorum deus fecit, ut ex his et uerae religionis et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur. nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero uult uideri, quod obscuratis sideribus solus appareat, tamen quia uerum ac perfectae plenitudinis lumen est et calore potentissimo et fulgore clarissimo inlustrat omnia, ita in deo, licet sit unus, et maiestas et uirtus et claritudo perfecta est. nox autem, quam prauo illi antitheo dicimus adtributam, eius ipsius multas et uarias religiones per similitudinem monstrat. quamuis enim stellae innumerabiles micare ac radiare uideantur, tamen quia non sunt plena et solida lumina, nec caloris praeferunt quicquam nec tenebras multitudine sua uincunt. duo igitur illa principalia inueniuntur, quae diuersam et contrariam sibi habent potestatem, calor et umor, quae mirabiliter deus ad sustentanda et gignenda omnia excogitauit. nam cum uirtus dei sit in calore et igni, nisi ardorem uim que eius admixta umoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quicquam nec cohaerere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset. unde et philosophi quidam et poetae discordi concordia mundum constare dixerunt, sed rationem penitus non uidebant. Heraclitus ex igni nata esse dixit omnia, Thales ex aqua. uterque uidit aliquid, sed errauit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci posset ex igni neque rursus ignis ex aqua: sed est uerius simul ex utroque permixto cuncta generari. ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica et si comminus uenerint, alterutrum quod superauerit conficiat alterum necesse est, sed eorum substantiae permisceri possunt: substantia ignis calor est, aquae umor. recte igitur Ouidius: quippe ubi temperiem sumpsere umor que calor que, concipiunt et ab his oriuntur cuncta duobus. cum que sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes res creat et discors concordia fetibus apta est. alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi femininum, alterum actiuum, alterum patibile. ideo que a ueteribus institutum est ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod fetus animantium calore et umore corporentur atque animentur ad uitam. cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in umore est, animae in calore: quod ex auium fetibus datur scire, quos crassi umoris plenos nisi opifex calor fouerit, nec umor potest corporari nec corpus animari. exulibus quoque igni et aqua interdici solebat: adhuc enim nefas uidebatur quamuis malos, tamen homines supplicio capitis adficere. interdicto igitur usu earum rerum quibus uita hominum constat perinde habebatur, ac si esset qui eam sententiam exceperat morte multatus. adeo duo ista elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis nec uitam sine his crediderint posse constare. horum alterum nobis commune cum ceteris animalibus est, alterum soli homini datum. nos enim quoniam caeleste atque inmortale animal sumus, igni utimur, qui nobis in argumentum inmortalitatis est datus, quoniam ignis e caelo est; cuius natura quia mobilis est et sursum nititur, uitae continet rationem. cetera uero animalia quoniam sunt tota mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. cuius natura quia immobilis est ac deorsum uergens, figuram mortis ostendit. ideo pecudes neque in caelum suspiciunt neque religionem sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est. unde autem uel quomodo deus haec duo principalia, ignem et aquam, uel accenderit uel eliquauerit, solus potest scire qui fecit. 10. Consummato igitur mundo animalia uarii generis, dissimilibus formis, et magna et minora uti fierent imperauit. et facta sunt bina id est diuersi sexus singula, ex quorum fetibus et aer et terra et maria conpleta sunt, dedit que his omnibus generatim deus alimenta de terra, ut usui esse homini possent, alia nimirum ad cibos, alia uero ad uestitum, quae autem magnarum sunt uirium, ut in excolenda terra iuuarent; unde sunt dicta iumenta. ita rebus omnibus mirabili discriptione compositis regnum sibi aeternum parare constituit et innumerabiles animas procreare, quibus inmortalitatem daret. tum fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque intellegens id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse perfectius: hominem figurauit ex limo terrae; unde homo nuncupatus est, quod sit fictus ex humo. denique Plato humanam formam theoeidê~g esse ait, et Sibylla quae dicit: eikôn~g est~g' anthrôpos~g emê~g logon~g orthon~g echousa~g. de hac hominis fictione poetae quoque quamuis corrupte, tamen non aliter tradiderunt: namque hominem de luto a Prometheo factum esse dixerunt. res eos non fefellit, sed nomen artificis. nullas enim litteras ueritatis attigerant, sed quae prophetarum uaticinio tradita in sacrario dei continebantur, ea de fabulis et obscura opinione collecta et deprauata, ut ueritas a uulgo solet uariis sermonibus dissipata corrumpi nullo non addente aliquid ad quod audierat, carminibus suis conprehenderunt. et hoc quidem inepte, quod tam mirabile tam que diuinum opificium homini dederunt. quid enim opus fuit hominem de luto fingi, cum posset eadem ratione generari qua ipse Prometheus ex Iapeto natus est? qui si fuit homo, generare hominem potuit, facere non potuit: de diis autem illum non fuisse poena eius in Caucaso monte declarat. sed neque patrem eius Iapetum patruum que Titana quisquam deos nuncupauit, quia regni sublimitas penes Saturnum solum fuit, per quam diuinos honores cum omnibus suis posteris consecutus est. multis argumentis hoc figmentum poetarum coargui potest. factum esse diluuium ad perdendam tollendam que ex orbe terrae malitiam constat inter omnes. id enim et philosophi et poetae scriptores que rerum antiquarum locuntur in eo que uel maxime cum prophetarum sermone consentiunt. si ergo cataclysmus ideo factus est, ut malitia quae per nimiam multitudinem increuerat perderetur, quomodo fictor hominis Prometheus fuit, cuius filium Deucalionem idem ipsi ob iustitiam solum dicunt esse seruatum? quomodo unus gradus et una progenies orbem terrae tam celeriter potuit hominibus inplere? sed uidelicet hoc quoque sic corruperunt ut illut superius, cum ignorarent et quo tempore cataclysmus sit factus in terra et quis ob iustitiam meruerit genere humano pereunte seruari et quomodo aut cum quibus seruatus sit: quae omnia propheticae litterae docent. apparet ergo esse falsum quod de opificio Promethei narrant. uerum quia poetas dixeram non omnino mentiri solere, sed figuris inuoluere et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de molli ac pingui luto ab eo que primo natam esse artem statuas et simulacra fingendi, siquidem Iouis temporibus fuit, quibus primum templa constitui et noui deorum cultus esse coeperunt. sic ueritas fucata mendacio est et illut quod a deo factum ferebatur, homini, qui opus diuinum imitatus est, coepit adscribi. ceterum fictio ueri ac uiui hominis e limo dei est. quod Hermes quoque tradit, qui non tantum hominem ad imaginem dei factum esse dixit a deo, sed etiam illut explanare temptauit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra formauerit, cum eorum nihil sit quod non tantundem ad usus necessitatem quantum ad pulchritudinem ualeat. id uero etiam Stoici cum de prouidentia disserunt, facere conantur et secutus eos Tullius pluribus quidem locis, sed tamen materiam tam copiosam et uberem strictim contingit. quam ego nunc idcirco praetereo, quia nuper proprium de ea re librum ad Demetrianum auditorem meum scripsi. illut hoc loco praeterire non possum quod errantes quidam philosophi aiunt, homines cetera que animalia sine ullo artifice orta esse de terra. unde illud est Vergilianum uirum que terrea progenies duris caput extulit aruis. et ii maxime in ea fuere sententia qui esse prouidentiam negant: nam Stoici animantium fabricam diuinae sollertiae tribuunt. Aristoteles autem labore se ac molestia liberauit dicens semper fuisse mundum: itaque et humanum genus et cetera quae in eo sunt initium non habere, sed fuisse semper ac semper fore. sed cum uideamus singula quaeque animalia quae ante non fuerint esse incipere et esse desinere, necesse est totum genus aliquando esse coepisse et aliquando desiturum esse, quia coepit. omnia enim tribus temporibus contineri necesse est, praeterito praesenti futuro. praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio. quae omnia in singulis hominibus apparent: et incipimus enim, cum nascimur, et sumus, cum uiuimus, et desinimus, cum interimus. unde etiam tres Parcas esse uoluerunt, unam quae uitam hominis ordiatur, alteram quae contexat, tertiam quae rumpat ac finiat. in toto autem genere hominum quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum id est origo colligitur et futurum id est dissolutio. nam quoniam est, apparet aliquando coepisse - esse enim nulla res sine exordio potest - et quia coepit, apparet quandoque desiturum; nec enim potest id totum esse inmortale quod ex mortalibus constat. nam sicut uniuersi per singulos interimus, fieri potest ut aliquo casu omnes simul, uel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet, uel pestilentia ubique diffusa, quae singulas urbes aut regiones plerumque populatur, uel incendio in orbem inmisso, quale iam fuisse sub Phaethonte dicitur, uel diluuio aquarum, quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est. quod diluuium si casu accidit, profecto potuit accidere ut et ille unus qui superfuit interiret. si autem diuinae prouidentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reseruatus est, apparet in dei potestate esse uel uitam uel interitum generis humani. quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum, et fragilitas ut initium, sic declarat et terminum. quae si uera sunt, non poterit defendere Aristoteles quominus habuerit et mundus ipse principium. quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli qui semper fore mundum putauerunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet quia sequitur ut habeat et finem. sed haec in ultimo libro pluribus: nunc ad hominis originem recurramus. 11. Aiunt certis conuersionibus caeli et astrorum motibus maturitatem quandam extitisse animalium serendorum, itaque terram nouam semen genitale retinentem folliculos ex se quosdam in uterorum similitudinem protulisse - de quibus Lucretius: crescebant uteri terram radicibus apti - eos que cum maturuissent, natura cogente ruptos animalia tenera profudisse. deinde terram ipsam umore quodam qui esset lacti similis exuberasse eo que alimento animantes esse nutritas. quomodo igitur uim frigoris uel caloris ferre aut uitare potuerunt aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus adstringeret? 'non erant' inquiunt 'in principio mundi nec hiemps nec aestas, sed perpetua temperies et uer aequabile'. cur ergo nihil horum fieri etiamnunc uidemus? 'quia semel fieri necessarium fuit ut animalia nascerentur; postquam uero esse coeperunt, concessa his facultate generandi et terra parere desiit et temporis condicio mutata est'. o quam facile est redarguere mendacia! primum, quod nihil potest esse in hoc mundo, quod non sic permaneat ut coepit. nec enim sol et luna et astra tunc non erant aut cum essent, meatus non habebant ac non diuina moderatio, quae cursus eorum temperat et gubernat, cum ipsis simul coeperat. deinde, quod si ita sit ut dicunt, esse prouidentiam necesse est, et in id ipsum incidunt quod maxime fugiunt. nondum enim natis animalibus aliquis utique prouidit ut nascerentur, ne orbis terrae desertus atque incultus horreret. ut autem de terra sine officio parentum nasci possent, necesse est magna ratione esse prouisum; deinde ut umor ille concretus e terra in uarias imagines corporum fingeretur, item ut e folliculis quibus tegebantur accepta uiuendi sentiendi que ratione tamquam ex aluo matrum profunderentur, mira inextricabilis que prouisio est. sed putemus id quoque casu accidisse, illa certe quae secuntur fortuita esse non possunt, ut terra continuo lacte manaret, ut aeris temperies esset aequalis. quae si constat idcirco esse facta, ut animalia recens edita uel haberent alimentum uel non haberent periculum, necesse est ut aliquis diuina nescio qua ratione prouiderit. quis autem potest prouidere nisi deus? uideamus tamen an id ipsum quod dictitant fieri potuerit, ut homines nascerentur e terra. si consideret aliquis quamdiu et quibus modis educetur infans, intelleget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri. fuit enim necesse conpluribus mensibus iacere proiectos, donec confirmatis neruis mouere se locum que mutare possent: quod uix intra unius anni spatium fieri potest. iam uide utrumne infans eodem loco et eodem modo quo effusus est iacere per multos menses ualuerit ac non et umore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptus que moreretur? itaque nullo modo fieri potest quin ab aliquo fuerit educatus: nisi forte animalia omnia non tenera nata sunt, sed excreta, quod ut dicerent numquam illis uenit in mentem. omnis igitur illa ratio inpossibilis et uana est, si tamen ratio dici potest qua id agitur, ut nulla sit ratio. qui enim dicit omnia sua sponte esse nata nihil que diuinae prouidentiae tribuit, hic profecto rationem non adserit, sed euertit. quodsi neque fieri quicquam sine ratione neque nasci potest, apparet esse diuinam prouidentiam, cuius est proprium quod dicitur ratio. deus igitur rerum omnium machinator fecit hominem. quod Cicero quamuis expers caelestium litterarum uidit tamen, qui libro de legibus primo hoc idem tradidit quod prophetae. cuius uerba subieci. animal hoc prouidum sagax multiplex acutum memor plenum rationis et consilii, quem uocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo. solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum cetera sint omnia expertia. uides ne hominem quamuis longe a ueritatis notitia remotum tamen, quoniam imaginem sapientiae tuebatur, intellexisse non nisi a deo hominem potuisse generari? sed tamen diuinis opus est testimoniis, ne minus humana sufficiant. Sibylla hominem dei opus esse testatur: hos~g monos~g esti~g theos~g ktistês~g akratêtos~g huparchôn~g, autos~g d~g' estêrixe~g tupon~g morphês~g meropôn~g te~g - autos~g emixe~g phusin~g pantôn~g, genetês~g biotoio~g. eadem sanctae litterae continent. deus ergo ueri patris officio functus est, ipse corpus effinxit, ipse animam qua spiramus infudit, illius est totum quidquid sumus. quomodo id fecerit si nos oporteret scire, docuisset, sicut docuit cetera quae cognitionem nobis et pristini erroris et ueri luminis adtulerunt. 12. Cum ergo marem primum ad similitudinem suam finxisset, tum etiam feminam configurauit ad ipsius hominis effigiem, ut duo inter se permixti sexus propagare subolem possent et omnem terram multitudine obplere. in ipsius autem hominis fictione illarum duarum materiarum quas inter se diximus esse contrarias, ignis et aquae, conclusit perfecit que rationem. ficto enim corpore, inspirauit ei animam de uitali fonte spiritus sui qui est perennis, ut ipsius mundi ex contrariis constantis elementis similitudinem gereret. constat enim ex anima et corpore id est quasi ex caelo et terra, quandoquidem anima qua uiuimus uelut e caelo oritur a deo, corpus e terra, cuius e limo diximus esse formatum. Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas an inter philosophos numeres, quia de rerum natura uersibus scripsit ut aput Romanos Lucretius et Varro, quattuor elementa constituit, ignem aerem aquam terram, fortasse Trismegistum secutus, qui nostra corpora ex his quattuor elementis constituta esse dixit a deo: habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae, et neque ignem esse neque aerem neque aquam neque terram. quae quidem falsa non sunt: nam terrae ratio in carne est, umoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore uitali. sed neque sanguis a corpore secerni potest sicut umor a terra neque calor uitalis a spiritu sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est. ex rebus ergo diuersis ac repugnantibus homo factus est sicut ipse mundus ex luce ac tenebris, ex uita et morte: quae duo inter se pugnare in homine praecepit, ut si anima superauerit quae oritur ex deo, sit inmortalis et in perpetua luce uersetur, si autem corpus uicerit animam dicioni que subiecerit, sit in tenebris sempiternis et in morte. cuius non ea uis est ut iniustas animas extinguat omnino, sed ut puniat in aeternum. eam poenam mortem secundam nominamus, quae est et ipsa perpetua sicut et inmortalitas. primam sic definimus: mors est naturae animantium dissolutio, uel ita: mors est corporis animae que seductio; secundam uero sic: mors est aeterni doloris perpessio, uel ita: mors est animarum pro meritis ad aeterna supplicia damnatio. haec mutas pecudes non adtingit, quarum animae non ex deo constantes, sed ex communi aere morte soluuntur. in hac igitur societate caeli atque terrae, quorum effigies expressa est in homine, superiorem partem tenent ea quae sunt dei, anima scilicet quae dominium corporis habet, inferiorem autem ea quae sunt diaboli, corpus utique, quod quia terrenum est, animae debet esse subiectum sicut terra caelo. est enim quasi uasculum, quo tamquam domicilio temporali spiritus hic caelestis utatur. utriusque officia sunt, ut hoc quod est ex caelo et deo, imperet, illut uero quod ex terra et diabolo, seruiat. quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait: sed nostra omnis uis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis seruitio magis utimur. recte, si ita uixisset ut locutus est. seruiuit enim foedissimis uoluptatibus suam que ipse sententiam uitae prauitate dissoluit. quodsi anima ignis est ut ostendimus, in caelum debet eniti sicut ignis, ne exstinguatur, hoc est ad inmortalitatem, quae in caelo est: et sicut ardere ac uiuere non potest ignis, nisi aliqua pingui materia teneatur in qua habeat alimentum, sic animae materia et cibus est sola iustitia, qua tenetur ad uitam. post haec deus hominem qua exposui ratione generatum posuit in Paradiso id est in horto fecundissimo et amoenissimo: quem in partibus orientis omni genere ligni arborum que conseuit, ut ex earum uariis fructibus aleretur expers que omnium laborum deo patri summa deuotione seruiret. tum dedit ei certa mandata, quae si obseruasset, inmortalis maneret, si transcendisset, morte adficeretur. id autem praeceptum fuit, ut ex arbore una quae fuerat in medio Paradiso non gustaret, in qua posuerat intellegentiam boni ac mali. tum criminator ille inuidens operibus dei omnes fallacias et calliditates suas ad deiciendum hominem intendit, ut ei adimeret inmortalitatem. et primo mulierem dolo inlexit ut uetitum cibum sumeret, et per eam ipsi quoque homini persuasit ut transcenderet dei legem. percepta igitur scientia boni et mali pudere eum nuditatis suae coepit abscondit que se a facie dei, quod antea non solebat. tum deus sententia in peccatores data eiecit hominem de Paradiso, ut uictum sibi labore conquireret, ipsum que Paradisum igni circumuallauit, ne homo posset accedere, donec summum iudicium faciat in terra et iustos uiros cultores suos in eundem locum reuocet morte sublata, sicut sacrae uoces docent et Sibylla Erythraea, cum dicit: hoi~g de~g theon~g timôntes~g alêthinon~g aenaon~g te~g zôên~g klêronomousi~g, ton~g aiônos~g chronon~g autoi~g oikountes~g Paradeison~g homôs~g, erithêlea~g kêpon~g. uerum haec quoniam extrema sunt, in extrema operis huius parte tractabimus: nunc ea quae prima sunt explicemus. mors itaque secuta est hominem secundum dei sententiam, quod etiam Sibylla in carmine suo docet dicens: anthrôpon~g plasthenta~g theou~g palamais~g hagiaisin~g, hon~g k~g' eplanêsen~g ophis~g doliôs~g epi~g moiran~g anelthein~g tou~g thanatou~g gnôsin~g te~g labein~g agathou~g te~g kakou~g te~g. sic facta est uita hominis temporaria, sed tamen longa, quae in mille annos prorogaretur. quod diuinis litteris proditum et per omnium scientiam publicatum cum Varro non ignoraret, argumentari nisus est, cur putarentur antiqui mille annos uictitasse. ait enim, aput Aegyptios pro annis menses haberi, ut non solis per duodecim signa circuitus faciat annum, sed luna, quae orbem illum signiferum triginta dierum spatio lustrat. quod argumentum perspicue falsum est: nemo enim tunc millesimum annum transgressus est, nunc uero qui ad centesimum perueniunt, quod fit saepissime, mille certe ac ducentis mensibus uiuunt. et auctores idonei tradunt ad centum uiginti annos perueniri solere. sed quia ignorabat Varro cur aut quando esset uita hominis deminuta, ipse deminuit, cum sciret, mille et quadringentis mensibus posse hominem uiuere. 13. Deus autem postea cum uideret orbem terrae malitia et sceleribus obpletum, statuit humanum genus diluuio perdere. sed tamen ad multitudinem reparandam delegit unum, quod corruptis omnibus singulare iustitiae supererat exemplum. hic cum sescentorum esset annorum, fabricauit arcam, sicut ei praeceperat deus, in qua ipse cum coniuge ac tribus filiis totidem que nuribus reseruatus est, cum aqua uniuersos montes altissimos operuisset. deinde orbe siccato exsecratus iniustitiam prioris saeculi deus, ne rursus longitudo uitae causa esset excogitandorum malorum, paulatim per singulas progenies deminuit hominis aetatem atque in centum et uiginti annis metam conlocauit, quam transgredi non liceret. ille uero cum egressus esset ex arca, sicuti sanctae litterae docent, terram studiose coluit ac uineam sua manu seuit. unde arguuntur qui auctorem uini Liberum putant. ille enim non modo Liberum, sed etiam Saturnum atque Uranum multis antecessit aetatibus. qua ex uinea cum primum fructum cepisset, laetus factus bibit usque ad ebrietatem iacuit que nudus. quod cum uidisset unus ex filiis, cui nomen fuit Cham, non texit patris nuditatem, sed egressus etiam fratribus indicauit. at illi sumpto pallio intrauerunt auersis uultibus patrem que texerunt. quae facta cum pater recognosset, abdicauit atque expulit filium. at ille profugus in eius terrae parte consedit quae nunc Arabia nominatur, ea que terra de nomine eius Chanaan dicta est et posteri eius Chananaei. haec fuit prima gens quae deum ignorauit, quoniam princeps eius et conditor cultum dei a patre non accepit maledictus ab eo: itaque ignorantiam diuinitatis minoribus suis reliquit. ab hac gente proximi quique populi multitudine increscente fluxerunt. ipsius autem patris posteri Hebraei dicti: penes quos religio dei resedit. sed et ab his postea multiplicato in inmensum numero cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adulescentes uel missi a parentibus uel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi ad quaerendas sibi nouas sedes huc atque illuc dispersi omnes insulas et orbem totum repleuerunt et a stirpe sanctae radicis auulsi nouos sibi mores atque instituta pro arbitrio condiderunt. sed omnium primi qui Aegyptum occupauerant caelestia suspicere atque adorare coeperunt. et quia neque domiciliis tegebantur propter aeris qualitatem nec ullis in ea regione nubibus subtexitur caelum, cursus siderum et effectus notauerunt, dum ea saepe uenerantes curiosius ac liberius intuentur. postea deinde portentificas animalium figuras quas colerent commenti sunt quibusdam prodigiis inducti, quorum mox auctores aperiemus. ceteri autem qui per terram dispersi fuerant admirantes elementa mundi, caelum solem terram mare, sine ullis imaginibus ac templis uenerabantur et his sacrificia in aperto celebrabant, donec processu temporum potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt ea que uictimis et odoribus colere instituerunt. sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt. errant igitur qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt et priorem esse gentilitatem quam dei religionem, quam putant posterius inuentam, quia fontem atque originem ueritatis ignorant. nunc ad principium mundi reuertamur. 14. Cum ergo numerus hominum coepisset increscere, prouidens deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio dederat terrae potestatem, uel corrumperet homines uel disperderet, quod in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultum que generis humani: quibus praecepit ante omnia, ne terrae contagione maculati substantiae caelestis amitterent dignitatem. scilicet id eos facere prohibuit quod sciebat esse facturos, ut ueniam sperare non possent. itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad uitia pellexit et mulierum congressibus inquinauit. tum in caelum ob peccata quibus se inmerserant non recepti ceciderunt in terram. sic eos diabolus ex angelis dei suos fecit satellites ac ministros. qui autem sunt ex his procreati quia neque angeli neque homines fuerunt, sed mediam quandam naturam gerentes, non sunt ad inferos recepti sicut in caelum parentes eorum. ita duo genera daemonum facta sunt, unum caeleste, alterum terrenum. hi sunt immundi spiritus, malorum quae geruntur auctores, quorum idem diabolus est princeps. unde illum Trismegistus daemoniarchen uocat. daemonas autem grammatici dictos aiunt quasi daêmonas~g, id est peritos ac rerum scios: hos enim putant deos esse. sciunt illi quidem futura multa, sed non omnia, quippe quibus penitus consilium dei scire non liceat, et ideo solent responsa in ambiguos exitus temperare. eos poetae et sciunt esse daemonas et locuntur. Hesiodus ita tradit: toi~g men~g daimones~g eisi~g Dios~g megalou~g dia~g boulas~g esthloi~g, epichthonioi~g, phulakes~g thnêtôn~g anthrôpôn~g. quod idcirco dictum est, quoniam custodes eos humano generi deus miserat; sed et ipsi, cum sint perditores hominum, custodes tamen se uideri uolunt, ut ipsi colantur et deus non colatur. philosophi quoque de his disserunt. nam Plato etiam naturas eorum in Symposio exprimere conatus est et Socrates esse circa se adsiduum daemona loquebatur, qui puero sibi adhaesisset, cuius nutu et arbitrio sua uita regeretur. magorum quoque ars omnis ac potentia horum adspirationibus constat, a quibus inuocati uisus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt, ut non uideant ea quae sunt et uidere se putent illa quae non sunt. hi ut dico spiritus contaminati ac perditi per omnem terram uagantur et in solacium perditionis suae perdendis hominibus operantur. itaque omnia insidiis fraudibus dolis erroribus conplent: adhaerent enim singulis hominibus et omnes ostiatim domos occupant ac sibi geniorum nomen adsumunt; sic enim latino sermone daemonas interpretantur. hos in suis penetralibus consecrant, his cotidie [uina] profundunt, et scientes daemonas uenerantur quasi terrestres deos et quasi depulsores malorum quae ipsi faciunt et inrogant. qui quoniam spiritus sunt tenues et inconprehensibiles, insinuant se corporibus hominum et occulte in uisceribus operati ualetudinem uitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere. 15. Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus ueritatis obscura est. prodesse enim putant eos, cum nocere desinunt, qui nihil possunt aliut quam nocere. dicat fortasse aliquis colendos ergo esse, ne noceant, siquidem possint nocere. nocent illi quidem, sed iis a quibus timentur, quos manus dei potens et excelsa non protegit, qui profani sunt a sacramento ueritatis. iustos autem id est cultores dei metuunt, cuius nomine adiurati de corporibus excedunt: quorum uerbis tamquam flagris uerberati non modo daemonas esse se confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa quae in templis adorantur. quod plerumque coram cultoribus suis faciunt, non utique in obprobrium religionis, sed honoris sui, quia nec deo per quem adiurantur nec iustis quorum uoce torquentur mentiri possunt. itaque maximis saepe ululatibus editis uerberari se et ardere et iam iam que exire proclamant: tantum habet cognitio dei ac iustitia potestatis. cui ergo nocere possunt nisi iis quos habent in sua potestate? denique adfirmat Hermes eos qui cognouerint deum non tantum ab incursibus daemonum tutos esse, uerum etiam ne fato quidem teneri. mia~g inquit phulakê~g eusebeia~g. eusebous~g gar~g anthrôpou~g oute~g daimôn~g kakos~g oute~g heimarmenê~g kratei~g. theos~g gar~g rhuetai~g ton~g eusebê~g ek~g pantos~g kakou~g. to~g gar~g hen~g kai~g monon~g en~g anthrôpois~g estin~g agathon~g eusebeia~g. quid sit autem eusebeia~g, ostendit alio loco his uerbis: hê~g gar~g eusebeia~g gnôsis~g estin~g tou~g theou~g. Asclepius quoque auditor eius eandem sententiam latius explicauit in illo sermone perfecto quem scripsit ad regem. uterque uero daemonas esse adfirmat inimicos et uexatores hominum, quos ideo Trismegistus aggelous~g ponêrous~g appellat: adeo non ignorauit ex caelestibus deprauatos terrenos esse coepisse. 16. Eorum inuenta sunt astrologia et haruspicina et auguratio et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia et ars magica et quidquid praeterea malorum exercent homines uel palam uel occulte: quae omnia per se falsa sunt, ut Sibylla Erythraea testatur: epei~g plana~g panta~g tad~g' estin~g, hossaper~g aphrones~g andres~g ereunôsin~g kata~g êmar~g. sed idem ipsi auctores praesentia sua faciunt ut uera esse credantur: ita hominum credulitatem mentita diuinitate deludunt, quod illis uerum aperire non expedit. hi sunt qui fingere imagines et simulacra docuerunt, qui ut hominum mentes a cultu ueri dei auerterent, effictos mortuorum regum uultus et ornatos exquisita pulchritudine statui consecrari que fecerunt et illorum sibi nomina quasi personas aliquas induerunt. sed eos magi et ii quos uere maleficos uulgus appellat, cum artes suas exsecrabiles exercent, ueris suis nominibus cient, illis caelestibus quae in litteris sanctis leguntur. hi porro incesti ac uagi spiritus ut turbent omnia et errores humanis pectoribus offundant, serunt ac miscent falsa cum ueris. ipsi enim caelestes multos esse finxerunt unum que omnium regem Iouem eo, quod multi sint in caelo spiritus angelorum et unus dominus ac parens omnium deus: sed ueritatem mentitis nominibus inuolutam ex oculis abstulerunt. nam deus, ut in principio docui, neque nomine, cum solus sit, eget neque angeli, cum sint inmortales, dici se deos aut patiuntur aut uolunt: quorum unum solum que officium est seruire nutibus dei nec omnino quicquam nisi iussu facere. sic enim mundum regi a deo dicimus ut a rectore prouinciam: cuius apparitores nemo socios esse in regenda prouincia dixerit, quamuis illorum ministerio res geratur. et hi tamen possunt aliquid praeter iussa rectoris per ipsius ignorantiam, quae est condicionis humanae: ille autem praeses mundi et rector uniuersi, qui scit omnia, cuius diuinis oculis nihil saeptum est, solus habet rerum omnium potestatem nec est in angelis quicquam nisi parendi necessitas. itaque nullum sibi honorem tribui uolunt, quorum honor omnis in deo est, illi autem qui desciuerunt a dei ministerio, quia sunt ueritatis inimici et praeuaricatores dei, nomen sibi et cultum deorum uindicare conantur, non quo ullum honorem desiderent - quis enim perditis honor est? - nec ut deo noceant, cui noceri non potest, sed ut hominibus: quos nituntur a cultu et notitia uerae maiestatis auertere, ne inmortalitatem possint adipisci, quam ipsi sua nequitia perdiderunt. offundunt itaque tenebras et ueritatem caligine obducunt, ne dominum, ne patrem suum norint, et ut facile inliciant, in templis se occulunt et sacrificiis omnibus praesto adsunt edunt que saepe prodigia, quibus obstupefacti homines fidem commodent simulacris diuinitatis ac numinis. inde est quod ab augure lapis nouacula incisus est, quod Iuno Veiens migrare se Romam uelle respondit, quod Fortuna Muliebris periculum denuntiauit, quod Claudiae manum nauis secuta est, quod in sacrilegos et Iuno nudata et Locrensis Proserpina et Ceres Milesia uindicauit et Hercules de Appio et Iuppiter de Atinio et Minerua de Caesare, hinc quod serpens urbem Romam pestilentia liberauit Epidauro accersitus. nam illuc daemoniarches ipse in figura sua sine ulla dissimulatione perlatus est, siquidem legati ad eam rem missi draconem se cum mirae magnitudinis aduexerunt. in oraculis autem uel maxime fallunt, quorum praestrigias profani a ueritate intellegere non possunt, ideo que ab ipsis adtribui putant et imperia et uictorias et opes et euentus prosperos rerum, denique ipsorum nutu saepe rem publicam periculis inminentibus liberatam, quae pericula et responsis denuntiauerint et sacrificiis placati auerterint. sed omnia ista fallaciae sunt. nam cum dispositiones dei praesentiant, quippe qui ministri eius fuerunt, interponunt se in his rebus, ut quaecumque a deo uel facta sunt uel fiunt, ipsi potissimum facere aut fecisse uideantur, et quotiens alicui populo uel urbi secundum dei statutum boni quid inpendet, illi se id facturos uel prodigiis uel somniis uel oraculis pollicentur, si sibi templa, si honores, si sacrificia tribuantur. quibus datis cum illut acciderit quod necesse est, summam sibi pariunt uenerationem. hinc templa deuouentur et nouae imagines consecrantur, mactantur greges hostiarum, sed cum haec facta sunt, nihilo minus tamen uita et salus eorum qui haec fecerint immolatur. quotiens autem pericula impendent, ob aliquam se ineptam et leuem causam profitentur iratos, sicut Iuno Varroni, quod formonsum puerum in tensa Iouis ad exuuias tenendas conlocauerat: et ob hanc causam Romanum nomen aput Cannas paene deletum est. quodsi Iuno alterum Ganymeden uerebatur, cur iuuentus Romana luit poenas? uel si dii tantummodo duces curant, ceteram multitudinem neclegunt, cur Varro solus euasit qui hoc fecit et Paulus qui nihil meruit occisus est? uidelicet nihil tunc Romanis accidit fatis Iunonis iniquae, cum Hannibal duos exercitus populi Romani et astu et uirtute confecit. nam Iuno audere non poterat aut Carthaginem defendere, ubi arma eius et currus fuit, aut Romanis nocere, quia progeniem - Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae uerteret arces. sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitiscentes uiuentibus plagas tendunt. itaque siue illut periculum quod imminet uitari potest, uideri uolunt id placati auertisse, siue non potest, id agunt ut propter illorum contemptum accidisse uideatur. ita sibi aput homines qui eos nesciunt auctoritatem pariunt ac timorem. hac uersutia et his artibus notitiam dei ueri et singularis apud omnes gentes inueterauerunt. suis enim uitiis perditi saeuiunt et grassantur, ut perdant. idcirco etiam humanas hostias excogitauerunt, ipsi hostes generis humani, ut quam multas deuorent animas. 17. Dicet aliquis 'cur ergo deus haec fieri patitur nec tam malis succurrit erroribus ?' ut mala cum bonis pugnent, ut uitia sint aduersa uirtutibus, ut habeat alios quos puniat, alios quos honoret. ultimis enim temporibus statuit de uiuis ac mortuis iudicare; de quo iudicio mihi erit in ultimo libro disputatio. differt igitur, donec ueniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac uirtute caelesti, sicut uatum praedicta piorum terribili monitu horrificant. nunc autem patitur homines errare et aduersum se quoque inpios esse, ipse iustus et mitis et patiens. nec enim fieri potest ut non is in quo perfecta sit uirtus, sit etiam perfecta patientia. unde quidam putant ne irasci quidem deum omnino, quod adfectibus, qui sunt perturbationes animi, subiectus non sit, quia fragile est omne animal quod adficitur et commouetur. quae persuasio ueritatem ac religionem funditus tollit. sed seponatur interim nobis hic locus de ira dei disserendi, quod et uberior est materia et opere proprio latius exequenda. illos ergo nequissimos spiritus quisquis ueneratus fuerit ac secutus, neque caelo neque luce potietur, quae sunt dei, sed in illa decidet quae in distributione rerum adtributa esse ipsi malorum principi disputauimus, in tenebras scilicet et inferos et supplicium sempiternum. Docui religiones deorum triplici modo uanas esse: uno, quod simulacra ista quae coluntur effigies sint hominum mortuorum; esse autem peruersum et incongruens ut simulacrum hominis a simulacro dei colatur: colit enim quod est deterius et inbecillius; tum inexpiabile facinus esse deserere uiuentem, ut defunctorum monumentis seruias, qui nec uitam nec lucem dare cuiquam possunt, qua ipsi carent; nec esse alium quemquam deum praeter unum, cuius iudicio ac potestati omnis anima subiecta sit. altero, quod ipsae imagines sacrae quibus homines inanissimi seruiunt omni sensu careant, quoniam terra sint. quis autem non intellegat nefas esse rectum animal curuari, ut adoret terram? quae idcirco pedibus nostris subiecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, qui simus ideo excitati ex ea statum que sublimem praeter ceteras animantes acceperimus, ut non reuoluamur deorsum nec hunc caelestem uultum proiciamus ad terram, sed oculos eo dirigamus quo illos naturae suae condicio direxit nihil que aliut adoremus, nihil colamus nisi solius artificis parentis que nostri unicum nomen, qui propterea hominem rigidum figurauit, ut sciamus nos ad superna et caelestia prouocari. tertio, quod spiritus qui praesunt ipsis religionibus condemnati et abiecti a deo per terram uolutentur; qui non tantum nihil praestare cultoribus suis possint, quoniam rerum potestas penes unum est, uerum etiam mortiferis eos inlecebris et erroribus perdant, quoniam hoc illis cottidianum sit opus, tenebras hominibus obducere, ne quaeratur ab iis uerus deus. non igitur colendi sunt, quia sententiae dei subiacent. est enim piaculum maximum addicere se potestati eorum quibus, si iustitiam sequare, potentior esse possis et eos adiuratione diuini nominis expellere ac fugare. quodsi apparet religiones istas tot modis esse uanas quibus docui, manifestum est eos qui uel mortuis supplicant uel terram uenerantur uel spiritibus inpuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere eos que inpietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles aduersus parentem generis humani deum susceptis inexpiabilibus sacris fas omne uiolauerint. 18. Quicumque igitur sacramentum hominis tueri rationem que naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet et erecta mente oculos suos tendat in caelum. non sub pedibus deum quaerat nec a uestigiis suis eruat quod adoret, quia quidquid homini subiacet, infra hominem sit necesse est: sed quaerat in sublimi, quaerat in summo, quia nihil potest esse homine maius nisi quod fuerit supra hominem. deus autem maior est homine: supra ergo, non infra est nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est. quare non est dubium quin religio nulla sit ubicumque simulacrum est. nam si religio ex diuinis rebus est, diuini autem nihil est nisi in rebus caelestibus, carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse caeleste in ea re quae fit ex terra. quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest. quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est, nec potest umquam ueri nomen accipere quod ueritatem fuco et imitatione mentitur. si autem omnis imitatio non res potissimum seria, sed quasi ludus ac iocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est. praeferendum est igitur falsis omnibus uerum, calcanda terrena, ut caelestia consequamur. ita enim se res habet, ut quisquis animam suam, cuius origo de caelo est, ad inferna et ima prostrauerit, eo cadat quo se ipse deiecerit, ideo que oportet rationis ac status sui memorem non nisi ad superna niti semper ac tendere. quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic iustus, hic homo, hic denique caelo dignus iudicabitur, quem suus parens non humilem nec ad terram more quadrupedis abiectum, sed stantem potius ac rectum sicut eum fecit adgnouerit. 19. Peracta est nisi fallor magna et difficilis suscepti operis portio et maiestate caelesti suggerente nobis dicendi facultatem inueteratos depulimus errores. nunc uero maior nobis ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est, quorum summa doctrina et eloquentia quasi moles aliqua mihi opponitur. nam ut illic multitudine ac prope consensu omnium gentium premebamur, ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis uirorum. quis autem nesciat plus esse momenti in paucioribus doctis quam in pluribus inperitis? sed non est desperandum istos quoque de sententia deo et ueritate ducibus posse depelli nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis uidere se negent. modo illut uerum sit quod ipsi solent profiteri, studio inuestigandae ueritatis se teneri, efficiam profecto ut quaesitam ueritatem diu et aliquando inuentam esse credant et humanis ingeniis inueniri non potuisse fateantur. LIBER III DE FALSA SAPIENTIA 1. Vellem mihi, quoniam ueritas in obscuro latere adhuc existimatur uel errore atque inperitia uulgi uariis et ineptis superstitionibus seruientis uel philosophis prauitate ingeniorum turbantibus eam potius quam inlustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem, ut quantum ueritas ui sua propria ualet, tantum ingenii quoque uiribus nixa exereret se aliquando et discussis conuictis que tam publicis quam eorum qui sapientes putantur erroribus humano generi clarissimum lumen inferret. quod quidem duabus ex causis fieri uellem: uel quod magis possent credere homines ornatae ueritati, qui etiam mendacio credunt capti orationis ornatu lenocinio que uerborum, uel certe ut ipsi philosophi suis armis potissimum, quibus placere sibi et confidere solent, opprimerentur a nobis. sed quoniam deus hanc rei uoluit esse naturam, ut simplex et nuda ueritas esset luculentior, quia satis ornata per se est ideo que ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur, mendacium uero specie placeret aliena, quia per se corruptum uanescit ac diffluit, nisi ornatu aliunde quaesito circumlitum fuerit ac politum, aequo animo fero ingenium mihi mediocre esse concessum. uerum ego non eloquentiae, sed ueritatis fiducia suscepi hoc opus maius fortasse quam ut possit meis uiribus sustineri: quod tamen, etiamsi ego defecerim, deo cuius hoc munus est adiuuante ueritas ipsa complebit. etenim cum sciam maximos quosque oratores a causidicis mediocribus saepe uictos, quod tanta est potentia ueritatis, ut se ipsa quamuis in rebus exiguis sua claritate defendat, cur hanc ego in maxima causa ab ingeniosis quidem illis ac disertis uiris, sed tamen falsa dicentibus oppressuiri putem ac non illa si minus oratione nostra, quae de tenui fonte admodum exilis emanat, lumine tamen suo clara et inlustris appareat? nec si philosophi doctrina litterarum mirabiles extiterunt, ego illis etiam scientiam ueri cognitionem que concesserim, quam nemo cogitando aut disputando adsequi potest. neque ego nunc reprehendo eorum studium qui ueritatem scire uoluerunt, quia naturam hominis deus ueri adipiscendi cupientissimam fecit, sed id arguo, id reuinco, quod honestam illorum et optimam uoluntatem non sit secutus effectus, quia neque quid esset uerum ipsum sciebant neque quomodo aut ubi aut qua mente quaerendum. ita dum succurrere humanis erroribus cupiunt, ipsi se in plagas et in errores maximos induerunt. ad hoc igitur me opus coarguendi philosophiam susceptae materiae ordo ipse deduxit. nam cum error omnis aut ex religione falsa oriatur aut ex sapientia, in eo conuincendo necesse est utrumque subuertere. cum enim sit nobis diuinis litteris traditum cogitationes philosophorum stultas esse, id ipsum re et argumentis docendum est, ne quis honesto sapientiae nomine inductus aut inanis eloquentiae splendore deceptus humanis malit quam diuinis credere. quae quidem tradita sunt breuiter ac nude. nec enim decebat ut cum deus ad hominem loqueretur, argumentis adsereret suas uoces, tamquam aliter fides ei non haberetur, sed ut oportuit locutus est tamquam rerum omnium maximus iudex, cuius est non argumentari, sed pronuntiare. uerum ipse, ut deus: nos autem cum ad res singulas testimonia diuinae uocis habeamus, profecto monstrabimus quanto certioribus argumentis possint uera defendi, cum etiam falsa sic defendantur, ut uera soleant uideri. quare non est quod philosophis tantum honoris habeamus, ut eorum eloquentiam pertimescamus. loqui enim bene potuerunt ut homines eruditi, uere autem loqui nullo modo, quia ueritatem non didicerant ab eo qui eius potens esset. nec sane magnum aliquid efficiemus, quod illos ignorantiae redarguemus, quam ipsi saepissime confitentur. in eo solo his quoniam non creditur in quo solo credi debuit, conabor ostendere numquam illos tam ueridicos fuisse quam cum sententiam de sua ignoratione dixerunt. 2. Nunc, quoniam duobus prioribus libris religionum falsitas demonstrata est nec non origo ipsa totius erroris exposita, huius libri munus est philosophiam quoque ostendere quam inanis et falsa sit, ut omni errore sublato ueritas patefacta clarescat. ordiamur itaque a communi philosophiae nomine, ut ipso capite destructo facilior nobis aditus pateat ad excindendum omne corpus, si tamen potest corpus uocari, cuius partes ac membra discordent nec ulla compage inter se cohaereant, sed quasi disiecta et dissipata palpitare potius uideantur quam uiuere. Philosophia est, ut nomen indicat ipsi que definiunt, studium sapientiae. unde igitur probem philosophiam non esse sapientiam quam ex ipsius nominis significatione? qui enim sapientiae studet, utique nondum sapit, sed ut sapere possit studet. in ceteris artibus studium quid efficiat et quo tendat apparet: quas cum discendo aliquis adsecutus est, iam non studiosus artificii, sed artifex nominatur. at enim uerecundiae causa studiosos se sapientiae, non sapientes uocauerunt. immo uero Pythagoras, qui hoc primus nomen inuenit, cum paulo plus saperet quam illi priores qui se sapientes putauerant, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perueniri et ideo non oportere inconprehensae atque inperfectae rei perfectum nomen inponi. itaque cum ab eo quaereretur quemnam se profiteretur, respondit philosophum, id est quaesitorem sapientiae. si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est, quia necesse est aliut esse quod quaerit, aliut quod quaeritur, nec quaesitio ipsa recta est, quia nihil potest inuenire. ego uero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non peruenitur. nam si facultas inueniendae ueritatis huic studio subiaceret, si esset id studium tamquam iter ad sapientiam, aliquando esset inuenta. cum uero tot temporibus, tot ingeniis in eius inquisitione contritis non sit conprehensa, apparet nullam ibi esse sapientiam. non ergo sapientiae student qui philosophantur, sed ipsi studere se putant, quia illut quod quaerunt ubi aut quale sit nesciunt. siue igitur sapientiae student siue non student, sapientes non sunt, quia numquam reperiri potest quod aut non recte quaeritur aut omnino non quaeritur. uideamus tamen id ipsum, possit ne hoc studio reperiri aliquid an nihil. 3. Duabus rebus uidetur philosophia constare, scientia et opinatione, nec ulla re alia. scientia uenire ab ingenio non potest nec cogitatione conprehendi, quia in se ipso habere propriam scientiam non hominis, sed dei est. mortalis autem natura non capit scientiam nisi quae ueniat extrinsecus. idcirco enim oculos et aures et ceteros sensus patefecit in corpore diuina sollertia, ut per eos aditus scientia permanet ad mentem. nam causas naturalium rerum disquirere aut scire uelle sol utrumne tantus quantus uidetur an multis partibus maior sit quam omnis haec terra, item luna globosa sit an concaua et stellae utrumne adhaereant caelo an per aerem libero cursu ferantur, caelum ipsum qua magnitudine, qua materia constet, utrum quietum sit et immobile an incredibili celeritate uoluatur, quanta sit terrae crassitudo aut quibus fundamentis librata et suspensa sit, haec inquam disputando et coniecturis uelle conprehendere tale est profecto, quale si disserere uelimus, qualem esse arbitremur cuiuspiam remotissimae gentis urbem, quam numquam uidimus cuius que nihil aliut quam nomen audiuimus. si nobis in ea re scientiam uindicemus quae non potest sciri, nonne insanire uideamur qui adfirmare id audeamus in quo reuinci possimus? quanto magis qui naturalia, quae sciri ab homine non possunt, scire se putant, furiosi dementes que sunt iudicandi! recte ergo Socrates et eum secuti Academici scientiam sustulerunt, quae non disputantis est, sed diuinantis. superest ut opinatio in philosophia sola sit: nam unde abest scientia, id totum possidet opinatio. id enim opinatur quisque quod nescit. illi autem qui de rebus naturalibus disputant, opinantur ita esse ut disputant. nesciunt igitur ueritatem, quoniam scientia certi est, opinatio incerti. redeamus ad superius illud exemplum. age, opinemur de statu et qualitate urbis illius quae nobis rebus omnibus praeter nomen ignota est. ueri simile est in plano sitam, lapideis moenibus, aedificiis sublimibus, uiis pluribus, magnificis ornatis que delubris. describamus si placet mores habitum que ciuium. sed cum haec dixerimus, alius contraria disputabit et cum hic quoque perorauerit, surget tertius et alii deinceps et opinabuntur multo disparia quam nos opinati sumus. quid ergo ex omnibus erit uerius? fortasse nihil. 'at omnia dicta sunt quae in rerum naturam cadunt, ut necesse sit aliquid eorum esse uerum.' at nescietur quis uerum dixerit. potest fieri ut omnes ex parte aliqua errauerint, ex parte adtigerint ueritatem. stulti ergo simus, si hoc disputatione quaeramus: potest enim superuenire aliquis qui opiniones nostras derideat nos que pro insanis habeat, qui uelimus id quod nesciamus quale sit opinari. uerum non opus est longe posita conquirere, unde nemo fortasse ueniat qui nos redarguat. age opinemur quid nunc in foro geratur, quid in curia. longum est id quoque. dicamus interposito uno pariete quid fiat: nemo id potest scire nisi qui audierit aut uiderit. nullus igitur audet id dicere, quia statim non uerbis, sed re ipsa praesenti refutabitur. atquin hoc idem faciunt philosophi, qui disputant in caelo quid agatur, sed eo se inpune id facere arbitrantur, quia nullus exsistit qui errores eorum coarguat. quodsi existimarent descensurum aliquem qui eos delirare ac mentiri doceret, numquam quicquam de iis rebus quas scire non possunt disputarent. nec tamen ideo felicior putanda est eorum inpudentia et audacia, quia non redarguuntur: redarguit enim deus, cui soli ueritas nota est, licet coniuere uideatur, eam que hominum sapientiam pro summa stultitia computat. 4. Recte igitur Zenon ac Stoici opinationem repudiarunt. opinari enim te scire quod nescias non est sapientis, sed temerarii potius ac stulti. ergo si neque sciri quicquam potest, ut Socrates docuit, neque opinari oportet, ut Zenon, tota philosophia sublata est. quid quod non tantum ab his duobus euertitur qui philosophiae principes fuerunt, sed ab omnibus, ut iam uideatur iam pridem suis armis esse confecta? in multas sectas philosophia diuisa est et omnes uaria sentiunt. in qua ponimus ueritatem? in omnibus certe non potest. designemus quamlibet: nempe in ceteris omnibus sapientia non erit. transeamus ad singulas: eodem modo quidquid uni dabimus, ceteris auferemus. una quaeque enim secta omnes alias euertit, ut se sua que confirmet, nec ulli alteri sapere concedit, ne se desipere fateatur: sed sicut alias tollit, sic ipsa quoque ab aliis omnibus tollitur. nihilominus enim philosophi sunt qui eam stultitiae accusant. quamcumque laudaueris ueram que dixeris, a philosophis uituperatur ut falsa. credemus ne igitur uni se suam que doctrinam laudanti an multis unius alterius ignorantiam culpantibus? rectius sit necesse est quod plurimi sentiunt quam quod unus. nemo enim de se potest recte iudicare: quod nobilis poeta testatur: ita n' conparatam esse hominum naturam omnium, aliena ut melius uideant et diiudicent quam sua. cum igitur omnia incerta sint, aut omnibus credendum est aut nemini. si nemini, sapientes ergo non sunt, quia singuli sapientes esse se putant, si omnibus, aeque non sunt sapientes, quia singuli ab omnibus negantur esse sapientes. pereunt igitur uniuersi hoc modo et tamquam Sparti illi poetarum sic inuicem iugulant, ut nemo ex omnibus restet: quod eo fit, quia gladium habent, scutum non habent. si ergo singulae sectae multarum sectarum iudicio stultitiae conuincuntur, omnes igitur uanae atque inanes reperiuntur: ita se ipsa philosophia consumit et conficit. quod cum intellegeret Arcesilas Academiae conditor, reprehensiones inter se omnium collegit confessionem que ignorantiae clarorum philosophorum armauit que se aduersus omnes: ita constituit nouam non philosophandi philosophiam. eo igitur auctore duo philosophiae genera esse coeperunt, unum illut uetus, quod scientiam sibi uindicat, alterum nouum repugnans, quod eam detrahit. in his duobus generibus uideo discidium et quasi ciuile bellum: sapientiam, quae distrahi non potest, in qua parte ponemus? si natura rerum sciri potest, haec tironum caterua interibit; si non potest, ueterani conficientur; si pares fuerint, nihilominus peribit dux omnium philosophia, quia distracta est: nihil enim potest sine interitu sibi esse contrarium. si autem ut docui nulla in homine potest esse interna et propria scientia ob fragilitatem condicionis humanae, Arcesilae manus uincit. sed ne ipse quidem stabit, quia non potest omnino nihil sciri. 5. Sunt enim multa quae scire nos natura ipsa et usus frequens et uitae necessitas cogit. itaque pereundum est, nisi scias quae ad uitam sint utilia, ut adpetas, quae periculosa, ut fugias et uites. praeterea multa sunt quae usus inuenit. nam solis ac lunae uarii cursus et meatus siderum et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis herbarum que uires, et ab agricolis natura terrarum nec non imbrium futurorum ac tempestatum signa collecta sunt: nulla denique ars est quae non scientia constet. debuit ergo Arcesilas, si quid saperet, distinguere quae sciri possent quae ue nesciri. sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset. nam uulgus interdum plus sapit, quia tantum quantum opus est sapit. a quo si quaeras utrum sciat aliquid an nihil, dicet se scire quae sciat, fatebitur nescire quae nesciat. recte ergo aliorum sustulit disciplinas, sed non recte fundauit suam. ignoratio enim rerum omnium non potest esse sapientia, cuius est scire proprium. ita cum philosophos expugnauerit ac docuerit nihil eos scire, ipse quoque nomen philosophi perdidit, quia doctrina eius est nihil sciri. nam qui alios reprehendit, quod nesciant, ipse debet sciens esse: cum autem nihil sciat, quae peruersitas quae ue insolentia est ob id ipsum se philosophum constituere propter quod ceteros tollat? possunt enim sic respondere: 'si nihil nos scire conuincis et ideo non esse sapientes, quia nihil sciamus, ergo ne tu quidem sapiens es, quia te quoque confiteris nihil scire'. quid ergo promouit Arcesilas nisi quod confectis omnibus philosophis se quoque ipsum eodem mucrone transfixit? 6. Nusquam ne igitur sapientia est? immo uero inter ipsos fuit, sed nemo uidit. alii putauerunt posse sciri omnia: sapientes utique non fuerunt; alii nihil: ne hi quidem sapientes fuerunt: illi, quia plus homini dederunt, hi, quia minus; utrisque in utramque partem modus defuit. ubi ergo sapientia est? ut neque omnia scire te putes, quod est dei, neque omnia nescire, quod pecudis. est enim aliquid medium quod sit hominis, id est scientia cum ignoratione coniuncta et temperata. scientia in nobis ab animo est, qui oritur e caelo, ignoratio a corpore, quod ex terra; unde nobis et cum deo et cum animalibus est aliqua communitas. ita quoniam ex his duobus constamus elementis, quorum alterum luce praeditum est, alterum tenebris, pars nobis data est scientiae, pars ignorantiae. per hunc quasi pontem transire sine cadendi periculo licet: nam illi omnes qui se in alteram partem inclinauerunt, aut dextro aut sinistro uersus ceciderunt. utraque autem pars quomodo errauerit dicam. Academici contra physicos ex rebus obscuris argumentati sunt nullam esse scientiam et exemplis paucarum rerum inconprehensibilium contenti amplexi sunt ignorantiam, tamquam scientiam totam sustulissent, quia in parte sustulerant. physici contra ex iis quae aperta sunt argumentum trahebant [omnia] sciri posse contenti que perspicuis retinebant scientiam, tamquam totam defendissent, quia ex parte defenderant. ita neque hi clara neque illi obscura uiderunt, sed utrique dum solam scientiam consertis manibus uel retinent uel eripiunt, non uiderunt in medio constitutam forem, quae illos ad sapientiam transmitteret. uerum Arcesilas ignorantiae magister cum Zenoni obtrectaret principi Stoicorum, ut totam philosophiam euerteret, auctore Socrate suscepit hanc sententiam, ut adfirmaret sciri nihil posse. itaque coarguit existimationem philosophorum, qui putassent ingeniis suis erutam esse atque inuentam ueritatem. uidelicet quia mortalis fuerat illa sapientia paucis que ante temporibus instituta ad summum iam incrementum peruenerat, ut iam necessario consenesceret ac periret, extitit repente Academia tamquam senectus philosophiae, quae illam conficeret iam deflorescentem, recte que Arcesilas uidit adrogantes uel potius stultos esse qui putent scientiam ueritatis coniectura posse conprehendi. sed tamen falsa dicentem redarguere non potest nisi qui scierit ante quid uerum sit. quod Arcesilas ueritate non cognita facere conatus introduxit genus philosophiae asystatum, quod latine instabile uel inconstans possumus dicere. ut enim nihil sciendum sit, aliquid sciri necesse est: nam si nihil omnino scias, id ipsum, sciri nihil posse, tolletur. ita qui uelut sententiae loco pronuntiat nihil sciri, tamquam perceptum profitetur et cognitum: ergo aliquid sciri potest. huic simile est illut quod in scholis proponi solet in asystati generis exemplum, somniasse quendam ne somniis crederet. si enim crediderit, tum sequetur ut non sit credendum, si autem non crediderit, tum sequetur ut credendum sit. ita si nihil sciri potest, necesse est id ipsum sciri, quod nihil sciatur, si autem scitur non posse sciri, falsum est ergo quod dicitur nihil sciri posse. sic inducitur dogma sibi ipsi repugnans se que dissoluens. sed homo uersutus ceteris philosophis scientiam uoluit eripere, ut eam domi absconderet - nam sibi illam profecto non adimit qui aliquid adfirmat, ut ceteris adimat -: sed nihil agit; apparet enim ac furem suum prodit. quanto faceret sapientius ac uerius, si exceptione facta diceret causas rationes que dumtaxat rerum caelestium seu naturalium quia sunt abditae nec sciri posse, quia nullus doceat, nec quaeri oportere, quia inueniri quaerendo non possint. qua exceptione interposita et physicos admonuisset, ne quaererent ea quae modum excederent cogitationis humanae, et se ipsum calumniae inuidia liberasset et nobis certe dedisset aliquid quod sequeremur. nunc autem cum ab aliis sequendis nos retraxerit, ne uelimus plus scire quam possumus, non minus a se quoque ipso retraxit. quis enim uelit laborare, ne quicquam sciat, aut eiusmodi suscipere doctrinam, ut etiam communem scientiam perdat? quae si doctrina est, scientia constet necesse est, si non est, quis tam stultus, ut discendum id putet in quo aut nihil discitur aut etiam dediscitur? quare si neque omnia sciri possunt, quod physici putauerunt, neque nihil, quod Academici, philosophia omnis extincta est. 7. Transeamus nunc ad alteram philosophiae partem quam ipsi moralem uocant, in qua totius philosophiae ratio continetur, siquidem in illa physica sola oblectatio est, in hac etiam utilitas. et quoniam in disponendo uitae statu formandis que moribus periculo maiore peccatur, maiorem diligentiam necesse est adhiberi, ut sciamus quomodo nos oporteat uiuere. illic potest uenia concedi, quia siue aliquid dicunt, nihil prosunt, siue delirant, nihil nocent, hic uero nullus discidio, nullus errori locus est. unum sentire omnes oportet ipsam que philosophiam uno quasi ore praecipere, quia si quid fuerit erratum, uita omnis euertitur. in illa priore parte ut periculi minus, ita plus difficultatis est, quod obscura rerum ratio cogit diuersa et uaria sentire, hic ut plus periculi est, ita minus difficultatis, quod usus ipse rerum et cottidiana experimenta possunt docere quid sit melius et uerius. uideamus ergo utrumne consentiant aut quid nobis adferant, quo rectius uita degatur. non necesse est omnia circumire, unum eligamus ac potissimum, quod est summum ac principale, in quo totius sapientiae cardo uersatur. Epicurus summum bonum in uoluptate animi esse censet, Aristippus in uoluptate corporis; Callipho et Dinomachus honestatem cum uoluptate iunxerunt. Diodorus in priuatione doloris summum bonum posuit, Hieronymus in non dolendo, Peripatetici autem in bonis animi et corporis et fortunae. Herilli summum bonum est scientia, Zenonis, cum natura congruenter uiuere, quorundam Stoicorum, uirtutem sequi. Aristoteles in honestate ac uirtute summum bonum conlocauit. hae sunt fere omnes omnium sententiae. in tanta diuersitate quem sequimur? cui credimus? par est in omnibus auctoritas. si eligere possumus quod est melius, iam non est nobis philosophia necessaria, quia sapientes iam sumus qui de sapientium sententiis iudicemus. cum uero discendae sapientiae causa ueniamus, qui possumus iudicare qui nondum sapere coeperimus, maxime cum praesto adsit Academicus, qui nos pallio retrahat ac uetet cuiquam credere nec tamen ipse adferat quod sequamur? 8. Quid ergo superest nisi ut omissis litigatoribus furiosis ac pertinacibus ueniamus ad iudicem, illum scilicet datorem simplicis et quietae sapientiae, quae non tantum formare nos et inducere in uiam possit, uerum etiam de controuersiis istorum ferre sententiam? haec nos docet quod sit hominis uerum ac summum bonum. de quo priusquam dicere incipiam, illae omnes sententiae refellendae sunt, ut appareat neminem illorum fuisse sapientem. Cum de officio hominis agatur, oportet summum summi animalis bonum in eo constitui, quod commune cum ceteris animalibus esse non possit. sed ut feris dentes, armentis cornua, uolucribus pinnae propria sunt, sic homini aliquid suum debet adscribi sine quo rationem suae condicionis amittat. nam quod uiuendi aut generandi causa datum est omnibus, est quidem bonum naturale, summum tamen non est, nisi quod est uni cuique generi proprium. sapiens ergo non fuit qui summum bonum credidit animi uoluptatem, quoniam siue illa securitas siue gaudium est, communis est omnibus. Aristippo ne respondendum quidem duco, quem semper in corporis uoluptates ruentem nihil que aliut quam uentri et Veneri seruientem nemini dubium est hominem non fuisse. sic enim uixit, ut nihil inter eum pecudem que distaret nisi unum, quod loquebatur. quodsi asino aut sui aut cani facultas loquendi tribuatur quaeras que ab iis quid sibi uelint, cum feminas tam rabide consectantur, ut uix diuelli queant, cibos etiam potum que neglegant, cur aut alios mares uiolenter abigant aut ne uicti quidem absistant, sed a fortioribus saepe contriti eo magis insectentur, cur nec imbres nec frigora pertimescant, laborem suscipiant, periculum non recusent, quid aliut respondebunt nisi summum bonum esse corporis uoluptatem? eam se adpetere, ut adficiantur suauissimis sensibus eos que esse tanti, ut adsequendorum causa nec laborem sibi ullum nec uulnera nec mortem ipsam recusandam putent. ab his ne igitur praecepta uiuendi petemus, qui hoc idem sentiunt quod animae rationis expertes? aiunt Cyrenaici uirtutem ipsam ex eo esse laudandam, quod sit efficiens uoluptatis. 'uero' inquit obscenus canis aut sus ille lutulentus; 'nam ideo cum aduersario summa uirium contentione depugno, ut uirtus mea pariat mihi uoluptatem, cuius expers sim necesse est, si uictus abscessero'. ab his ergo sapere discamus, quos a pecudibus ac beluis non sententia, sed lingua discernit? priuationem doloris summum bonum putare non plane Peripateticorum aut Stoicorum, sed clinicorum philosophorum est. quis enim non intellegat ab aegrotis et in aliquo dolore positis esse hoc disputatum? quid tam ridiculum quam id habere pro summo bono, quod medicus possit dare? dolendum est ergo, ut fruamur bono, et quidem grauiter ac saepe, ut sit postea non dolere iucundius. miserrimus est igitur qui numquam doluit, quia bono caret: quem nos felicissimum putabamus, quia malo caruit. ab hac uanitate non longe afuit qui omnino nihil dolere summum bonum dixit. nam praeter quod omne animal doloris est fugiens, quis potest sibi hoc bonum praestare, quod nobis ut eueniat, nihil aliut possumus quam optare? summum autem bonum non potest efficere quemquam beatum, nisi semper fuerit in ipsius potestate: hoc autem non uirtus homini, non doctrina, non labor, sed natura ipsa cunctis animantibus praestat. qui uoluptatem cum honestate iunxerunt, communionem hanc effugere uoluerunt, sed effecerunt repugnans bonum, quoniam qui uoluptati deditus est, honestate careat necesse est, qui honestati studet, uoluptate. Peripateticorum bonum nimium multiplex et exceptis animi bonis, quae ipsa quae sint magna contentio est, commune cum beluis potest uideri. nam corporis bona id est incolumitas indolentia ualetudo non minus sunt mutis quam homini necessaria ac nescio an etiam magis, quia homo et medellis et ministeriis subleuari potest, muta non possunt. item, quae appellant fortunae bona: nam sicut homini opibus ad uitam tuendam, sic illis praeda et pabulis opus est. ita inducendo bonum quod non sit in hominis potestate, totum hominem alienae dicioni subiugauerunt. audiamus etiam Zenonem: nam is interdum uirtutem somniat. 'summum' inquit 'est bonum cum natura consentanee uiuere'. beluarum igitur nobis more uiuendum est. nam quae abesse debent ab homine, in his omnia deprehenduntur: uoluptates adpetunt, metuunt fallunt insidiantur occidunt et, quod ad rem maxime attinet, deum nesciunt. quid ergo me docet ut uiuam secundum naturam, quae ipsa in deterius prona est et quibusdam blandimentis lenioribus in uitia praecipitat? uel si aliam mutorum, aliam hominis dicit esse naturam, quod homo ad uirtutem sit genitus, nonnihil hoc, sed tamen non erit definitio summi boni, quia nullum est animal quod non secundum naturam suam uiuat. qui scientiam summum bonum fecit, aliquid homini proprium dedit, sed scientiam alterius rei gratia homines adpetunt, non propter ipsam. quis enim scire contentus est non expetens aliquem fructum scientiae? artes ideo discuntur ut exerceantur, exercentur autem uel ad subsidia uitae uel ad uoluptatem uel ad gloriam. non est igitur summum bonum quod non propter se expetitur. quid ergo interest utrum scientiam summum bonum putemus an illa ipsa, quae scientia ex se parit id est uictum gloriam uoluptatem? quae non sunt homini propria et ideo ne summa quidem bona: nam uoluptatis et uictus adpetentia non homini solum, sed etiam mutis inest. quid cupiditas gloriae? nonne in equis deprehenditur, cum uictores exultant, uicti dolent? tantus amor laudum, tantae est uictoria curae. nec inmerito summus poeta experiendum esse ait, et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae. quodsi ea quae parit scientia communia sunt cum aliis animalibus, non est ergo summum bonum scientia. praeterea non mediocre huius definitionis est uitium, quod scientia nude ponitur. incipient enim beati omnes uideri qui artem aliquam scierint, immo uero qui et res malas scierint, ut tam beatus sit qui uenena didicerit temperare quam qui mederi. quaero igitur ad quam rem scientia referenda sit. si ad causas rerum naturalium, quae beatitudo mihi erit proposita, si sciero unde Nilus oriatur uel quidquid de caelo physici delirant? quid quod earum rerum non est scientia, sed opinatio, quae pro ingeniis uaria est? restat ut scientia bonorum ac malorum summum bonum sit. cur ergo scientiam maluit quam ipsam sapientiam summum bonum dicere, cum sit utriusque significatio et uis eadem? nemo tamen usque adhuc summum bonum dixit esse sapientiam, quod melius dici potuit. nam scientia parum est ad bonum suscipiendum malum que fugiendum, nisi accedat et uirtus. multi enim philosophorum cum de bonis malis que dissererent, aliter tamen quam loquebantur natura cogente uixerunt, quia uirtute caruerunt. uirtus autem cum scientia coniuncta sapientia est. superest ut eos etiam refellamus, qui uirtutem ipsam summum bonum putauerunt, in qua opinione etiam Marcus Tullius fuit: in quo multum inconsiderati fuerunt. non enim uirtus ipsa est summum bonum, sed effectrix et mater est summi boni, quoniam perueniri ad illut sine uirtute non potest. utrumque intellectu facile est. quaero enim utrumne ad praeclarum illut bonum facile perueniri putent an cum difficultate ac labore? expediant acumen suum errorem que defendant. si facile ad illut ac sine ullo labore perueniri potest, summum bonum non est. quid enim nos cruciemus, quid conficiamus enitendo diebus ac noctibus, quandoquidem tam in promptu id quod quaerimus iacet, ut illut quilibet sine ulla contentione animi comprehendat? sed si commune quoque ac mediocre quodlibet bonum non nisi labore adsequimur, quoniam bonorum natura in arduo posita est, malorum in praecipiti, summo igitur labore summum bonum adsequi necesse est. quod si est uerissimum, ergo altera uirtute opus est, ut perueniamus ad eam uirtutem quae dicitur summum bonum: quod est incongruens et absurdum, ut uirtus per se ipsam perueniat ad se ipsam. si non potest ad ullum bonum nisi per laborem perueniri, apparet uirtutem esse per quam perueniatur, quoniam in suscipiendis ac perferendis laboribus uis officium que uirtutis est. ergo summum bonum non potest esse id per quod necesse est ad aliut perueniri. sed illi cum ignorarent quid efficeret uirtus aut quo tenderet, honestius autem nihil reperirent, substiterunt in ipsius uirtutis nomine, quam nullo proposito emolumento adpetendam esse dixerunt, ut bonum sibi constituerent quod bono indigeret. Aristoteles ab his non longe recessit, qui uirtutem cum honestate summum bonum putauit: quasi possit ulla esse uirtus inhonesta ac non, si quid habuerit turpitudinis, uirtus esse desinat. sed uidit fieri posse ut de uirtute prauo iudicio male sentiatur, et ideo existimationi hominum seruiendum putauit: quod qui faciat, a recto bono que discedet, quia non est in nostra potestate ut uirtus pro suis meritis honestetur. nam quid est honestas nisi honor perpetuus ad aliquem secundo populi rumore delatus? quid ergo fiet, si errore ac prauitate hominum mala existimatio subsequatur? abiciemus ne uirtutem, quia flagitiosa et turpis ab insipientibus iudicetur? quae quoniam inuidia premi ac uexari potest, ut sit ipsa proprium ac perpetuum bonum, nullo extrinsecus adiumento indigere debet, quin suis per se uiribus nitatur et constet. itaque nec ullum ei ab homine bonum sperandum est nec ullum malum recusandum. 9. Venio nunc ad uerae sapientiae summum bonum. cuius natura hoc modo determinanda est, primum ut solius hominis sit nec cadat in ullum aliut animal, deinde ut solius animi nec communicari possit cum corpore, postremo ut non possit cuiquam sine scientia et uirtute contingere. quae circumscriptio illorum omnes sententias excludit ac soluit: eorum enim quae dixerunt nihil tale est. dicam nunc quid sit, ut doceam quod institui, philosophos omnes caecos atque insipientes fuisse, qui quod esset homini summum bonum constitutum nec uidere nec intellegere nec suspicari aliquando quiuerunt. Anaxagoras, cum ab eo quaereretur cuius rei causa natus esset, respondit caeli ac solis uidendi. hanc uocem admirantur omnes ac philosopho dignam iudicant. at ego hunc puto non inuenientem quid responderet effudisse hoc passim, ne taceret: quod quidem se cum, si sapiens fuisset, commentatum meditatum que habere debuit, quia si quis rationem sui nesciat, ne homo sit quidem. set putemus non ex tempore dictum illut effusum. uideamus in tribus uerbis quot et quanta peccauerit: primum, quod omne hominis officium in solis oculis posuit nihil ad mentem referens, sed ad corpus omnia. quid? si caecus fuerit, officium ne hominis amittet? quod fieri sine occasu animae non potest. quid ceterae corporis partes? num carebunt suis quaeque muneribus? quid quod plus est in auribus quam in oculis situm, quoniam doctrina et sapientia percipi auribus solis potest, oculis solis non potest? caeli ac solis uidendi causa natus es: quis te in hoc spectaculum induxit aut quid caelo rerum que naturae uisio tua confert? nimirum ut hoc inmensum et admirabile opus laudes. confitere igitur esse rerum omnium constitutorem deum, qui te in hunc mundum quasi testem laudatorem que tanti sui operis induxit. magnum esse credis uidere caelum atque solem: cur ergo non gratias agis ei qui huius beneficii auctor est? cur non ipsius uirtutem prouidentiam potestatem metiris animo, cuius opera miraris? necesse est enim multo mirabilior sit qui mirabilia perfecit. si te quispiam uocasset ad cenam in ea que optime acceptus esses, num sanus uiderere, si pluris faceres ipsam uoluptatem quam uoluptatis auctorem? adeo philosophi ad corpus referunt omnia, nihil prorsus ad mentem nec uident amplius quam quod sub oculos uenit. atquin remotis omnibus officiis corporis in sola mente ponenda est hominis ratio. non ergo ideo nascimur, ut ea quae sunt facta uideamus, sed ut ipsum factorem rerum omnium contemplemur id est mente cernamus. quare si quis hominem qui uere sapiat interroget, cuius rei causa natus sit, respondebit intrepidus ac paratus colendi se dei gratia natum, qui nos ideo generauit, ut ei seruiamus. seruire autem deo nihil aliut est quam bonis operibus tueri et conseruare iustitiam. sed ille ut homo diuinarum rerum inperitus rem maximam redegit ad minimum duo sola deligendo, quae sibi diceret intuenda. quodsi natum se esse dixisset, ut mundum intueretur, quamquam omnia conprehenderet ac maiore uteretur sono, tamen non inplesset hominis officium, quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est deus quam mundus, quia mundum deus et fecit et regit. non ergo mundus oculis, quia utrumque corpus est, sed deus animo contemplandus est, quia deus ut est ipse inmortalis, sic animum esse uoluit sempiternum. dei autem contemplatio est uenerari et colere communem parentem generis humani. quod si a philosophis afuit proiecti que in terram fuerunt diuina ignorando, existimandus est Anaxagoras ad quae uidenda natum esse se dixerit, nec caelum uidisse nec solem. expedita est igitur hominis ratio, si sapiat: cuius propria est humanitas. [sed] ipsa humanitas quid est nisi iustitia? quid iustitia nisi pietas? pietas autem nihil aliut quam dei parentis agnitio. 10. Summum igitur hominis bonum in sola religione est. nam cetera, etiam quae putantur esse homini propria, in ceteris quoque animalibus reperiuntur. cum enim suas uoces propriis inter se notis discernunt atque dinoscunt, conloqui uidentur. ridendi quoque ratio apparet in his aliqua, cum demulsis auribus contracto que rictu et oculis in lasciuiam resolutis aut homini adludunt aut suis. quid? coniugibus ac fetibus propriis nonne aliquid amori mutuo et indulgentiae simile inpertiunt? iam illa quae sibi prospiciunt in futurum et cibos reponunt, habent utique prouidentiam. rationis quoque signa in multis deprehenduntur. nam quando utilia sibi adpetunt, malo cauent, periculum uitant, latibula sibi parant in plures exitus dispatentia, profecto aliquid intellegunt. potest aliquis negare illis inesse rationem, cum hominem ipsum saepe deludant? nam quibus generandi mellis officium est, cum adsignatas incolunt sedes, castra muniunt, domicilia inenarrabili arte componunt, regi suo seruiunt, nescio an in his sit perfecta prudentia. incertum igitur est utrumne illa quae homini tribuuntur communia sint cum aliis uiuentibus, religionis certe sunt expertia. equidem sic arbitror, uniuersis animalibus datam esse rationem, sed mutis tantummodo ad uitam tuendam, homini etiam ad propagandam. et quia in homine ratio ipsa perfecta est, sapientia nominatur, quae in hoc eximium facit hominem, quod soli datum est intellegere diuina. qua de re Ciceronis uera sententia est: ex tot inquit generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsis que in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat. ex quo efficitur ut is agnoscat deum, qui unde ortus sit quasi recordetur. qui ergo philosophi uolunt animos omni metu liberare, tollunt etiam religionem et orbant hominem suo proprio ac singulari bono: quod est a recte uiuendo atque ab omni humanitate diiunctum, quia deus ut cuncta uiuentia subiecit homini, sic ipsum hominem sibi. nam quid est cur idem ipsi disputent eo dirigendam esse mentem quo uultus erectus est? si enim nobis in caelum spectandum est nihil utique aliut quam ob religionem, si religio tollitur, nulla nobis ratio cum caelo est. itaque aut eo spectandum est aut in terram procumbendum. in terram procumbere ne si uelimus quidem possumus, quorum status rectus est. in caelum igitur spectandum est, quo natura corporis prouocat. quod si constat esse faciendum, aut ideo faciendum est, ut religioni seruiamus, aut ideo, ut rationem rerum caelestium cognoscamus. sed rationem rerum caelestium cognoscere nullo modo possumus, quia nihil eiusmodi potest cogitando inueniri, sicut supra docui. religioni ergo seruiendum est, quam qui non suscipit, ipse se prosternit in terram et uitam pecudum secutus humanitate se abdicat. sapientiores igitur inperiti, qui etiamsi errant in religione deligenda, tamen naturae suae condicionis que meminerunt. 11. Constat igitur totius humani generis consensu religionem suscipi oportere. sed quomodo in ea erretur explicandum est. naturam hominis deus hanc esse uoluit, ut duarum rerum cupidus et adpetens esset, religionis et sapientiae. sed homines ideo falluntur, quod aut religionem suscipiunt omissa sapientia aut sapientiae soli student omissa religione, cum alterum sine altero uerum esse non possit. cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia sapientiam reliquerunt, quae illos docere poterat deos multos esse non posse, aut student sapientiae, sed ideo falsae, quia religionem summi dei omiserunt, qui eos ad ueri scientiam potuit erudire. sic homines qui alterutrum suscipiunt uitam deuiam maximis que erroribus plenam secuntur, quoniam in his duobus inseparabiliter conexis et officium hominis et ueritas omnis inclusa est. miror itaque nullum omnino philosophorum extitisse, qui sedem ac domicilium summi boni reperiret. potuerunt enim sic quaerere: quodcumque est summum bonum, necesse est omnibus esse propositum. uoluptas est quae adpetitur a cunctis, sed haec et communis est cum beluis et honesti uim non habet et satietatem adfert et nimia nocet et processu minuitur aetatis et multis non contingit; nam qui opibus carent, quorum maior est numerus, etiam uoluptate careant necesse est. non est igitur summum bonum, sed ne bonum quidem uoluptas. quid diuitiae? multo magis: nam et paucioribus et plerumque casu et inertibus saepe et nonnumquam scelere contingunt et optantur ab iis qui eas iam tenent. quid regnum ipsum? ne id quidem: non enim cuncti homines regnare possunt et necesse est uniuersos summi boni capaces esse. quaeramus igitur aliquid quod propositum sit omnibus. num uirtus? negari non potest quin et bonum sit et omnium certe bonum. sed si beata esse non potest, quia uis et natura eius in malorum perferentia posita est, non est profecto summum bonum. quaeramus aliut. at nihil uirtute pulchrius, nihil sapiente dignius inueniri potest. si enim uitia ob turpitudinem fugienda sunt, uirtus igitur adpetenda est ob decorem. quid ergo? potest ne fieri ut quod bonum, quod honestum esse constat, mercede ac praemio careat sit que tam sterile, ut nihil ex se commodi pariat? labor ille magnus et difficultas et eluctatio aduersus mala, quibus haec uita plena est, aliquid magni boni pariat necesse est. id uero quid esse dicemus? num uoluptatem? at nihil turpe ex honesto nasci potest. num diuitias? num potentatus? at ea quidem fragilia sunt et caduca. num gloriam? num honorem? num memoriam nominis? at haec omnia non sunt in ipsa uirtute, sed in aliorum existimatione atque arbitrio posita. nam saepe uirtus et inuisa est et malo adficitur. debet autem id bonum quod ex ea nascitur ita cohaerere, ut diuelli atque abstrahi nequeat, nec aliter summum bonum uideri potest, quam si et proprium sit uirtutis et tale, ut neque adici quicquam neque detrahi possit. quid quod in his omnibus contemnendis uirtutis officia consistunt? nam uoluptates opes potentias honores ea que omnia quae pro bonis habentur non concupiscere, non adpetere, non amare, quod ceteri faciunt uicti cupiditate, id est profecto uirtutis. aliut ergo sublimius atque praeclarius efficit nec frustra his praesentibus bonis reluctatur, nisi quod maiora et ueriora desiderat. non desperemus inueniri posse, modo uerset se cogitatio in omnia: neque enim leuia aut ludicra petuntur praemia. 12. Si quaeritur quid sit propter quod nascimur, quid efficiat 1 uirtus, possumus sic inuestigare. duo sunt ex quibus homo constat, animus et corpus. multa sunt propria animi, multa propria corporis, multa utrique communia, sicut est ipsa uirtus: quae quotiens ad corpus refertur, discernendi gratia fortitudo nominatur. quoniam igitur utrique subiacet fortitudo, utrique proposita dimicatio est et utrique ex dimicatione uictoria: corpus quia solidum est et conprehensibile, cum solidis et conprehensibilibus confligat necesse est, animus autem quia tenuis est et inuisibilis, cum iis congreditur hostibus qui uideri tangi que non possunt. qui sunt autem hostes animi nisi cupiditates uitia peccata? quae si uicerit uirtus ac fugauerit, inmaculatus erit animus ac purus. unde igitur colligi potest quid efficiat animi fortitudo? nimirum ex coniuncto et pari hoc est ex corporis fortitudine: quod cum in aliquam congressionem certamen que uenerit, quid aliut ex uictoria quam uitam petit? siue enim cum homine siue cum bestia dimices, pro salute certatur. ergo ut corpus uincendo id adsequitur, ut non intereat, sic et animus, ut permaneat, et sicut corpus ab hostibus suis uictum morte multatur, ita superatus a uitiis animus moriatur necesse est. quid ergo intererit inter animi et corporis dimicationem nisi quod corpus temporalem uitam expetit, animus sempiternam? si ergo uirtus per se ipsam beata non est, quoniam in perferendis ut dixi malis tota uis eius est, si omnia quae pro bonis concupiscuntur neclegit, si summus eius gradus ad mortem patet, quandoquidem uitam quae optatur a ceteris saepe respuit mortem que quam ceteri timent fortiter suscipit, si necesse est ut aliquid ex se magni boni pariat, quia suscepti et superati usque ad mortem labores sine praemio esse non possunt, si nullum praemium quod ea dignum sit reperitur in terra, quandoquidem cuncta quae fragilia et caduca sunt spernit, quid aliud restat nisi ut caeleste aliquid efficiat, quia terrena uniuersa contemnit, et ad altiora nitatur, quia humilia despicit? id uero nihil potest esse aliut quam inmortalitas. merito ergo philosophorum non obscurus Euclides qui fuit Megaricorum conditor disciplinae, dissentiens a ceteris id esse dixit summum bonum, quod simile sit et idem semper. intellexit profecto quae sit natura summi boni, licet id non explicauerit, quid sit: id est autem inmortalitas nec aliut omnino quicquam, quia sola nec inminui nec augeri nec immutari potest. Seneca quoque inprudens incidit ut fateretur nullum esse aliud uirtutis praemium quam inmortalitatem. laudans enim uirtutem in eo libro quem de inmatura morte conscripsit, una inquit res est uirtus, quae nos inmortalitate donare possit et pares diis facere. sed et Stoici, quos secutus est, negant sine uirtute effici posse quemquam beatum. ergo uirtutis praemium beata uita est, si uirtus, ut recte dictum est, beatam uitam facit. non est igitur ut aiunt propter se ipsam uirtus expetenda, sed propter uitam beatam, quae uirtutem necessario sequitur. quod argumentum docere eos potuit, quod esset summum bonum. haec autem uita praesens et corporalis beata esse non potest, quia malis est subiecta per corpus. Epicurus deum beatum et incorruptum uocat, quia sempiternus est. beatitudo enim perfecta esse debet, ut nihil sit quod eam uexare aut minuere aut inmutare possit, nec aliter quicquam existimari beatum potest nisi fuerit incorruptum. incorruptum autem nihil est nisi quod est inmortale. sola ergo inmortalitas beata est, quia corrumpi ac dissolui non potest. quodsi cadit in hominem uirtus, quod negare nullus potest, cadit et beatitudo: non potest enim fieri ut sit miser qui uirtute est praeditus. si cadit beatitudo, ergo et inmortalitas cadit in hominem, quae beata est. summum igitur bonum sola inmortalitas inuenitur, quia nec aliut animal nec corpus adtingit nec potest cuiquam sine scientia et uirtute id est sine dei cognitione ac iustitia prouenire. cuius adpetitio quam recta, quam uera sit, ipsa uitae huiusce cupiditas indicat, quae licet sit temporalis et labore plenissima, expetitur tamen ab omnibus et optatur: hanc enim tam senes quam pueri, tam reges quam infimi, tam denique sapientes quam stulti cupiunt. tanti est, ut Anaxagorae uisum est, contemplatio caeli ac lucis ipsius, ut quascumque miserias libeat sustinere. cum igitur laboriosa haec et breuis uita non tantum hominum, sed etiam ceterarum animantium consensu magnum bonum esse ducatur, manifestum est eandem summum ac perfectum fieri bonum, si et fine careat et omni malo. denique nemo umquam extitisset qui hanc ipsam breuem contemneret aut subiret [mortem] nisi spe uitae longioris. nam illi qui pro salute ciuium uoluntariae se neci optulerunt, sicut Thebis Menoeceus, Athenis Codrus, Romae Curtius et Mures duo, numquam mortem uitae commodis praetulissent, nisi se inmortalitatem opinione ciuium consequi putauissent. qui tamenetsi nescierunt inmortalitatis uiam, res eos tamen non fefellit. si enim uirtus diuitias et opes ideo contemnit, quia fragiles sunt, uoluptates ideo, quia breues, ergo et uitam fragilem breuem que ideo contemnit, ut solidam et perpetuam consequatur. ipsa igitur cogitatio per ordinem gradiens et uniuersa considerans perducit nos ad eximium illut ac singulare cuius causa nascimur bonum. quod si fecissent philosophi, non quod semel apprehenderant tueri pertinaciter maluissent, profecto peruenissent ad uerum hoc, ut ostendi modo. quod si non fuit eorum qui caelestes animas una cum corporibus extinguunt, illi tamen qui de inmortalitate animae disputant intellegere debuerunt ideo propositam nobis esse uirtutem, ut perdomitis libidinibus rerum que terrestrium cupiditate superata purae ac uictrices animae ad deum id est ad originem suam reuertantur. idcirco enim soli animantium ad aspectum caeli erecti sumus, ut summum bonum nostrum in summo esse credamus, ideo religionem soli capimus, ut ex hoc sciamus humanum spiritum non esse mortalem, quod deum qui est inmortalis et desiderat et agnoscit. igitur ex omnibus philosophis qui aut scientiam pro summo bono aut uirtutem sunt amplexi, tenuerunt quidem ueritatis uiam, sed non peruenerunt ad summum. haec enim duo sunt, quae simul efficiant illut quod quaeritur: scientia id praestat, ut quomodo et quo perueniendum sit nouerimus, uirtus, ut perueniamus. alterum sine altero nihil ualet: ex scientia enim uirtus, ex uirtute summum bonum nascitur. beata igitur uita, quam philosophi quaesierunt semper et quaerunt siue in cultu deorum siue in philosophia, nulla est et ideo non potuit ab his reperiri, quia summum bonum non in summo quaesierunt, sed in imo. summum autem quid est nisi caelum et deus, unde animus oritur? imum quid nisi terra, unde corpus est? itaque licet quidam philosophi summum bonum non corpori, sed animo dederint, tamen quoniam illut ad hanc uitam rettulerunt quae cum corpore terminatur, ad corpus reuoluti sunt, cuius est omne hoc tempus quod transigitur in terra. quare non inmerito summum bonum non conprehenderunt, quia quidquid spectat ad corpus et inmortalitatis est expers, imum sit necesse est. non cadit ergo in hominem beatitudo illo modo quo philosophi putauerunt, sed ita cadit, non ut tunc beatus sit, cum uiuit in corpore, quod utique ut dissoluatur corrumpi necesse est, sed tunc, cum anima societate corporis liberata in solo spiritu uiuit. hoc uno beati esse in hac uita possumus, si minime beati esse uideamur, si fugientes inlecebras uoluptatum soli que uirtuti seruientes in omnibus miseriis laboribus que uiuamus, quae sunt exercitia et corroboramenta uirtutis, si denique asperam illam uiam difficilem que teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est. summum igitur bonum quod beatos facit non potest esse nisi in ea religione atque doctrina, cui spes inmortalitatis adiuncta est. 13. Res exigere uidetur hoc loco, ut quoniam docuimus inmortalitatem esse summum bonum, id ipsum, inmortalem esse animam, conprobemus. qua de re ingens inter philosophos disceptatio est, nec quicquam tamen explicare aut probare potuerunt ii qui uerum de anima sentiebant. expertes enim diuinae huius eruditionis nec argumenta uera quibus uincerent adtulerunt nec testimonia quibus probarent. sed oportunius hanc quaestionem tractabimus in ultimo libro, cum de uita beata nobis erit disserendum. superest pars illa philosophiae tertia quam uocant logikên~g, in qua tota dialectica et omnis loquendi ratio continetur. hanc diuina eruditio non desiderat, quia non in lingua, sed in corde sapientia est nec interest quali utare sermone. res enim, non uerba quaeruntur. et nos non de grammatico aut oratore, quorum scientia est quomodo loqui deceat, sed de sapiente disserimus, cuius doctrina est quomodo uiuere oporteat. quodsi neque physica illa ratio necessaria est neque haec logica, quia beatum facere non possunt, restat ut in sola ethica totius philosophiae uis contineatur; ad quam se abiectis omnibus Socrates contulisse dicitur. in qua etiam parte quoniam philosophos errasse docui, qui summum bonum cuius capiendi gratia generati sumus non conprehenderunt, apparet falsam et inanem esse omnem philosophiam, quia nec instruit ad iustitiae munera nec officium hominis rationem que consummat. sciant igitur errare se qui philosophiam putant esse sapientiam; non trahantur auctoritate cuiusquam, sed ueritati potius et faueant et accedant. nullus hic temeritati locus est, in aeternum stultitiae poena subeunda est, si aut persona inanis aut opinio falsa deceperit. homo autem, qualiscumque est, si sibi credit hoc est si homini credit, ut non dicam stultus, qui suum non uideat errorem, certe adrogans est, qui sibi audeat uindicare quod humana condicio non recipit. ipse ille Romanae linguae summus auctor quantum fallatur, licet ex illa sententia peruidere: qui cum in libris officiorum philosophiam nihil aliut esse dixisset quam studium sapientiae, ipsam autem sapientiam rerum diuinarum et humanarum scientiam, tum adiecit: cuius studium qui uituperat, haut sane intellego quidnam sit quod laudandum putet. nam si oblectatio quaeritur animi requies que curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt quod spectet et ualeat ad bene beate que uiuendum? siue ratio constantiae uirtutis que ducitur, aut haec est ars aut nulla omnino, per quam eas adsequamur. nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium. si autem est aliqua disciplina uirtutis, ubi ea quaeretur, cum ab isto discendi genere discesseris? equidem tametsi operam dederim ut quantulamcumque dicendi adsequerer facultatem propter studium docendi, tamen eloquens numquam fui, quippe qui forum ne adtigerim quidem: sed necesse est ipsa me faciat causae bonitas eloquentem, ad quam diserte copiose que defendendam scientia diuinitatis et ipsa ueritas sufficit. uellem igitur Ciceronem paulisper ab inferis surgere, ut uir eloquentissimus ab homunculo non diserto doceretur: primum quidnam sit quod laudandum putet qui uituperat id studium quod uocatur philosophia; deinde neque illam esse artem qua uirtus et iustitia discatur nec aliam ullam, sicut putauit; postremo quoniam est uirtutis disciplina, ubi quaerenda sit, cum ab illo discendi genere discesseris, quod ille non audiendi discendi que gratia quaerebat. a quo enim posset audire, cum sciret id nemo? sed ut in causis facere solebat, interrogatione uoluit urguere ad confessionem que perducere, tamquam confideret responderi prorsus nihil posse, quominus philosophia esset magistra uirtutis. quod quidem in Tusculanis disputationibus aperte professus est ad eam ipsam conuersa oratione, tamquam se declamatorio dicendi genere iactaret. o [uitae] philosophia dux inquit o uirtutis indagatrix expultrix que uitiorum! quid non modo nos, sed omnino uita hominum sine te esse potuisset? - tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti: quasi uero aliquid per se ipsa sentiret ac non potius ille laudandus esset qui eam tribuit. potuit eodem modo gratias agere cibo et potui, quod sine his rebus constare uita non possit, in quibus ut sensus ita beneficii nihil est: atquin ut illa corporis alimenta sunt, sic animae sapientia. 14. Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat qui sapientiam primus inuenit, sed hoc inepte, quod ab homine inuentam putauit: quasi uero illam alicubi iacentem homo ille quem laudabat inuenerit tamquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt. quodsi repertorem sapientiae ut deum laudauit - ita enim dicit: nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi - tamen non erat sic laudandus deus, quod sapientiam inuenerit, sed quod hominem fecerit qui posset capere sapientiam: minuit enim laudem qui partem laudat ex toto. sed ille ut hominem laudauit, qui tamen ob id ipsum deberet pro deo haberi, quod sapere inuenerit: nam sic ait: nonne decebit hunc hominem numero diuum dignarier esse? unde apparet aut Pythagoram uoluisse laudare, qui se primus ut dixi philosophum nominauit, aut Milesium Thalen, qui de rerum natura primus traditur disputasse. ita dum hominem quaerit extollere, rem ipsam depressit: non est enim magna, si ab homine potuit inueniri. uerum potest ut poetae dari uenia. at ille idem perfectus orator, idem summus philosophus, ne Graecos reprehendam quorum leuitatem semper accusat et tamen sequitur, ipsam sapientiam, quam alias donum, alias inuentum deorum uocat, poetice figuratam laudat in faciem. grauiter etiam queritur extitisse aliquos qui eam uituperarent. quisquam ne inquit uituperare uitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam inpie ingratus esse? nos ergo, Marce Tulli, parricidae sumus et insuendi te iudice in culleum, qui philosophiam negamus parentem esse uitae, an tu, qui aduersus deum tam inpie ingratus es, non hunc cuius effigiem ueneraris in Capitolio sedentem, sed illum qui mundum fecit hominem que generauit, qui sapientiam quoque ipsam inter cetera caelestia sua beneficia largitus est? magistram tu uirtutis aut parentem uitae uocas? ad quam si quis accesserit, multo sit. incertior necesse est quam prius fuerit. cuius enim uirtutis? quae ipsa ubi sita sit, adhuc philosophi non expediunt. cuius uitae? cum ipsi doctores ante fuerint senectute ac morte confecti quam constituerint quomodo uiui deceat. cuius ueritatis indagatricem profiteri potes, qui saepe testaris, cum tanta multitudo fuerit philosophorum, sapientem tamen extitisse adhuc neminem? quid ergo te magistra illa uitae docuit? an ut potentissimum consulem maledictis incesseres eum que hostem patriae uenenatis orationibus faceres? sed omittamus illa quae possunt excusari fortunae nomine. studuisti nempe philosophiae et quidem sic, ut nullus umquam diligentius, quippe qui omnes cognoueris disciplinas, sicut ipse gloriari soles, eam que ipsam Latinis litteris inlustraueris imitatorem que te Platonis ostenderis. cedo igitur quid didiceris aut in qua secta ueritatem deprehenderis. in Academia scilicet, quam secutus es, quam probasti. at haec nihil docet nisi ut scias te nihil scire. tui ergo te libri arguunt, quam nihil a philosophia disci possit ad uitam. haec tua uerba sunt: mihi autem non modo ad sapientiam caeci uidemur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni uideantur, hebetes et obtunsi. si ergo philosophia uitae magistra est, cur tibi ipse caecus et hebes et obtunsus uidebare, quem oportuit illa docente et sentire et sapere et in clarissima luce uersari? at quam confisus fueris philosophiae ueritate, docent ad filium conposita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, uiuendum autem esse ciuiliter. quid tam repugnans dici potest? si noscenda sunt praecepta philosophiae, ideo utique noscenda sunt, ut recte sapienter que uiuamus, uel si ciuiliter uiuendum est, non est igitur philosophia sapientia, siquidem melius est ciuiliter quam philosophe uiuere. nam si sapientia est quae dicitur philosophia, stulte profecto uiuet qui non secundum philosophiam uiuet: si autem non stulte uiuit qui ciuiliter uiuit, sequitur ut stulte uiuat qui philosophe uiuit. tuo itaque iudicio philosophia stultitiae inanitatis que damnata est. idem in Consolatione id est in opere non ioculari hanc de philosophia sententiam tulisti: sed nescio qui nos teneat error ac miserabilis ignoratio ueri. ubi est ergo philosophiae magisterium aut quid te docuit illa uitae parens, si uerum miserabiliter ignoras? quodsi haec erroris ignorationis que confessio paene inuito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi uerum fateris aliquando, philosophiam, quam tu nihil docentem in caelum laudibus extulisti, magistram uirtutis esse non posse? 15. Eodem ductus errore Seneca - quis enim ueram uiam teneret errante Cicerone? - philosophia inquit nihil aliut est quam recta ratio uiuendi uel honeste uiuendi scientia uel ars rectae uitae agendae. non errabimus, si dixerimus philosophiam esse legem bene honeste que uiuendi, et qui dixerit illam regulam uitae, suum illi reddidit. hic plane non respexit ad commune philosophiae nomen. quae cum sit in plures sectas disciplinas que diffusa nihil que habeat certi, nihil denique de quo uniuersi una mente ac uoce consentiant, quid potest esse tam falsum quam regulam uitae philosophiam nominari, in qua diuersitas praeceptorum rectum iter inpediat et turbet aut legem bene uiuendi, cuius capita longe dissonant, aut scientiam uitae agendae, in qua nihil aliut efficitur contraria saepe dicendo quam ut nemo quicquam sciat? quaero enim utrumne Academiam philosophiam putet esse an non. negaturum non arbitror. quod si est, nihil ergo illorum cadit in philosophiam, quae ut omnia reddat incerta, legem abrogat, artem nullam putat, rationem subuertit, regulam deprauat, scientiam funditus tollit. falsa igitur illa omnia, quia in rem semper incertam et adhuc nihil explicantem cadere non possunt. nulla itaque ratio uel scientia uel lex bene uiuendi nisi in hac unica et uera et caelesti sapientia constituta est, quae philosophis fuerat ignota. nam illa terrena quoniam falsa est, uaria et multiplex sibi que tota contraria est. et sicut unus est huius mundi constitutor et rector deus, una ueritas, ita unam esse ac simplicem sapientiam necesse est, quia quidquid est uerum ac bonum, id perfectum esse non potest, nisi fuerit singulare. quodsi philosophia uitam posset instruere, nulli alii nisi philosophi essent boni et qui eam non didicissent, essent omnes semper mali. cum uero innumerabiles exsistant et semper extiterint qui sint aut fuerint sine ulla doctrina boni, ex philosophis autem perraro fuerit qui aliquid in uita fecerit laude dignum, quis est tandem qui non uideat eos homines uirtutis, qua ipsi egent, non esse doctores? nam si quis mores eorum diligenter inquirat, inueniet iracundos cupidos libidinosos adrogantes proteruos et sub obtentu sapientiae sua uitia celantes, tum domi facientes ea quae in scolis arguissent. mentior fortasse accusandi gratia: nonne id ipsum Tullius et fatetur et queritur? quotus quisque inquit philosophorum inuenitur qui sit ita moratus, ita animo ac uita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam [suam] non ostentationem scientiae, sed legem uitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis pareat suis? uidere licet alios tanta leuitate et iactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, alios gloriae, multos libidinum seruos, ut cum eorum uita mirabiliter pugnet oratio. Nepos quoque Cornelius ad eundem Ciceronem ita scribit: tantum abest ut ego magistram putem esse uitae philosophiam beatae que uitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros uiuendi quam plerisque qui in ea disputanda uersantur. uideo enim magnam partem eorum qui in schola de pudore continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus uiuere. item Seneca in Exhortationibus plerique inquit philosophorum tales sunt, diserti in conuicium suum. quos si audias in auaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium professos putes: adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa. quos non aliter intueri decet quam medicos, quorum tituli remedia habent, puxides uenena. quosdam uero nec pudor uitiorum tenet, sed patrocinia turpitudini suae fingunt, ut etiam honeste peccare uideantur. - faciet sapiens inquit idem Seneca etiam quae non probabit, ut etiam ad maiora transitum inueniat, nec relinquet mores bonos, sed tempori aptabit, et quibus alii utuntur in gloriam aut uoluptatem, utetur agendae rei causa. deinde paulo post: omnia quae luxuriosi faciunt quae que inperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo eodem que proposito. atquin nihil interest quo animo facias quod fecisse uitiosum est, quia facta cernuntur, animus non uidetur. Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo. quod flagitium grauis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse, quod ipse haberet Laidem, alii a Laide haberentur. o praeclara et bonis imitanda sapientia! huic uero liberos in disciplinam dares, ut discerent habere meretricem? aliquid inter se ac perditos interesse dicebat, scilicet quod illi bona sua perderent, ipse gratis luxuriaretur. in quo tamen sapientior meretrix fuit: quae philosophum habuit pro lenone, ut ad se omnis iuuentus doctoris exemplo et auctoritate corrupta sine ullo pudore concurreret. quid ergo interfuit quo animo philosophus ad meretricem famosissimam commearet, cum eum populus et riuales sui uiderent omnibus perditis nequiorem? nec satis fuit ita uiuere, sed docere etiam libidines coepit ac mores suos de lupanari ad scolam transtulit disserens uoluptatem corporis esse summum bonum. quae doctrina exsecrabilis et pudenda non in corde philosophi, sed in sinu meretricis est nata. nam quid ego de Cynicis loquar, quibus in propatulo coire cum coniugibus mos fuit? quid mirum si a canibus, quorum uitam imitantur, etiam uocabulum nomen que traxerunt? nullum igitur in hac disciplina magisterium uirtutis est, cum etiam illi qui honestiora praecipiunt, aut non faciant ipsi quae suadent aut si faciunt, quod raro accidit, non disciplina eos ad rectum, sed natura producat, quae saepius etiam indoctos inpellit ad laudem. 16. Verum enim cum se perpetuae desidiae tradant nullam que uirtutem capessant et omnem suam uitam nihil aliut quam in eloquendo peragant, quid aliut quam inertes debent putari? sapientia enim nisi in aliquo actu fuerit quo uim suam exerceat, inanis et falsa est recte que Tullius ciuiles uiros, qui rem publicam gubernent, qui urbes aut nouas constituant aut constitutas aequitate tueantur, qui salutem libertatem que ciuium uel bonis legibus uel salubribus consiliis uel iudiciis grauibus conseruent, philosophiae doctoribus praefert. bonos enim facere oportet potius quam inclusos in angulis facienda praecipere quae ne ipsi quidem faciant qui locuntur; et quoniam se a ueris actibus remouerunt, apparet eos exercendae linguae causa uel auocandi [animi] gratia artem istam philosophiae repperisse. qui autem docent tantum nec faciunt, ipsi praeceptis suis detrahunt pondus. quis enim optemperet, cum ipsi praeceptores doceant non optemperare? bonum est autem recta et honesta praecipere, sed nisi et facias, mendacium est, et est incongruens atque ineptum non in pectore, sed in labris habere bonitatem. non ergo utilitatem ex philosophia, sed oblectationem petunt. quod quidem Cicero testatus est. profecto inquit omnis istorum disputatio quamquam uberrimos fontes uirtutis et scientiae continet, tamen conlata cum eorum actis perfectis que rebus uereor ne non tantum uideatur utilitatis adtulisse negotiis hominum quantam oblectationem otiis. uereri quidem non debuit, cum uerum diceret, sed quasi timeret ne proditi mysterii reus a philosophis citaretur, non est ausus confidenter pronuntiare quod fuit uerum, illos non ideo disputare ut doceant, sed ut se oblectent in otio. qui quoniam auctores sunt rerum gerendarum nec ipsi quicquam gerunt, pro loquacibus sunt habendi. sed profecto quia nihil ad uitam boni adferebant, nec ipsi decretis suis obtemperauerunt nec quisquam per tot saecula inuentus est qui eorum legibus uiueret. abicienda est igitur omnis philosophia, quia non studendum sapientiae, quod fine ac modo caret, sed sapiendum est et quidem mature. non enim nobis altera uita conceditur, ut cum in hac sapientiam quaeramus, in illa sapere possimus: in hac utrumque fieri necesse est. cito inueniri debet, ut cito suscipi possit, ne quid pereat ex uita, cuius finis incertus est. Ciceronis Hortensius contra philosophiam disserens circumuenitur arguta conclusione, quod cum diceret philosophandum non esse, nihilominus philosophari uidebatur, quoniam philosophi est quid in uita faciendum uel non faciendum sit disputare. nos ab hac calumnia inmunes ac liberi sumus qui philosophiam tollimus, quia humanae cogitationis inuentio est, sophiam defendimus, quia diuina traditio est, eam que ab omnibus suscipi oportere testamur. ille cum philosophiam tolleret nec melius aliquid adferret, sapientiam tollere putabatur eo que facilius de sententia pulsus est, quia constat hominem non ad stultitiam, sed ad sapientiam nasci. praeterea illut quoque argumentum contra philosophiam ualet plurimum, quo idem est usus Hortensius, ex eo posse intellegi philosophiam non esse sapientiam, quod principium et origo eius appareat. quando inquit philosophi esse coeperunt? Thales ut opinor primus. recens haec quidem aetas: ubi ergo aput antiquiores latuit amor iste inuestigandae ueritatis? idem Lucretius ait: denique natura haec rerum ratio que reperta est nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus nunc ego sum in patrias qui possim uertere uoces. et Seneca non sunt inquit mille anni, ex quo initia sapientiae mota sunt. multis igitur saeculis humanum genus sine ratione uixit: quod inridens Persius postquam inquit sapere urbi cum pipere et palmis uenit, tamquam sapientia cum saporis mercibus fuerit inuecta. quae si est secundum hominis naturam, cum homine ipso coeperit necesse est, si uero non est, ne capere quidem illam posset humana natura. sed quia recipit, a principio igitur fuisse sapientiam necesse est: ergo philosophia quia non a principio fuit, non est eadem uera sapientia. sed uidelicet Graeci quia sacras ueritatis litteras non attigerant, quemadmodum deprauata esset sapientia nescierunt; et ideo cum uacare sapientia humanam uitam putarent, philosophiam commenti sunt id est latentem atque ignotam sibi ueritatem disserendo eruere uoluerunt: quod studium per ignorantiam ueri sapientiam putauerunt. 17. Dixi de philosophia ipsa quam potui breuiter. nunc ad philosophos ueniamus, non ut cum his decertemus, qui stare non possunt, sed ut eos fugientes atque deiectos nostro campo insequamur. Epicuri disciplina multo celebrior semper fuit quam ceterorum, non quia ueri aliquid adferat, sed quia multos populare nomen uoluptatis inuitat. nemo enim non in uitia pronus est. praeterea ut ad se multitudinem contrahat, adposita singulis quibusque moribus loquitur. desidiosum uetat litteras discere, auarum populari largitione liberat, ignauum prohibet accedere ad rem publicam, pigrum exerceri, timidum militare. inreligiosus audit deos nihil curare, inhumanus et suis commodis seruiens iubetur nihil cuiquam tribuere: omnia enim sua causa facere sapientem. fugienti turbam solitudo laudatur, qui nimium parcus est, discit aqua et polenta uitam posse tolerari. qui odit uxorem, huic enumerantur caelibatus bona, habenti malos liberos orbitas praedicatur, aduersus parentes inpio, nullum uinculum esse naturae. inpatienti ac delicato dolorem esse omnium malorum maximum dicitur, forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem. qui claritati ac potentiae studet, huic praecipitur reges colere, qui molestiam ferre non potest, huic regiam fugere. ita homo astutus ex uariis diuersis que moribus circulum cogit et dum studet placere omnibus, maiore discordia se cum ipse pugnauit quam inter se uniuersi. unde autem disciplina eius tota descendat, quam originem habeat, explicandum est. uidebat Epicurus bonis aduersa semper accidere, paupertatem labores exilia carorum amissiones, malos contra beatos esse, augeri potentia, honoribus adfici; uidebat innocentiam minus tutam, scelera inpune committi; uidebat sine dilectu morum, sine ordine ac discrimine annorum saeuire mortem, sed alios ad senectutem peruenire, alios infantes rapi, alios iam robustos interire, alios in primo adulescentiae flore inmaturis funeribus extingui, in bellis meliores potius et uinci et perire. maxime autem commouebat homines in primis religiosos grauioribus malis adfici, iis autem qui aut deos omnino neclegerent aut non pie colerent, uel minora incommoda euenire uel nulla; ipsa etiam saepe templa fulminibus conflagrare. quod Lucretius queritur, cum dicit de deo: tum fulmina mittat et aedis ipse suas disturbet et in deserta recedens saeuiat exercens telum, quod saepe nocentes praeterit exanimat que indignos in que merentes. quodsi uel exiguam ueritatis auram colligere potuisset, numquam diceret aedis illum suas disturbare, cum ideo disturbet, quia non sint suae. Capitolium, quod est Romanae urbis et religionis caput summum, non semel, sed saepius fulmine ictum conflagrauit: homines autem ingeniosi quid de hoc existimauerint, ex dicto Ciceronis apparet, qui ait diuinitus extitisse illam flammam, non quae terrestre illut domicilium Iouis deleret, sed quae sublimius magnificentius que deposceret. qua de re etiam in libris consulatus sui eadem dixit quae Lucretius: nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suas arces atque inclyta templa petiuit et Capitolinis iniecit sedibus ignes. pertinaci ergo stultitia non modo uim maiestatem que ueri dei non intellexerunt, sed etiam inpietatem sui erroris auxerunt, qui templum caelesti iudicio saepe damnatum restituere contra fas omne contenderint. cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum uelut iniquitate inductus - sic enim causam rationem que ignoranti uidebatur - existimauit nullam esse prouidentiam. quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse coniecit. si enim prouidentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? nulla inquit dispositio est: multa enim facta sunt aliter quam fieri debuerunt. et inuenit homo diuinus quae reprehenderet. quae singula si uacaret refellere, facile ostenderem nec sapientem hunc fuisse nec sanum. item si nulla prouidentia est, quomodo animalium corpora tam prouidenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conseruent? nihil inquit in procreandis animalibus prouidentiae ratio molita est. nam neque oculi ad uidendum facti sunt neque aures ad audiendum neque lingua ad loquendum neque pedes ad ambulandum, quoniam prius haec nata sunt quam esset uidere audire loqui ambulare. itaque non haec ad usum nata sunt, sed usus ex illis natus est. si nulla prouidentia est, cur imbres cadunt, fruges oriuntur, arbusta frondescunt? non inquit animantium causa ista fiunt, quoniam prouidentiae nihil prosunt, sed omnia sua sponte fieri necesse est. unde ergo nascuntur aut quomodo fiunt omnia quae geruntur? non est inquit prouidentiae opus: sunt enim semina per inane uolitantia, quibus inter se temere conglobatis uniuersa gignuntur atque concrescunt. cur igitur illa non sentimus aut cernimus? quia nec colorem habent inquit nec calorem ullum nec odorem. saporis quoque et umoris expertia sunt et tam minuta, ut secari ac diuidi nequeant. sic eum, quia falsum in principio susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. ubi enim sunt aut unde ista corpuscula? cur nemo illa praeter unum Leucippum somniauit, a quo Democritus eruditus hereditatem stultitiae reliquit Epicuro? quae si sunt corpuscula et quidem solida ut dicunt, sub oculos certe uenire possunt. si eadem est natura omnium, quomodo res uarias efficiunt? uario inquit ordine ac positione conueniunt sicut litterae: quae cum sint paucae, uarie tamen collocatae innumerabilia uerba conficiunt. at litterae uarias formas habent. ita inquit et haec ipsa primordia: nam sunt aspera, sunt hamata, sunt leuia. secari ergo ac diuidi possunt, si aliquid inest illis quod emineat. si autem leuia sunt et hamis indigent, cohaerere non possunt. hamata igitur esse oportet, ut possint inuicem concatenari. cum uero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici ualeant, quomodo hamos aut angulos habent? quos, quia extant, necesse est posse diuelli. deinde quo foedere inter se, qua mente conueniunt, ut ex iis aliquid construatur? si sensu carent, nec coire tam disposite possunt, quia non potest quicquam rationale perficere nisi ratio. quam multis coargui haec uanitas potest! sed properat oratio. hic est ille, qui genus humanum ingenio superauit et omnes restinxit, stellas exortus ut aetherius sol. quos equidem uersus numquam sine risu legere possum. non enim de Socrate hoc saltem aut Platone dicebat, qui uelut reges habentur philosophorum, sed de homine, quo sano ac uigente nullus aeger ineptius delirauit. itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornauit, sed obruit et obtriuit. at idem nos liberat metu mortis, de qua haec ipsius expressa uerba sunt: quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus. mors ergo nihil ad nos. quam argute nos fefellit! quasi uero transacta mors timeatur, qua iam sensus ereptus est, ac non ipsum mori, quo sensus eripitur. est enim tempus aliquod quo et nos iam non sumus et mors tamen nondum est, id que ipsum uidetur esse miserum, quod et mors esse incipit et nos esse desinimus; nec frustra dictum est: mors misera non est, aditus ad mortem est miser, hoc est morbo tabescere, ictum perpeti, ferrum corpore excipere, ardere igni, dentibus laniari. haec sunt quae timentur, non quia mortem adferunt, sed quia dolorem magnum. quin potius effice ne dolor malum sit. omnium inquit malorum maximum est. qui ergo possum non timere, si id quod mortem antecedit aut efficit, malum est? quid quod totum illut argumentum falsum est, quia non intereunt animae? [minime] uero inquit; nam quod cum corpore nascitur, cum corpore intereat necesse est. iam superius dixi differre me hunc locum et operi ultimo reseruare, ut hanc Epicuri persuasionem, siue illa Democriti siue Dicaearchi fuit, et argumentis et diuinis testimoniis redarguam. uerum ille fortasse inpunitatem uitiis suis spopondit: fuit enim turpissimae uoluptatis adsertor, cuius capiendae causa nasci hominem putauit. quis cum hoc adfirmari audiat, uitiis et sceleribus abstineat? nam si periturae sunt animae, adpetamus diuitias, ut omnes suauitates capere possimus. quae si nobis desunt, ab iis qui habent auferamus clam dolo ui; eo magis, si humanas res nullus deus curat, quandocumque spes inpunitatis adriserit, rapiamus necemus. sapientis est enim male facere, si et utile sit et tutum, quoniam si quis in caelo deus est, non irascitur cuiquam. aeque stulti est bene facere, quia sicut ira non commouetur, ita nec gratia tangitur. uoluptatibus igitur quoquo modo possumus seruiamus: breui enim tempore nulli erimus omnino. ergo nullum diem, nullum denique temporis punctum fluere nobis sine uoluptate patiamur, ne quia ipsi quandoque perituri sumus, id ipsum quod uiuimus pereat. haec ille tametsi non dicit uerbo, re tamen ipsa docet. nam cum disputat omnia sapientem sua causa facere, ad utilitatem suam refert omnia quae agit. ita qui audit haec flagitia, nec boni quicquam faciendum putabit, quoniam bene facere ad utilitatem spectat alienam, nec ab scelere abstinendum, quia maleficio praeda coniuncta est. archipirata quispiam uel latronum ductor si suos ad grassandum cohortetur, quo alio sermone uti potest quam ut eadem dicat quae dicit Epicurus? deos nihil curare; non ira, non gratia tangi; inferorum poenas non esse metuendas, quod animae post mortem occidant nec ulli omnino sint inferi; uoluptatem esse maximum bonum; nullam esse humanam societatem; sibi quemque consulere; neminem esse qui alterum diligat nisi sua causa; mortem non esse metuendam forti uiro nec ullum dolorem, qui etiamsi torqueatur, si uratur, nihil curare se dicat. est plane cur quisquam putet hanc uocem uiri esse sapientis, quae potest latronibus aptissime commodari. 18. Alii autem contraria his disserunt, superesse animas post mortem: et hi sunt maxime Pythagorei ac Stoici, quibus etsi ignoscendum est, quia uerum sentiunt, non possum tamen non reprehendere eos, quia non scientia, sed casu inciderunt in ueritatem. itaque in eo ipso quod recte sentiebant, aliquid errarunt. nam cum timerent argumentum illud quo colligitur necesse esse ut occidant animae cum corporibus, quia cum corporibus nascuntur, dixerunt non nasci animas, sed insinuari potius in corpora et de aliis in alia migrare. non putauerunt aliter fieri posse ut supersint animae post corpora, nisi uideantur fuisse ante corpora. par igitur ac prope similis error est partis utriusque. sed haec in praeterito falsa est, illa in futuro. nemo enim uidit quod est uerissimum, et nasci animas et non occidere, quia cur id fieret aut quae ratio esset hominis nescierunt. multi ergo ex iis qui aeternas esse animas suspicabantur, tamquam in caelum migraturi essent, sibi ipsi manus intulerunt, ut Cleanthes, ut Chrysippus, ut Zenon, ut Empedocles, qui se in ardentis Aetnae specus intempesta nocte deiecit, ut cum repente non apparuisset, abisse ad deos crederetur, et ex Romanis Cato, qui fuit in omni sua uita Stoicae uanitatis imitator. nam Democritus in alia fuit persuasione, sed tamen sponte sua leto caput obuius optulit ipse, quo nihil sceleratius fieri potest. nam si homicida nefarius est, quia hominis extinctor est, eidem sceleri obstrictus est qui se necat, quia hominem necat. immo uero maius esse id facinus existimandum est, cuius ultio soli deo subiacet. nam sicut in hanc uitam non nostra sponte uenimus, ita rursus ex hoc domicilio corporis, quod tuendum nobis adsignatum est, eiusdem iussu recedendum est, qui nos in hoc corpus induxit tamdiu habitaturos, donec iubeat emitti. et si uis aliqua inferatur, aequa mente patiendum, cum extincta innocentis anima inulta esse non possit habeamus que iudicem magnum, cui soli uindicta in integro semper est. homicidae igitur illi omnes philosophi et ipse Romanae sapientiae princeps Cato, qui antequam se occideret, perlegisse Platonis librum dicitur qui est scriptus de aeternitate animarum, et ad summum nefas philosophi auctoritate conpulsus est. et hic tamen aliquam moriendi causam uidetur habuisse, odium seruitutis. quid Ambraciotes ille, qui cum eundem librum perlegisset, praecipitem se dedit nullam aliam ob causam nisi quod Platoni credidit? execrabilis prorsus ac fugienda doctrina, si abigit homines a uita. quodsi scisset Plato atque docuisset a quo et quomodo et quibus et quae ob facta et quo tempore inmortalitas tribuatur, nec Theombrotum inpegisset in mortem uoluntariam nec Catonem, sed eos ad uitam et iustitiam potius erudisset. nam mihi Cato uidetur causam quaesisse moriendi non tam ut Caesarem fugeret, quam ut Stoicorum decretis obtemperaret, quos sectabatur, suum que nomen grandi aliquo facinore clarificaret: cui quid mali potuerit accidere, si uiueret, non inuenio. Gaius enim Caesar ut erat clemens, nihil aliut efficere uolebat etiam in ipso belli ciuilis ardore, quam ut bene mereri de re publica uideretur duobus optimis ciuibus Cicerone et Catone seruatis. sed redeamus ad eos qui mortem pro bono laudant. de uita quereris, quasi uixeris aut umquam tibi ratio constiterit, cur omnino sis natus. nonne igitur tibi uerus ille et communis omnium pater Terentianum illut iure increpauerit: prius disce quid sit uiuere, si displicebit uita, tum istoc utitor. indignaris te malis esse subiectum, quasi quicquam merearis boni qui patrem, qui dominum, qui regem tuum nescis, qui quamuis clarissimam lucem intuearis oculis, mens tamen caeca est et in profundis ignorantiae tenebris iacet. quae ignorantia effecit ut quosdam dicere non puderet idcirco nos esse natos, ut scelerum poenas lueremus: quo quid delirius dici possit non uideo. ubi enim uel quae scelera potuimus admittere qui omnino non fuimus? nisi forte credemus inepto illi seni, qui se in priore uita Euphorbum fuisse mentitus est. hic credo quod erat ignobili genere natus, familiam sibi ex Homeri carminibus adoptauit. o miram et singularem Pythagorae memoriam et o miseram obliuionem nostrum omnium, qui nesciamus qui ante fuerimus! sed fortasse uel errore aliquo uel gratia sit effectum, ut ille solus Lethaeum gurgitem non adtigerit nec obliuionis aquam gustauerit. uidelicet senex uanus, sicut otiosae aniculae solent, fabulas tamquam infantibus credulis finxit. quodsi bene sensisset de iis quibus haec locutus est, si homines eos existimasset, numquam sibi tam petulanter mentiendi licentiam uindicasset. sed deridenda hominis leuissimi uanitas. quid Cicerone faciemus? qui cum in principio Consolationis suae dixisset luendorum scelerum causa nasci homines, iterauit id ipsum postea quasi obiurgans eum qui uitam non esse poenam putet. recte ergo praefatus est errore ac miserabili ueritatis ignorantia se teneri. 19. At illi qui de mortis bono disputant quia nihil ueri sciunt, sic argumentantur: si nihil est post mortem, non est malum mors; aufert enim sensum mali. si autem supersunt animae, etiam bonum est, quia inmortalitas sequitur. quam sententiam Cicero de Legibus sic explicauit: gratulemur que nobis, quoniam mors aut meliorem quam qui est in uita aut certe non deteriorem adlatura est statum: nam sine corpore animo uigente diuina uita est, sensu carente nihil profecto est mali. argute, ut sibi uidentur, quasi nihil esse aliut possit. atquin utrumque hoc falsum est. docent enim diuinae litterae non extingui animas, sed aut pro iustitia praemio adfici aut poena pro sceleribus sempiterna. nec enim fas est aut eum qui sceleratus in uita feliciter fuerit, effugere quod meretur aut eum qui ob iustitiam miserrimus fuerit, sua mercede fraudari. quod adeo uerum est, ut idem Tullius in Consolatione non easdem sedes incolere iustos atque inpios praedicauerit. nec enim omnibus inquit idem illi sapientes arbitrati sunt eundem cursum in caelum patere. nam uitiis et sceleribus contaminatos deprimi in tenebras atque in caeno iacere docuerunt, castos autem animos, puros integros incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus expolitos leui quodam et facili lapsu ad deos id est ad naturam similem sui peruolare. quae sententia superiori illi argumento repugnat. illut enim sic adsumptum est, tamquam necesse sit omnem hominem natum inmortalitate donari. quod igitur erit discrimen uirtutis ac sceleris, si nihil interest utrumne Aristides sit aliquis an Phalaris, utrum Cato an Catilina? sed hanc repugnantiam rerum sententiarum que non cernit nisi qui tenet ueritatem. si quis igitur nos roget utrumne bonum sit mors an malum, respondebimus qualitatem eius ex uitae ratione pendere. nam sicut uita ipsa bonum est, si cum uirtute uiuatur, malum, si cum scelere, sic et mors ex praeteritis uitae actibus ponderanda est. ita fit ut si uita in dei religione transacta sit, mors malum non sit, quia translatio est ad inmortalitatem: sin aliter, malum sit necesse est, quoniam ut dixi ad aeterna supplicia transmittit. quid ergo dicemus nisi errare illos qui aut mortem adpetunt tamquam bonum aut uitam fugiunt tamquam malum? nisi quod sunt iniquissimi, qui pauciora mala non pensant bonis pluribus. nam cum omnem uitam per exquisitas et uarias traducant uoluptates, mori cupiunt, si quid forte iis amaritudinis superuenit, et sic habent, tamquam illis numquam fuerit bene, si aliquando fuerit male. damnant igitur uitam omnem plenam que nihil aliut quam malis opinantur. hinc nata est inepta illa sententia, hanc esse mortem quam nos uitam putemus, illam uitam quam nos pro morte timeamus: ita primum bonum esse non nasci, secundum, citius mori. quae ut maioris sit auctoritatis, Sileno adtribuitur. Cicero in Consolatione non nasci inquit longe optimum nec in hos scopulos incidere uitae, proximum autem, si natus sis, quam primum tamquam ex incendio effugere fortunae. credidisse illum uanissimo dicto exinde apparet, quod adiecit de suo aliquid, ut ornaret. quaero igitur cui esse optimum putet non nasci, cum sit nullus omnino qui sentiat: nam ut bonum sit aliquid aut malum, sensus efficit. deinde, cur omnem uitam nihil esse aliud quam scopulos et incendium putauerit: quasi aut in nostra fuerit potestate ne nasceremur aut uitam nobis fortuna tribuat, non deus, aut uiuendi ratio quicquam simile incendio habere uideatur. non dissimile Platonis illut est, quod aiebat se gratias agere naturae: primum quod homo natus esset potius quam mutum animal, deinde quod mas potius quam femina, quod Graecus quam barbarus, postremo quod Atheniensis et quod temporibus Socratis. dici non potest quantam mentibus caecitatem, quantos pariat errores ignoratio ueritatis. ego plane contenderim numquam quicquam in rebus humanis dictum esse delirius: quasi uero si aut barbarus aut mulier aut asinus denique natus esset, idem ipse Plato esset ac non illud ipsum quod natus fuisset. sed uidelicet Pythagorae credidit, qui ut uetaret homines animalibus uesci, dixit animas de corporibus in aliorum animalium corpora commeare. quod et uanum et inpossibile est: uanum, quia necesse non fuit ueteres animas in noua corpora inducere, cum idem artifex qui primas aliquando fecerat, potuerit semper nouas facere, inpossibile, quia rectae rationis anima tam inmutare naturam status sui non potest quam ignis aut deorsum niti aut in transuersum fluminis modo flammam suam fundere. existimauit igitur homo sapiens potuisse fieri, ut anima quae tunc erat in Platone, in aliquod mutum animal includeretur esset que humano sensu praedita, ut intellegeret ac doleret incongruenti se corpore oneratam. quanto sanius faceret, si gratias agere se diceret, quod ingeniosus, quod docilis natus esset, quod in iis opibus, ut liberaliter erudiretur! nam quod Athenis natus est, quid in eo beneficii fuit? an non plurimi extiterunt in aliis ciuitatibus excellenti ingenio atque doctrina uiri, qui meliores singuli quam omnes Athenienses fuerunt? quanta hominum milia fuisse credamus qui et Athenis nati et temporibus Socratis indocti tamen ac stulti fuerint? non enim parietes aut locus in quo quisque est effusus ex utero, conciliat homini sapientiam. quid uero attinuit Socratis se temporibus natum gratulari? num Socrates ingenia discentibus potuit commodare? non uenit in mentem Platoni Alcibiaden quoque et Critiam eiusdem Socratis adsiduos auditores fuisse, quorum alter hostis patriae acerrimus fuit, alter crudelissimus omnium tyrannorum? 20. Videamus nunc quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret illius temporibus esse se natum. non infitior fuisse illum paulo cordatiorem quam ceteros, qui naturam rerum putauerint ingenio posse conprehendi: in quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam inpios, quod in secreta caelestis illius prouidentiae curiosos oculos uoluerint inmittere. Romae et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra quae aspici a uiris nefas habeatur. abstinent igitur aspectu quibus contaminare illa non licet, et si forte uel errore uel casu quopiam uir aspexit, primo poena eius, deinde instauratione sacrificii scelus expiatur. quid his facias qui inconcessa scrutari uolunt? nimirum multo sceleratiores qui arcana mundi et hoc caeleste templum profanare inpiis disputationibus quaerunt quam qui aedem Vestae aut Bonae Deae aut Cereris intrauerit. quae penetralia quamuis adire uiris non liceat, tamen a uiris fabricata sunt. hi uero non tantum inpietatis crimen effugiunt, sed, quod est multo indignius, eloquentiae famam et ingenii gloriam consecuntur. quid si aliquid inuestigare possent? sunt enim tam stulti in adseuerando quam inprobi in quaerendo, cum neque inuenire quicquam possint nec defendere, etiamsi inuenerint. nam si uerum uel fortuito uiderint, quod saepius contingit, committunt ut ab aliis id pro falso refellatur. non enim descendit aliquis e caelo qui sententiam de singulorum opinionibus ferat. quapropter nemo dubitauerit eos qui ista conquirant stultos ineptos insanos esse. aliquid ergo Socrates habuit cordis humani, qui cum haec intellegeret non posse inueniri, ab eiusmodi quaestionibus se remouit, uereor que ne in eo solo. multa enim sunt eius non modo laude indigna, sed etiam reprehensione dignissima, in quibus fuit suorum simillimus. ex his unum eligam quod ab omnibus sit probatum. celebre hoc prouerbium Socrates habuit: quod supra nos, nihil ad nos. procumbamus igitur in terram et manus ad praeclara opera nobis datas conuertamus in pedes, nihil ad nos caelum, ad cuius contemplationem sumus excitati, nihil denique lux ipsa pertineat. [at] certe uictus nostri causa de caelo est. quodsi hoc sensit, non esse de rebus caelestibus disputandum, ne illorum quidem rationem poterat conprehendere quae sub pedibus habebat. quid ergo? num errauit in uerbis? ueri simile non est, sed nimirum id sensit quod locutus est, religioni minime seruiendum: quod si aperte diceret, nemo pateretur. quis enim non sentiat hunc mundum tam mirabili ratione perfectum aliqua prouidentia gubernari, quandoquidem nihil est quod possit sine ullo moderatore consistere? sic domus ab habitatore deserta dilabitur, nauis sine gubernatore abit pessum et corpus relictum ab anima diffluit, nedum putemus tantam istam molem aut construi sine artifice aut stare tamdiu sine rectore potuisse. quodsi publicas illas religiones uoluit euertere, non inprobo, quin etiam laudabo, si ipse quod est melius inuenerit. uerum idem per canem et anserem deierabat. o hominem scurram, ut ait Zeno Epicureus, ineptum perditum desperatum, si cauillari uoluit religionem, dementem, si hoc serio fecit, ut animal turpissimum pro deo haberet! quis iam superstitiones Aegyptiorum audeat reprehendere quas Athenis Socrates auctoritate sua confirmauit? illut uero nonne summae uanitatis, quod ante mortem familiares suos rogauit, ut Aesculapio gallum quem uouerat prosecarent? timuit uidelicet ne aput Rhadamanthum reciperatorem reus uoti fieret ab Asclepio. dementisse hominem putarem, si morbo adfectus perisset. cum uero sanus hoc fecerit, est ipse insanus qui eum putat fuisse sapientem. en cuius temporibus natum esse se homo sapiens gratuletur! 21. Videamus tamen quid illum Socrates docuerit: qui cum totam physicam repudiasset, eo se contulit, ut de uirtute atque officio quaereret. itaque non dubito quin auditores suos iustitiae praeceptis erudierit. docente igitur Socrate non fugit Platonem iustitiae uim in aequitate consistere, siquidem omnes pari condicione nascuntur. ergo nihil inquit priuati ac proprii habeant, sed ut pares esse possint, quod iustitiae ratio desiderat, omnia in commune possideant. ferri hoc potest, quamdiu de pecunia dici uidetur. quod ipsum quam inpossibile sit et quam iniustum, poteram multis rebus ostendere, concedamus tamen ut possit fieri: omnes enim sapientes erunt et pecuniam contemnent. quo ergo illum communitas ista perduxit? matrimonia quoque inquit communia esse debebunt: scilicet ut ad eandem mulierem multi uiri tamquam canes confluant et is utique optineat qui uiribus uicerit aut, si patientes sunt ut philosophi, expectent, ut uicibus tamquam lupanar obeant. o miram Platonis aequitatem! ubi est igitur uirtus castitatis? ubi fides coniugalis? quae si tollas, omnis iustitia sublata est. at idem dixit beatas ciuitates futuras fuisse, si aut philosophi regnarent aut reges philosopharentur. huic uero tam iusto, tam aequo uiro regnum dares, qui aliis abstulisset sua, aliis condonasset aliena, prostituisset pudicitiam feminarum, quae nullus umquam non modo rex, sed ne tyrannus quidem fecit? quam tamen intulit rationem turpissimi huius consilii? sic inquit ciuitas concors erit et amoris mutui constricta uinculis, si omnes omnium fuerint et mariti et patres et uxores et liberi. quae ista confusio generis humani est? quomodo seruari caritas potest, ubi nihil certum est quod ametur? quis aut uir mulierem aut mulier uirum diliget, nisi habitauerint semper una, nisi deuota mens et seruata inuicem fides indiuiduam fecerit caritatem? quae uirtus in illa promiscua uoluptate locum non habet. item si omnes omnium liberi sint, quis amare filios tamquam suos poterit, cum suos esse aut ignoret aut dubitet? quis honorem tamquam patri deferet, cum unde natus sit nesciat? ex quo fit ut non tantum alienum pro patre habeat, sed etiam patrem pro alieno. quid quod uxor potest esse communis, filius non potest? quem concipi non nisi ex uno necesse est. perit ergo illi uni communitas ipsa reclamante natura. superest ut tantummodo concordiae causa uxores uelit esse communes. at nulla uehementior discordiarum causa est quam unius feminae a multis maribus adpetitio. quod Plato si ratione non potuit, exemplis certe potuit admoneri et mutorum animalium, quae ob hoc uel acerrime pugnant, et hominum, qui semper ob eam rem grauissima inter se bella gesserunt. 22. Restat ut communio ista nihil aliut habeat praeter adulteria et libidines, propter quas funditus eruendas uirtus est uel maxime necessaria. itaque non inuenit concordiam quam quaerebat, quia non uidebat unde oriatur. nam iustitia in extra positis nihil momenti habet, ne in corpore quidem, sed tota in hominis mente uersatur. qui ergo uult homines adaequare, non matrimonia, non opes subtrahere debet, sed adrogantiam superbiam tumorem, ut illi potentes et elati pares esse se etiam mendicissimis sciant. detracta enim diuitibus insolentia et iniquitate nihil intererit utrumne alii diuites, alii pauperes sint, cum animi pares fuerint, quod efficere nulla res alia praeter religionem dei potest. putauit igitur se inuenisse iustitiam, cum eam prorsus euerteret, quia non rerum fragilium, sed mentium debet esse communitas. nam si iustitia uirtutum omnium mater est, cum illae singulae tolluntur, ipsa subuertitur. tulit autem Plato ante omnia frugalitatem, quae utique nulla est ubi proprii nihil habetur, tulit abstinentiam, siquidem nihil fuerit quo abstineatur alienum, tulit temperantiam, tulit castitatem, quae uirtutes in utroque sexu maximae sunt, tulit uerecundiam pudorem modestiam, si honesta et legitima esse incipiunt quae solent flagitiosa et turpia iudicari. sic uirtutem dum uult omnibus dare, omnibus ademit. nam rerum proprietas et uitiorum et uirtutum materiam continet, communitas autem nihil aliut quam uitiorum licentiam. nam uiri qui multas mulieres habent, nihil aliut dici possunt quam luxuriosi ac nepotes. item mulieres quae a multis habentur, non utique adulterae, quia certum matrimonium nullum est, sed prostitutae ac meretrices sint necesse est. redegit ergo humanam uitam ad similitudinem non dicam mutorum, sed pecudum ac beluarum. nam uolucres paene omnes matrimonia faciunt et paria iungunt et nidos suos tamquam geniales toros concordi mente defendunt et fetus suos quia certi sunt amant et si alienos subieceris abigunt. at homo sapiens contra morem hominum contra que naturam stultiora sibi quae imitaretur elegit et quoniam uidebat in ceteris animalibus officia marum feminarum que non esse diuisa, existimauit oportere etiam mulieres militare et consiliis publicis interesse et magistratus gerere et imperia suscipere. itaque his arma et equos adsignauit: consequens est ut lanam et telam uiris et infantium gestationes. nec uidit inpossibilia esse quae diceret et ex eo, quod adhuc in orbe terrae neque tam stulta neque tam sapiens ulla gens extitit, quae hoc modo uiueret. 23. Cum igitur in tanta uanitate ipsi philosophorum principes deprehendantur, quid illos minores putabimus? numquam sibi tam sapientes uideri solent quam cum pecuniae contemptu gloriantur. 'fortis animus'. sed expecto quid faciant et quo ille contemptus euadat. tradita sibi a parentibus patrimonia tamquam malum fugiunt ac deserunt et ne in tempestate naufragium faciant, in tranquillum se ultro praecipitant, non uirtute, sed peruerso metu fortes, sicut illi, qui cum timent ne ab hoste iugulentur, ipsi se iugulant, ut mortem morte deuitent. sic isti unde possent gloriam liberalitatis adquirere, sine honore, sine gratia perdunt. laudatur Democritus, quod agros suos reliquerit eos que pascua publica fieri passus sit. probarem, si donasset. nihil autem sapienter fit, quod si ab omnibus fiat, inutile est ac malum. sed haec neclegentia tolerabilis. quid ille qui patrimonium in nummos redactum effudit in mare? ego dubito utrumne sanus an demens fuerit. 'abite' inquit 'in profundum malae cupiditates, ego uos mergam, ne ipse mergar a uobis'. si tantus pecuniae contemptus est, fac illam beneficium, fac humanitatem, largire pauperibus: potes hoc quod perditurus es multis succurrere, ne fame aut siti aut nuditate moriantur. imitare insaniam saltem furorem que Tuditani: sparge populo diripiendam. potes et pecuniam effugere et tamen bene collocare, quia saluum est quidquid pluribus profuit. Zenonis autem paria peccata quis probat? sed omittamus id quod est ab omnibus semper inrisum: illut satis est ad coarguendum furiosi hominis errorem, quod inter uitia et morbos misericordiam ponit. adimit nobis adfectum quo ratio humanae uitae paene omnis continetur. cum enim natura hominis inbecillior sit quam ceterorum animalium, quae uel ad perferendam uim temporum uel ad incursiones a suis corporibus arcendas naturalibus munimentis prouidentia caelestis armauit, homini autem quia nihil istorum datum est, accepit pro istis omnibus miserationis adfectum qui plane uocatur humanitas, qua nosmet inuicem tueremur. nam si homo ad conspectum alterius hominis efferaretur, quod facere uidemus animantes quarum natura soliuaga est, nulla esset hominum societas, nulla urbium condendarum uel cura uel ratio, sic ne uita quidem satis tuta, cum et ceteris animalibus exposita esset inbecillitas hominum et ipsi inter semet ipsos beluarum more saeuirent. non minor in aliis dementia. quid enim dici potest de illo qui nigram esse dixit niuem? quam consequens erat ut etiam picem albam esse diceret! hic est ille qui se idcirco natum esse dixit, ut caelum ac solem uideret, qui in terra nihil uidebat sole lucente. Xenophanes dicentibus mathematicis orbem lunae duodeuiginti partibus maiorem esse quam terram stultissime credidit et quod huic leuitati fuit consentaneum, dixit intra concauum lunae sinum esse aliam terram et ibi aliut genus hominum simili modo uiuere, quo nos in hac terra uiuimus. habent igitur illi lunatici homines alteram lunam, quae illis nocturnum lumen exhibeat sicut haec exhibet nobis, et fortasse noster hic orbis alterius inferioris terrae luna sit. fuisse Seneca inter Stoicos ait qui deliberaret, utrumne soli quoque suos populos daret: inepte scilicet, qui dubitauerit. quid enim perderet, si dedisset? sed credo calor deterrebat, ne tantam multitudinem periculo committeret, ne si aestu nimio perissent, ipsius culpa euenisse tanta calamitas diceretur. 24. Quid? illi qui esse contrarios uestigiis nostris antipodas putant num aliquid locuntur? aut est quisquam tam ineptus qui credat esse homines quorum uestigia sint superiora quam capita? aut ibi quae aput nos iacent, inuersa pendere, fruges et arbores deorsum uersus crescere, pluuias et niues et grandines sursum uersus cadere in terram? et miratur aliquis hortos pensiles inter septem mira narrari, cum philosophi et agros et urbes et maria et montes pensiles faciant? huius quoque erroris aperienda nobis origo est. nam semper eodem modo falluntur. cum enim falsum aliquid in principio sumpserint ueri similitudine inducti, necesse est eos in ea quae consecuntur incurrere. sic incidunt in multa ridicula, quia necesse est falsa esse quae rebus falsis congruunt. cum autem primis habuerint fidem, qualia sint ea quae secuntur non circumspiciunt, sed defendunt omni modo, cum debeant prima illa utrumne uera sint an falsa ex consequentibus iudicare. quae igitur illos ad antipodas ratio perduxit? uidebant siderum cursus in occasum meantium, solem atque lunam in eandem partem semper occidere et oriri semper ab eadem. cum autem non perspicerent quae machinatio cursus eorum temperaret nec quomodo ab occasu ad orientem remearent, caelum autem ipsum in omnes partes putarent esse deuexum, quod sic uideri propter inmensam latitudinem necesse est, existimauerunt rotundum esse mundum sicut pilam et ex motu siderum opinati sunt caelum uolui; sic astra solem que, cum occiderint, uolubilitate ipsa mundi ad ortum referri. itaque et aereos orbes fabricati sunt quasi ad figuram mundi eos que caelarunt portentosis quibusdam simulacris, quae astra esse dicerent. hanc igitur caeli rotunditatem illut sequebatur, ut terra in medio sinu eius esset inclusa. quod si ita esset, [esse] etiam ipsam terram globo similem: neque enim fieri posse ut non esset rotundum quod rotundo conclusum teneretur. si autem rotunda etiam terra esset, necesse esse ut in omnes caeli partes eandem faciem gerat, id est montes erigat, campos [ex]tendat, maria consternat. quod si esset, etiam sequebatur illut extremum, ut nulla sit pars terrae quae non ab hominibus ceteris que animalibus incolatur. sic pendulos istos antipodas caeli rotunditas adinuenit. quodsi quaeras ab iis qui haec portenta defendunt, quomodo ergo non cadant omnia in inferiorem illam caeli partem, hanc respondent rerum esse naturam, ut pondera in medium ferantur et ad medium conexa sint omnia, sicut radios uidemus in rota, quae autem leuia sunt, ut nebula fumus ignis, a medio differantur, ut caelum petant. quid dicam de his nescio, qui cum semel aberrauerint, constanter in stultitia perseuerant et uanis uana defendunt, nisi quod eos interdum puto aut ioci causa philosophari aut prudentes et scios mendacia defendenda suscipere, quasi ut ingenia sua in malis rebus exerceant uel ostendant. at ego multis argumentis probare possem nullo modo fieri posse ut caelum terra sit inferius, nisi et liber iam concludendus esset et adhuc aliqua restarent quae magis sint praesenti operi necessaria. et quoniam singulorum errores percurrere non est unius libri opus, satis sit pauca enumerasse, ex quibus possit qualia sint cetera intellegi. 25. Nunc pauca nobis de philosophia in commune dicenda sunt, ut confirmata causa peroremus. summus ille noster Platonis imitator existimauit philosophiam non esse uulgarem, quod eam non nisi docti homines adsequi possint. est inquit philosophia paucis contenta iudicibus multitudinem consulto ipsa fugiens. non est ergo sapientia, si ab hominum coetu abhorret, quoniam sapientia si homini data est, sine ullo discrimine omnibus data est, ut nemo sit prorsus qui eam capere non possit. at illi uirtutem humano generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico bono frui uelle uideantur, tam inuidi quam si uelint deligare oculos aut effodere ceteris, ne solem uideant. nam quid est aliut hominibus negare sapientiam quam mentibus eorum uerum ac diuinum lumen auferre? quodsi natura hominis sapientiae capax est, oportuit et opifices et rusticos et mulieres et omnes denique qui humanam formam gerunt doceri, ut sapiant, populum que [sapientium] ex omni lingua et condicione et sexu et aetate conflari. maximum itaque argumentum est philosophiam neque ad sapientiam tendere neque ipsam esse sapientiam, quod mysterium eius barba tantum celebratur et pallio. senserunt hoc adeo Stoici, qui et seruis et mulieribus philosophandum esse dixerunt, Epicurus quoque, qui rudes omnium litterarum ad philosophiam inuitat, item Plato, qui ciuitatem de sapientibus uoluit conponere. conati quidem sunt illi facere quod ueritas exigebat, sed non potuit ultra uerba procedi, primum, quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam possit accedi. discendae istae communes litterae propter usum legendi, quia in tanta rerum uarietate nec disci audiendo possunt omnia nec memoria contineri. grammaticis quoque non parum operae dandum est, ut rectam loquendi rationem scias; id multos annos auferat necesse est. ne oratoria quidem ignoranda est, ut ea quae didiceris proferre atque eloqui possis. geometria quoque ac musica et astrologia necessaria est, quod hae artes cum philosophia habent aliquam societatem. quae uniuersa perdiscere neque feminae possunt, quibus intra puberes annos officia mox usibus domesticis profutura discenda sunt, neque serui, quibus per eos annos uel maxime seruiendum est quibus possunt discere, neque pauperes aut opifices aut rustici, quibus in diem uictus labore quaerendus est. ob eam causam Tullius ait abhorrere a multitudine philosophiam. at enim rudes Epicurus accipiet. quomodo ergo illa quae de principiis rerum dicuntur intellegent, quae perplexa et inuoluta uix etiam politi homines adsecuntur? in rebus igitur obscuritate inplicatis et ingeniorum uarietate confusis et eloquentium uirorum exquisito sermone fucatis quis inperito ac rudi locus est? denique nullas umquam mulieres philosophari docuerunt praeter unam ex omni memoria Themisten neque seruos praeter unum Phaedonem, quem male seruientem redemisse ac docuisse traduntur. enumerant etiam Platonem ac Diogenem, qui tamen non serui fuerunt, sed his seruitus euenerat: sunt enim capti. Platonem quidem redemisse Anniceris quidam traditur sestertiis octo. itaque insectatus est conuiciis hunc ipsum redemptorem Seneca, quod Platonem paruo aestimauerit, furiosus, ut mihi uidetur, qui homini fuerit iratus, quod non multam pecuniam perdidit: scilicet aurum appendere debuit tamquam pro mortuo Hectore aut tantum ingerere nummorum, quantum uenditor non poposcit. ex barbaris uero nullum praeter unum Anacharsin Scytham, qui philosophiam ne somniasset quidem, nisi et linguam et litteras ante didicisset. 26. Quod ergo illi poscente natura faciendum esse senserunt, sed tamen neque ipsi facere potuerunt neque a philosophis fieri posse uiderunt, sola haec efficit doctrina caelestis, quia sola sapientia est. illi scilicet persuadere cuiquam potuerunt, qui nihil persuadent etiam sibi, aut cuiusquam cupiditates oppriment, iram temperabunt, libidinem cohercebunt, cum ipsi et cedant uitiis et fateantur plus ualere naturam? dei autem praecepta quia et simplicia et uera sunt, quantum ualeant in animis hominum, cottidiana experimenta demonstrant. da mihi uirum qui sit iracundus maledicus effrenatus, paucissimis dei uerbis tam placidum quam ouem reddam. da cupidum auarum tenacem, iam tibi eum liberalem dabo et pecuniam suam plenis manibus largientem. da timidum doloris ac mortis, iam cruces et ignes et Perilli taurum contemnet. da libidinosum adulterum ganeonem, iam sobrium castum continentem uidebis. da crudelem et sanguinis adpetentem, iam in meram clementiam furor ille mutabitur. da iniustum insipientem peccatorem, continuo et aequus et prudens et innocens erit: uno enim lauacro malitia omnis abolebitur. tanta diuinae sapientiae uis est, ut in hominis pectus infusa matrem delictorum stultitiam uno semel inpetu expellat: ad quod efficiendum non mercede, non libris, non lucubrationibus opus est. gratis ista fiunt, facile, cito, pateant modo aures et pectus sapientiam sitiat. nemo uereatur: nos aquam non uendimus nec solem mercede praestamus. dei fons uberrimus atque plenissimus patet cunctis et hoc caeleste lumen uniuersis oritur quicumque oculos habent. num quis haec philosophorum aut umquam praestitit aut praestare si uelit potest? qui cum aetates suas in studio philosophiae conterant, neque alium quemquam neque se ipsos, si natura paululum obstitit, possunt facere meliores. itaque sapientia illorum, ut plurimum efficiat, non excindit uitia, sed abscondit. pauca uero dei praecepta sic totum hominem inmutant et exposito uetere nouum reddunt, ut non cognoscas eundem esse. 27. Quid ergo? nihil ne illi simile praecipiunt? immo permulta, et ad uerum frequenter accedunt, sed nihil ponderis habent illa praecepta, quia sunt humana et auctoritate maiore id est diuina carent. nemo igitur credit, quia tam se hominem putat esse qui audit, quam est ille qui praecipit. praeterea nihil aput eos certi est, nihil quod a scientia ueniat, sed cum omnia coniecturis agantur, multa etiam diuersa et uaria proferantur, stultissimi est hominis praeceptis eorum uelle parere, quae utrum uera sint an falsa dubitatur: et ideo nemo paret, quia nemo uult ad incertum laborare. uirtutem esse Stoici aiunt, quae sola efficiat uitam beatam. nihil potest uerius. sed quid si cruciabitur aut dolore adficietur? poterit ne quisquam inter carnifices beatus esse? immo uero inlatus corpori dolor materia uirtutis est, itaque ne in tormentis quidem miser est. Epicurus multo fortius sapiens inquit semper beatus est et uel inclusus in Phalaridis tauro hanc uocem emittet: suaue est et nihil curo. quis eum non inriserit, maxime quod homo uoluptarius personam sibi uiri fortis inposuit et quidem supra modum? non enim fieri potest ut quisquam cruciatus corporis pro uoluptatibus ducat, cum satis sit ad officium uirtutis inplendum perferre ac sustinere. quid dicitis Stoici? quid tu Epicure? beatus est sapiens, etiam cum torquetur. si propter gloriam patientiae, non fruetur: in tormentis enim fortasse morietur; si propter memoriam, aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur. quis ergo alius in uirtute fructus est? quae beatitudo uitae? aequo aiunt animo moriatur. bonum mihi adfertis unius horae aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota uita miseriis et laboribus confici. quantum autem temporis mors occupat? quae cum uenit, utrum aequo an iniquo animo subieris, iam nihil refert. ita fit ut nihil aliut ex uirtute captetur nisi gloria. sed haec aut superuacua et breuis est aut prauis hominum iudiciis non sequetur. nullus igitur ex uirtute fructus est, ubi uirtus mortalis est et caduca. ita qui haec locuti sunt, umbram quandam uirtutis uidebant, ipsam uirtutem non uidebant. defixi enim fuerunt in terram nec uultus suos in altum erigebant, ut eam possent intueri, quae sese a caeli regionibus ostentabat. haec causa est cur praeceptis eorum nullus obtemperet, quoniam aut ad uitia erudiunt, si uoluptatem defendunt, aut si uirtutem adserunt, neque peccato poenam minantur nisi solius turpitudinis neque uirtuti ullum praemium pollicentur nisi solius honestatis et laudis, cum dicant non propter aliut, sed propter se ipsam expetendam esse uirtutem. beatus est igitur sapiens in tormentis: sed cum torquetur pro fide, pro iustitia, pro deo, illa patientia doloris beatissimum faciet. est enim deus qui solus potest honorare uirtutem, cuius merces inmortalitas sola est. quam qui non adpetunt nec religionem tenent, cui aeterna subiacet uita, profecto neque uirtutis uim sciunt, cuius praemium ignorant, neque in caelum spectant, quod ipsi facere se putant, cum res non uestigabiles quaerunt, quia ratio in caelum spectandi nulla est alia nisi aut religionem suscipere aut animam suam immortalem esse credere. quisquis enim aut deum colendum esse intellegit aut inmortalitatis spem propositam sibi habet, mens eius in caelo est et licet id non aspiciat oculis, animi tamen lumine aspicit. qui autem religionem non suscipiunt, terreni sunt, quia religio de caelo est, et qui animam putant cum corpore interire, aeque in terram spectant, quia ultra corpus, quod est terra, nihil amplius uident quod sit inmortale. nihil igitur prodest ita fictum esse hominem, ut recto corpore spectet in caelum, nisi erecta mente deum cernat et cogitatio eius in spe uitae perpetuae tota uersetur. 28. Quapropter nihil est aliut in uita quo ratio, quo condicio nostra nitatur, nisi dei qui nos genuit agnitio et religiosus ac pius cultus: unde quoniam philosophi aberrauerunt, sapientes utique non fuerunt. quaesiuerunt illi quidem sapientiam, sed quia non rite quaerebant, prolapsi sunt longius et in tantos errores inciderunt, ut etiam communem sapientiam non tenerent. non enim tantum religionem adserere noluerunt, uerum etiam sustulerunt, dum specie falsae uirtutis inducti conantur animos omni metu liberare. quae religionis euersio naturae nomen inuenit. illi enim cum aut ignorarent a quo esset mundus effectus aut persuadere uellent nihil esse diuina mente perfectum, naturam esse dixerunt rerum omnium matrem, quasi dicerent omnia sua sponte esse nata: quo uerbo plane inprudentiam suam confitentur. natura enim, remota prouidentia et potestate diuina, prorsus nihil est. quodsi deum naturam uocant, quae peruersitas est naturam potius quam deum nominare? si autem natura est ratio uel necessitas uel condicio nascendi, non est per se ipsa sensibilis, sed necesse est mentem esse diuinam, quae sua prouidentia nascendi principium rebus omnibus praebeat, aut si natura est caelum atque terra et omne quod natum est, non est deus natura, sed dei opus. non dissimili errore credunt esse fortunam quasi deam quandam res humanas uariis casibus inludentem, quia nesciunt unde sibi bona et mala eueniant. cum hac se compositos ad proeliandum putant nec ullam tamen rationem reddunt a quo et quam ob causam, sed tantum cum fortuna se digladiari momentis omnibus gloriantur. iam quicumque consolati sunt alios ob interitum amissionem que carorum, fortunae nomen acerrimis accusationibus prosciderunt nec omnino ulla eorum disputatio de uirtute est, in qua non fortuna uexetur. Marcus Tullius in sua Consolatione pugnasse se semper contra fortunam loquitur eam que a se esse superatam, cum fortiter inimicorum impetus rettudisset; ne tum quidem se ab ea fractum, cum domo pulsus patria caruerit: tum autem, cum amiserit carissimam filiam, uictum se a fortuna turpiter confitetur. cedo inquit et manum tollo. quid hoc homine miserius, qui sic iaceat? insipienter inquit, sed qui se profitetur esse sapientem. quid ergo sibi uult adsumptio nominis? quid contemptus ille rerum, qui magnificis uerbis praetenditur? quid dispar ceteris habitus? aut cur omnino praecepta sapientiae datis, si nemo adhuc qui sapiat inuentus est? et quisquam nobis inuidiam facit, quia philosophos negamus esse sapientes, cum ipsi nec scire se quicquam nec sapere fateantur? nam si quando ita defecerint, ut ne adfingere quidem quicquam possint, quod faciunt in rebus ceteris, tum uero admonentur ignorantiae et quasi furibundi exiliunt et exclamant caecos esse se et excordes. Anaxagoras pronuntiat circumfusa esse tenebris omnia; Empedocles angustas esse sensuum semitas queritur, tamquam illi ad cogitandum reda et quadrigis opus esset; Democritus quasi in puteo quodam sic alto, ut fundus nullus sit, ueritatem iacere demersam: nimirum stulte, ut cetera. non enim tamquam in puteo demersa ueritas est, quo uel descendere uel etiam cadere illi licebat, sed tamquam in summo montis excelsi uertice uel potius in caelo, quod est uerissimum. quid est enim cur eam potius in imum depressam diceret quam in summum leuatam? nisi forte mentem quoque in pedibus aut in imis calcibus constituere malebat potius quam in pectore aut in capite. adeo remotissimi fuerunt ab ipsa ueritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret ueritatem illis in summo esse quaerendam. ex hac desperatione confessio illa Socratis nata est, qua se nihil scire dixit nisi hoc unum, quod nihil sciat, hinc Academiae disciplina manauit, si tamen disciplina dici potest in qua ignoratio et discitur et docetur. sed ne illi quidem qui scientiam sibi adsumpserunt, id ipsum, quod scire se putabant, constanter defendere potuerunt. qui, quoniam ratio illis non quadrabat per ignorantiam rerum diuinarum, tam uarii, tam incerti fuerunt sibi que saepe contraria disserentes, ut quid sentirent, quid uellent, statuere ac diiudicare non posses. quid igitur pugnes aduersus eos homines qui suo sibi gladio pereunt? quid labores ut eos destruas, quos sua ipsos destruit atque adfligit oratio? Aristoteles inquit Cicero ueteres philosophos accusans ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse, qui existimauissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam: sed se uidere, quod paucis annis magna accessio facta esset, breui tempore philosophiam plane absolutam fore. quod igitur fuit illut tempus? quando est aut a quibus absoluta? nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, uerum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a ueteribus coeptam aut a nouis auctam [aut] mox a posterioribus perfectuiri putauit. numquam enim potest inuestigari quod non per uiam suam quaeritur. 29. Sed repetamus id quod omisimus. fortuna ergo per se nihil est: nec sic habendum est, tamquam sit in aliquo sensu, siquidem fortuna est accidentium rerum subitus atque inopinatus euentus. uerum philosophi, ne aliquando non errent, in re stulta uolunt esse sapientes: qui fortunae sexum mutant eam que non deam sicut uulgus, sed deum esse dicunt. eundem tamen interdum naturam, interdum fortunam uocant, quod multa inquit idem Cicero efficiat inopinata nobis propter obscuritatem ignorationem que causarum. cum igitur causas ignorent propter quas fiat aliquid, et ipsum qui faciat ignorent necesse est. idem in opere ualde serio, in quo praecepta uitae deprompta ex philosophia filio dabat, magnam inquit esse fortunae uim in utramque partem quis nescit? nam et cum prospero flatu eius utimur, ad exitus peruenimus optatos, et cum reflauit, adfligimur. primum, qui negat sciri posse quicquam, sic hoc dixit, tamquam et ipse et omnes sciant. deinde, qui etiam quae clara sunt, dubia conatur efficere, hoc putauit esse clarum quod illi esse debuit uel maxime dubium: nam sapienti omnino falsum est. quis inquit nescit? ego uero nescio. doceat me, si potest, quae sit illa uis, qui flatus iste et qui reflatus. turpe igitur, hominem ingeniosum id dicere, quod si neges probare non possit. postremo, quod is qui dicit adsensus esse retinendos, quod stulti sit hominis rebus incognitis temere assentire, is plane uulgi et inperitorum opinionibus credidit, qui fortunam putant esse quae tribuat hominibus bona et mala. nam simulacrum eius cum copia et gubernaculo fingunt, tamquam haec et opes tribuat et humanarum rerum regimen optineat. cui opinioni et Vergilius adsentit, qui fortunam omnipotentem uocat, et historicus, qui ait: sed profecto fortuna in omni re dominatur. quid ergo ceteris diis loci superest? cur non aut ipsa regnare dicitur, si plus potest, aut sola colitur, si omnia? uel si tantum mala immittit, aliquid causae proferant cur, si dea sit, inuideat hominibus eos que perditos cupiat, cum ab iis religiose colatur, cur aequior sit malis, iniquior autem bonis, cur insidietur adfligat decipiat exterminet, quis illam generi hominum uexatricem perpetuam constituerit, cur denique tam malam sortita sit potestatem, ut res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebret obscuret que. haec, inquam, philosophos inquirere oportuit potius quam temere innocentem accusare fortunam: quae etiamsi sit aliqua, nihil tamen adferri ab iis potest, cur hominibus tam inimica sit quam putatur. itaque illae omnes orationes quibus iniquitatem fortunae lacerant suas que uirtutes contra fortunam superbissime iactant, nihil sunt aliut quam deliramenta inconsideratae leuitatis. quare non inuideant nobis, quibus aperuit ueritatem deus: qui sicut scimus nihil esse fortunam, ita scimus esse prauum ac subdolum spiritum, qui sit inimicus bonis hostis que iustitiae, qui contraria faciat quam deus, cuius inuidiae causam in secundo libro explicauimus. hic ergo insidiatur uniuersis: sed eos qui deum nesciunt errore inpedit, stultitia obruit, tenebris circumfundit, ne quis possit ad diuini nominis peruenire notitiam, in quo uno et sapientia continetur et uita perpetua; eos autem qui deum sciunt dolis et astu adgreditur, ut cupiditate aut libidine inretiat, ut peccatis blandientibus deprauatos inpellat ad mortem, uel si dolo nihil profecerit, ui et uiolentia deicere conatur. idcirco enim in primordiis transgressionis non statim ad poenam detrusus a deo est, ut hominem malitia sua exerceat ad uirtutem: quae nisi agitetur, nisi uexatione adsidua roboretur, non potest esse perfecta, siquidem uirtus est perferendorum malorum fortis atque inuicta patientia. ex quo fit ut uirtus nulla sit, si aduersarius desit. huius itaque peruersae potestatis cum uim sentirent uirtuti repugnantem, nomen ignorarent, fortunae sibi uocabulum inane finxerunt: quod quam longe a sapientia sit remotum, declarat Iuuenalis his uersibus: nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, nos facimus, fortuna, deam caelo que locamus. stultitia igitur et error et caecitas et, ut Cicero ait, ignoratio rerum atque causarum naturae ac fortunae nomina induxit. sed ut aduersarium suum nesciunt, sic ne uirtutem quidem sciunt, cuius scientia ab aduersarii notione descendit. quae si coniuncta est cum sapientia uel, ut ipsi dicunt, eadem ipsa sapientia est, ignorent necesse est in quibus rebus sita sit. nemo enim potest ueris armis instrui, si hostem contra quem fuerit armandus ignorat, nec aduersarium uincere qui in dimicando non hostem uerum, sed umbram petit. prosternetur enim qui alio intentus uenientem uitalibus suis ictum nec praeuiderit ante nec cauerit. 30. Docui, quantum mea mediocritas tulit, longe deuium philosophos iter a ueritate tenuisse, sentio tamen quam multa praeterierim, quia non erat mihi propria contra philosophos disputatio. sed huc necessario deuertendum fuit, ut ostenderem tot ac tanta ingenia in rebus falsis esse consumpta, ne quis forte a prauis religionibus exclusus ad eos se conferre uellet tamquam certi aliquid reperturus. una igitur spes homini, una salus in hac doctrina quam defendimus posita est, omnis sapientia hominis in hoc uno est, ut deum cognoscat et colat: hoc nostrum dogma, haec sententia est. quanta itaque uoce possum, testificor proclamo denuntio: hic, hic est illut, quod philosophi omnes in tota sua uita quaesierunt nec umquam tamen inuestigare conprehendere tenere ualuerunt, quia religionem aut prauam retinuerunt aut totam penitus sustulerunt. facessant igitur illi omnes, qui humanam uitam non instruunt, sed turbant. quid enim docent aut quem instruunt qui se ipsos nondum instruxerunt? quem sanare aegroti, quem regere caeci possunt? huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus. an expectabimus, donec Socrates aliquid sciat aut Anaxagoras in tenebris lumen inueniat aut Democritus ueritatem de puteo extrahat aut Empedocles dilatet animi sui semitas aut Arcesilas et Carneades uideant sentiant percipiant? uox ecce de caelo ueritatem docens et nobis sole ipso clarius lumen ostendens. quid nobis iniqui sumus et sapientiam suscipere cunctamur, quam docti homines contritis in quaerendo aetatibus suis numquam reperire potuerunt? qui uult sapiens ac beatus esse, audiat dei uocem, discat iustitiam, sacramentum natiuitatis suae norit, humana contemnat, diuina suscipiat, ut summum illut bonum ad quod natus est possit adipisci. Dissolutis religionibus uniuersis et omnibus quaecumque in earum defensionem dici uel solebant uel poterant refutatis, deinde conuictis philosophiae disciplinis, ad ueram nobis religionem sapientiam que ueniendum est, quoniam est ut docebo utrumque coniunctum, ut eam uel argumentis uel exemplis uel idoneis testibus adseramus et stultitiam, quam nobis isti deorum cultores obiectare non desinunt, ut nullam penes nos, sic totam penes ipsos esse doceamus. et quamquam prioribus libris, cum falsas arguerem religiones, et hoc, cum falsam sapientiam tollerem, ubi ueritas sit ostenderim, planius tamen quae religio et quae sapientia uera sit liber proximus indicabit. LIBER IV DE VERA SAPIENTIA ET RELIGIONE 1. Cogitanti mihi et cum animo meo saepe reputanti priorem illum generis humani statum et mirum pariter et indignum uideri solet, quod unius saeculi stultitia religiones uarias suscipientis deos que multos esse credentis in tantam subito ignorationem sui uentum est, ut ablata ex oculis ueritate neque religio dei ueri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in caelo summum bonum quaerentibus, sed in terra. quam ob causam profecto saeculorum ueterum mutata felicitas est. coeperunt enim relicto parente et constitutore omnium deo insensibilia digitorum suorum figmenta uenerari. quae prauitas quid effecerit aut quid malorum adtulerit, res ipsa declarat. auersi namque a summo bono, quod ideo beatum ac sempiternum est, quia uideri tangi conprehendi non potest, et a uirtutibus ei bono congruentibus, quae sunt aeque inmortales, ad hos corruptos et fragiles deos lapsi et studentes iis rebus quibus solum corpus ornatur alitur delectatur, mortem sibi perpetuam cum diis et cum bonis corporalibus quaesierunt, quia morti corpus omne subiectum est. insecuta est igitur huiusmodi religiones iniustitia et inpietas, sicuti fuerat necesse. desierunt etenim uultus suos in caelum tollere, sed deorsum mentes hominum depressae terrenis ut religionibus, sic etiam bonis inhaerebant. secutum est discidium generis humani et fraus et nefas omne, quia spretis aeternis atque incorruptis bonis, quae sola debent ab homine concupisci, temporalia et breuia maluerunt maior que hominibus ad malum fides fuit, qui prauum recto, quia praesentius fuerat, praetulerunt. sic humanam uitam prioribus saeculis in clarissima luce uersatam caligo ac tenebrae conprehenderunt: et quod huic prauitati congruens erat, postquam sublata sapientia est, tunc demum sibi homines sapientium nomen uindicare coeperunt. tum autem nemo sapiens uocabatur, cum omnes erant: utinam que nomen illut aliquando publicum quamuis ad paucos redactum tamen uim suam retineret. possent enim fortasse pauci illi uel ingenio uel auctoritate uel adsiduis hortamentis liberare populum uitiis et erroribus. sed adeo in totum sapientia occiderat, ut ex ipsa nominis adrogantia nullum eorum qui uocarentur appareat fuisse sapientem. et tamen prius quam haec philosophia quae dicitur esset inuenta, septem fuisse traduntur, qui primi omnium quia de rebus naturalibus quaerere ac disputare sunt ausi, sapientes haberi appellari que meruerunt. o miserum calamitosum que saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt qui hominum uocabulo cierentur! nemo enim potest iure dici homo nisi qui sapiens est. sed si ceteri omnes praeter ipsos stulti fuerunt, ne illi quidem sapientes, quia nemo sapiens esse uere iudicio stultorum potest. adeo ab iis afuit sapientia, ut ne postea quidem increscente doctrina et multis magnis que ingeniis in id ipsum semper intentis potuerit perfici ac ueritas conprehendi. nam post illorum septem sapientium gloriam incredibile est, quanto studio inquirendae ueritatis Graecia omnis exarserit. ac primum nomen ipsum sapientiae adrogans putauerunt se que non sapientes, sed studiosos sapientiae uocauerunt. quo facto et illos qui temere sapientium sibi nomen asciuerant, erroris stultitiae que damnarunt et se quoque ipsos ignorantiae, quam quidem non diffitebantur. nam ubicumque rerum natura ingeniis eorum quasi manus opposuerat, ne rationem possent aliquam reddere, testificari solebant nihil scire se, nihil cernere. unde multo sapientiores inueniuntur qui se [insipientes esse] aliqua ex parte uiderunt quam illi qui se sapere crediderant. 2. Quare si neque illi fuere sapientes qui sunt appellati neque posteriores qui non dubitauerunt insipientiam confiteri, quid superest nisi ut alibi sit quaerenda sapientia, quia non est ubi quaerebatur inuenta? quid autem putemus fuisse causae cur tot ingeniis tot que temporibus summo studio ac labore quaesita non reperiretur, nisi quod eam philosophi extra fines suos quaesierunt? qui quoniam peragratis et exploratis omnibus nusquam ullam sapientiam conprehenderunt et alicubi esse illam necesse est, apparet ibi potissimum esse quaerendam ubi stultitiae titulus apparet: cuius uelamento deus, ne arcanum sui diuini operis in propatulo esset, thensaurum sapientiae ac ueritatis abscondit. unde equidem soleo mirari, quod cum Pythagoras et postea Plato amore indagandae ueritatis incensi ad Aegyptios et Magos et Persas usque penetrassent, ut earum gentium ritus et sacra cognoscerent - suspicabantur enim sapientiam in religione uersari -, ad Iudaeos tantum non accesserint, penes quos tunc solos erat et quo facilius ire potuissent. sed auersos esse arbitror diuina prouidentia, ne scire possent ueritatem, quia nondum fas erat alienigenis hominibus religionem dei ueri iustitiam que notescere. statuerat enim deus adpropinquante ultimo tempore ducem magnum caelitus mittere, qui eam perfido ingrato que populo ablatam exteris nationibus reuelaret. qua de re in hoc libro adgrediar disputare, si prius ostendero sapientiam cum religione sic cohaerere, ut diuelli utrumque non possit. 3. Deorum cultus, ut in primo libro docui, non habet sapientiam, non modo quia diuinum animal, hominem, terrenis fragilibus que substernit, sed quia nihil ibi disseritur quod proficiat ad mores excolendos uitam que formandam; nec habet inquisitionem aliquam ueritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non officio mentis, sed ministerio corporis constat. et ideo non est illa uera religio iudicanda, quia nullis iustitiae uirtutis que praeceptis erudit efficit que meliores. ita philosophia quia religionem id est summam pietatem non habet, non est uera sapientia. nam si diuinitas, quae gubernat hunc mundum, incredibili beneficentia genus hominum sustentat et quasi paterna indulgentia fouet, uult profecto gratiam sibi referri et honorem dari, nec constare homini ratio pietatis potest, si caelestibus beneficiis extiterit ingratus, quod non est utique sapientis. quoniam igitur ut dixi philosophia et religio deorum diiuncta sunt longe que discreta, siquidem alii sunt professores sapientiae, per quos utique ad deos non aditur, alii religionis antistites, per quos sapere non discitur, apparet nec illam esse ueram sapientiam nec hanc religionem. idcirco nec philosophia potuit ueritatem conprehendere nec religio deorum rationem sui, qua caret, reddere. ubi autem sapientia cum religione inseparabili nexu cohaeret, utrumque esse uerum necesse est, quia et in colendo sapere debemus, id est scire quid nobis et quomodo sit colendum, et in sapiendo colere id est re et actu quod scierimus inplere. ubi ergo sapientia cum religione coniungitur? ibi scilicet ubi deus colitur unus, ubi uita et actus omnis ad unum caput et ad unam summam refertur, denique idem sunt doctores sapientiae qui et dei sacerdotes. nec tamen moueat quemquam quia et saepe factum est et fieri potest, ut philosophus aliquis deorum suscipiat sacerdotium: quod cum fit, non tamen coniungitur philosophia cum religione, sed et philosophia inter sacra cessabit, et religio, quando philosophia tractabitur. illa enim religio muta est, non tantum quia mutorum est, sed quia ritus eius in manu et in digitis est, non in corde aut in lingua, sicut nostra, quae uera est. idcirco et in sapientia religio et in religione sapientia est. ergo non potest segregari, quia sapere nihil aliut est nisi deum uerum iustis ac piis cultibus honorare. multorum autem deorum cultum non esse secundum naturam etiam hoc argumento colligi et conprehendi potest: omnem deum qui ab homine colitur necesse est inter sollemnes ritus et precationes patrem nuncupari, non tantum honoris gratia, uerum etiam rationis, quod et antiquior est homine et quod uitam salutem uictum praestat ut pater. itaque et Iuppiter a precantibus pater uocatur et Saturnus et Ianus et liber et ceteri deinceps: quod lucilius in deorum concilio inridet: ut nemo sit nostrum, quin aut pater optimus diuum aut Neptunus pater, liber, Saturnus pater, Mars, Ianus, Quirinus pater siet ac dicatur ad unum. quodsi natura non patitur ut sint unius hominis multi patres - ex uno enim procreatur -, ergo etiam deos multos colere contra naturam est contra que pietatem. unus igitur colendus est, qui potest uere pater nominari: idem etiam dominus sit necesse est, quia sicut potest indulgere, ita etiam cohercere. pater ideo appellandus est, quia nobis multa et magna largitur, dominus ideo, quia castigandi ac puniendi habet maximam potestatem. dominum uero eundem esse qui sit pater etiam iuris ciuilis ratio demonstrat. quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem? nec inmerito pater familias dicitur, licet tantum filios habeat: uidelicet nomen patris conplectitur etiam seruos, quia 'familias' sequitur, et nomen familiae conplectitur etiam filios, quia 'pater' antecedit. unde apparet eundem ipsum et patrem esse seruorum et dominum filiorum. denique et filius manu emittitur tamquam seruus et seruus liberatus patroni nomen accipit tamquam filius. quodsi propterea pater familias nominatur, ut appareat eum duplici potestate praeditum, quia et indulgere debet, quia pater est, et cohercere, quia dominus, ergo idem seruus est qui et filius, idem dominus qui et pater. sicut igitur naturae necessitate non potest esse nisi unus pater, ita nec dominus nisi unus. quid enim faciet seruus, si multi domini diuersa imperauerint? ergo contra rationem contra que naturam sunt religiones multorum deorum, siquidem nec patres multi possunt esse nec domini, deos autem et patres et dominos nuncupari necesse est. teneri ergo ueritas non potest ubi homo idem multis patribus dominis que subiectus est, ubi animus in multa dispersus huc atque illuc diuagatur, nec habere ullam firmitatem religio potest, quando certo et stabili domicilio caret. cultus igitur deorum ueri esse non possunt, eodem modo quo matrimonium dici non potest ubi mulier una multos uiros habet, sed haec aut meretrix aut adultera nominabitur: a qua enim pudor castitas fides abest, uirtute careat necesse est. sic et religio deorum inpudica est et incesta, quia fide caret, quia honos ille instabilis et incertus caput atque originem non habet. 4. Quibus rebus apparet quam inter se coniuncta sint sapientia et religio. sapientia spectat ad filios, quae exigit amorem, religio ad seruos, quae exigit timorem. nam sicut illi patrem diligere debent et honorare, sic hi dominum colere ac uereri. deus autem, qui unus est, quoniam utramque personam sustinet et patris et domini, et amare eum debemus, quia filii sumus, et timere, quia serui. non potest igitur nec religio a sapientia separari nec sapientia a religione secerni, quia idem deus est qui et intellegi debet, quod est sapientiae, et honorari, quod est religionis. sed sapientia praecedit, religio sequitur, quia prius est deum scire, consequens colere. ita in duobus nominibus una uis est, quamuis diuersa esse uideantur: alteram enim positum est in sensu, alterum in actu; sed tamen similia sunt duobus riuis ex uno fonte manantibus. fons autem sapientiae et religionis deus est, a quo hi duo riui si aberrauerint, arescant necesse est: quem qui nesciunt, nec sapientes esse possunt nec religiosi. sic fit ut et philosophi et qui deos colunt similes sint aut filiis abdicatis aut seruis fugitiuis, quia neque illi patrem quaerunt neque hi dominum. et sicut abdicati hereditatem patris non adsecuntur et fugitiui inpunitatem, ita neque philosophi inmortalitatem accipient, quae est regni caelestis hereditas, id est summum bonum, quod illi maxime quaerunt, neque cultores deorum poenam sempiternae mortis effugient, quae est animaduersio ueri domini aduersus fugitiuos suae maiestatis ac nominis. deum uero esse patrem eundem que dominum utrique ignorauerunt, tam cultores deorum quam ipsi sapientiae professores, quia aut nihil omnino colendum putauerunt aut religiones falsas adprobauerunt aut, etiamsi uim potestatem que summi dei intellexerunt, ut Plato, qui ait unum esse fabricatorem mundi deum, et Marcus Tullius, qui fatetur hominem praeclara quadam condicione a supremo deo esse generatum, tamen ei debitum cultum tamquam summo patri non reddiderunt, quod erat consequens ac necessarium. deos autem neque patres neque dominos esse posse non tantum multitudo, ut supra ostendi, sed etiam ratio declarat, quia neque fictum esse a diis hominem traditur neque deos ipsos antecedere originem hominis inuenitur, siquidem fuisse in terra homines ante quam Vulcanus et liber et Apollo et ipse Iuppiter nascerentur apparet; sed neque Saturno fictio hominis neque Caelo patri eius adsignari solet. quodsi nullus eorum qui coluntur formasse a principio atque instituisse hominem traditur, nullus igitur ex his pater hominis nuncupari potest, ita ne deus quidem. ergo fas non est uenerari eos a quibus non sit homo generatus, quia neque --- a multis generari potest. unus igitur ac solus coli debet qui Iouem, qui Saturnum, qui caelum ipsum terram que antecessit. is enim necesse est hominem figurauerit, qui ante hominem caelum terram que perfecit. solus pater uocandus est qui creauit, solus dominus nuncupandus qui regit, qui habet uitae ac necis ueram et perpetuam potestatem: quem qui non adorat, et insipiens seruus est, qui dominum suum aut fugiat aut nesciat, et inpius filius, qui suum uerum patrem uel oderit uel ignoret. 5. Nunc, quoniam docui sapientiam et religionem non posse diduci, superest ut de ipsa religione ac sapientia disseramus. sentio quidem quam sit difficilis de rebus caelestibus disputatio, sed tamen audendum est, ut inlustrata ueritas pateat multi que ab errore atque interitu liberentur, qui eam sub uelamine stultitiae latentem aspernantur ac respuunt. sed priusquam incipiam de deo et operibus eius dicere, pauca mihi de prophetis ante dicenda sunt, quorum testimoniis nunc uti necesse est: quod in prioribus libris ne facerem temperaui. ante omnia qui ueritatem studet conprehendere, non modo intellegendis prophetarum uocibus animum debet intendere, sed etiam tempora per quae quisque illorum fuerit diligentissime requirere, ut sciat et quae futura praedixerint et post quot annos praedicta conpleta sint. nec difficultas in his colligendis inest ulla. testati sunt enim sub quo quisque rege diuini spiritus fuerit passus instinctum, multi que scriptores libros de temporibus ediderunt initium facientes a propheta Moyse, qui Troianum bellum nongentis fere annis antecessit. is autem cum per annos quadraginta populum rexisset, successorem habuit Iesum, qui septem ac uiginti annis tenuit principatum. exinde sub iudicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta. tum mutato statu reges habere coeperunt. quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta usque ad Sedeciae regnum obpugnati a rege Babylonio capti que Iudaei diuturnum seruitium pertulerunt, donec septuagesimo post anno Cyrus maior terris ac sedibus suis redderet, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium quo Romae Tarquinius Superbus. quare cum omnis temporum series et ex Iudaicis et ex Graecis Romanis que historiis colligatur, etiam singulorum prophetarum tempora colligi possunt; quorum sane ultimus Zacharias fuit, quem constat sub Dario rege, secundo anno regni eius octauo mense cecinisse. adeo antiquiores etiam Graecis scriptoribus prophetae reperiuntur. quae omnia eo profero, ut errorem suum sentiant qui scripturam sacram coarguere nituntur tamquam nouam et recens fictam, ignorantes ex quo fonte religionis sanctae origo manauerit. quodsi quis collectis perspectis que temporibus fundamentum doctrinae salubriter iecerit, et ueritatem penitus conprehendet et errorem cognita ueritate deponet. 6. Deus igitur machinator constitutor que rerum, sicut in secundo libro diximus, antequam praeclarum hoc opus mundi adoriretur, sanctum et incorruptibilem spiritum genuit, quem filium nuncuparet. et quamuis alios postea innumerabiles creauisset, quos angelos dicimus, hunc tamen solum primogenitum diuini nominis appellatione dignatus est, patria scilicet uirtute ac maiestate pollentem. esse autem summi dei filium, qui sit potestate maxima praeditus, non tantum congruentes in unum uoces prophetarum, sed etiam Trismegisti praedicatio et Sibyllarum uaticinia demonstrant. Hermes in eo libro qui logos~g teleios~g inscribitur, his usus est uerbis: ho~g kurios~g kai~g tôn~g pantôn~g poiêtês~g, hon~g theon~g kalein~g nenomikamen~g, epei~g ton~g deuteron~g epoiêse~g theon~g horaton~g kai~g aisthêton~g - aisthêton~g de~g phêmi~g ou~g dia~g to~g aisthanesthai~g auton~g, peri~g gar~g toutou~g, poteron~g autos~g aisthanetai~g [ê~g mê~g, eisauthis~g rhêthêsetai]~g, alla~g hoti~g eis~g aisthêsin~g hupopempei~g kai~g eis~g horasin~g - epei~g oun~g touton~g epoiêse~g prôton~g kai~g monon~g kai~g hena~g, kalos~g de~g autôi~g ephanê~g kai~g plêrestatos~g pantôn~g tôn~g agathôn~g, êgasthê~g te~g kai~g panu~g ephilêsen~g hôs~g idion~g tokon~g. Sibylla Erythraea in carminis sui principio, quod a summo deo exorsa est, filium dei ducem et imperatorem omnium his uersibus praedicat: pantotrophon~g ktistên~g, hostis~g gluku~g pneuma~g hapasin~g kattheto~g chêgêtêra~g theon~g pantôn~g epoiêsen~g. et rursus in fine: allon~g edôke~g theos~g pistois~g andressi~g gerairein~g. et alia Sibylla praecipit hunc oportere cognosci: auton~g sou~g ginôske~g theon~g theou~g huion~g eonta~g. uidelicet et ipse est dei filius, qui per Solomonem sapientissimum regem diuino spiritu plenum locutus est ea quae subiecimus: dominus condidit me initium uiarum suarum in opera sua, ante saeculum fundauit me: in principio antequam terram faceret et antequam abyssos constitueret, priusquam procederent fontes aquarum, ante omnes colles genuit me. dominus fecit regiones et fines inhabitabiles sub caelo. cum pararet caelum, aderam illi, et cum secerneret suam sedem: cum super uentos faceret ualidas nubes et cum confirmatos ponebat fontes sub caelo, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. ego eram cui adgaudebat. cottidie autem iucundabar ante faciem eius, cum laetaretur orbe perfecto. idcirco illum Trismegistus dêmiourgon~g tou~g theou~g et Sibylla sumboulon~g appellat, quod tanta sapientia et uirtute sit instructus a deo patre, ut consilio eius et manibus uteretur in fabricatione mundi. 7. Fortasse quaerat aliquis hoc loco, quis sit iste tam potens, tam deo carus, et quod nomen habeat, cuius prima natiuitas non modo antecesserit mundum, uerum etiam prudentia disposuerit, uirtute construxerit. primum scire nos conuenit nomen eius ne angelis quidem notum esse qui morantur in caelo, sed ipsi soli ac deo patri, nec ante id publicabitur, ut est sanctis litteris traditum, quam dispositio dei fuerit impleta; deinde nec enuntiari posse hominis ore, sicut Hermes docet haec dicens: aitios~g de~g toutou~g tou~g aitiou~g hê~g tou~g theou~g hate~g tou~g agathou~g boulêsis~g, hou~g to~g onoma~g ou~g dunatai~g anthrôpinôi~g stomati~g lalêthênai~g. et paulo post ad filium: estin~g gar~g tis~g, ô~g teknon~g, aporrhêtos~g logos~g sophias~g hosios~g te~g peri~g tou~g monou~g kuriou~g pantôn~g kai~g [panta]~g proennooumenou~g theou~g, hon~g eipein~g huper~g anthrôpon~g estin~g. sed quamuis nomen eius, quod ei a principio pater summus inposuit, nullus alius praeter ipsum sciat, habet tamen et inter angelos aliut uocabulum et inter homines aliut. Iesus quippe inter homines nominatur. nam Christus non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni: sic enim Iudaei reges suos appellabant. sed exponenda huius nominis ratio est propter ignorantium errorem, qui eum inmutata littera Chrestum solent dicere. erat Iudaeis ante praeceptum ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent ii qui uocabantur ad sacerdotium uel ad regnum, et sicut nunc Romanis indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis assumptae, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regium conferebat. uerum quoniam Graeci ueteres chriesthai~g dicebant ungui, quod nunc aleiphesthai~g, sicut indicat Homeri uersus ille: tous~g d~g' epei~g oun~g dmôiai~g lousan~g kai~g chrisan~g elaiôi~g, ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est unctum, qui Hebraeice Messias dicitur. unde in quibusdam Graecis scripturis, quae male de Hebraeicis interpretatae sunt, êleimmenos~g scriptum inuenitur, apo~g tou~g aleiphesthai~g. sed tamen utrolibet nomine rex significatur, non quod ille regnum hoc terrenum fuerit adeptus, cuius capiendi nondum tempus aduenit, sed quod caeleste ac sempiternum; de quo disseremus in ultimo libro. nunc uero de prima eius natiuitate dicamus. 8. In primis enim testificamur illum bis esse natum, primum in spiritu, postea in carne. unde aput Hieremiam ita dicitur: priusquam te formarem in utero, noui te. item: beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit praeter Christum. qui cum esset a principio filius dei, regeneratus est denuo secundum carnem. quae duplex natiuitas eius magnum intulit humanis pectoribus errorem circumfudit que tenebras etiam iis qui uerae religionis sacramenta retinebant. sed nos id plane dilucide que monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. qui audit dei filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet ex conubio ac permixtione feminae alicuius deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale morti que subiectum. deus autem cum solus adhuc esset, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid uellet efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus deum, sicut Orpheus putauit, et marem esse et feminam, quod aliter generare non quiuerit, nisi haberet uim sexus utriusque, quasi aut ipse se cum coierit aut sine coitu non potuerit procreare. sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit eum autopatora~g et automêtora~g. quod si ita esset, ut a prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur. quomodo igitur procreauit? primum nec sciri a quoquam possunt nec enarrari opera diuina, sed tamen sanctae litterae docent, in quibus cautum est illum dei filium dei esse sermonem item que ceteros angelos dei spiritus esse. nam sermo est spiritus cum uoce aliquid significante prolatus. sed tamen quoniam spiritus et sermo diuersis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc dei filium ceteros que angelos differentia est. illi enim ex deo taciti spiritus exierunt, quia non ad doctrinam dei tradendam, sed ad ministerium creabantur. ille uero cum sit et ipse spiritus, tamen cum uoce ac sono ex dei ore processit sicut uerbum, ea scilicet ratione, quia uoce eius ad populum fuerat usurus, id est quod ille magister futurus esset doctrinae dei et caelestis arcani ad homines perferendi. ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur et ille uocem dei ac uoluntatem nobis reuelaret. merito igitur sermo ac uerbum dei dicitur, quia deus procedentem de ore suo uocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam maiestatis suae uirtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu et sapientia uigeat, conprehendit; et alios item spiritus suos in angelos figurauit. nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus, dei autem spiritus et uiuunt et manent et sentiunt, quia ipse immortalis est et sensus ac uitae dator. nostrae uoces licet aurae misceantur atque uanescant, tamen plerumque permanent litteris conprehensae: quanto magis dei uocem credendum est et manere in aeternum et sensu ac uirtute comitari, quam de deo patre tamquam riuus de fonte traduxerit! quodsi quis miratur ex deo deum prolatione uocis ac spiritus potuisse generari, si sacras uoces prophetarum cognouerit, desinet profecto mirari. Solomonem patrem que eius Dauid potentissimos reges fuisse et eosdem prophetas etiam iis fortasse sit notum, qui diuinas litteras non attigerunt: quorum alter, qui posterius regnauit, Troianae urbis excidium centum et quadraginta annis antecessit. huius pater diuinorum scriptor hymnorum in psalmo XXXII sic ait: uerbo dei caeli solidati sunt et spiritu eius omnis uirtus eorum. item rursus in psalmo XLIIII: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, contestans uidelicet nulli alii opera dei esse nota nisi filio soli, qui est uerbum dei et quem regnare in perpetuum necesse est. item Solomon ipsum uerbum dei esse demonstrat, cuius manibus opera ista mundi fabricata sint. ego inquit ex ore altissimi prodiui ante omnem creaturam. ego in caelis feci ut oreretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. ego in altis habitaui et thronus meus in columna nubis. Iohannes quoque ita tradit: in principio fuit uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum. hoc fuit in principio aput deum. omnia per illum facta sunt et sine illo factum est nihil. 9. Sed melius Graeci logon~g dicunt quam nos uerbum siue sermonem: logos~g enim et sermonem significat et rationem, quia ille est et uox et sapientia dei. hunc sermonem diuinum ne philosophi quidem ignorauerunt, siquidem Zenon rerum naturae dispositorem atque opificem uniuersitatis logon~g praedicat, quem et fatum et necessitatem rerum et deum et animum Iouis nuncupat, ea scilicet consuetudine, qua solent Iouem pro deo accipere. sed nihil obstant uerba, cum sententia congruat ueritati. est enim spiritus dei quem ille animum Iouis nominauit. nam Trismegistus, qui ueritatem paene uniuersam nescio quo modo inuestigauit, uirtutem maiestatem que uerbi saepe descripsit, sicut declarat superius illut exemplum, quo fatetur esse ineffabilem quendam sanctum que sermonem, cuius enarratio modum hominis excedat. Dixi de natiuitate prima breuiter ut potui. nunc de secunda, quoniam controuersia est in ea maxime, latius disserendum est, ut ueritatem scire cupientibus lumen intellegentiae praeferamus. 10. In primis igitur scire homines oportet sic a principio processisse dispositionem summi dei, ut esset necesse adpropinquante saeculi termino dei filium descendere in terram, ut constitueret deo templum doceret que iustitiam, uerum tamen non in uirtute angeli aut potestate caelesti, sed in figura hominis et condicione mortali, et cum magisterio functus fuisset, traderetur in manus inpiorum mortem que susciperet, ut ea quoque per uirtutem domita resurgeret et homini, quem induerat, quem gerebat, et spem uincendae mortis offerret et ad praemia inmortalitatis admitteret. hanc ergo dispositionem ne quis ignoret, docebimus praedicta esse omnia quae in Christo uidemus esse conpleta. nemo adseuerationi nostrae fidem commodet, nisi ostendero prophetas ante multam temporum seriem praedicasse, fore aliquando ut filius dei nasceretur sicut homo et mirabilia faceret et cultum dei per totam terram seminaret et postremo patibulo figeretur et tertio die resurgeret. quae omnia cum probauero eorum ipsorum litteris qui deum suum mortali corpore utentem uiolauerunt, quid aliut obstabit quominus ueram sapientiam clarum sit in hac sola religione uersari? Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est. maiores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frumentariae gratia ibi que diutius commorantes intolerabili seruitutis iugo premebantur. tum misertus eorum deus eduxit eos ac liberauit de manu regis Aegyptiorum post annos quadringentos et triginta duce Moyse, per quem postea lex illis a deo data est. in qua eductione ostendit uirtutem maiestatis suae deus. transiecit enim populum medio mari rubro praecedente angelo et scindente aquam, ut populus per siccum gradi posset, quem uerius, ut ait poeta, curuata in montis faciem circumstetit unda. qua re audita tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus et mare adhuc patens temere ingressus coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. Hebraei uero ingressi in solitudinem multa mirabilia uiderunt. namque cum sitim paterentur, ictu uirgae rupe percussa prosiliuit fons aquae populum que recreauit. quo rursus esuriente caelestis alimenti pluuia descendit; quin etiam coturnices in castra eorum uentus inuexit, ut non modo pane caelesti, sed etiam instructioribus epulis saturarentur. pro his tamen diuinis beneficiis honorem deo non reddiderunt, sed depulsa iam seruitute, iam siti fame que deposita in luxuriam prolapsi ad profanos Aegyptiorum ritus animos transtulerunt. cum enim Moyses dux eorum ascendisset in montem atque ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput bouis, quem uocant Apim, quod eos in signo praecederet, figurarunt. quo peccato ac scelere offensus deus inpium et ingratum populum pro merito poenis grauibus adfecit et legi quam per Moysen dederat subiugauit. postea uero cum in deserta quadam parte Syriae consedissent, amiserunt uetus nomen Hebraei, et quoniam princeps examinis eorum Iudas erat, Iudaei appellati et terra quam incoluere Iudaea. et primo quidem non dominio regum subiecti fuerunt, sed populo ac legi ciuiles iudices praesidebant, non tamen in annum constituti sicut Romani consules, sed perpetua iurisdictione subnixi. tum sublato iudicum nomine potestas regalis inducta est. uerum iudicibus regimen eorum tenentibus prauas religiones saepe susceperant, atque offensus ab iis deus totiens alienigenis subiugabat, donec rursus paenitentia populi mitigatus liberaret eos seruitute. item sub regibus finitimorum bellis ob delicta uexati, postremo capti abducti que Babylonem poenas inpietatis suae graui seruitio pependerunt, donec Cyrus ueniret in regnum, qui statim Iudaeos restituit edicto. exinde tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris: cuius anno quinto decimo id est duobus Geminis consulibus ante diem decimum Kalendas Apriles Iudaei Christum cruci adfixerunt. hic rerum textus, hic ordo in arcanis sanctarum litterarum continetur. sed prius ostendam qua de causa in terram uenerit Christus, ut fundamentum diuinae religionis et ratio clarescat. 11. Cum saepe Iudaei praeceptis salutaribus repugnarent atque a diuina lege desciscerent aberrantes ad inpios cultus deorum, tum deus iustos et electos uiros sancto spiritu inplebat, prophetas, in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi uerbis minacibus increparet et nihilominus hortaretur ad paenitentiam sceleris agendam: quam nisi egissent atque abiectis uanitatibus ad deum suum redissent, fore ut testamentum suum mutaret id est hereditatem uitae inmortalis ad exteras conuerteret nationes alium que sibi populum fideliorem ex alienigenis congregaret. illi autem a prophetis increpiti non modo uerba eorum respuerunt, sed quod sibi peccata exprobrarentur offensi eos ipsos exquisitis cruciatibus necauerunt. quae omnia diuinae litterae signata conseruant. dicit enim propheta Hieremias: misi ad uos seruos meos prophetas. ante lucem mittebam, et non audiebatis me neque intendebatis auribus uestris, cum dicerem uobis: conuertantur unus quisque a uia sua mala et a nequissimis adfectationibus uestris, et habitabitis in terra ista, quam dedi uobis et patribus uestris a saeculo usque in saeculum. nolite ambulare post deos alienos, ut seruiatis eis. et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos. Hesdras etiam propheta, qui fuit eiusdem Cyri temporibus a quo Iudaei sunt restituti, sic loquitur: desciuerunt a te et abiecerunt legem tuam post corpus suum et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reuerterentur ad te. item Helias in libro Basilion tertio: aemulando aemulatus sum domino deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israhel, altaria tua demolierunt et prophetas tuos interfecerunt gladio: et remansi ego solitarius et quaerunt animam meam auferre eam. propter has illorum inpietates abdicauit eos in perpetuum, itaque desiit prophetas mittere ad eos. sed illum filium suum primogenitum, illum opificem rerum et consiliatorem suum, delabi iussit e caelo, ut religionem sanctam dei transferret ad gentes, id est ad eos qui deum ignorabant, doceret que iustitiam, quam perfidus populus abiecerat. quod iam pridem denuntiauerat se esse facturum, sicut Malachiel propheta indicat dicens: non est mihi uoluntas circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris, quoniam a solis ortu usque in occasum clarificabitur nomen meum apud gentes. item Dauid in psalmo XVII: constitues me in caput gentium: populus quem non cognoui seruiuit mihi. Esaias quoque sic loquitur: uenio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem meam. et dimittam super eos signum et mittam ex iis conseruatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes. uolens igitur deus metatorem templi sui mittere in terram noluit eum in potestate et claritate caelesti mittere, ut ingratus in deum populus in errorem maximum induceretur ac poenas pro facinoribus suis luerent qui dominum ac deum suum non recepissent: quod olim prophetae cecinerant sic esse futurum. Esaias enim, quem ipsi Iudaei serra consectum crudelissime necauerunt, ita dicit: audi caelum et percipe auribus terra, quoniam dominus locutus est: filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem et asinus praesepem domini sui: Israhel autem me non agnouit et populus me non intellexit. Hieremias quoque similiter ait: cognouit tempus suum turtur et hirundo, et ruris passeres custodierunt tempora introitus sui, populus autem meus non cognouit iudicium domini. quomodo dicetis: sapientes sumus et lex domini nobis cum est? in cassum facta est metatura falsa scribae, confusi sunt sapientes, trepidauerunt et capti sunt, quia uerbum domini reprobauerunt. ergo, ut coeperam dicere, cum statuisset deus doctorem uirtutis mittere ad homines, renasci eum denuo in carne praecepit et ipsi homini similem fieri, cui dux et comes et magister esset futurus. sed tamen quoniam clemens et pius est erga suos deus, ad eos ipsos eum misit quos oderat, ne illis in perpetuum salutis uiam clauderet, sed daret iis liberam facultatem sequendi deum, ut et praemium uitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent. aput illos igitur et ex eorum semine regenerari eum iussit, ne si fuisset alienigena, iustam possent excusationem de lege praetendere, quod eum non suscepissent, simul, ut nulla omnino gens esset in terra cui spes inmortalitatis negaretur. 12. Descendens itaque de caelo sanctus ille spiritus dei sanctam uirginem cuius utero se insinuaret elegit. at illa diuino spiritu hausto repleta concepit et sine ullo adtactu uiri repente uirginalis uterus intumuit. quodsi animalia quaedam uento et aura concipere solere omnibus notum est, cur quisquam mirum putet, cum dei spiritu, cui facile est quidquid uelit, grauatam esse uirginem dicimus? quod sane incredibile posset uideri, nisi hoc futurum ante multa saecula prophetae cecinissent. Solomon in ode undeuicesima ita dicit: infirmatus est uterus uirginis et accepit fetum, et grauata est et facta est in multa miseratione mater uirgo. item propheta Esaias, cuius uerba sunt haec: propter hoc dabit deus ipse uobis signum: ecce uirgo accipiet in uterum et pariet filium, et uocabitis nomen eius Emmanuel. quid hoc manifestius dici potest? legebant ista Iudaei qui eum necauerunt. si quis nos haec fingere arbitratur, ab his requirat, ab his potissimum sumat: satis firmum testimonium est ad probandam ueritatem quod ab ipsis perhibetur inimicis. Emmanuel autem numquam uocitatus est, sed Iesus, qui latine dicitur salutaris siue saluator, quia cunctis gentibus salutifer uenit: sed propheta declarauit hoc nomine quod deus ad homines in carne uenturus esset. Emmanuel enim significat 'nobis cum deus', scilicet quia illo per uirginem nato confiteri homines oportebat deum se cum esse id est in terra et in carne mortali. unde Dauid in psalmo LXXXIIII ueritas inquit de terra orta est, quia deus, in quo ueritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis uiam salutis aperiret. item Esaias ipse: ipsi autem non crediderunt et exacerbauerunt spiritum sanctum et conuersus est eis ad inimicitiam. et ipse expugnauit et recordatus est dierum saeculi, qui suscitauit de terra pastorem ouium. quis autem futurus esset ille pastor, declarauit alio loco dicens: exsultent caeli desuper et nubes induant iustitiam, aperiatur terra et pullulet saluator. ego enim dominus deus creaui eum. saluator uero est, ut supra diximus, Iesus. sed et alio loco idem propheta sic praedicauit: ecce natus est uobis puer, et datus est uobis filius, cuius imperium super umeros eius: et uocatum est nomen eius 'magni consilii nuntius'. idcirco enim missus est a deo patre, ut uniuersis gentibus quae sub caelo sunt singularis et ueri dei sanctum mysterium reuelaret ablatum perfido populo, qui aduersus deum saepe deliquit. Daniel quoque similia praelocutus est. uidebam inquit in uisu noctis: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens et usque ad uetustum dierum peruenit. et qui adsistebant, obtulerunt eum: et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruient ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit et regnum eius non corrumpetur. quomodo igitur Iudaei et confitentur et sperant Christum dei, qui hunc idcirco reprobauerant, quia ex homine natus est? nam cum ita sit a deo constitutum, ut idem Christus bis adueniat in terram, semel ut unum deum gentibus nuntiet, deinde rursus ut regnet, quomodo in secundum eius aduentum credunt qui in primum non crediderunt? atquin propheta utrosque aduentus eius paucis uerbis comprehendit. ecce inquit in nubibus caeli ut filius hominis ueniens. non dixit ut filius dei, sed ut filius hominis, ut ostenderet quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura et condicione mortali doceret homines iustitiam et cum mandatis dei functus ueritatem gentibus reuelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque uinceret ac resignaret atque ita demum resurgens ad patrem proficisceretur in nube sublatus. adiecit enim propheta et ait: et usque ad anticum dierum peruenit et oblatus est ei. anticum dierum appellauit deum summum, cuius aetas et origo non potest conprehendi, quia solus a saeculis fuit, ut erit semper in saecula. Christum autem post passionem ac resurrectionem ascensurum esse ad deum patrem Dauid in psalmo CVIIII contestatus est his uerbis: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos subpedaneum pedum tuorum. qui propheta cum rex esset, quem appellare dominum suum posset qui sederet ad dexteram dei nisi Christum filium dei, qui est rex regum et dominus dominorum? quod Esaias apertius ostendit dicens: sic dicit dominus deus Christo domino meo, cuius tenui dexteram obaudire ante eum gentes, et fortitudinem regum disrumpam, aperiam ante illum portas et ciuitates non cludentur. ego ante te ibo et montes deplanabo, et fores aereas conteram et seras ferreas confringam. et dabo tibi thensauros absconditos et inuisibiles, ut scias quia ego dominus deus, qui uoco nomen tuum. denique ob uirtutem ac fidem, quam deo exhibuit in terra, datum est ei regnum et honor et imperium et omnes populi tribus linguae seruiunt ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit, et regnum eius non corrumpetur. quod quidem duobus modis intellegitur, quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes et omnes linguae nomen eius uenerantur, maiestatem confitentur, doctrinam secuntur, uirtutem imitantur, habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis eius obtemperant, et idem postea, cum rursus aduenerit in claritate ac potestate, ut omnem animam iudicet et iustos restituat ad uitam, tunc uere totius terrae regimen obtinebit: tunc sublato de rebus humanis omni malo aureum saeculum ut poetae uocant, id est iustum ac pacificum tempus orietur. sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo aduentu loquemur: nunc de primo ut coepimus explicemus. 13. Summus igitur deus ac parens omnium cum religionem suam transferre uoluisset, doctorem iustitiae misit e caelo, ut nouis cultoribus nouam legem in eo uel per eum daret, non sicut ante fecerat per hominem, sed tamen nasci eum uoluit tamquam hominem, ut per omnia summo patri similis existeret. ipse enim pater deus, origo et principium rerum, quoniam parentibus caret, apatôr~g atque amêtôr~g a Trismegisto uerissime nominatur, quod ex nullo sit procreatus. idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret apatôr~g atque amêtôr~g. in prima enim natiuitate spiritali amêtôr~g fuit, quia sine officio matris a solo deo patre generatus est, in secunda uero carnali apatôr~g fuit, quoniam sine patris officio uirginali utero procreatus est, ut mediam inter deum hominem que substantiam gerens nostram hanc fragilem inbecillam que naturam quasi manu ad inmortalitatem posset educere. factus est et dei filius per spiritum et hominis per carnem, id est et deus et homo. dei uirtus in eo ex operibus quae fecit apparuit, fragilitas hominis ex passione quam pertulit: quam cur susceperit paulo post docebo. interim et deum fuisse et hominem ex utroque genere permixtum prophetis uaticinantibus discimus. Esaias deum fuisse testatur his uerbis: fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum et Sabain uiri alti ad te transgredientur et tui erunt serui et post te ambulabunt uincti conpedibus et adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te. tu enim es deus, et nos nesciebamus, deus Israhel saluator. confundentur et reuerebuntur omnes qui aduersantur tibi, et cadent in confessionem. item propheta Hieremias sic ait: hic deus noster est et non deputabitur alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israhel dilecto sibi. post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est. item Dauid in psalmo XLIIII: thronus tuus, deus, in saecula saeculorum, uirga aequitatis uirga regni tui. dilexisti iustitiam, odio habuisti iniustitiam. propterea unxit te dominus deus tuus oleum exultationis. quo uerbo etiam nomen ostendit, siquidem, ut supra docui, ab unctione appellatus est Christus. deinde hominem fuisse eundem Hieremias docet dicens: et homo est et quis cognouit eum? item Esaias: et mittet eis dominus hominem, qui saluabit eos et iudicans sanabit eos. sed et Moyses in Numeris ita loquitur: orietur stella ex Iacob et exsurget homo ex Israhel. propterea Milesius Apollo consultus utrumne deus an homo fuerit, hoc modo respondit: thnêtos~g eên~g kata~g sarka~g sophos~g teratôdesin~g ergois~g, all~g' hupo~g Chaldaioisi~g dikaspoliaisin~g alôsas~g, gomphôtheis~g skolopessi~g pikrên~g aneplêse~g teleutên~g. primo uersu uerum quidem dixit, sed argute consultorem fefellit sacramentum ueritatis penitus nescientem: uidetur enim negasse illum deum. sed cum fatetur secundum carnem fuisse mortalem, quod etiam nos praedicamus, consequens est ut secundum spiritum deus fuerit, quod nos adfirmamus. quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem? sed ueritate pressus negare non potuit quemadmodum se res haberet, sicut illut, quod ait sapientem fuisse. quid ad hoc, o Apollo, respondes? si sapiens fuit, ergo doctrina eius sapientia est nec ulla alia, et sapientes qui secuntur nec ulli alii. cur igitur uulgo pro stultis et uanis et ineptis habemur, qui sectamur magistrum etiam ipsorum deorum confessione sapientem? nam quod ait portentifica illum opera fecisse, quo maxime diuinitatis fidem meruit, adsentiri nobis iam uidetur, cum dicit eadem quibus nos gloriamur. sed colligit se tamen et ad daemoniacas fraudes redit. cum enim uerum necessitate dixisset, iam deorum ac sui proditor uidebatur, nisi quod ab eo ueritas expresserat, mendacio fallente [obs]curasset. ait ergo illum fecisse quidem opera miranda, uerum non diuina uirtute, sed magica. quid mirum, si hoc Apollo ueritatem ignorantibus persuasit, cum Iudaei quoque, cultores ut uidebantur summi dei, hoc idem putauerint, cum ante oculos eorum cottidie fierent illa miracula? nec tamen tantarum uirtutum contemplatione inpelli potuerunt ut deum crederent, quem uidebant. propterea Dauid, quem praeter ceteros prophetas uel maxime legunt, in psalmo XXVII sic eos damnat: redde illis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus domini. ex huius ipsius domo Christum generatuiri secundum carnem et ipse Dauid et alii prophetae adnuntiauerunt. aput Esaiam ita scriptum est: et erit in illa die radix Iesse et qui exsurget principari in nationes: in eum gentes sperabunt et erit requies eius in honore. et alio loco: exiet uirga de radice Iesse et flos de radice ascendet: et requiescet super eum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: inplebit illum spiritus timoris dei. Iesse autem fuit pater Dauid, ex cuius radice ascensurum esse florem praelocutus est, eum scilicet, de quo Sibylla dicit anthêsei~g d~g' anthos~g katharon~g. item in Basilion libro secundo propheta Nathan missus est ad Dauid uolentem deo templum fabricare. et fuit uerbum domini ad Nathan dicens: uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit dominus deus omnipotens: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum, sed cum inpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te et parabo regnum eius. hic aedificabit mihi domum in nomine meo et erigam thronum eius usque in saeculum, et ego ero ei in patre et ipse erit mihi in filio. et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saeculum. sed haec ut Iudaei non intellegerent, illa fuit causa, quod Solomon filius Dauid templum deo aedificauit et ciuitatem, quam de suo nomine Hierosolymam nuncupauit. itaque ad ipsum quae a propheta dicta sunt rettulerunt. Solomon autem ab ipso patre suo imperii regimen accepit. prophetae uero de eo loquebantur qui tum nasceretur, postquam Dauid cum patribus suis requieuisset. praeterea Solomonis imperium perpetuum non fuit: annis enim quadraginta regnauit. deinde, quod numquam filius dei dictus est, sed filius Dauid, et domus quam aedificauit non est fidem consecuta sicut ecclesia, quae est uerum templum dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum qui credunt in eum ac uocantur fideles: illut uero Solomonium templum quia manu factum est, manu cecidit. denique pater eius in psalmo CXXVI de operibus filii sui prophetauit hoc modo: si dominus non aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui illam aedificauerunt: si dominus non custodierit ciuitatem, in uacuum uigilauit qui eam custodiuit. 14. Quibus ex rebus apparet prophetas omnes denuntiasse de Christo, fore aliquando ut ex genere Dauid corporaliter natus constitueret aeternum templum deo, quod appellatur ecclesia, et uniuersas gentes ad religionem ueram dei conuocaret. haec est domus fidelis, hoc inmortale templum, in quo si quis non sacrificauerit, inmortalitatis praemium non habebit. cuius templi et magni et aeterni quoniam Christus fabricator fuit, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum, nec potest nisi per eum qui constituit ad templum et ad conspectum dei perueniri. Dauid in psalmo CVIIII id ipsum docet dicens: ante luciferum genui te. iurauit dominus et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum. item in Basilion libro primo: et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus. quis autem futurus esset cui deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit. sic enim dixit: et ostendit mihi dominus Iesum sacerdotem magnum stantem ante faciem angeli domini, et diabolus stabat ad dexteram ipsius, ut contradiceret ei. et dixit dominus ad diabolum: imperet dominus in te, qui elegit Hierusalem: et ecce titio eiectus ab igni. et Iesus erat indutus uestimenta sordida, et stabat ante faciem angeli. et respondit et dixit ad circumstantes ante faciem ipsius dicens: auferte uestimenta sordida ab eo et induite eum tunicam talarem et imponite cidarim mundam super caput ipsius. et cooperuerunt eum uestimenta et imposuerunt cidarim super caput eius. et angelus domini stabat et testificabatur ad Iesum dicens: haec dicit dominus omnipotens: si in uiis meis ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam, et dabo tibi qui conuersentur in medio horum circumstantium. audi itaque, Iesu sacerdos magne. quis non igitur captos mentibus tum fuisse Iudaeos arbitretur, qui cum haec et legerent et audirent, nefandas manus deo suo intulerunt? atquin ab eo tempore quo Zacharias fuit usque ad annum quintum decimum imperii Tiberi Caesaris, quo Iesus fixus est, prope quingenti anni numerantur, siquidem Darii et Alexandri adoleuit aetate, qui fuerunt non multo post quam Tarquinius Superbus exactus est. sed illi rursus eodem modo falsi decepti que sunt putantes haec de Iesu esse dicta filio Naue, qui successor Moysi fuit, aut de sacerdote Iesu filio Iosedech: in quos nihil congruit eorum quae propheta narrauit. non enim sorditati umquam illi fuerunt, cum alter eorum potentissimus princeps fuisset, alter sacerdos, aut perpessi sunt aliquid aduersi, ut tamquam titio eiectus ex igni putarentur, aut aliquando in conspectu dei et angelorum steterunt aut propheta de praeteritis loquebatur potius quam futuris. locutus est igitur de Iesu filio dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne uenturum. haec est enim uestis sordida, ut pararet templum deo et sicut titio igni ambureretur id est ab hominibus cruciamenta perferret et ad ultimum extingueretur. titionem enim uulgus appellat extractum foco torrem semiustum et extinctum. quomodo autem et cum quibus mandatis a deo mitteretur in terram, declarauit spiritus dei per prophetam docens futurum ut cum uoluntatem summi patris fideliter et constanter inplesset, acciperet iudicium atque imperium sempiternum. si in uiis meis inquit ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam. quae fuerint uiae dei et quae praecepta eius, nec ambiguum nec obscurum est. deus enim cum uideret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita inualuisse, ut iam nomen eius ex hominum memoria fuisset paene sublatum - siquidem Iudaei quoque, quibus solis arcanum dei creditum fuerat, relicto deo uiuo ad colenda figmenta inretiti daemonum fraudibus aberrassent nec increpiti per prophetas reuerti ad deum uellent -, filium suum principem angelorum legauit ad homines, ut eos conuerteret ab inpiis et uanis cultibus ad cognoscendum et colendum deum uerum, item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad iustitiae opera traduceret. hae sunt uiae dei in quibus eum ambulare praecepit, haec praecepta quae seruanda mandauit. ille uero exhibuit deo fidem: docuit enim quod unus deus sit eum que solum coli oportere, nec umquam se ipse deum dixit, quia non seruasset fidem, si missus ut deos tolleret et unum adsereret, induceret alium praeter unum. hoc erat non de uno deo facere praeconium nec eius qui miserat, sed suum proprium negotium gerere ac se ab eo quem inlustratum uenerat separare. propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus adsumpsit, ut mandata mittentis inpleret, et sacerdotis perpetui dignitatem et regis summi honorem et iudicis potestatem et dei nomen accepit. 15. Quoniam de secunda natiuitate diximus, qua se hominibus 1 in carne monstrauit, ueniamus ad opera illa miranda, quae cum essent caelestis indicia uirtutis, magum Iudaei putauerunt. cum primum coepit adolescere, tinctus est ab Iohanne propheta in Iordane flumine, ut lauacro spiritali peccata non sua, quae utique non habebat, sed carnis quam gerebat aboleret, ut quemadmodum Iudaeos suscepta circumcisione, sic etiam gentes baptismo id est purifici roris perfusione saluaret. tum uox audita de caelo est: filius meus es tu, ego hodie genui te. quae uox aput Dauid praedicta inuenitur. et descendit super eum spiritus dei formatus in specie columbae candidae. exinde maximas uirtutes coepit operari, non praestrigiis magicis, quae nihil ueri ac solidi ostentant, sed ui ac potestate caelesti: quae iam pridem prophetis nuntiantibus canebantur. quae opera tam multa sunt, ut unus liber ad conplectenda omnia satis non sit. enumerabo igitur illa breuiter atque generatim sine ulla personarum ac locorum designatione, ut ad exponendam passionis eius crucis que rationem possim peruenire, quo iam dudum festinat oratio. uirtutes eius fuerunt quas Apollo portentificas appellauit, quod quacumque iter faciebat, aegros ac debiles et omni morborum genere laborantes uno uerbo uno que momento reddebat incolumes, adeo ut membris omnibus capti receptis repente uiribus roborati ipsi lectulos suos reportarent, in quibus fuerant paulo ante delati. claudis uero ac pedum uitio adflictis non modo gradiendi, sed etiam currendi dabat facultatem. tum quorum caeca lumina in altissimis tenebris erant, eorum oculos in pristinum restituebat aspectum. mutorum quoque linguas in eloquium sermonem que soluebat. item surdorum patefactis auribus insinuabat auditum, pollutos et aspersos maculis repurgabat. et haec omnia non manibus aut aliqua medella, sed uerbo ac iussione faciebat, sicut etiam Sibylla praedixerat: panta~g logôi~g prassôn~g pasan~g te~g noson~g therapeuôn~g. nec utique mirum quod uerbo faceret mirabilia, cum ipse esset dei uerbum caelesti uirtute ac potestate subnixum. nec satis fuit quod uires inbecillis redderet, quod debilibus integritatem, quod aegris et languentibus sanitatem, nisi etiam mortuos suscitaret uelut e somno solutos ad uitam que reuocaret. quae uidentes tunc Iudaei daemonica potentia fieri arguebant, cum omnia sic futura ut facta sunt arcanae illorum litterae continerent. legebant quippe cum aliorum prophetarum tum Esaiae uerba dicentis: confortamini, manus resolutae, et genua debilia, consolamini. qui estis pusilli animi, nolite timere, nolite metuere deus noster iudicium retribuet, ipse ueniet et saluos faciet nos. tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient: tunc saliet clodus sicut ceruus et plana erit lingua mutorum, quia rupta est in deserto aqua et riuus in terra sitienti. sed et Sibylla eadem cecinit his uersibus: nekrôn~g d~g' epanastasis~g estai~g kai~g chôlôn~g dromos~g ôkutatos~g kai~g kôphos~g akousei~g kai~g tuphloi~g blepsousi~g, lalêsous~g' ou~g laleontes~g. ob has eius uirtutes et opera diuina cum magna illum multitudo sequeretur uel debilium uel aegrorum uel eorum qui curandos suos offerre cupiebant, ascendit in montem quendam desertum, ut ibi adoraret. ubi cum triduo moratus esset ac fame populus laboraret, uocauit discipulos suos quaerens quantos se cum cibos gestarent. at illi quinque panes et duos pisces in pera se habere dixerunt. adferri ea iussit ac multitudinem per quinquagenos distributam discumbere. quod dum discipuli faciunt, frangebat ipse panem minutatim carnem que piscium comminuebat: et utraque in manibus eius augebantur. et cum adponere illa populo discipulis imperasset, saturata sunt quinque milia hominum et insuper duodecim cophini de residuis fragminibus inpleti. quid aut dici aut fieri potest mirabilius? at id futurum Sibylla cecinerat olim, cuius uersus tales feruntur: ek~g t~g' artôn~g hama~g pente~g kai~g ichthuos~g einalioio~g andrôn~g chiliadas~g en~g erêmôi~g pente~g koressei~g kai~g ta~g perisseuonta~g labôn~g meta~g klasmata~g panta~g dôdeka~g plêrôsei~g kophinous~g eis~g elpida~g laôn~g. quaero igitur quid hic potuerit ars magica moliri, cuius peritia nihil aliut quam ad circumscribendos oculos ualet. idem secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem praecepit discipulis, ut nauiculam sumerent se que praecederent. atque illi urguente iam uespera profecti contrario uento laborare coeperunt. cum que iam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos tamquam in solido gradiens, non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui demersa corporis parte umero supereminet undas. et rursus cum obdormisset in naui ac uentus usque ad extremum periculum saeuire coepisset, excitatus e somno silere uentum protinus iussit et fluctus qui maximi ferebantur conquiescere: statim que sub uerbo eius tranquillitas insecuta est. mentiuntur fortasse litterae sanctae docentes tantam fuisse in eo potestatem, ut imperio suo cogeret uentos obsequi, maria seruire, morbos cedere, inferos oboedire. quid quod eadem Sibyllae carminibus suis ante docuerunt? quarum una, cuius supra fecimus mentionem, sic ait: tous~g anemous~g pauseie~g logôi~g, strôsei~g de~g thalassan~g mainomenên~g posin~g eirênês~g pistei~g te~g patêsas~g. et rursus alia, quae dicit: kumata~g pezeusei~g, noson~g anthrôpôn~g apolusei~g, stêsei~g tethnêôtas~g, apôsetai~g algea~g polla~g, ek~g de~g miês~g pêrês~g artou~g koros~g essetai~g andrôn~g. his testimoniis quidam reuicti solent eo confugere, ut aiant non esse illa carmina Sibyllina, sed a nostris ficta atque conposita. quod profecto non putabit qui Ciceronem Varronem que legerit alios que ueteres, qui Erythraeam Sibyllam ceteras que commemorant, quarum ex libris ista exempla proferimus: qui auctores ante obierunt quam Christus secundum carnem nasceretur. uerum non dubito quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramentis habita sint, cum ea nemo intellegeret. denuntiabant enim monstruosa quaedam miracula, quorum nec ratio nec tempus nec auctor designabatur. denique Erythraea fore ait ut diceretur insana et mendax. ait enim: phêsousi~g Sibullan~g mainomenên~g, pseusteiran~g; epan~g de~g genêtai~g hapanta~g, tênika~g mou~g mnêmên~g poiêsete~g kouketi~g m~g' oudeis~g mainomenên~g phêseie~g, theou~g megaloio~g prophêtin~g. iacuerunt igitur multis saeculis, postea uero animaduersa sunt quam natiuitas Christi et passio patefecit arcana, sicut etiam uoces prophetarum. quae cum per annos mille quingentos et eo amplius lectae fuissent a populo Iudaeorum, nec tamen intellectae nisi postquam illas Christus et uerbo et operibus interpretatus est - illum enim prophetae adnuntiauerant - nec ullo modo poterant quae illi loquebantur intellegi, nisi fuissent uniuersa conpleta. 16. Venio nunc ad ipsam passionem, quae uelut obprobrium nobis obiectari solet, quod et hominem et ab hominibus insigni supplicio adfectum et cruciatum colamus, ut doceam eam ipsam passionem adeo cum magna et diuina ratione susceptam et in ea sola et uirtutem et ueritatem et sapientiam contineri. neque enim si beatissimus in terra fuisset et per omnem uitam in summa felicitate regnasset, quisquam illum sapiens aut deum credidisset aut honore diuino dignum iudicasset: quod faciunt uerae diuinitatis expertes. qui caducas opes et fragilem potentiam et alieni beneficii bona non tantum suspiciunt, uerum etiam consecrant et scientes memoriae mortuorum deseruiunt fortunam iam extinctam colentes, quam ne uiuam quidem praesentem que sapientes colendam sibi umquam putauerunt. nec enim potest aliquid in rebus terrenis esse uenerabile caelo que dignum, sed sola est uirtus, sola iustitia quae potest uerum bonum et caeleste et perpetuum iudicari, quia nec datur cuiquam nec aufertur. qua uirtute ac iustitia quoniam Christus instructus uenit in terram, immo uero quoniam ipse uirtus et ipse iustitia est, descendit, ut eam doceret hominem que formaret. quo magisterio ac dei legatione perfunctus ob eam ipsam uirtutem, quam simul et docuit et fecit, ab omnibus gentibus et meruit et potuit deus credi. ergo cum magnus populus ad eum uel ob iustitiam quam docebat uel ob miracula quae faciebat subinde conflueret et praecepta eius audiret et a deo missum dei que filium crederet, tum primores Iudaeorum ac sacerdotes et ira stimulati, quod ab eo tamquam peccatores increpabantur, et inuidia deprauati, quod confluente ad eum multitudine contemni se ac deseri uidebant, et, quod caput sceleris illorum fuit, stultitia et errore caecati et inmemores praeceptorum caelestium ac prophetarum coierunt aduersus eum inpium que consilium de eo tollendo cruciando que ceperunt: quod prophetae multo ante descripserant. nam et Dauid in principio psalmorum suorum prouidens in spiritu quantum facinus admissuri essent, beatum esse ait qui non abierit in consilio inpiorum. et Solomon in libro sapientiae his uerbis usus est: circumueniamus iustum, quoniam insuauis est nobis et exprobrat nobis peccata legis. promittit scientiam dei se habere et filium dei se nominat. factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est aliis uita illius et mutatae sunt uiae illius. tamquam nugaces aestimati sumus ab eo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem dominum. uideamus ergo si sermones illius ueri sunt, et temptemus quae euentura sunt illi. contumelia et tormenta interrogemus eum, et sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam illius. morte turpissima condemnemus eum. haec cogitauerunt, et errauerunt: excaecauit enim illos stultitia ipsorum et nescierunt sacramenta dei. nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab inpiis initum contra deum, ut plane interfuisse uideatur? atquin a Solomone qui haec cecinit usque ad id tempus quo gesta res est mille ac decem anni fuerunt. nihil nos adfingimus, nihil addimus: habebant haec qui fecerunt, legebant in quos haec dicta sunt. sed et nunc heredes nominis ac sceleris illorum et habent et damnationem suam prophetarum uoce praedictam cottidianis lectionibus personant nec aliquando in cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt. increpiti ergo a Christo saepe Iudaei exprobrante illis peccata et iniustitiam et a populo paene deserti concitati sunt ad eum necandum: cuius rei audaciam dedit illis humilitas eius. nam cum legerent cum quanta uirtute et claritate filius dei uenturus esset e caelo, Iesum autem cernerent humilem sordidum informem, non credebant filium dei esse ignorantes duos eius aduentus a prophetis esse praedictos, primum in humilitate carnis obscurum, secundum in fortitudine maiestatis manifestum. de primo Dauid in psalmo LXXI sic ait: descendet sicut pluuia in uellus, et orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. sicut enim pluuia si descendat in uellus, animaduerti non potest, quia strepitum non facit, ita Christum in terram sine cuiusquam suspicione uenturum esse dixit, ut iustitiam doceat et pacem. Esaias quoque ita tradidit: domine, quis credidit auditui nostro et bracchium dei cui reuelatum est? adnuntiauimus coram ipso sicut pueri et sicut radix in terra sitienti. non est figura eius neque claritas: et uidimus illum, et non habuit figuram neque decorem, sed figura eius sine honore et deficiens praeter ceteros homines. homo in plaga positus et sciens ferre inbecillitatem, quia auersus est et non est conputatus. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus ipsum esse in dolore et in plaga et in uexatione: ipse autem uulneratus est propter facinora nostra et infirmatus est propter peccata nostra. doctrina pacis nostrae super illum, liuore eius nos sanati sumus. omnes sicut oues errauimus, et deus tradidit illum pro peccatis nostris. et Sibylla eodem modo: oiktros~g atimos~g amorphos~g, hin~g' oiktrois~g elpida~g dôsei~g. propter hanc humilitatem deum suum non adgnoscentes inierunt consilium detestandum, ut priuarent eum uita qui ut eos uiuificaret aduenerat. 17. Sed irae atque inuidiae suae, quam in cordibus suis gerebant intus inclusam, alias causas praeferebant: quod legem dei per Moysen datam solueret, id est quod sabbatis non uacaret operans in salutem hominum, quod circumcisionem uacuefaceret, quod abstinentiam suillae carnis auferret: in quibus rebus Iudaicae religionis sacramenta consistunt. ob haec itaque cetera pars populi, quae nondum ad Christum secesserat, a sacerdotibus incitabatur ut inpium iudicaret eum, quod legem dei solueret, cum hoc ille non suo iudicio, sed ex dei uoluntate et secundum praedicta faceret prophetarum. Micheas enim nouam legem datuiri denuntiauit hoc modo: lex de Sion proficiscetur et sermo domini ab Hierusalem. et iudicabit inter plurimos populos et reuincet et deteget ualidas nationes. illa enim prior lex quae per Moysen data est, non in monte Sion, sed in monte Choreb data est; quam Sibylla fore ut a filio dei solueretur ostendit: + all~g' hote~g dê~g tauta~g panta~g + teleiôthê~g haper~g eipon~g, eis~g auton~g tote~g pas~g luetai~g nomos~g. sed et ipse Moyses, per quem sibi datam legem dum pertinaciter tuentur, exciderunt a deo et deum non adgnouerunt, praedixerat fore ut propheta maximus mitteretur a deo, qui sit supra legem, qui uoluntatem dei ad homines perferat. in Deuteronomio ita scriptum reliquit: et dixit dominus ad me: prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te et dabo uerbum meum in os eius, et loquetur ad eos ea quae praecepero ei. et quisque non audierit ea quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego uindicabo in eum. denuntiauit scilicet deus per ipsum legiferum quod filium suum id est uiuam praesentem que legem missurus esset et illam ueterem per mortalem datam soluturus, ut denuo per eum qui esset aeternus, legem sanciret aeternam. item de circumcisione soluenda Esaias ita prophetauit: haec dicit dominus uiris Iuda et qui inhabitant in Hierusalem: renouate inter uos nouitatem et ne seminaueritis in spinis. circumcidite uos deo uestro et circumcidite praeputium cordis uestri, ne exeat ira mea sicut ignis et non sit qui extinguat. item Moyses ipse: in nouissimis diebus circumcidet deus cor tuum ad dominum deum tuum amandum. item Iesus Naue successor eius: et dixit dominus ad Iesum: fac tibi cultellos petrinos nimis acutos et sede et circumcide secundo filios Israhel. secundam circumcisionem futuram esse dixit non carnis, sicut fuit prima, qua etiamnunc Iudaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui uerus Iesus fuit. non enim propheta sic ait 'et dixit dominus ad me', sed 'ad Iesum', ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tum deus loquebatur. Christi enim figuram gerebat ille Iesus. qui cum primum Auses uocaretur, Moyses futura praesentiens iussit eum Iesum uocari, ut quoniam dux militiae delectus esset aduersus Amalech, qui obpugnabat filios Israhel, et aduersarium debellaret per nominis figuram et populum in terram promissionis induceret. et idcirco etiam Moysi successit, ut ostenderetur nouam legem per Christum Iesum datam ueteri legi successuram, quae data per Moysen fuit. nam illa carnis circumcisio caret utique ratione, quia si deus id uellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet: sed huius secundae circumcisionis figura erat significans nudandum esse pectus, id est aperto et simplici corde oportere nos uiuere, quoniam pars illa corporis quae circumciditur habet quandam similitudinem cordis et est pudenda. ob hanc causam deus nudari eam iussit, ut hoc argumento nos admoneret, ne inuolutum pectus habeamus, id est ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta uelemus. haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur: quam deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est. uolens enim uitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, paenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudauerimus, id est si peccata nostra confessi satis deo fecerimus, ueniam consequamur, quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo qui non faciem sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur. eodem spectat etiam carnis suillae interdictio. qua cum eos abstinere deus iussit, id potissimum uoluit intellegi, ut se peccatis atque inmunditiis abstinerent. est enim lutulentum hoc animal et inmundum nec umquam caelum aspicit, sed in terram toto et corpore et ore proiectum uentri semper et pabulo seruit, nec ullum alium cum uiuit praestare usum potest sicut ceterae animantes, quae uel sedenti uehiculum praebent uel in cultibus agrorum iuuant uel plaustra collo trahunt uel onera tergo gestant uel indumentum exuuiis suis exhibent uel copia lactis exuberant uel custodiendis domibus inuigilant. interdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est ne uitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur, ne uentri ac uoluptatibus seruientes ad faciendam iustitiam inutiles essent ac morte adficerentur; item ne se foedis libidinibus inmergerent sicut sus, qui se ingurgitat caeno, uel ne terrenis seruiant simulacris ac se luto inquinent. luto enim se oblinunt qui deos id est lutum terram que uenerantur. sic uniuersa praecepta Iudaicae legis ad exhibendam iustitiam spectant, quoniam per ambagem data sunt, ut per carnalium figuram spiritalia noscerentur. 18. Cum igitur ea quae deus fieri uoluit quae que per prophetas suos multis saeculis ante praedixit, Christus inpleret, ob ea incitati et diuinas litteras nescientes coierunt, ut deum suum condemnarent. quod cum sciret futurum ac subinde diceret oportere se pati atque interfici pro salute multorum, secessit tamen cum discipulis suis, non ut uitaret quod necesse erat perpeti ac sustinere, sed ut ostenderet quod ita fieri oporteat in omni persecutione, ne sua quis culpa incidisse uideatur; ac denuntiauit fore ut ab uno eorum proderetur. itaque Iudas praemio inlectus tradidit eum Iudaeis. at illi conprehensum ac Pontio Pilato, qui tum legatus Syriam regebat, oblatum cruci adfigi postulauerunt obicientes ei nihil aliut nisi quod diceret se filium dei esse, regem Iudaeorum; item quia dixerat: si solueritis hoc templum, quod aedificatum est annis XLVI, ego illut in triduo sine manibus resuscitabo, significans futuram breui passionem suam et se a Iudaeis interfectum tertio die resurrecturum. ipse enim fuerat uerum dei templum. has uoces eius tamquam infaustas et inpias insectabantur. quae cum Pilatus audisset et ille in defensionem sui nihil diceret, pronuntiauit nihil in eo damnatione dignum uideri. at illi iniustissimi accusatores cum populo, quem incitauerant, subclamare coeperunt et crucem eius uiolentis uocibus flagitare. tum Pontius et illorum clamoribus et Herodis tetrarchae instigatione metuentis, ne regno pelleretur, uictus est, nec tamen ipse sententiam protulit, sed tradidit eum Iudaeis, ut ipsi de illo secundum legem suam iudicarent. duxerunt igitur eum flagellis uerberatum et priusquam cruci adfigerent, inluserunt: indutum enim coloris punicei ueste ac spinis coronatum quasi regem salutarunt et dederunt ei cibum fellis et miscuerunt ei aceti potionem. post haec conspuerunt faciem eius et palmis ceciderunt. cum que ipsi carnifices de uestimentis eius contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio. et cum haec omnia fierent, nullam uocem ex ore suo, tamquam si mutus esset, emisit. tum suspenderunt eum inter duos noxios medium, qui ob latrocinia damnati erant, cruci que fixerunt. quid ego hic in tanto facinore deplorem aut quibus uerbis tantum nefas conquerar? non enim Gauianam crucem describimus, quam Marcus Tullius uniuersis eloquentiae suae neruis ac uiribus uelut effusis totius ingenii fontibus prosecutus est, facinus indignum esse proclamans ciuem Romanum contra omnes leges in crucem esse sublatum. qui quamuis innocens fuerit et illo supplicio indignus, mortalis tamen et ab homine scelesto qui iustitiam ignoraret adfectus. quid de huius crucis indignitate dicemus, in qua deus a cultoribus dei suspensus est atque subfixus? quis tam facundus et tanta rerum uerborum que copia instructus existet, quae oratio tantae affluentiae ubertate decurrens, ut illam crucem merito deploret, quam mundus ipse et tota mundi elementa luxerunt? haec autem sic futura esse et prophetarum uocibus et Sibyllinis carminibus denuntiatum est. aput Esaiam ita scriptum inuenitur: non sum contumax neque contradico: dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. similiter Dauid in psalmo XXXIIII: congregata sunt in me flagella et ignorauerunt, dissoluti sunt nec conpuncti sunt: temptauerunt me et deriserunt derisum, striderunt super me dentibus suis. Sibylla quoque eadem futura monstrauit: eis~g anomous~g cheiras~g kai~g apistôn~g husteron~g hêxei~g, dôsousin~g de~g theôi~g rhapismata~g chersin~g anagnois~g kai~g stomasin~g miarois~g emptusmata~g pharmakoenta~g, dôsei~g d~g' eis~g mastigas~g haplôs~g hagnon~g tote~g nôton~g. item de silentio eius, quod usque ad mortem pertinaciter tenuit, Esaias iterum sic locutus est: sicut ouis ad immolandum adductus est et sicut agnus coram tondentibus sine uoce, sic non aperuit os suum. et Sibylla supra dicta: kai~g kolaphizomenos~g sigêsei~g, mê~g tis~g epignôi~g tis~g logos~g ê~g pothen~g êlthen~g, hina~g phthimenoisi~g lalêsei~g, kai~g stephanon~g phoresei~g ton~g akanthinon~g. de cibo uero et potu, quem antequam figerent ei obtulerunt, Dauid in psalmo LXVIII sic ait: et dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum. idem hoc futurum etiam Sibylla contionata est: eis~g de~g to~g brôma~g cholên~g keis~g dipsan~g oxos~g edôkan~g, tês~g aphiloxeniês~g tautên~g deixousi~g trapezan~g. et alia Sibylla Iudaeam terram his increpat uersibus: autê~g gar~g dusphrôn~g ton~g son~g theon~g ouk~g enoêsas~g paizonta~g thnêtoisi~g noêmasin~g, all~g' ap~g' akanthês~g estepsas~g stephanôi~g phoberên~g te~g cholên~g ekerassas~g. fore autem ut Iudaei manus inferrent deo suo eum que interficerent, testimonia prophetarum haec antecesserunt. aput Hesdram ita scriptum est: et dixit Hesdras ad populum: hoc pascha saluator noster est et refugium nostrum. cogitate et ascendat in cor uestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo: et post haec sperabimus in eum, ne deseratur hic locus in aeternum tempus, dicit dominus deus uirtutum. si non credideritis ei neque exaudieritis adnuntiationem eius, eritis derisio in gentibus. unde apparet Iudaeos nullam aliam spem habere nisi se abluerint a sanguine ac sperauerint in eum ipsum quem necauerunt. Esaias quoque facinus eorum designat et dicit: in humilitate iudicium eius sublatum est. natiuitatem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus populi mei abductus est ad mortem. et dabo malos pro sepultura eius et diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque insidias ore suo locutus est. propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet spolia, propterea quod traditus est ad mortem et inter facinerosos deputatus est: et ipse peccata multorum pertulit et propter facinora illorum traditus est. Dauid quoque in psalmo XCIII: captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt, et factus est mihi dominus in refugium. item Hieremias: domine, significa mihi, et cognoscam. tunc uidi meditationes eorum: ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitationem dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius et nomen eius non erit in memoria amplius. lignum autem crucem significat et panem corpus eius, quia ipse est cibus ac uita omnium qui credunt in carnem quam portauit et in crucem qua pependit. de qua tamen apertius ipse Moyses in Deuteronomio ita praedicauit: et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte et non credes uitae tuae. idem rursus in Numeris: non quasi homo dominus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur. Zacharias etiam sic tradidit: et intuebuntur in me, quem transfixerunt. item Dauid in psalmo XXI: effoderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt et uiderunt me et diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam sortem miserunt. quae utique propheta non de se locutus est. fuit enim rex et numquam illa perpessus est, sed spiritus dei per eum loquebatur, qui fuerat illa passurus post annos mille et quinquaginta. tot enim colliguntur anni a regno Dauid usque ad crucem Christi. sed et Solomon filius eius, qui Hierosolymam condidit, eam ipsam perituram esse in ultionem sanctae crucis prophetauit: quodsi auertimini a me, dicit dominus, et non custodieritis ueritatem meam, reiciam Israhel a terra quam dedi illis, et domum hanc quam aedificaui illis in nomine meo, proiciam illam ex omnibus, et erit Israhel in perditionem et in inproperium populo. et domus haec erit deserta, et omnis qui transiet per illam admirabitur et dicet: propter quam rem deus fecit terrae huic et huic domui haec mala? et dicent: quia reliquerunt dominum deum suum et persecuti sunt regem suum dilectissimum deo et cruciauerunt illum in humilitate magna: propter hoc inportauit illis deus mala haec. 19. Quid amplius iam de facinore Iudaeorum dici potest quam excaecatos tum fuisse atque insanabili furore correptos, qui haec cottidie legentes neque intellexerunt neque quin facerent cauere potuerunt? suspensus igitur et adfixus exclamauit ad deum uoce magna et ultro spiritum posuit. et eadem hora terrae motus factus est et uelum templi quod separabat duo tabernacula scissum est in duas partes et sol repente subductus est et ab hora sexta usque in nonam tenebrae fuerunt. qua de re Amos propheta testatur: et erit in illo die, dicit dominus, occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et cantica uestra in lamentationem. item Hieremias: exterrita est quae parit et taeduit anima, et subiuit sol ei, cum adhuc medius dies esset, contusa est et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum. et Sibylla: naou~g de~g schisthêi~g to~g petasma~g kai~g hêmati~g messôi~g nux~g estai~g skotoessa~g pelôrios~g en~g trisin~g hôrais~g. cum haec facta essent, ne prodigiis quidem caelestibus facinus suum intellegere quiuerunt, sed quoniam praedixerat se tertio die ab inferis resurrecturum, metuentes ne a discipulis subrepto et amoto corpore uniuersi resurrexisse eum crederent et fieret multo maior in plebe confusio, detraxerunt eum cruci et conclusum in monumento firmiter militari custodia circumdederunt. uerum tertio die ante lucem terrae motu repente facto patefactum est sepulcrum et custodibus quos adtonitos obstupefecerat pauor nihil uidentibus integer e sepulcro ac uiuus egressus in Galilaeam profectus est, ut discipulos suos quaereret, in sepulcro uero nihil repertum est nisi exuuiae, quibus conuolutum corpus incluserant. illum autem aput inferos non remansurum, sed die tertio resurrecturum prophetae cecinerant. David in psalmo XV: non derelinques animam meam ad inferos neque dabis sanctum tuum uidere interitum. item in tertio: ego dormiui et somnum cepi, et surrexi, quoniam dominus auxiliatus est mihi. Osee quoque primus duodecim prophetarum de resurrectione eius testificatus est: hic filius meus sapiens, propter quod nunc non resistet in contribulatione filiorum suorum: et de manu inferorum eruam eum. ubi est iudicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus? idem alio loco: uiuificabit nos post biduum die tertio. et ideo Sibylla inpositurum esse morti terminum dixit post tridui somnum: kai~g thanatou~g moiran~g telesei~g triton~g êmar~g hupnôsas~g; kai~g tot~g' apo~g phthimenôn~g analusas~g eis~g phaos~g hêxei~g prôtos~g anastaseôs~g klêtois~g archên~g hupodeixas~g. uitam enim nobis adquisiuit morte superata. nulla igitur spes alia consequendae inmortalitatis homini datur, nisi crediderit in eum et illam crucem portandam patiendam que susceperit. 20. Profectus ergo in Galilaeam - noluit enim se Iudaeis ostendere, ne adduceret eos in paenitentiam atque inpios resanaret -, discipulis iterum congregatis scripturae sanctae litteras id est prophetarum arcana patefecit, quae antequam pateretur perspici nullo modo poterant, quia ipsum passionem que eius adnuntiabant. idcirco Moyses et idem ipsi prophetae legem quae Iudaeis data est testamentum uocant, quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est. itaque nisi Christus mortem suscepisset, aperiri testamentum id est reuelari et intellegi mysterium dei non potuisset. uerum scriptura omnis in duo testamenta diuisa est. illut quod aduentum passionem que Christi antecessit, id est lex et prophetae, uetus dicitur, ea uero quae post resurrectionem eius scripta sunt, nouum testamentum nominatur. Iudaei uetere utuntur, nos nouo: sed tamen diuersa non sunt, quia nouum ueteris adinpletio est et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte suscepta nos heredes regni aeterni facit abdicato et exheredato populo Iudaeorum, sicut Hieremias propheta testatur, cum loquitur talia: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quia ipsi non perseuerauerunt in testamento meo, et ego neclexi eos, dicit dominus. idem alio loco similiter ait: dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius. facta est hereditas mea mihi sicut leo in silua, dedit ipsa super me uocem suam, idcirco odiui eam. cum sit hereditas eius caeleste regnum, non utique ipsam hereditatem se dicit odisse, sed heredes, qui aduersus eum ingrati et inpii extiterunt. facta est inquit hereditas mea mihi sicut leo, id est praeda et deuoratio factus sum heredibus meis, qui me immolauerunt sicut pecus. dedit super me uocem suam, id est sententias aduersus me mortis crucis que dixerunt. nam quod superius ait consummaturum se domui Iuda testamentum nouum, ostendit uetus illut testamentum quod per Moysen datum est non fuisse perfectum, id autem quod per Christum dari haberet consummatum fore. domum autem Iuda et Israhel non utique Iudaeos significat, quos abdicauit, sed nos, qui ab eo conuocati ex gentibus in illorum locum adoptione successimus et appellamur filii Iudaeorum: quod declarat Sibylla, cum dicit: Ioudaiôn~g makarôn~g theion~g genos~g ouraniônôn~g. quod autem futurum esset id genus, Esaias docet, apud quem pater summus ad filium loquitur dicens: ego dominus deus uocaui te in iustitiam, et tenebo manum tuam et confirmabo te, et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex uinculis alligatos et de domo carceris sedentes in tenebris. cum igitur nos antea tamquam caeci et tamquam carcere stultitiae inclusi sederemus in tenebris ignorantes deum et ueritatem, inluminati ab eo sumus, qui nos testamento suo adoptauit et liberatos malis uinculis atque in lucem sapientiae productos in hereditatem regni caelestis adsciuit. 21. Ordinata uero discipulis suis euangelii ac nominis sui praedicatione circumfudit se repente nubes eum que in caelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat dicens: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens usque ad uetustum dierum peruenit. discipuli uero per prouincias dispersi fundamenta ecclesiae ubique posuerunt facientes et ipsi in nomine magistri domini magna et paene incredibilia miracula, quia discedens instruxerat eos uirtute ac potestate, quo posset nouae adnuntiationis ratio fundari et confirmari. sed et futura illis aperuit omnia: quae Petrus et Paulus Romae praedicauerunt et ea praedicatio in memoriam scripta permansit. in qua cum multa alia mira tum etiam hoc futurum esse dixerunt, ut post breue tempus inmitteret deus regem, qui expugnaret Iudaeos et ciuitates eorum solo adaequaret, ipsos autem fame siti que confectos obsideret. tum fore ut corporibus suorum uescerentur et consumerent inuicem, postremo ut capti uenirent in manus hostium et in conspectu suo uexari acerbissime coniuges suas cernerent, uiolari ac prostitui uirgines, diripi pueros, allidi paruulos, omnia denique igni ferro que uastari, captiuos in perpetuum terris suis exterminari, eo quod exultauerint super amantissimum et probatissimum dei filium. itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Iudaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit fecit que omnia quae illi futura praedixerant. 22. Confirmata sunt ut opinor quae falsa et incredibilia putantur ab iis quos uera caelestium litterarum doctrina non inbuit. sed tamen ut refellantur a nobis etiam illi qui nimium non sine malo suo sapiunt rebus que diuinis fidem detrahunt, argumentis quoque illorum coarguamus errorem, ut tandem aliquando peruideant ita fieri oportuisse, sicut nos ostendimus factum. et quamquam aput bonos iudices satis habeant firmitatis uel testimonia sine argumentis uel argumenta sine testimoniis, nos tamen non contenti alterutro sumus, cum subpetat nobis utrumque, ne cui peruerse ingenioso aut non intellegendi aut contra disserendi locum relinquamus. negant fieri potuisse ut naturae inmortali quicquam decederet, negant denique deo dignum ut homo fieri uellet se que infirmitate carnis oneraret, ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subiceret - quasi non facile illi esset ut citra corporis inbecillitatem se hominibus ostenderet eos que iustitiam doceret, siquidem id uolebat, maiore auctoritate ut professi dei -: tunc enim cunctos fuisse praeceptis caelestibus parituros, si ad ea uirtus ac potestas dei praecipientis accederet. 'cur igitur' aiunt 'ad docendos homines non ut deus uenit? cur se tam humilem inbecillum que constituit, ut ab hominibus et contemni et poena adfici posset? cur uim ab inbecillis et mortalibus passus est? cur non manus hominum aut uirtute reppulit aut diuinitate uitauit? cur non maiestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit, sed ut inualidus in iudicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus ?' refutabo haec diligenter nec quemquam patiar errare. illa enim magna et mirabili ratione sunt facta: quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet deum ab hominibus esse cruciatum, uerum etiam facile peruidebit ne deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent. 23. Quicumque praecepta dat hominibus ad uitam mores que fingit aliorum, quaero debeat ne ipse facere quae praecipit an non debeat. si non fecerit, soluta praecepta sunt. si enim bona sunt quae praecipiuntur, si uitam hominum in optimo statu collocant, non se debet ipse praeceptor a numero coetu que hominum segregare inter quos agit, et ipsi eodem modo uiuendum est quo docet esse uiuendum, ne si aliter uixerit, ipse praeceptis suis fidem detrahat leuiorem que doctrinam suam faciat, si re ipsa resoluat quod uerbis nitatur adstringere. unus quisque enim cum audit praecipientem, non uult inponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi ius libertatis adimatur. respondet itaque doctori hoc modo: 'non possum facere quae iubes, quoniam sunt inpossibilia. uetas me irasci, uetas cupere, uetas libidine commoueri, uetas dolorem, uetas mortem timere, sed hoc adeo contra naturam est, ut his adfectibus animalia uniuersa subiecta sint: uel si adeo putas repugnari posse naturae, tu ipse qui praecipis fac, ut sciam fieri posse. cum autem ipse non facias, quae insolentia est ut homini libero inponere uelis leges quibus ipse non pareas? prius disce qui doces et antequam mores aliorum corrigas, tuos corrige'. quis neget iustam esse hanc responsionem? quin etiam in contemtum ueniet huiusmodi doctor et deludetur uicissim, quia uidebitur et ipse deludere. quid ergo faciet ille praeceptor, si haec ei fuerint obposita? quomodo adimet excusationem contumacibus, nisi ut praesentibus factis doceat possibilia se docere? inde euenit ut philosophorum praeceptis nullus obtemperet. homines enim malunt exempla quam uerba, quia loqui facile est, praestare difficile: utinam que tam multi bene facerent quam multi locuntur bene! sed qui praecipiunt nec faciunt, abest ab iis fides: et si homines fuerint, contemnentur ut leues, si deus, opponetur ei excusatio fragilitatis humanae. superest ut factis uerba firmentur: quod philosophi facere nequeunt. itaque cum ipsi praeceptores uincantur adfectibus quos uinci praedicant oportere, neminem possunt ad uirtutem quam falso praedicant erudire ob eam que causam putant neminem adhuc perfectum extitisse sapientem, id est in quo summae doctrinae ac scientiae summa uirtus et perfecta iustitia consenserit; quod quidem uerum fuit. nemo enim post mundum conditum talis extitit nisi Christus, qui et uerbo sapientiam tradidit et doctrinam praesenti uirtute firmauit. 24. Age nunc consideremus an doctor e caelo missus possit non esse perfectus. nondum de hoc loquor quem uenisse a deo negant. fingamus aliquem de caelo esse mittendum, qui uitam hominum rudimentis uirtutis instituat et ad iustitiam formet. nemini dubium potest esse quin is doctor qui caelitus mittitur tam scientia sit rerum omnium quam uirtute perfectus, ne nihil inter caelestem terrenum que differat. nam in homine interna et propria doctrina esse nullo pacto potest: nec enim mens terrenis uisceribus inclusa et tabe corporis inpedita aut conprehendere per se potest aut capere ueritatem, nisi aliunde doceatur. et si maxime possit, summam tamen uirtutem capere nequeat et omnibus uitiis resistere, quorum materia in uisceribus continetur. eo fit ut terrenus doctor perfectus esse non possit. at uero caelestis, cui scientiam diuinitas, uirtutem inmortalitas tribuit, in docendo quoque sicut in ceteris perfectus et consummatus sit necesse est. at id omnino fieri non potest, nisi mortale sibi corpus adsumat. cur autem fieri non possit, ratio clara est. nam si ueniat ad homines ut deus, ut omittam quod mortales oculi claritatem maiestatis eius conspicere ac sustinere non possunt, ipse certe deus uirtutem docere non poterit, quia expers corporis non faciet quae docebit ac per hoc doctrina eius perfecta non erit. alioquin si summa uirtus est dolorem patienter pro iustitia officio que perferre, si uirtus est mortem ipsam et intentatam non metuere et inlatam fortiter sustinere, debet ergo doctor ille perfectus et docere ista praecipiendo et confirmare faciendo, quia qui dat praecepta uiuendi amputare debet omnium excusationum uias, ut inponat hominibus parendi necessitatem non ui aliqua sed pudore, et tamen libertatem relinquat, ut et praemium sit constitutum parentibus, quia poterant non parere si uellent, et non parentibus poena, quia poterant parere si uellent. quomodo igitur poterit amputari excusatio, nisi ut qui docet, faciat quae docet et sit quasi praeuius et manum porrigat secuturo? quemadmodum autem potest facere quae docet, si non sit similis ei quem docet? nam si nulli subiectus sit passioni, potest ei docenti homo sic respondere: 'uolo equidem non peccare, sed uincor: indutus sum enim carne fragili et inbecilla, haec est quae concupiscit, quae irascitur, quae dolere, quae mori timet. itaque ducor inuitus et pecco, non quia uolo, sed quia cogor. sentio me et ipse peccare, sed necessitas fragilitatis inpellit, cui repugnare non possum'. quid ad haec respondebit praeceptor ille iustitiae? quomodo confutabit ac redarguet hominem qui delictis suis excusationem carnis obtendet, nisi et ipse carne fuerit indutus, ut ostendat etiam carnem posse capere uirtutem? contumacia enim redargui non potest nisi exemplo. nam si habere non possunt quae doceas firmitatem, nisi ea prior feceris, quia natura hominum procliuis in uitia uideri uult non modo cum uenia, sed etiam cum ratione peccare, oportet magistrum doctorem que uirtutis homini simillimum fieri, ut uincendo peccatum doceat hominem uinci ab eo posse peccatum. sin uero sit inmortalis, exemplum proponere homini nullo modo potest. exsistet enim constans aliquis ac dicet: 'tu quidem non peccas, quia liber es ab hoc corpore, non concupiscis, quia immortali nihil est necessarium: mihi uero multis rebus opus est ut tuear hanc uitam. mortem non times, quia ualere in te non potest, dolorem contemnis, quia nullam uim pati potes: at ego mortalis utrumque timeo, quia cruciatus mihi grauissimos inferunt, quos tolerare carnis infirmitas non potest'. doctor itaque uirtutis etiam hanc excusationem debuit hominibus auferre, ne quis quod peccat necessitati potius adscribat quam culpae suae. ergo ut perfectus esse possit, nihil ei debet opponi ab eo qui docendus est, ut si forte dixerit 'inpossibilia praecipis', respondeat 'ecce ipse facio'. 'at ego carne indutus sum, cuius est peccare proprium'. 'et ego eandem carnem gero et tamen peccatum in me non dominatur'. mihi opes contemnere difficile est, quia uiui aliter non potest in hoc corpore'. 'ecce et mihi corpus est et tamen pugno contra omnem cupiditatem'. 'non possum pro iustitia nec dolorem ferre nec mortem, quia fragilis sum'. 'ecce et in me dolor ac mors habet potestatem et ea ipsa quae times uinco, ut uictorem te faciam doloris ac mortis. prior uado per ea quae sustineri non posse praetendis: si praecipientem sequi non potes, sequere antecedentem'. sublata omnis hoc modo excusatio est et fateri hominem necesse est sua culpa iniustum esse qui doctorem uirtutis et eundem ducem non sequatur. uides ergo quanto perfectior sit mortalis doctor, quia dux esse mortali potest, quam inmortalis, quia patientiam docere non potest qui subiectus passionibus non est. nec hoc tamen eo pertinet ut hominem deo praeferam, sed ut ostendam neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem deus, ut auctoritate caelesti necessitatem parendi hominibus inponat, neque deum, nisi mortali corpore induatur, ut praecepta sua factis adinplendo ceteros parendi necessitate constringat. liquido igitur apparet eum qui uitae dux et iustitiae sit magister corporalem esse oportere nec aliter fieri posse ut sit illius plena et perfecta doctrina habeat que radicem ac fundamentum stabilis que aput homines ac fixa permaneat, ipsum autem subire carnis et corporis inbecillitatem uirtutem que in se recipere cuius doctor est, ut eam simul et uerbis doceat et factis; item, subiectum esse morti et passionibus cunctis, quoniam et in passione toleranda et in morte subeunda uirtutis officia uersantur. quae omnia ut dixi consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri. 25. Discant igitur homines et intellegant quare deus summus cum legatum ac nuntium suum mitteret ad erudiendam praeceptis iustitiae mortalitatem, uoluerit eum carne indui et cruciatu adfici et morte multari. nam cum iustitia nulla esset in terra, doctorem misit quasi uiuam legem, ut nomen ac templum nouum conderet, ut uerum ac pium cultum per omnem terram et uerbis et exemplo seminaret. sed tamen ut certum esset a deo missum, non ita illum nasci oportuit, sicut homo nascitur ex mortali utroque concretus, sed ut appareret etiam in homine illum esse caelestem, creatus est sine opera genitoris. habebat enim spiritalem patrem deum et sicut pater spiritus eius deus sine matre, ita mater corporis eius uirgo sine patre. fuit igitur et deus et homo, inter deum atque hominem medius constitutus, unde illum Graeci mesitên~g uocant, ut hominem perducere ad deum posset id est ad inmortalitatem: quia si deus tantum fuisset, ut supra dictum est, exempla uirtutis homini praebere non posset, si homo tantum, non posset homines ad iustitiam cogere, nisi auctoritas ac uirtus homine maior accederet. etenim cum constet homo ex carne ac spiritu et oporteat spiritum iustitiae operibus emereri ut fiat aeternus, caro quoniam terrena est ideo que mortalis, copulatum sibi spiritum trahit se cum et ab inmortalitate inducit ad mortem. ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad inmortalitatem nullo pacto poterat, quoniam caro inpedit spiritum quominus deum sequatur. est enim fragilis et subiecta peccato, peccatum autem pabulum mortis est. itaque idcirco mediator aduenit id est deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet hominem morti cuius est dominatio in carnem. ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac uoluntatis. una enim nobis et magna et praecipua cum carne luctatio est, cuius infinitae cupiditates premunt animam nec dominium retinere patiuntur, sed eam uoluptatibus et inlecebris suauibus mancipatam morte adficiunt sempiterna. quibus ut repugnare possemus, deus nobis uiam superandae carnis et aperuit et ostendit. quae uirtus perfecta et omnibus numeris absoluta coronam uincentibus et mercedem inmortalitatis inpertit. 26. Dixi de humilitate et fragilitate et passione, cur haec deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est et uis enarranda. quid summus pater a principio disposuerit et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum diuinatio prophetarum, quae in Christum uera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet. quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam sicut etiam diuina illa opera quae fecit: quorum uis et potentia ualebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum. aperuit caecorum lumina. caelestis uirtus, lucem non uidentibus reddidisse: sed hoc facto significabat fore ut conuersus ad gentes quae deum nesciebant insipientium pectora inluminaret luce sapientiae et ad ueritatem contemplandam oculos cordis aperiret. uere enim caeci sunt qui caelestia non uidentes et tenebris ignorantiae circumfusi terrena et fragilia uenerantur. patefecit aures surdorum. non utique hactenus uis illa caelestis operata est: sed declarabat breui fore ut qui erant ueritatis expertes, et audirent et intellegerent diuinas dei uoces. uere enim surdos dixeris qui caelestia et uera et facienda non audiunt. mutorum linguas in eloquium soluit. admirabilis, etiam cum [hoc tantum] fieret, potentia: sed inerat huic uirtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum ut rerum caelestium nuper ignari percepta sapientiae disciplina de deo et ueritate dissererent. nam qui rationem diuinitatis ignorat, is uere elinguis et mutus est, licet sit omnium disertissimus. lingua enim cum uerum loqui coeperit id est uirtutem maiestatem que dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur, quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est: et ideo infans sit necesse est qui diuina proloqui non potest. pedes quoque claudorum ad officium gradiendi reformauit. laudabilis diuini operis fortitudo: sed figura id continebat, quod cohibitis erroribus uitae saecularis ac deuiae iter ueritatis aperiretur, per quod graderentur homines ad dei gratiam consequendam. is enim uere claudus existimandus est qui caligine ac tenebris insipientiae inplicatus et quo tendat ignarus offensibilibus et caducis gressibus per uiam mortis incedit. item labes et maculas inquinatorum corporum repurgauit. non exigua immortalis potentiae opera: uerum id portendebat haec uis, quod peccatorum labibus ac uitiorum maculis inquinatos doctrina eius purificatura esset eruditione iustitiae. leprosi enim uere atque elephantiaci debent haberi quos uel infinitae cupiditates ad scelera uel insatiabiles uoluptates ad flagitia conpellunt et dedecorum maculis inustos labe adficiunt sempiterna. iacentia mortuorum corpora erexit eos que nominibus suis inclamatos a morte reuocauit. quid congruentius deo? quid miraculo dignius omnium saeculorum quam decursam uitam resignasse, conpletis hominum temporibus adiecisse, arcana mortis reuelasse? sed haec inenarrabilis potestas imago uirtutis maioris fuit, quae demonstrabat tantam uim habituram esse doctrinam suam, ut gentes in orbe toto, quae alienae a deo subiectae morti fuerunt, cognitione ueri luminis animatae ad inmortalitatis praemia peruenirent. eos enim recte mortuos aestimaueris, qui datorem uitae deum nescientes atque animas suas a caelo in terram deprimentes in laqueos aeternae mortis incurrunt. quae igitur tum faciebat in praesens, imagines erant futurorum, quae in laesis adfectis que corporibus exhibebat, ea spiritalium figuram gerebant, ut et in praesenti uirtutis non terrenae opera monstraret et in futurum potestatem caelestis suae maiestatis ostenderet. ergo sicut opera eius significantiam quoque maioris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex nec superuacua nec fortuita praecessit. sed ut illa quae fecit magnam uirtutem ac potestatem doctrinae eius significabant, sic ea quae passus est odio futuram esse sapientiam nuntiabant. aceti enim potus ac fellis cibus acerbitates et amaritudines in hac uita sectatoribus ueritatis pollicebatur. et quamquam passio ipsa per se acerba et amara specimen nobis futurorum tormentorum dabat, quae morantibus in hoc saeculo uirtus ipsa proponit, tamen illiusmodi potus et cibus in os doctoris nostri ueniens pressurarum nobis et laborum et miseriarum praebebat exemplum. quae omnia tolerare ac perpeti necesse est eos qui ueritatem secuntur, quoniam ueritas acerba est et inuisa omnibus qui uirtutis expertes uitam suam mortiferis uoluptatibus dedunt. nam corona spinea capiti eius inposita id declarabat, fore ut diuinam sibi plebem de nocentibus congregaret. corona enim dicitur circumstans in orbem populus. nos autem, qui ante cognitionem dei fuimus iniusti, spinae id est mali ac nocentes eramus, ignorantes quid esset bonum, et a iustitiae notione atque operibus alieni omnia scelere ac libidine polluebamus. electi ergo ex dumis et sentibus sanctum dei caput cingimus, quia conuocati ab ipso et circumfusi undique ad eum magistro ac doctori deo adsistimus regem que illum mundi et omnium uiuentium dominum coronamus. quod uero ad crucem spectat, magna in ea uis ac ratio est: quam nunc conabor ostendere. deus namque, sicut superius exposui, cum statuisset hominem liberare, magistrum uirtutis legauit in terram, qui et praeceptis salutaribus formaret homines ad innocentiam et operibus factis que praesentibus iustitiae uiam panderet, qua gradiens homo et doctorem suum sequens ad uitam aeternam perueniret. is igitur corporatus est et ueste carnis indutus, ut homini, ad quem docendum uenerat, uirtutis exempla et incitamenta praeberet. sed cum in omnibus uitae officiis iustitiae specimen praebuisset, ut doloris quoque patientiam mortis que contemptum, quibus perfecta et consummata fit uirtus, traderet homini, uenit in manus inpiae nationis, cum et uitare potuisset scientia futuri quam gerebat et repellere eadem uirtute qua mirabilia faciebat. sustinuit ergo cruciatus et uerbera et spinas. postremo etiam mortem suscipere non recusauit, ut homo illo duce subactam et catenatam mortem cum suis terroribus triumpharet. cur autem summus pater id potissimum genus mortis elegerit quo adfici eum sineret, haec ratio est. dicat enim fortasse aliquis: 'cur si deus fuit et mori uoluit, non saltem honesto aliquo mortis genere adfectus est? cur potissimum cruce? cur infami genere supplicii, quod etiam homine libero quamuis nocente uideatur indignum?' primum, quod is qui humilis aduenerat, ut humilibus et infimis opem ferret et omnibus spem salutis ostenderet, eo genere adficiendus fuit quo humiles et infimi solent, ne quis esset omnino qui eum non posset imitari. deinde, ut integrum corpus eius conseruaretur, quem die tertio resurgere ab inferis oportebat. nec hoc enim cuiquam ignorandum est, quod ipse ante de sua passione praedicans etiam id notum fecerit habere se potestatem cum uellet deponendi spiritum et resumendi. subfixus itaque quia spiritum deposuerat, necessarium carnifices non putauerunt ossa eius suffringere, sicut mos eorum ferebat, sed tantummodo latus eius perforauerunt. sic integrum corpus patibulo detractum est et sepulchro diligenter inclusum. quae omnia idcirco facta sunt, ne laesum ac deminutum corpus ad resurgendum inhabile redderetur. illa quoque praecipua fuit causa cur deus crucem maluerit, quod illa exaltari eum fuit necesse omnibus que gentibus passionem dei notescere. nam quoniam is qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus et ceteris altior, crux potius electa est, quae significaret illum tam conspicuum tam que sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum pariter et colendum cunctae nationes ex omni orbe concurrerent. denique nulla gens tam inhumana est, nulla regio tam remota, cui aut passio eius aut sublimitas maiestatis ignota sit. extendit ergo in passione manus suas orbem que dimensus est, ut iam tunc ostenderet ab ortu solis usque ad occasum magnum populum ex omnibus linguis et tribubus congregatum sub alas suas esse uenturum signum que illut maximum atque sublime frontibus suis suscepturum. cuius rei figuram Iudaei etiamnunc exhibent, cum limina sua de cruore agni notant. deus enim percussurus Aegyptios, ut ab ea plaga inmunes faceret Hebraeos, praeceperat his ut agnum candidum sine macula immolarent ac signum liminibus suis de sanguine eius inponerent. itaque cum Aegyptiorum primogenita una nocte interissent, Hebraei soli signo sanguinis tuti fuerunt, non quia cruor pecudis tantam in se uim gerebat, ut hominibus saluti esset, sed imago fuerat rerum futurarum. agnus enim candidus sine macula Christus fuit, id est innocens et iustus et sanctus, qui ab isdem Iudaeis immolatus saluti est omnibus, qui signum sanguinis, id est crucis qua sanguinem fudit, in sua fronte conscripserint. frons enim summum limen est hominis et lignum sanguine delibutum crucis significatio est. denique immolatio pecudis ab iis ipsis qui faciunt pascha nominatur apo~g tou~g paschein~g, quia passionis figura est, quam deus praescius futurorum tradidit per Moysen populo suo celebrandam. sed tum figura ualuit in praesenti ad depellendum periculum, ut appareret quantum ueritas ipsa ualitura sit ad plebem dei protegendam in extrema totius orbis necessitate. quomodo autem uel in qua plaga tuti omnes sint futuri qui signum hoc ueri et diuini sanguinis in summo corporis sui notauerint, in nouissimo libro docebo. 27. Nunc satis est huius signi potentiam quantum ualeat exponere. quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet qui uiderit quatenus adiurati per Christum de corporibus quae obsederint fugiant. nam sicut ipse cum inter homines ageret, uniuersos daemonas uerbo fugabat hominum que mentes emotas et malis incursibus furiatas in sensus pristinos reponebat, ita nunc sectatores eius eosdem spiritus inquinatos de hominibus et nomine magistri sui et signo passionis excludunt. cuius rei non difficilis est probatio. nam cum diis suis immolant, si adsistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant nec responsa potest consultus reddere uates. et haec saepe causa praecipua iustitiam persequendi malis regibus fuit. cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis adsisterent, inposito frontibus signo deos illorum fugauerunt, ne possent in uisceribus hostiarum futura depingere. quod cum intellegerent haruspices, instigantibus isdem daemonibus quibus prosecant conquerentes profanos homines sacris interesse egerunt principes suos in furorem, ut expugnarent dei templum se que uero sacrilegio contaminarent, quod grauissimis persequentium poenis expiaretur. nec tamen ex hoc ipso caeci homines intellegere possunt aut hanc esse ueram religionem cui ad uincendum tanta uis inest aut illam falsam quae subsistere aut congredi non potest. sed aiunt hoc deos non metu, uerum odio facere: quasi quisquam possit odisse nisi eum qui aut noceat aut possit nocere. immo uero congruens maiestati fuit ut eos quos oderant, praesentibus poenis adficerent potius quam fugerent. sed quoniam neque accedere ad eos possunt in quibus caelestem notam uiderint nec iis nocere quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus, lacessunt eos per homines et manibus persecuntur alienis. quos profecto si esse confitentur, uicimus. necesse est enim ueram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum nouit et astutiam intellegit et uim retundit et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit. si negant, testimoniis poetarum ac philosophorum refellentur. quodsi esse et malos esse infitias non eunt, quid superest nisi ut alios esse dicant deos, alios daemonas? exponant igitur nobis differentiam generis utriusque, ut sciamus quid colendum, quid exsecrandum sit, habeant ne inter se aliquod consortium an uero inimici sint. si sunt aliqua necessitudine copulati, quatenus eos discernemus aut quomodo utriusque generis honorem cultum que [non] miscebimus? si autem sunt inimici, cur aut daemones deos non timent aut dii daemonas fugare non possunt? ecce aliquis instinctu daemonis percitus dementit effertur insanit: ducamus hunc in Iouis Optimi Maximi templum uel, quia sanare homines Iuppiter nescit, in Aesculapi uel Apollinis fanum. iubeat utriuslibet sacerdos dei sui nomine ut nocens ille spiritus excedat ex homine: nullo id pacto fieri potest. quae igitur uis deorum est, si subiectos sibi daemonas non habent? at uero idem daemones adiurati per nomen dei ueri protinus fugiunt. quae ratio est ut Christum timeant, Iouem non timeant, nisi quod idem sunt daemones quos uulgus deos esse opinatur? denique si constituantur in medio et is quem constat incursum daemonis perpeti et Delphici Apollinis uates, eodem modo dei nomen horrebunt et tam celeriter excedet de uate suo Apollo quam ex homine spiritus ille daemonicus et adiurato fugato que deo suo uates in perpetuum conticescet. ergo idem sunt daemones quos fatentur execrandos esse, idem dii, quibus supplicant. si nobis credendum esse non putant, credant Homero, qui summum illum Iouem daemonibus adgregauit, sed et aliis poetis ac philosophis, qui eosdem modo daemonas, modo deos nuncupant, quorum alterum uerum, alterum falsum est. illi enim nequissimi spiritus ubi adiurantur, ibi se daemonas confitentur, ubi coluntur, ibi se deos mentiuntur, ut errores hominibus immittant et auocent a ueri dei notione, per quam solam potest mors aeterna uitari. idem sunt qui deiciendi hominis causa uarios sibi cultus per diuersa regionum condiderunt, mentitis tamen adsumptis que nominibus ut fallerent. nam quia diuinitatem per se ipsos adfectare non poterant, adsciuerunt sibi nomina potentium regum, sub quorum titulis honores sibi deorum uindicarent. qui error discuti potest et in lucem ueritas protrahi. nam si quis studet altius inquirere, congreget eos quibus peritia est ciere ab inferis animas. euocent Iouem Neptunum Volcanum Mercurium Apollinem patrem que omnium Saturnum: respondebunt ab inferis omnes et interrogati loquentur et de se ac deo fatebuntur. post haec euocent Christum: non aderit, non adparebit, quia non amplius quam biduo aput inferos fuit. quid hac probatione certius proferri potest? ego uero non dubito quin ad ueritatem Trismegistus hac aliqua ratione peruenerit, qui de deo patre omnia, de filio locutus est multa quae diuinis continentur arcanis. 28. Quae cum ita se habeant ut ostendimus, apparet nullam aliam spem uitae homini esse propositam, nisi abiectis uanitatibus et errore miserabili deum cognoscat et deo seruiat, nisi huic temporali renuntiet uitae ac se rudimentis iustitiae ad cultum uerae religionis instituat. hac enim condicione gignimur, ut generanti nos deo iusta et debita obsequia praebeamus, hunc solum nouerimus, hunc sequamur. hoc uinculo pietatis obstricti deo et religati sumus: unde ipsa religio nomen accepit, non ut Cicero interpretatus est a relegendo, qui libro de natura deorum secundo ita dixit: non enim philosophi solum, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt. nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent et tamquam relegerent, ii sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex eligendo elegantes, ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes. his enim uerbis omnibus inest uis legendi eadem quae in religioso. ita factum est in superstitioso et religioso alterum uitii nomen, alterum laudis. haec interpretatio quam inepta sit, ex re ipsa licet noscere. nam si in isdem diis colendis et superstitio et religio uersatur, exigua uel potius nulla distantia est. quid enim mihi adferet causae cur precari pro salute filiorum semel religiosi et idem decies facere superstitiosi esse hominis arbitretur? si enim semel facere optimum est, quanto magis saepius? si hora prima, ergo et toto die, si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plures, quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt. non enim nobis odiosi uidentur ii famuli qui adsidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis cari. cur igitur sit in culpa et nomen reprehensibile suscipiat qui aut filios suos magis diligit aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus? quod argumentum etiam ex contrario ualet. si enim totos dies precari et immolare criminis est, ergo et semel; si superstites filios subinde optare uitiosum est, superstitiosus igitur et ille qui etiam raro id optauerit. aut cur uitii nomen sit ex eo tractum quo nihil honestius, nihil iustius optari potest? nam quod ait religiosos a relegendo appellatos qui retractent ea diligenter quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi qui hoc saepe in die faciant religiosorum nomen amittant, cum multo utique diligentius ex adsiduitate ipsa relegant ea quibus dii coluntur? quid ergo est? nimirum religio ueri cultus est, superstitio falsi. et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas aut quid precere. sed quia deorum cultores religiosos se putant, cum sint superstitiosi, nec religionem possunt a superstitione discernere nec significantiam nominum exprimere. diximus nomen religionis a uinculo pietatis esse deductum, quod hominem sibi deus religauerit et pietate constrinxerit, quia seruire nos ei ut domino et obsequi ut patri necesse est. eo melius ergo id nomen Lucretius interpretatus est, qui ait religionum se nodos soluere. superstitiosi autem uocantur non qui filios superstites optant - omnes enim optamus -, sed aut ii qui superstitem memoriam defunctorum colunt aut qui parentibus suis superstites colebant imagines eorum domi tamquam deos penates. nam qui nouos sibi ritus adsumebant, ut deorum uice mortuos honorarent quos ex hominibus in caelum receptos putabant, hos superstitiosos uocabant, eos uero qui publicos et antiquos deos colerent, religiosos nominabant. unde Vergilius: uana superstitio ueterum que ignara deorum. sed cum ueteres quoque deos inueniamus eodem modo consecratos esse post obitum, superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt, nos autem religiosi qui uni et uero deo supplicamus. 29. Fortasse quaerat aliquis quomodo, cum deum nos unum colere dicamus, duos tamen esse adseueremus, deum patrem et deum filium. quae adseueratio plerosque in maximum inpingit errorem. quibus cum probabilia uideantur esse quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum et mortalem deum fateamur. de mortalitate iam diximus: nunc de unitate doceamus. cum dicimus deum patrem et deum filium, non diuersum dicimus nec utrumque secernimus, quia nec pater a filio potest nec filius a patre secerni, siquidem nec pater sine filio nuncupari nec filius potest sine patre generari. cum igitur et pater filium faciat et filius patrem, una utrique mens, unus spiritus, una substantia est: sed ille quasi exuberans fons est, hic tamquam defluens ex eo riuus, ille tamquam sol, hic quasi radius ex sole porrectus. qui quoniam summo patri et fidelis et carus est, non separatur, sicut nec riuus a fonte nec radius a sole, quia et aqua fontis in riuo est et solis lumen in radio; aeque nec uox ab ore seiungi nec uirtus aut manus a corpore diuelli potest. cum igitur a prophetis idem manus dei et uirtus et sermo dicatur, utique nulla discretio est, quia et lingua, sermonis ministra, et manus, in qua est uirtus, indiuiduae sunt corporis portiones. propiore uti exemplo libet. cum quis habet filium quem unice diligat, qui tamen sit in domo et in manu patris, licet ei nomen domini potestatem que concedat, ciuili tamen iure et domus una et unus dominus nominatur. sic hic mundus una dei domus est et filius ac pater, qui unanimes incolunt mundum, deus unus, quia et unus est tamquam duo et duo tamquam unus. neque id mirum, cum et filius sit in patre, quia pater diligit filium, et pater in filio, quia uoluntati patris fideliter paret, nec umquam faciat aut fecerit nisi quod pater aut uoluit aut iussit. denique unum deum esse tam patrem quam filium Esaias in illo exemplo quod superius posuimus ostendit, cum diceret: adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te. sed et alio loco similiter ait: sic dicit deus rex Israhel et qui eruit eum deus aeternus: ego primus et ego nouissimus et praeter me non est deus. cum duas personas proposuisset, dei regis, id est Christi, et dei patris, qui eum post passionem ab inferis excitauit, sicut ostendisse diximus Osee prophetam qui ait: et de manu inferorum eruam eum, tamen ad utramque personam referens intulit: et praeter me non est deus, cum posset dicere 'praeter nos': sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri. unus est enim, solus, liber, deus summus, carens origine, quia ipse est origo rerum et in eo simul et filius et omnia continentur. quapropter cum mens et uoluntas alterius in altero sit uel potius una in utroque, merito unus deus uterque appellatur, quia quidquid est in patre, ad filium transfluit et quidquid est in filio, a patre descendit. non potest igitur summus ille ac singularis deus nisi per filium coli. qui solum patrem se colere putat, sicut filium non colit ita ne patrem quidem. qui autem filium suscipit et nomen eius gerit, is uero cum filio simul et patrem colit, quoniam legatus et nuntius et sacerdos summi patris est filius. hic templi maximi ianua est, hic lucis uia, hic dux salutis, hic ostium uitae. 30. Sed quoniam multae haereses extiterunt et instinctibus daemonum populus dei scissus est, determinanda est nobis ueritas breuiter et in suo proprio domicilio conlocanda, ut si quis aquam uitae cupiet haurire, non ad detritos lacus deferatur qui non habent uenam, sed uberrimum dei nouerit fontem quo inrigatus perenni luce potiatur. ante omnia scire nos conuenit et ipsum et legatos eius praedixisse quod plurimae sectae haberent exsistere quae concordiam sancti corporis rumperent, ac monuisse ut summa prudentia caueremus, ne quando in laqueos et fraudes illius aduersarii nostri cum quo nos luctari deus uoluit incideremus; tum dedisse certa mandata, quae in perpetuum custodire debemus: quorum plerique immemores deserto itinere caelesti uias sibi deuias per anfractus et praecipitia condiderunt, per quas partem plebis incautam et simplicem ad tenebras mortem que deducerent. quod quatenus acciderit exponam. fuerunt quidam nostrorum uel minus stabilita fide uel minus docti uel minus cauti, qui discidium facerent unitatis et ecclesiam dissiparent. sed ii quorum fides fuit lubrica, cum deum nosse se et colere simularent, augendis opibus et honori studentes adfectabant maximum sacerdotium. et a potioribus uicti secedere cum suffragatoribus suis maluerunt quam eos ferre praepositos quibus concupierant ipsi ante praeponi. quidam uero non satis caelestibus litteris eruditi cum ueritatis accusatoribus respondere non possent, obicientibus uel inpossibile uel incongruens esse ut deus in uterum se mulieris includeret nec caelestem illam maiestatem ad tantam infirmitatem potuisse deduci, ut hominibus contemtui derisui contumeliae ludibrio esset, postremo etiam cruciamenta perferret atque exsecrabili patibulo figeretur, quae omnia cum neque ingenio neque doctrina defendere ac refutare possent - nec enim uim rationem que penitus peruidebant -, deprauati sunt ab itinere recto et caelestes litteras corruperunt, ut nouam sibi doctrinam sine ulla radice ac stabilitate conponerent. nonnulli autem falsorum prophetarum uaticinio inlecti, de quibus et ueri prophetae et ipse praedixerat, exciderunt a doctrina dei et traditionem ueram reliquerunt. sed illi omnes daemonicis fraudibus inretiti, quas prospicere et cauere debuerant, diuinum nomen et cultum per inprudentiam perdiderunt. cum enim Phryges aut Nouatiani aut Valentiniani. aut Marcionitae aut Anthropiani seu quilibet alii nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso humana et externa uocabula induerunt. sola igitur catholica ecclesia est quae uerum cultum retinet. hic est fons ueritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum dei: quo si quis non intrauerit uel a quo si quis exierit, a spe uitae ac salutis alienus est. neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri. agitur enim de uita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit. sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos et suam esse catholicam ecclesiam putant, sciendum est illam esse ueram in qua est confessio et paenitentia, quae peccata et uulnera quibus subiecta est inbecillitas carnis salubriter curat. haec interim paucis admonendi gratia rettuli, ne quis errorem fugere cupiens maiore inplicetur errore, dum penetrale ueritatis ignorat: postea plenius et uberius contra omnes mendaciorum sectas proprio separato que opere pugnabimus. Sequitur ut quoniam satis de religione uera et sapientia locuti sumus, in proximo libro de iustitia disseramus. LIBER V DE IVSTITIA 1. Non est aput me dubium quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et huius inmensi rector adseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis, ut sunt nimia superstitione inpatientes, insectetur etiam maledictis et uix lecto fortasse principio adfligat proiciat exsecretur se que inexpiabili scelere contaminari atque adstringi putet, si haec aut legat patienter aut audiat. ab hoc tamen si fieri potest humanitatis iure postulamus, ut non prius damnet quam uniuersa cognouerit. nam si sacrilegis et proditoribus et ueneficis potestas defendendi sui datur nec praedamnari quemquam incognita causa licet, non iniuste petere uidemur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum. sed noui hominum pertinaciam: numquam inpetrabimus. timent enim ne a nobis reuicti manus dare aliquando clamante ipsa ueritate cogantur. obstrepunt igitur et intercedunt, ne audiant, et oculos suos opprimunt, ne lumen uideant quod offerimus: quo plane ipsi diffidentiam suae perditae rationis ostendunt, cum neque cognoscere neque congredi audeant, quia sciunt se facile superari. et idcirco disceptatione sublata pellitur e medio sapientia, ui geritur res, ut ait Ennius. et quia student damnare tamquam nocentes quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt: quasi uero maior iniquitas sit probatam innocentiam damnasse quam inauditam. sed ut dixi uerentur, ne si audierint, damnare non possint, et ideo cultores dei summi hoc est iustos homines torquent interficiunt exterminant. nec causas odiorum reddere ipsi possunt qui tam uehementer oderunt: quia ipsi errant, irascuntur iis qui ueram uiam secuntur, et cum corrigere se possint, errores suos insuper crudelibus factis coaceruant, innocentium cruore maculantur et dicatas deo mentes euisceratis corporibus extorquent. cum talibus nunc congredi et disputare contendimus, hos ad ueritatem ab inepta persuasione traducere, qui sanguinem facilius hauserint quam uerba iustorum. quid igitur? operam ne perdemus? minime. nam si lucrari hos a morte, ad quam concitatissime tendunt, non potuerimus, si ab illo itinere deuio ad uitam lucem que reuocare, quoniam ipsi saluti suae repugnant, nostros tamen confirmabimus, quorum non est stabilis ac solidis radicibus fundata et fixa sententia. nutant enim plurimi ac maxime qui litterarum aliquid attigerunt. nam et in hoc philosophi et oratores et poetae perniciosi sunt, quod incautos animos facile inretire possunt suauitate sermonis et carminum dulci modulatione currentium. ob eam que causam uolui sapientiam cum religione coniungere, ne quid studiosis inanis illa doctrina possit officere, ut iam scientia litterarum non modo nihil noceat religioni atque iustitiae, sed etiam prosit quam plurimum, si is qui eas didicerit, sit in uirtutibus instructior, in ueritate sapientior. praeterea etiamsi nulli alii, nobis certe proderit: delectabit se conscientia, gaudebit que mens in ueritatis se luce uersari, quod est animae pabulum incredibili quadam iucunditate perfusum. uerum non est desperandum, fortasse non canimus surdis. nec enim tam in malo statu res est, ut desint sanae mentes, quibus et ueritas placeat et monstratum sibi rectum iter et uideant et sequantur. circumlinatur modo poculum caelesti melle sapientiae, ut possint ab inprudentibus amara remedia sine offensione potari, dum inliciens prima dulcedo acerbitatem saporis asperi sub praetexto suauitatis occultat. nam haec in primis causa est cur aput sapientes et doctos et principes huius saeculi scriptura sancta fide careat, quod prophetae communi ac simplici sermone ut ad populum sunt locuti. contemnuntur itaque ab iis qui nihil audire uel legere nisi expolitum ac disertum uolunt nec quicquam haerere animis eorum potest nisi quod aures blandiore sono mulcet, illa uero quae sordida uidentur, anilia inepta uulgaria existimantur. adeo nihil uerum putant nisi quod auditu suaue est, nihil credibile nisi quod potest incutere uoluptatem: nemo rem ueritate ponderat, sed ornatu. non credunt ergo diuinis, quia fuco carent, sed ne illis quidem qui ea interpretantur, quia sunt et ipsi aut omnino rudes aut certe parum docti. nam ut plane sint eloquentes, perraro contingit: cuius rei causa in aperto est. eloquentia enim saeculo seruit, populo se iactare et in rebus malis placere gestit, siquidem ueritatem saepius expugnare conatur, ut uim suam monstret: opes expetit, honores concupiscit, summum denique gradum dignitatis exposcit. ergo haec quasi humilia despicit, arcana tamquam contraria sibi fugit, quippe quae publico gaudeat et multitudinem celebritatem que desideret: eo fit ut sapientia et ueritas idoneis praeconibus indigeat. et si qui forte litteratorum se ad eam contulerunt, defensioni eius non suffecerunt. ex iis qui mihi noti sunt Minucius Felix non ignobilis inter causidicos loci fuit. huius liber, cui Octauio titulus est, declarat quam idoneus ueritatis adsertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset. Septimius quoque Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus, sed in eloquendo parum facilis et minus comptus et multum obscurus fuit. ergo ne hic quidem satis celebritatis inuenit. unus igitur praecipuus et clarus extitit Cyprianus, quoniam et magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat et admodum multa conscripsit in suo genere miranda. erat enim ingenio facili copioso suaui et, quae sermonis maxima est uirtus, aperto, ut discernere non queas, utrumne ornatior in eloquendo an felicior in explicando an potentior in persuadendo fuerit. hic tamen placere ultra uerba sacramentum ignorantibus non potest, quoniam mystica sunt quae locutus est et ad id praeparata, ut a solis fidelibus audiantur: denique a doctis huius saeculi, quibus forte scripta eius innotuerunt, derideri solet. audiui ego quendam hominem sane disertum, qui eum inmutata una littera Coprianum uocaret, quasi quod elegans ingenium et melioribus rebus aptum ad aniles fabulas contulisset. quodsi accidit hoc ei cuius eloquentia non insuauis est, quid tandem putemus accidere eis quorum sermo ieiunus est et ingratus? qui neque uim persuadendi neque subtilitatem argumentandi neque ullam prorsus acerbitatem ad reuincendum habere potuerunt. 2. Ergo quia defuerunt aput nos idonei periti que doctores, qui uehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem ueritatis ornate copiose que defenderent, prouocauit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi ueritatem. omitto eos qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem contigisset que ut eodem tempore dei templum euerteretur, duo extiterunt ibidem qui iacenti atque abiectae ueritati nescio utrum superbius an inportunius insultarent. quorum alter antistitem se philosophiae profitebatur, uerum ita uitiosus, ut continentiae magister non minus auaritia quam libidinibus arderet, in uictu tam sumptuosus, ut in schola uirtutis adsertor, parsimoniae paupertatis que laudator, in palatio peius cenaret quam domi. tamen uitia sua capillis et pallio et, quod maximum est uelamentum, diuitiis praetegebat: quas ut augeret, ad amicitias iudicum miro ambitu penetrabat eos que sibi repente auctoritate falsi nominis obligabat, non modo ut eorum sententias uenderet, uerum etiam ut confines suos, quos sedibus agris que pellebat, a suo repetendo hac potentia retardaret. hic uero qui suas disputationes moribus destruebat uel mores suos disputationibus arguebat ipse aduersum se grauis censor et accusator acerrimus, eodem ipso tempore quo iustus populus nefarie lacerabatur tres libros euomuit contra religionem nomen que Christianum, professus ante omnia philosophi officium esse erroribus hominum subuenire atque illos ad ueram uiam reuocare id est ad cultus deorum, quorum numine ac maiestate mundus gubernetur, nec pati, homines inperitos quorundam fraudibus inlici, ne simplicitas eorum praedae ac pabulo sit hominibus astutis: itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, ut praeferret non uidentibus lumen sapientiae, non modo ut susceptis deorum cultibus resanescant, sed etiam ut pertinaci obstinatione deposita corporis cruciamenta deuitent neu saeuas membrorum lacerationes frustra perpeti uelint. ut autem appareret cuius rei gratia opus illut elaborasset, effusus est in principum laudes, quorum pietas et prouidentia, ut quidem ipse dicebat, cum in ceteris rebus tum praecipue in defendendis deorum religionibus claruisset: consultum esse tandem rebus humanis, ut cohibita inpia et anili superstitione uniuersi homines legitimis sacris uacarent ac propitios sibi deos experirentur. ubi autem religionis eius contra quam perorabat infirmare uoluit rationem, ineptus uanus ridiculus apparuit, quia grauis ille consultor utilitatis alienae non modo quid obpugnaret, sed etiam quid loqueretur nesciebat. nam si qui nostrorum adfuerunt, quamuis temporis gratia coniuerent, animo tamen derisere utpote cum uiderent hominem profitentem se inluminaturum alios, cum ipse caecus esset, reducturum alios ab errore, cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret, eruditurum alios ad ueritatem, cuius ille ne scintillam quidem unam uidisset aliquando, quippe cum sapientiae professor profligare sapientiam niteretur. omnes tamen id arguebant, quod illo potissimum tempore id operis esset adgressus quo furebat odiosa crudelitas. o philosophum adulatorem ac tempori seruientem! uerum hic pro sua inanitate contemptus est, qui et gratiam quam sperauit non adeptus est et gloria quam captauit in culpam reprehensionem que conuersa est. alius eandem materiam mordacius scripsit, qui erat tum e numero iudicum et qui auctor in primis faciendae persecutionis fuit: quo scelere non contentus etiam scriptis eos quos adflixerat insecutus est. conposuit enim libellos duos, non contra Christianos, ne inimice insectari uideretur, sed ad Christianos, ut humane ac benigne consulere putaretur: in quibus ita falsitatem scripturae sacrae arguere conatus est, tamquam sibi esset tota contraria. nam quaedam capita quae repugnare sibi uidebantur exposuit adeo multa, adeo intima enumerans, ut aliquando ex eadem disciplina fuisse uideatur. quod si fuit, quis eum Demosthenes poterit ab inpietate defendere, qui religionis cui fuerat accensus et fidei cuius nomen induerat et sacramenti quod acceperat proditor factus est? nisi forte casu in manus eius diuinae litterae inciderunt. quae igitur temeritas erat id audere dissoluere quod illi nemo interpretatus est? bene, quod aut nihil didicit aut nihil intellexit. tantum enim abest a diuinis litteris repugnantia, quantum ille afuit a fide et ueritate. praecipue tamen Paulum Petrum que lacerauit ceteros que discipulos tamquam fallaciae seminatores, quos eosdem tamen rudes et indoctos fuisse testatus est: nam quosdam eorum piscatorio artificio fecisse quaestum; quasi aegre ferret quod illam rem non Aristophanes aliquis aut Aristarchus commentatus sit. 3. Afuit ergo ab his fingendi uoluntas et astutia, quoniam rudes fuerunt. aut quis possit indoctus apta inter se et cohaerentia fingere, cum philosophorum doctissimi, Plato et Aristoteles et Epicurus et Zenon, ipsi sibi repugnantia et contraria dixerint? haec est enim mendaciorum natura, ut cohaerere non possint. illorum autem traditio quia uera est, quadrat undique ac sibi tota consentit et ideo persuadet, quia constanti ratione subfulta est. non igitur quaestus et commodi gratia religionem istam conmenti sunt, quippe qui et praeceptis et re ipsa eam uitam secuti sint, quae et uoluptatibus caret et omnia quae habentur in bonis spernit, et qui non tantum pro fide mortem subierint, sed etiam morituros esse se et scierint et praedixerint et postea uniuersos qui eorum disciplinam secuti essent acerba et nefanda passuros. ipsum autem Christum adfirmauit a Iudaeis fugatum collecta nongentorum hominum manu latrocinia fecisse. quis tantae auctoritati audeat repugnare? credamus hoc plane, nam fortasse illi hoc in somnis Apollo aliquis nuntiauit. tot semper latrones perierunt et cottidie pereunt, utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam non dicam deus, sed homo appellatus est? uerum tu forsitan ex eo credidisti, quia uos homicidam Martem consecrastis ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Ariopagitae in crucem sustulissent. idem cum facta eius mirabilia destrueret nec tamen negaret, uoluit ostendere Apollonium uel paria uel etiam maiora fecisse. mirum quod Apuleium praetermisit, cuius solent et multa et mira memorari. cur igitur, o delirum caput, nemo Apollonium pro deo colit? nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus, cum quo te in sempiternum uerus deus puniet. si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui ut describis cum Domitianus eum punire uellet, repente in iudicio non conparuit, quam ille qui et conprehensus est et cruci adfixus. at enim ex hoc ipso fortasse insolentiam Christi uoluit arguere, quod deum se constituerit, ut ille uerecundior fuisse uideatur, qui cum maiora faceret, ut hic putat, tamen id sibi non adrogauerit. omitto nunc ipsa opera conparare, quia in secundo et in superiore libro de fraude ac praestigiis artis magicae dixi. nego esse quemquam qui non optet in primis id sibi post mortem contingere quod etiam reges maximi concupiscunt. cur enim sibi homines sepulchra magnifica, cur statuas, cur imagines conparant? cur aliquibus claris factis aut etiam pro ciuibus morte suscepta student opiniones hominum promereri? cur denique ipse ingenii tui monumentum hoc detestabile stultitia tamquam caeno aedificatum constituere uoluisti, nisi quod inmortalitatem de memoria nominis speras? stultum igitur est id putare Apollonium noluisse quod optaret utique, si posset, quia nemo est qui inmortalitatem recuset, maxime cum eum dicas et adoratum esse a quibusdam sicut deum et simulacrum eius sub Herculis Alexicaci nomine constitutum ab Ephesiis etiamnunc honorari. non potuit ergo post mortem deus credi, quia et hominem et magum fuisse constabat, et ideo alieni nominis titulo adfectauit diuinitatem, quia suo nec poterat nec audebat. noster uero et potuit deus credi, quia magus non fuit, et creditus est, quia uere fuit. non inquit hoc dico, idcirco Apollonium non haberi deum, quia noluerit, sed ut appareat nos sapientiores esse, qui mirabilibus factis non statim fidem diuinitatis adiunximus, quam uos, qui ob exigua portenta deum credidistis. non est mirum si tu, qui a dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intellegis eorum quae legisti, cum Iudaei, qui a principio prophetas lectitauerant quibus que sacramentum dei fuerat adsignatum, tamen quid legerent ignorauerint. disce igitur, si quid tibi cordis est, non idcirco a nobis deum creditum, quia mirabilia fecit, sed quia uidimus in eo facta esse omnia quae nobis adnuntiata sunt uaticinio prophetarum. fecit mirabilia: magum putassemus, ut et uos nunc putatis et Iudaei tunc putauerunt, si non illa ipsa facturum prophetae omnes uno spiritu praedixissent. itaque deum credimus non magis ex factis operibus que mirandis quam ex illa ipsa cruce, quam uos sicut canes lambitis, quoniam simul et illa praedicta est. non igitur suo testimonio - cui enim de se dicenti potest credi? -, sed prophetarum testimonio, qui omnia quae fecit ac passus est multo ante cecinerunt, fidem diuinitatis accepit, quod neque Apollonio neque Apuleio neque cuiquam magorum potuit aut potest aliquando contingere. cum igitur talia ignorantiae suae deliramenta fudisset, cum ueritatem penitus excindere conisus esset, ausus est libros suos nefarios ac dei hostes philalêtheis~g adnotare. o caecum pectus, o mentem Cimmeriis ut aiunt tenebris atriorem! discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui niues atramentum fuerunt. atquin eadem caecitas est et uero falsitatis et mendacio ueritatis nomen inponere. uidelicet homo subdolus uoluit lupum sub ouis pelle celare, ut fallaci titulo posset inretire lectorem. uerum esto, inscitia hoc, non malitia feceris: quam tandem nobis adtulisti ueritatem, nisi quod adsertor deorum eos ipsos ad ultimum prodidisti? prosecutus enim summi dei laudes, quem regem, quem maximum, quem opificem rerum, quem fontem bonorum, quem parentem omnium, quem factorem altorem que uiuentium confessus es, ademisti Ioui tuo regnum eum que summa potestate depulsum in ministrorum numerum redegisti. epilogus itaque te tuus arguit stultitiae uanitatis erroris. adfirmas enim deos esse et illos tamen subicis et mancipas ei deo cuius religionem conaris euertere. 4. Hi ergo de quibus dixi cum praesente me ac dolente sacrilegas suas litteras explicassent, et illorum superba inpietate stimulatus et ueritatis ipsius conscientia et, ut ego arbitror, deo, suscepi hoc munus, ut omnibus ingenii mei uiribus accusatores iustitiae refutarem, non ut contra hos scriberem qui paucis uerbis obteri poterant, sed ut omnes qui ubique idem operis efficiunt aut effecerunt, uno semel inpetu profligarem. non dubito enim quin et alii plurimi et multis in locis et non modo Graecis, sed etiam Latinis litteris monumentum iniustitiae suae struxerint. quibus singulis quoniam respondere non poteram, sic agendam mihi hanc causam putaui, ut et priores cum suis omnibus scriptis peruerterem et futuris omnem facultatem scribendi aut respondendi amputarem. praebeant modo aures: efficiam profecto ut quicumque ista cognouerit, aut suscipiat quod ante damnauit aut, quod est proximum, deridere aliquando desistat. quamquam Tertullianus eandem causam plene perorauerit in eo libro cui Apologeticum nomen est, tamen quoniam aliut est accusantibus respondere, quod in defensione aut negatione sola positum est, aliut instituere, quod nos facimus, in quo necesse est doctrinae totius substantiam contineri, non defugi hunc laborem, ut inplerem materiam, quam Cyprianus non est exsecutus in ea oratione, qua Demetrianum sicut ipse ait oblatrantem atque obstrepentem ueritati redarguere conatur. qua materia non est usus ut debuit: non enim scripturae testimoniis, quam ille utique uanam fictam commenticiam putabat, sed argumentis et ratione fuerat refellendus. nam cum ageret contra hominem ueritatis ignarum, dilatis paulisper diuinis lectionibus formare hunc a principio tamquam rudem debuit ei que paulatim lucis principia monstrare, ne toto lumine obiecto caligaret. nam sicut infans solidi ac fortis cibi capere uim non potest ob stomachi teneritudinem, sed liquore lactis ac mollitudine alitur, donec firmatis uiribus uesci fortioribus possit, ita et huic oportebat, quia nondum poterat capere diuina, prius humana testimonia offerri id est philosophorum et historicorum, ut suis potissimum refutaretur auctoribus. quod quia ille non fecit raptus eximia eruditione diuinarum litterarum, ut iis solis contentus esset quibus fides constat, accessi deo inspirante, ut ego facerem et simul ut uiam ceteris ad imitandum pararem. ac si hortatu nostro docti homines ac diserti huc se conferre coeperint et ingenia sua uim que dicendi in hoc ueritatis campo iactare maluerint, euanituras breui religiones falsas et occasuram esse omnem philosophiam nemo dubitauerit, si fuerit omnibus persuasum cum hanc solam religionem, tum etiam solam ueram esse sapientiam. sed euagatus sum longius quam uolebam. 5. Nunc reddenda est de iustitia proposita disputatio. quae aut ipsa est summa uirtus aut fons est ipse uirtutis: quam non modo philosophi quaesierunt, sed poetae quoque, qui priores multo fuerunt et ante natum philosophiae nomen pro sapientibus habebantur. hi plane intellexerunt abesse hanc a rebus humanis eam que finxerunt offensam uitiis hominum cessisse terra in caelum que migrasse. atque ut doceant quid sit iuste uiuere - solent enim praecepta per ambages dare -, a Saturni temporibus, quae illi uocant aurea, repetunt exempla iustitiae narrant que in quo statu fuerit humana uita, dum illa in terra moraretur. quod quidem non pro poetica fictione, sed pro uero habendum est. Saturno enim regnante, nondum deorum cultibus institutis nec adhuc illa gente ad diuinitatis opinionem consecrata, deus utique colebatur. et ideo non erant neque dissensiones neque inimicitiae neque bella, nondum uesanos rabies nudauerat enses, ut Germanicus Caesar in Arateo loquitur carmine, nec consanguineis fuerat discordia nota, immo ne alienigenis quidem, sed neque ulli omnino gladii qui nudarentur fuerunt. quis enim praesente ac uigente iustitia aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quicquam concupisceret? malebant tenui contenti uiuere cultu, ut Cicero in suo narrat: quod est proprium nostrae religionis. ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant, quippe cum deus communem omnibus terram dedisset, ut communem degerent uitam, non ut rabida et furens auaritia sibi omnia uindicaret, nec ulli deesset quod omnibus nasceretur. quod poetae dictum sic accipi oportet, non ut existimemus nihil omnino tum fuisse priuati, sed more poetico figuratum, ut intellegamus tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent nec soli absconditis incubarent, sed pauperes ad communionem proprii laboris admitterent. flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant. nec mirum, cum promptuaria iustorum benigne paterent omnibus nec auaritia intercipiens beneficia diuina famem sitim que uulgo faceret, sed omnes aequaliter abundarent, cum habentes non habentibus large copiose que donarent. sed postquam Saturnus a filio pulsus in Latium que delatus est arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis, cum iam populus uel noui regis metu uel sua sponte deprauatus deum colere desisset regem que pro deo habere coepisset, cum ipse propemodum parricida exemplo ceteris esset ad uiolandam pietatem, deseruit propere terras iustissima uirgo, sed non, ut ait Cicero, et Iouis in regno caeli que in parte resedit. quomodo enim poterat in eius regno residere aut commorari qui patrem regno expulit, bello persecutus est, exulem toto orbe iactauit? ille malum uirus serpentibus addidit atris praedari que lupos iussit, id est odium et inuidiam et dolum hominibus inseuit, ut tam essent quam serpentes uenenati, tam rapaces quam lupi. quod quidem uere faciunt ii qui iustos ac fideles deo persecuntur dant que iudicibus saeuiendi aduersus innoxios potestatem. fortasse aliquid eiusmodi Iuppiter fecerit ad expugnandam tollendam que iustitiam et idcirco efferasse serpentes ac lupos acuisse tradatur. tum belli rabies et amor successit habendi. neque inmerito. sublata enim dei religione boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. sic hominibus intercidit communitas uitae et diremptum est foedus societatis humanae. tum inter se manus conserere coeperunt et insidiari et gloriam sibi ex humano sanguine conparare. 6. Quorum omnium malorum fons cupiditas erat, quae scilicet ex contemptu uerae maiestatis erupit. non tantum enim non participabant alios quibus aliquid afluebat, sed aliena quoque rapiebant in priuatum lucrum trahentes omnia, et quae antea in usus omnium etiam singuli laborabant, in paucorum domos conferebantur. ut enim seruitio ceteros subiugarent, in primis necessaria uitae subducere et colligere coeperunt ea que firmiter conclusa seruare, ut beneficia caelestia facerent sua, non propter humanitatem, quae nulla in eis erat, sed ut omnia cupiditatis et auaritiae instrumenta conraderent. leges etiam sibi iustitiae nomine iniquissimas iniustissimas que sanxerunt, quibus rapinas et auaritiam suam contra uim multitudinis tuerentur. tantum igitur auctoritate, quantum uiribus aut opibus aut malitia praeualebant. et quoniam nullum in iis uestigium iustitiae fuit, cuius officia sunt humanitas aequitas misericordia, iam superba et tumida inaequalitate gaudebant altiores que se ceteris hominibus satellitum comitatu et ferro et insigni ueste faciebant. hinc honores sibi et purpuras et fasces inuenerunt, ut securium gladiorum que terrore subnixi quasi iure dominorum perculsis ac pauentibus imperarent. in hac condicione humanam uitam rex ille constituit, qui debellato ac fugato parente non regnum, sed impiam tyrannidem ui et hominibus armatis occupauit et aureum illud iustum que saeculum sustulit coegit que homines malos et inpios fieri uel ex hoc ipso, quod eos auertit a deo ad se adorandum: quod terror insolentissimae potestatis expresserat. quis enim non metueret eum quem arma cingebant, quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat? aut cui parceret alieno qui ne patri quidem suo pepercerat? quem uero metueret qui Titanum robustam et excellentem uiribus gentem bello uicerat, occisione deleuerat? quid mirum si omnis multitudo insolito metu pressa in unius adulationem concesserat? hunc uenerabantur, huic honorem maximum deferebant. et quoniam mores ac uitia regis imitari genus obsequii iudicatur, abiecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus uiderentur, si pie uiuerent. sic adsidua imitatione corrupti diuinum fas reliquerunt et paulatim male uiuendi consuetudo mos factus est. nec iam quicquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit, sed explosa iustitia et ueritatem se cum trahens reliquit hominibus errorem ignorantiam caecitatem. inprudenter igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Iouis regnum. si enim saeculo quod uocant aureum iustitia in terra fuit, a Ioue utique pulsa est, qui aureum saeculum commutauit. saeculi autem commutatio et expulsio iustitiae nihil aliut ut dixi quam desertio diuinae religionis putanda est, quae sola efficit ut homo hominem carum habeat eum que sibi fraternitatis uinculo sciat esse constrictum, siquidem pater idem omnibus deus est, ut dei patris que communis beneficia cum iis qui non habent partiatur, nulli noceat, nullum premat, non forem claudat hospiti, non aurem precanti, sed sit largus beneficus liberalis: quas regias esse laudes Tullius existimauit. haec est profecto iustitia et hoc aureum saeculum, quod Ioue primum regnante corruptum, mox et ipso et omni eius progenie consecrata deorum que multorum suscepto cultu fuerat omne sublatum. 7. Sed deus ut parens indulgentissimus adpropinquante ultimo tempore nuntium misit, qui uetus illut saeculum fugatam que iustitiam reduceret, ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus. rediit ergo species illius aurei temporis et reddita quidem terrae, sed paucis adsignata iustitia est, quae nihil aliut est quam dei unici pia et religiosa cultura. sed moueat aliquem fortasse, cur si haec sit iustitia, non omni humano generi sit data nec in eam multitudo uniuersa consenserit. magnae hoc disputationis est, cur a deo, cum iustitiam terrae daret, sit retenta diuersitas: quod et alio loco declaraui et ubicumque opportune inciderit explicabitur. nunc designare id breuissime satis est, uirtutem aut cerni non posse, nisi habeat uitia contraria, aut non esse perfectam, nisi exerceatur aduersis. hanc enim deus bonorum ac malorum uoluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex bono: nec alterius ratio intellegi sublato altero potest. deus ergo non exclusit malum, ut ratio uirtutis constare posset. quomodo enim patientia uim suam nomen que retineret, si nihil esset quod pati cogeremur? quomodo laudem mereretur deuota deo suo fides, nisi esset aliquis qui a deo uellet auertere? nam ideo potentiores esse iniustos permisit, ut cogere ad malum possent, ideo plures, ut uirtus esset pretiosa, quod rara est. quod quidem ipsum Quintilianus egregie ac breuiter ostendit in Capite obuoluto. nam quae inquit uirtus esset innocentia, nisi laudem raritas dedisset? uerum quia natura sic conparatum est, ut odium cupiditas ira in id quod incubuerunt agant caecos, supra hominem uidetur culpa uacare. alioquin si natura pares omnibus adfectus dedisset, pietas nihil erat. hoc quam uerum sit, docet necessitas ipsa rationis. si enim uirtus est malis ac uitiis fortiter repugnare, apparet sine malo ac uitio nullam esse uirtutem. quam deus ut absolutam perfectam que redderet, retinuit id quod erat ei contrarium, cum quo depugnare posset: agitata enim malis quatientibus stabilitatem capit et quanto frequenter inpellitur, tanto firmiter roboratur. haec nimirum causa efficit ut quamuis sit hominibus missa iustitia, tamen aureum saeculum non esse dicatur, quia malum non sustulit, ut retineret diuersitatem, quae sacramentum diuinae religionis continet sola. 8. Qui ergo putant iustum esse neminem, ante oculos habent iustitiam, sed eam nolunt cernere. quid est enim cur illam uel in carminibus uel in omni sermone describant conquerentes eius absentiam, cum sit facillimum bonos esse, si uelint? quid uobis inanem iustitiam depingitis et optatis cadere de caelo tamquam in aliquo simulacro figuratam? ecce in conspectu uestro est: suscipite si potestis eam que in domicilio uestri pectoris conlocate, nec difficile aut alienum a temporibus existimetis. estote aequi ac boni, et sequetur uos sua sponte iustitia quam quaeritis. deponite omnem malam cogitationem de cordibus uestris, et statim uobis tempus illut aureum reuertetur: quod aliter consequi non potestis, quam si deum uerum colere coeperitis. uos autem manente cultu deorum iustitiam desideratis in terra, quod fieri nullo pacto potest. sed ne tum quidem potuit, cum putatis, quia nondum natis diis istis quos inpie colitis necesse est unius dei cultum fuisse per terram, eius scilicet qui execratur malitiam exigit que bonitatem, cuius templum est non lapides aut lutum, sed homo ipse, qui figuram dei gestat: quod templum non auri et gemmarum donis corruptibilibus, sed aeternis uirtutum muneribus ornatur. discite igitur, si quid uobis reliquae mentis est, homines ideo malos et iniustos esse, quia dii coluntur, et ideo mala omnia rebus humanis cottidie ingrauescere, quia deus mundi huius effector et gubernator derelictus est, quia susceptae sunt contra quam fas est inpiae religiones, postremo quia ne coli quidem uel a paucis deum sinitis. quodsi solus deus coleretur, non essent dissensiones et bella, cum scirent homines unius se dei filios esse ideo que diuinae necessitudinis sacro et inuiolabili uinculo copulatos, nullae fierent insidiae, cum scirent cuiusmodi poenas deus animarum interfectoribus praepararet, qui clandestina scelera et ipsas etiam cogitationes peruidet, non essent fraudes et rapinae, si deo praecipiente didicissent et suo et paruo esse contenti, ut fragilibus et caducis solida et aeterna praeferrent, non essent adulteria et stupra et mulierum prostitutiones, si esset omnibus notum damnari a deo quidquid adpetitur ultra generandi cupiditatem, nec feminam necessitas cogeret pudorem suum profanare, ut uictum sibi obscenissimum quaerat, cum et mares libidinem continerent et habentium pia et religiosa conlatio non habentibus subueniret: non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem dei coniuraretur, si ab uniuersis fierent quae unus noster populus operatur. quam beatus esset quam que aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo et pietas et pax et innocentia et aequitas et temperantia et fides moraretur! denique ad regendos homines non opus esset tam multis et tam uariis legibus, cum ad perfectam innocentiam dei lex una sufficeret, neque carceribus neque gladiis praesidum neque terrore poenarum, cum praeceptorum caelestium salubritas humanis pectoribus infusa ultro ad iustitiae opera homines erudiret. nunc autem mali sunt ignoratione recti ac boni. quod quidem Cicero uidit. disputans enim de legibus sicut una inquit eadem que natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret ac nititur, sic omnes homines inter se natura confusi prauitate dissentiunt neque se intellegunt esse consanguineos et subiectos omnes sub unam eandem que tutelam: quod si teneretur, deorum profecto uitam homines uiuerent. uniuersa igitur mala, quibus humanum genus se ipsum inuicem conficit, iniustus atque inpius deorum cultus induxit. nec enim poterant retinere pietatem qui communem omnium patrem deum tamquam perfidi ac rebelles liberi abnegassent. 9. Nonnumquam tamen sentiunt se malos esse et ueterum saeculorum statum laudant et de suis moribus meritis que coniectant abesse iustitiam: quam obuersantem oculis suis non tantum non suscipiunt nec adgnoscunt, uerum etiam uiolenter oderunt et persecuntur et exterminare contendunt. fingamus hanc interim non esse iustitiam quam nos sequimur: quomodo si illa uenerit quam ueram putant, eam recipient? qui laniant et occidunt eos quos et ipsi fatentur imitatores esse iustorum, quia bona operentur et iusta, cum si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos iustitia non ueniret: cui nulla fuit alia causa linquendi terram quam humani cruoris effusio. quanto magis, cum pios interficiant et ipsos iustitiae sectatores pro hostibus ducant, immo uero plus quam pro hostibus? quibus utique, cum animas eorum et opes et liberos ferro et igni adpetant, tamen parcitur uictis et est locus inter arma clementiae, aut si adeo saeuiri placuit, nihil plus in eos fit quam ut occidantur uel in seruitutem abducantur. hoc uero inenarrabile est quod fit aduersus eos qui malefacere nesciunt, et nulli nocentiores habentur quam qui sunt ex omnibus innocentes. audent igitur homines inprobissimi iustitiae facere mentionem, qui feras inmanitate uincunt, qui placidissimum dei gregem uastant lupi ceu raptores atra in nebula, quos inproba uentris exegit caecos rabies. uerum hos non uentris, sed cordis rabies efferauit nec atra in nebula, sed aperta praedatione grassantur nec eos umquam conscientia scelerum reuocat, ne sanctum ac pium nomen iustitiae ore illo uiolent quod cruore innocentium tamquam rictus bestiarum madet. huius tanti et tam pertinacis odii quam potissimum causam esse dicamus? utrumne ueritas odium parit, ut ait poeta quasi diuino spiritu instinctus, an erubescunt coram iustis et bonis esse nequam, an potius utrumque? nam et ueritas ideo semper inuisa est, quod is qui peccat uult habere liberum peccandi locum nec aliter se putat malefactorum uoluptate securius perfrui posse, quam si nemo sit cui delicta non placeant. ergo tamquam scelerum et malitiae suae testes extirpare funditus nituntur et tollere graues que sibi putant, tamquam uita eorum coarguatur. cur enim sint aliqui intempestiue boni, qui corruptis moribus publicis conuicium bene uiuendo faciant? cur non omnes sint aeque mali rapaces inpudici adulteri periuri cupidi fraudulenti? quin potius auferantur quibus coram male uiuere pudet, qui peccantium frontem etsi non uerbis, quia tacent, tamen ipso uitae genere dissimili feriunt et uerberant. castigare enim uidetur quicumque dissentit. nec est magnopere mirandum, si aduersus homines ista fiunt, cum aduersus ipsum deum propter eandem causam insurrexerit etiam populus in spe constitutus nec dei nescius, sequitur que iustos eadem necessitas quae ipsum iustitiae uiolauit auctorem. uexant ergo et exquisitis poenarum generibus excruciant parum que habent interficere quos oderunt, nisi etiam crudelitas corporibus inludat. si qui autem doloris uel mortis metu uel suapte perfidia caeleste sacramentum deseruerint et ad funesta sacrificia consenserint, eos laudant et honoribus mactant, ut eorum exemplo ceteros inliciant. qui autem magni aestimauerint fidem cultores que se dei non abnegauerint, in eos uero totis carnificinae suae uiribus, ueluti sanguinem sitiant, incumbunt et desperatos uocant, quia corpori suo minime parcunt: quasi quicquam desperatius esse possit quam torquere ac dilaniare eum quem scias esse innocentem. adeo nec pudor ullus aput eos superest a quibus abest omnis humanitas et retorquent in homines iustos conuicia sibi congruentia. inpios enim uocant, ipsi scilicet pii et ab humano sanguine abhorrentes, cum si et actus suos considerent et illorum quos tamquam inpios damnant, iam intellegant quam mendaces sint et iis omnibus quae aduersus bonos aut dicunt aut faciunt digniores. non enim de nostro, sed ex illorum numero semper existunt qui uias obsideant armati, maria praedentur, uel si palam grassari non licuit, uenena clam temperent, qui uxores necent, ut dotes earum lucrentur, aut maritos, ut adulteris nubant, qui natos ex se pueros aut strangulent aut, si nimium pii fuerint, exponant, qui libidines incestas nec a filia nec sorore nec matre nec sacerdote contineant, qui aduersus ciues suos patriam que coniurent, qui nec culleum metuant, qui denique sacrilegia committant et deorum quos colunt templa despolient, et, ut quae levia sunt atque usitata dicamus, qui hereditates captent, testamenta supponant, iustos heredes uel auferant uel excludant, qui corpora sua libidinibus prostituant, qui denique inmemores quid nati sint, cum feminis patientia certent, qui sanctissimam quoque corporis sui partem contra fas omne polluant ac profanent, qui uirilia sua ferro metant et, quod est sceleratius, ut sint religionis antistites, qui ne uitae quidem suae parcant, sed extinguendas publice animas suas uendant, qui si iudices sedeant, aut inmeritos perdant mercede corrupti aut noxios inpune dimittant, qui caelum quoque ipsum ueneficiis adpetant, tamquam illorum malitiam terra non capiat: haec, inquam, et his plura scelera utique ab iis fiunt qui deos colunt. quis inter haec tot et tanta iustitiae locus est? et ego de multis pauca collegi, non ut arguerem, sed ut ostenderem. qui uolet scire omnia, Senecae libros in manum sumat, qui morum uitiorum que publicorum et descriptor uerissimus et insectator acerrimus fuit. sed et Lucilius tenebrosam istam uitam circumscripte breuiter que depinxit his uersibus: nunc uero a mani ad noctem, festo atque profesto totus item pariter que die populus que patres que iactare indu foro se omnes, decedere nusquam, uni se atque eidem studio omnes dedere et arti, uerba dare ut caute possint, pugnare dolose; blanditia certare, bonum simulare uirum se; insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes. nostro autem populo quid horum potest obici, cuius omnis religio est sine scelere ac sine macula uiuere? cum igitur uideant se ac suos ea quae diximus gerere, nostros autem nihil aliut operari nisi aecum et bonum, poterant, si quid saperent, ex hoc intellegere et illos qui bonum faciunt pios esse et se inpios qui nefanda committunt. neque enim fieri potest ut qui in omnibus uitae suae actibus non errant, in ipsa summa errent, hoc est in religione, quae rerum omnium caput est: inpietas enim suscepta in eo quod est summum per cetera uniuersa sequeretur. aeque fieri non potest ut ipsi qui errant in omni uita, non et in religione fallantur, quoniam pietas in summo regulam tenens tenorem suum seruaret in ceteris. ita fit ut in utraque parte de condicione rerum quae geruntur qualis sit summa ipsa noscatur. 10. Operae pretium est cognoscere illorum pietatem, ut ex iis quae clementer ac pie faciunt possit intellegi, qualia sint quae ab iis contra iura pietatis geruntur. ac ne quem uidear inclementer incessere, aliquam mihi personam poeticam sumam, quae sit uel maximum pietatis exemplum. aput Maronem rex ille, quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis, quae nobis documenta iustitiae protulit? uinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsurus sanguine flammas. quid potest hac pietate --- clementius, quam mortuis humanas uictimas immolare et ignem cruore hominum tamquam oleo pascere? sed fortasse hoc non ipsius uitium fuerit, sed poetae, qui insignem pietate uirum insigni scelere foedauerit. ubi est igitur, o poeta, pietas illa quam saepissime laudas? ecce pius Aeneas Sulmone creatos quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Ufens, uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris captiuo que rogi perfundat sanguine flammas. cur ergo dicebat eodem ipso tempore quo uinctos homines ad immolationem mittebat: equidem et uiuis concedere uellem, cum uiuos quos habebat in potestate uice pecudum iuberet occidi? sed haec, ut dixi, culpa non illius fuit, qui litteras fortasse non didicerat, sed tua: qui cum esses eruditus, ignorasti tamen quid esset pietas, et illut ipsum quod nefarie, quod detestabiliter fecit, pietatis esse officium credidisti; uidelicet ob hoc unum pius uocatur, quod patrem dilexit. quid quod bonus Aeneas haut aspernanda precantis trucidauit? adiuratus enim per eundem patrem et spes surgentis Iuli, nequaquam pepercit furiis accensus et ira. quisquam ne igitur hunc putet aliquid in se uirtutis habuisse, qui et furore tamquam stipula exarserit et manium patris per quem rogabatur oblitus iram frenare non quiuerit? nullo igitur modo pius, qui non tantum non repugnantes, sed etiam precantes interemit. dicet hic aliquis: quae ergo aut ubi aut qualis est pietas? nimirum aput eos qui bella nesciunt, qui concordiam cum omnibus seruant, qui amici sunt etiam inimicis, qui omnes homines pro fratribus diligunt, qui cohibere iram sciunt omnem que animi furorem tranquilla moderatione lenire. quanta igitur caligo, quanta tenebrarum et errorum nubes hominum pectora obduxit, qui cum se maxime pios putant, tum maxime fiunt inpii? quanto enim religiosius terrenis istis simulacris inseruiunt, tanto magis scelerati aduersus nomen uerae diuinitatis exsistunt. itaque pro merito inpietatis suae grauioribus malis saepe uexantur: quorum causam quia nesciunt, fortunae culpa omnis adscribitur, et locum inuenit Epicuri philosophia nihil ad deos pertinere censentis nec gratia eos tangi nec ira moueri, quia et contemptores eorum saepe uideant beatos et cultores saepe miseros. quod eo fit quia cum religiosi uideantur et natura boni, nihil tale creduntur mereri quale saepe patiuntur. consolantur se tamen accusatione fortunae nec sentiunt quod si esset ulla, cultoribus suis numquam noceret. merito igitur huiusmodi pietatem poena consequitur et offensa diuinitas scelere hominum praue religiosorum graui eos infortunio mactat: qui licet sanctis moribus uiuant in summa fide atque innocentia, tamen quia deos colunt, quorum ritus inpios ac profanos deus uerus odio habet, a iustitia et a nomine uerae pietatis alieni sunt. nec est difficile docere cur deorum cultores boni et iusti esse non possint. quomodo enim sanguine abstinebunt qui colunt cruentos deos Martem atque Bellonam? quomodo aut parentibus parcent qui expulsorem patris sui Iouem aut natis ex se infantibus qui Saturnum? quomodo pudicitiam tuebuntur qui colunt deam nudam et adulteram et quasi aput deos prostitutam? quomodo se rapinis et fraudibus abstinebunt qui Mercuri furta nouerunt docentis non fraudis esse decipere, sed astutiae? quomodo libidines cohercebunt qui Iouem Herculem Liberum Apollinem ceteros que uenerantur, quorum adulteria et stupra in mares et feminas non tantum doctis nota sunt, sed exprimuntur etiam in theatris atque cantantur, ut sint omnibus notiora? possunt ne inter haec iusti esse homines, qui etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad iniustitiam? ad placandum enim deum quem colas iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari scias. sic fit ut uitam colentium deus pro qualitate numinis sui formet, quoniam religiosissimus est cultus imitari. 11. Iis igitur hominibus qui deorum suorum moribus congruunt quia grauis est et acerba iustitia, eandem inpietatem suam qua in ceteris rebus utuntur, aduersus iustos uiolenter exercent, nec inmerito a prophetis bestiae nominantur. praeclare itaque M. Tullius: etenim si nemo est inquit quin emori malit quam conuerti in aliquam figuram bestiae, quamuis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato? mihi quidem tanto uidetur, quanto praestabilior est animus corpore. aspernantur itaque corpora beluarum, quibus sunt ipsi saeuiores, sibi que adeo placent, quod homines nati sint, quorum nihil nisi lineamenta et summam figuram gerunt. nam quis Caucasus, quae India, quae Hyrcania tam inmanes, tam sanguinarias umquam bestias aluit? quoniam ferarum omnium rabies usque ad uentris satietatem furit fame que sedata protinus conquiescit. illa, illa est uera bestia, cuius una iussione funditur ater ubique cruor: crudelis ubique luctus, ubique pauor et plurima mortis imago. nemo huius tantae beluae inmanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recubans tamen per totum orbem ferreis dentibus saeuit et non tantum artus hominum dissipat, sed et ossa ipsa comminuit et in cineres furit, ne quis extet sepulturae locus: quasi uero id adfectent qui deum confitentur, ut ad eorum sepulchra ueniatur, ac non ut ipsi ad deum ueniant. quaenam illa feritas, quae rabies, quae insania est lucem uiuis, terram mortuis denegasse? dico igitur nihil esse miserius iis hominibus quos ministros furoris alieni, quos satellites inpiae iussionis necessitas aut inuenit aut fecit. non enim honor ille aut prouectio dignitatis fuit, sed hominis damnatio ad carnificinam, dei uero ad poenam sempiternam. quae autem per totum orbem singuli gesserint, enarrare inpossibile est. quis enim uoluminum numerus capiet tam infinita, tam uaria genera crudelitatis? accepta enim potestate pro suis moribus quisque saeuiuit. alii prae nimia timiditate plus ausi sunt quam iubebantur, alii suo proprio aduersus iustos odio, quidam naturali mentis feritate, nonnulli, ut placerent et hoc officio uiam sibi ad altiora munirent; aliqui ad occidendum praecipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui uniuersum populum cum ipso pariter conuenticulo concremauit. sed hic quanto saeuior, tanto clementior inuenitur: illut uero pessimum genus est cui clementiae species falsa blanditur, ille grauior, ille saeuior est carnifex qui neminem statuit occidere. itaque dici non potest huiusmodi iudices quanta et quam grauia tormentorum genera excogitauerint, ut ad effectum propositi sui peruenirent. haec autem non tantum ideo faciunt, ut gloriari possint nullum se innocentium peremisse - nam et ipse. audiui aliquos gloriantes quod administratio sua in hac parte fuerit incruenta -, sed et inuidiae causa, ne aut ipsi uincantur aut illi uirtutis suae gloriam consequantur. itaque in excogitandis poenarum generibus nihil aliut quam uictoriam cogitant: sciunt enim certamen esse illud et pugnam. uidi ego in Bithynia praesidem gaudio mirabiliter elatum tamquam barbarorum gentem aliquam subegisset, quod unus qui per biennium magna uirtute restiterat, postremo cedere uisus esset. contendunt igitur ut uincant et exquisitos dolores corporibus inmittunt et nihil aliut deuitant quam ut ne torti moriantur: quasi uero mors tantummodo beatos faciat ac non etiam tormenta quanto fuerint grauiora, tanto maiorem uirtutis gloriam pariant. illi autem pertinaci stultitia iubent curam tortis diligenter adhiberi, ut ad alios cruciatus membra renouentur et reparetur nouus sanguis ad poenam. quid tam pium, tam beneficum, tam humanum fieri potest? non curassent tam sollicite quos amarent. haec est deorum disciplina, ad haec opera cultores suos erudiunt, haec sacra desiderant. quin etiam sceleratissimi homicidae contra pios iura inpia condiderunt: nam et constitutiones sacrilegae et disputationes iuris peritorum leguntur iniustae. Domitius de officio proconsulis libro septimo rescripta principum nefaria collegit, ut doceret quibus poenis adfici oporteret eos qui se cultores dei confiterentur. 12. Quid iis facias qui ius uocant carnificinas ueterum tyrannorum aduersus innocentes rabide saeuientium? et cum sint iniustitiae crudelitatis que doctores, iustos se tamen ac prudentes uideri uolunt, caeci et hebetes et rerum et ueritatis ignari. adeo ne uobis, o perditae mentes, inuisa iustitia est, ut eam summis sceleribus adaequetis? adeo ne aput uos perit innocentia, ut ne morte quidem simplici dignam iudicetis, sed supra omnia facinora habeatur nullum facinus admittere pectus que purum ab omni sceleris contagione praestare? et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per uos bene facere uobis cum: haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. si uobis sapientes uidemur, imitamini, si stulti, contemnite aut etiam ridete, si libet: uobis enim stultitia nostra prodest. quid laceratis? quid adfligitis? non inuidemus sapientiae uestrae: hanc stultitiam malumus, hanc amplectimur, hoc nobis credimus expedire, ut uos diligamus et in uos ipsos qui odistis omnia conferamus. est apud Ciceronem non abhorrens a uero locus in ea disputatione quae habetur a Furio contra iustitiam. quaero inquit, si duo sint, quorum alter optimus uir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore ciuitas, ut bonum illum uirum sceleratum facinerosum nefarium putet, contra autem qui sit inprobissimus, existimet esse summa probitate ac fide, pro que hac opinione omnium ciuium bonus ille uir uexetur rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur uinciatur uratur exterminetur egeat, postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse uideatur, contra autem ille inprobus laudetur colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique copiae conferantur, uir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna iudicetur: quis tandem erit tam demens qui dubitet utrum se esse malit? profecto quasi diuinaret quae nobis mala et quo modo euentura essent propter iustitiam, hoc posuit exemplum. haec enim populus noster patitur omnia errantium prauitate. ecce in eo est errore ciuitas uel potius orbis ipse totus, ut bonos et iustos uiros tamquam malos et impios persequatur excruciet damnet occidat. nam quod ait neminem esse tam dementem qui dubitet utrum se esse malit, ille quidem ut is qui contra iustitiam disserebat, hoc sensit, malle sapientem malum esse cum bona existimatione quam bonum cum mala. a nobis autem absit haec amentia, ut falsum uero anteponamus. an boni nostri qualitas ex populi pendebit erroribus quam ex conscientia nostra et iudicio dei? aut aliqua nos felicitas inliciet umquam, ut non potius ueram bonitatem cum omni malo quam falsam cum omni prosperitate malimus? sua sibi habeant regna reges, suas diuitias diuites, ut loquitur Plautus, suam uero prudentiam prudentes: relinquant nobis stultitiam nostram, quam uel ex hoc apparet esse sapientiam quod eam nobis inuident. quis enim stulto inuideat nisi qui ipse sit stultissimus? illi autem non sunt adeo stulti ut stultis inuideant, sed ex eo quod accurate, quod sollicite persecuntur, stultos non esse concedunt. cur enim tam crudeliter saeuiant nisi quia metuunt, ne in dies inualescente iustitia cum diis suis cariosis relinquantur? si ergo cultores deorum sapientes sunt et nos stulti, quid metuant ne sapientes inliciantur a stultis? 13. Cum autem noster numerus semper de deorum cultoribus augeatur, numquam uero, ne in ipsa quidem persecutione minuatur - quoniam peccare homines et inquinari sacrificio possunt, auerti autem non possunt a deo: ualet enim ui sua ueritas - quis est tandem tam excors tam que caecus quin uideat in utra sit parte sapientia? sed illi malitia et furore caecantur, ne uideant, stultos que esse arbitrantur qui cum habeant in potestate supplicia uitare, cruciari tamen et emori malunt, cum possint ex eo ipso peruidere non esse stultitiam in quam tanta hominum milia per orbem totum una et pari mente consentiant. si enim feminae sexus infirmitate labuntur - nam interdum isti muliebrem aut anilem superstitionem uocant - uiri certe sapiunt. si pueri, si adulescentes inprouidi sunt per aetatem, maturi certe ac senes habent stabile iudicium. si una ciuitas desipit, ceterae utique innumerabiles stultae esse non possunt. si una prouincia, una natio prudentia caret, ceteras omnes habere intellegentiam recti necesse est. cum uero ab ortu solis usque ad occasum lex diuina suscepta sit et omnis sexus, omnis aetas et gens et regio unis ac paribus animis deo seruiat, eadem sit ubique patientia, idem contemtus mortis, intellegere debuerant aliquid in ea re esse rationis quod non sine causa usque ad mortem defendatur, aliquid fundamenti ac soliditatis quod eam religionem non tantum iniuriis et uexatione non soluat, sed augeat semper et faciat firmiorem. nam et in hoc quoque illorum malitia conuincitur, quod euertisse se funditus religionem dei opinantur, si homines inquinauerint, cum et deo satisfacere liceat et nullus sit tam malus dei cultor quin data facultate ad placandum deum reuertatur et quidem deuotione maiore. peccati enim conscientia et metus poenae religiosiorem facit et semper multo firmior est fides quam reponit paenitentia. si ergo ipsi cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis et sacrificiis et odoribus placari eos credunt, quid est tandem cur deum nostrum tam inmitem, tam inplacabilem putent, ut uideatur is iam Christianus esse non posse qui diis eorum coactus inuitus que libarit? nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos, ut sua sponte iam facere incipiant quod per tormenta fecerunt. quis id officium libens obeat quod ab iniuria coepit? quis cum uideat laterum suorum cicatrices, non magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia et inpressas uisceribus suis notas gestet? ita fit ut data diuinitus pace et qui fugerunt uniuersi redeant et alius propter miraculum uirtutis nouus populus accedat. nam cum uideat uulgus dilacerari homines uariis tormentorum generibus et inter fatigatos carnifices inuictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, nec consensum tam multorum nec perseuerantiam morientium uanam esse nec ipsam patientiam sine deo cruciatus tantos posse superare. latrones et robusti corporis uiri eiusmodi lacerationes perferre non queunt, exclamant et gemitus edunt, uincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia: nostri autem, ut de uiris taceam, pueri et mulierculae tortores suos taciti uincunt et exprimere illis gemitum nec ignis potest. eant Romani et Mucio glorientur aut Regulo, quorum alter necandum se hostibus tradidit, quod captiuum puduit. uiuere, alter ab hostibus deprehensus cum uideret mortem se uitare non posse, manum foco iniecit, ut pro facinore suo satisfaceret hosti quem uoluit occidere, ea que poena ueniam quam non meruerat accepit: ecce sexus infirmus et fragilis aetas dilacerari se toto corpore uri que perpetitur non necessitate, quia licet uitare si uelint, sed uoluntate, quia confidunt deo. haec est uera uirtus, quam philosophi quoque gloriabundi non re, sed uerbis inanibus iactant disserentes nihil esse tam congruens uiri sapientis grauitati atque constantiae quam nullis terroribus de sententia et proposito posse depelli, sed tanti esse cruciari et emori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus aliquid faciat iniustum: nisi forte delirare illis uidetur Flaccus in lyricis, cum dicit: iustum et tenacem propositi uirum non ciuium ardor praua iubentium, non uultus instantis tyranni mente quatit solida. quo nihil uerius dici potest, si hoc ad eos referatur qui nullos cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide iustitia que declinent, qui non tyrannicas iussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus ueram et solidam libertatem constanti mente defendant, quae in hoc solo tuenda sapienti est. quis enim tam insolens, tam elatus est qui me uetet oculos in caelum tollere, qui inponat mihi necessitatem uel colendi quod nolim uel quod uelim non colendi? quid iam nobis ulterius relinquatur, si etiam hoc quod uoluntate fieri oportet libido extorqueat aliena? nemo istut efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem dolorem que uirtutis est. quam constantiam si tenemus, cur stulti iudicamur facientes ea quae philosophi laudant? recte igitur Seneca incongruentiam hominibus obiectans ait: summa uirtus illis uidetur magnus animus, et idem eum qui contemnit mortem pro furioso habent: quod est utique summae peruersitatis. sed hi uanarum religionum cultores eadem stultitia id obiciunt qua uerum deum non intellegunt: quos Sibylla Erythraea kôphous~g et anoêtous~g uocat, surdos scilicet et excordes, qui nec audiant diuina nec sentiant, sed terram digitis suis imaginatam metuant et adorent. 14. Quae uero causa sit ut eos qui sapientes sunt stultos putent, magna ratio est - nec enim frustra falluntur -: quae nobis diligenter est explicanda, ut errores suos tandem si fieri possit adgnoscant. iustitia suapte natura speciem quandam stultitiae habet, quod ego et diuinis et humanis testimoniis confirmare possum. sed nihil fortasse aput istos agamus, nisi eos de suis doceamus auctoribus non posse quemquam iustum esse, quod est coniunctum cum uera sapientia, nisi idem stultus esse uideatur. Carneades Academicae sectae philosophus, cuius in disserendo quae uis fuerit, quae eloquentia, quod acumen, qui nescit ipsum, ex praedicatione Ciceronis intelleget aut Lucilii, aput quem disserens Neptunus de re difficillima ostendit non posse id explicari, non Carneaden si ipsum Orcus remittat, is cum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset, disputauit de iustitia copiose audiente Galba et Catone Censorio maximis tunc oratoribus. sed idem disputationem suam postridie contraria disputatione subuertit et iustitiam quam pridie laudauerat sustulit, non quidem philosophi grauitate, cuius firma et stabilis debet esse sententia, sed quasi oratorio exercitii genere in utramque partem disserendi. quod ille facere solebat, ut alios quidlibet adserentes posset refutare. eam disputationem, qua iustitia euertitur, aput Ciceronem Lucius Furius recordatur, credo quoniam de re publica disserebat, ut defensionem laudationem que eius induceret, sine qua putabat regi non posse rem publicam. Carneades autem ut Aristotelen refelleret ac Platonem iustitiae patronos, prima illa disputatione collegit ea omnia quae pro iustitia dicebantur, ut posset illam, sicut fecit, euertere. erat enim facillimum iustitiam radices non habentem labefactare, quia tum nulla in terra fuit, ut quid esset aut qualis a philosophis cerneretur. atque utinam tot ac tales uiri quantum eloquentiae, quantum animi, tantum etiam scientiae ad inplendam defensionem summae uirtutis habuissent, cuius origo in religione, ratio in aequitate est! sed ii qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt. uolo autem prius circumscripte ac breuiter quid sit ostendere, ut intellegatur philosophos ignorasse iustitiam nec id quod minime nouerant potuisse defendere. iustitia quamuis omnes simul uirtutes amplectatur, tamen duae sunt omnium principales quae ab ea diuelli separari que non possunt, pietas et aequitas. nam fides temperantia probitas innocentia integritas et cetera eiusmodi uel natura uel institutis parentum possunt esse in iis hominibus qui iustitiam nesciunt, sicuti semper fuerunt: nam Romani ueteres, qui iustitia gloriari solebant, iis utique uirtutibus gloriabantur quae, ut dixi, proficisci a iustitia possunt et ab ipso fonte secerni. pietas uero et aequitas quasi uenae sunt eius, his enim duobus fontibus constat tota iustitia: sed caput eius et origo in illo primo est, in secundo uis omnis ac ratio. pietas autem nihil aliut est quam dei notio, sicut Trismegistus uerissime definiuit, ut alio loco diximus. si ergo pietas est cognoscere deum, cuius cognitionis haec summa est ut colas, ignorat utique iustitiam qui religionem Dei non tenet. quomodo enim potest eam ipsam nosse qui unde oriatur ignorat? Plato quidem multa de uno deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum, sed nihil de religione: somniauerat enim deum, non cognouerat. quodsi iustitiae defensionem uel ipse uel quilibet alius implere uoluisset, in primis deorum religiones euertere debuit, quia contrariae sunt pietati. quod quidem Socrates quia facere temptauit, in carcerem coniectus est, ut iam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus qui iustitiam ueram defendere deo que singulari seruire coepissent. altera est iustitiae pars aequitas: aequitatem dico non utique bene iudicandi, quod et ipsum laudabile est in homine iusto, sed se cum ceteris coaequandi, quam Cicero aequabilitatem uocat. deus enim, qui homines et generat et inspirat, omnes aequos id est pares esse uoluit, eandem condicionem uiuendi omnibus posuit, omnes ad sapientiam genuit, omnibus inmortalitatem spopondit: nemo a beneficiis eius caelestibus segregatur. nam sicut omnibus unicum suum lumen aequaliter diuidit, emittit omnibus fontes, uictum sumministrat, quietem somni dulcissimam tribuit, sic omnibus aequitatem uirtutem que largitur. nemo aput eum seruus est, nemo dominus: si enim cunctis idem pater est, aequo iure omnes liberi sumus. nemo deo pauper est nisi qui iustitia indiget, nemo diues nisi qui uirtutibus plenus est, nemo denique egregius nisi qui bonus et innocens fuerit, nemo clarissimus nisi qui opera misericordiae largiter fecerit, nemo perfectissimus nisi qui omnes gradus uirtutis inpleuerit. quare neque Romani neque Graeci iustitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad diuites, ab humilibus ad potentes, a priuatis denique usque ad regum sublimissimas potestates. ubi enim non sunt uniuersi pares, aequitas non est, et excludit inaequalitas ipsa iustitiam, cuius uis omnis in eo est, ut pares faciat eos qui ad huius uitae condicionem pari sorte uenerunt. 15. Duobus igitur illis iustitiae fontibus immutatis omnis uirtus et omnis ueritas tollitur et ipsa iustitia remigrat in caelum. ideo non est uerum illut bonum a philosophis repertum, quia ignorabant uel unde oreretur uel quid efficeret: quod nullis aliis praeterquam nostro populo reuelatum est. dicet aliquis: 'nonne sunt aput uos alii pauperes, alii diuites, alii serui, alii domini? nonne aliquid inter singulos interest ?' nihil, nec alia causa est cur nobis inuicem fratrum nomen inpertiamus, nisi quia pares esse nos credimus. nam cum omnia humana non corpore, sed spiritu metiamur, tametsi corporum sit diuersa condicio, nobis tamen serui non sunt, sed eos et habemus et dicimus spiritu fratres, religione conseruos. diuitiae quoque non faciunt insignes, nisi quod possunt bonis operibus facere clariores. diuites sunt enim non quia diuitias habent, sed quia utuntur illis ad opera iustitiae, et qui pauperes uidentur, eo tamen diuites sunt, quia et non egent et nihil concupiscunt. cum igitur et liberi seruis et diuites pauperibus humilitate animi pares simus, aput deum tamen uirtute discernimur: tanto quisque sublimior est quanto iustior. si enim iustitia est parem se etiam minoribus facere, quamquam hoc ipso praecellit, quod se inferioribus coaequauit, tamen si non tantum quasi parem, sed etiam quasi minorem se gesserit, utique multo altiorem dignitatis gradum deo iudice consequetur. nam profecto in hac uita saeculari quoniam breuia et caduca sunt omnia, et praeferunt se alteris homines et de dignitate contendunt, quo nihil foedius, nihil adrogantius, nihil a sapientiae ratione submotius: rebus enim caelestibus contraria sunt ista uniuersa terrena. sicut enim sapientia hominum summa stultitia est aput deum, stultitia, ut docui, summa sapientia est, sic deo humilis et abiectus est qui fuerit conspicuus et sublimis in terra. nam ut taceam quod haec praesentia terrae bona, quibus magnus honos tribuitur, uirtuti contraria sunt et uigorem mentis eneruant, quae tandem potest firma esse nobilitas, quae opes, quae potentia, cum possit deus reges quoque ipsos inferiores etiam infimis facere? et ideo consulens nobis deus inter diuina praecepta illut praecipue posuit: qui se extollit, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. cuius praecepti salubritas docet quod qui se aput homines planum fecerit humilem que praebuerit, hic aput deum praecellens et insignis habeatur. neque enim falsa est illa sententia quae aput Euripidem fertur in hunc modum: quae hic mala putantur, haec sunt in caelo bona. 16. Exposui causam cur philosophi nec inuenire iustitiam nec defendere potuerunt: nunc redeo ad id quod intenderam. Carneades ergo, quoniam erant infirma quae a philosophis adserebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellexit. eius disputationis summa haec fuit: iura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet uaria pro moribus, et aput eosdem pro temporibus saepe mutata, ius autem naturale esse nullum; omnes et homines et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse iustitiam aut, si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens. et inferebat haec argumenta: omnibus populis qui florerent inperio et Romanis quoque ipsis, qui totius orbis potirentur, si iusti uelint esse, hoc est si aliena restituant, ad casas esse redeundum et in egestate ac miseriis iacendum. tum omissis communibus ad propria ueniebat. bonus uir inquit si habeat seruum fugitiuum uel domum insalubrem ac pestilentem, quae uitia solus sciat, et ideo proscribat ut uendat, utrumne profitebitur fugitiuum se seruum uel pestilentem domum uendere an celabit emptorem? si profitebitur, bonus quidem, quia non fallet, sed tamen stultus iudicabitur, quia uel paruo uendet uel omnino non uendet; si celabit, erit quidem sapiens, quia rei consulet, sed idem malus, quia fallet. rursus si reperiat aliquem qui orichalcum se putet uendere, cum sit illut aurum, aut plumbum, cum sit argentum, tacebit ne, ut id paruo emat, an indicabit, ut magno? stultum plane uidetur malle magno. unde intellegi uolebat et eum qui sit iustus ac bonus stultum esse et eum qui sapiens, malum, et tamen sine pernicie fieri posse ut sint homines paupertate contenti. transcendebat ergo ad maiora, in quibus nemo posset sine periculo uitae iustus esse. dicebat enim: nempe iustitia est hominem non occidere, alienum prorsus non attingere. quid ergo iustus faciet, si forte naufragium fecerit et aliquis inbecillior uiribus tabulam ceperit? nonne illum tabula deturbabit, ut ipse conscendat ea que nixus euadat, maxime cum sit nullus medio mari testis? si sapiens est, faciet: ipsi enim pereundum est, nisi fecerit; si autem mori maluerit quam manus inferre alteri, iam iustus ille, sed [idem] stultus est, qui uitae suae non parcat, dum parcit alienae. item si acie suorum fusa hostes insequi coeperint, et iustus ille nanctus fuerit aliquem saucium equo insidentem, ei ne parcet, ut ipse occidatur, an deiciet ex equo, ut ipse hostem possit effugere? quod si fecerit, sapiens, sed idem malus, si non fecerit, iustus, sed idem stultus sit necesse est. ita ergo iustitiam cum in duas partes diuisisset, alteram ciuilem esse dicens, alteram naturalem, utramque subuertit, quod illa ciuilis sapientia sit quidem, sed iustitia non sit, naturalis autem illa iustitia sit quidem, sed non sit sapientia. arguta haec plane ac uenenata sunt et quae Marcus Tullius non potuerit refellere. nam cum faciat Laelium Furio respondentem pro iustitia que dicentem, inrefutata haec tamquam foueam praetergressus est, ut uideatur idem Laelius non naturalem, quae in crimen stultitiae uenerat, sed illam ciuilem defendisse iustitiam, quam Furius sapientiam quidem esse concesserat, sed iniustam. 17. Quod ad praesentem disputationem pertinebat ostendi quomodo iustitia similitudinem stultitiae gerat, ut adpareat non sine causa decipi eos qui putant nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere uideantur qualia ille proposuit. nunc maius a me exigi sentio, ut ostendam quare iustitiam deus stultitiae specie conuolutam ex oculis hominum uoluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius. qui profecto licet sapiens fuerit, ut uocabatur, patrocinari tamen uerae iustitiae nullo modo poterat, quia caput ipsum fontem que iustitiae non tenebat. nobis autem facilior est ista defensio, quibus caelesti beneficio familiaris est ac penitus nota iustitia qui que illam non nomine, sed re nouimus. nam Plato et Aristoteles honesta quidem uoluntate iustitiam defendere cupierunt effecissent que aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam, si uirtutem ingenii diuinarum quoque rerum doctrina iuuisset. itaque opus illorum inane atque inutile iacuit nec cuiquam hominum persuadere potuerunt ut eorum praescripto uiueret, quia fundamentum a caelo disciplina illa non habuit. nostrum opus certius sit necesse est, quos deus docuit. illi enim depingebant uerbis et imaginabantur iustitiam quae in conspectu non erat, nec praesentibus exemplis confirmare poterant quae adserebant. responderi enim posset ab audientibus non posse ita uiui, sicut illi sua disputatione praescriberent, adeo ut nulli adhuc extiterint qui id genus uitae sequerentur. nos autem non uerbis modo, sed etiam exemplis ex uero petitis uera esse quae a nobis dicuntur ostendimus. sensit igitur Carneades quae sit natura iustitiae, nisi quod parum alte perspexit stultitiam [non] --- esse: quamquam intellegere mihi uideor qua mente id fecerit. non enim uere existimauit eum stultum esse qui iustus est, sed cum sciret non esse et rationem tamen cur ita uideretur non conprehenderet, uoluit ostendere latere in abdito ueritatem, ut decretum disciplinae suae tueretur, cuius summa sententia est nihil percipi posse. uideamus ergo utrumne iustitia foedus aliquod habere cum stultitia possit. iustus inquit si aut ecum saucio aut tabulam naufrago non ademerit, ut ipse animam suam liberet, stultus est. primum omnium nego ullo modo fieri posse ut homini, qui quidem uere iustus sit, eiusmodi casus eueniat, quia iustus neque cuiquam nato inimicus est neque quicquam omnino adpetit alienum. cur enim nauiget aut quid petat ex aliena terra cui sufficiat sua? cur autem belligeret ac se alienis furoribus misceat in cuius animo pax cum hominibus perpetua uersetur? scilicet peregrinis mercibus aut humano sanguine delectabitur qui nec lucrum sciat adpetere, cui sufficiat uictus, et non modo ipse caedem facere, sed interesse facientibus ac spectare ducat nefas. sed omitto ista, quoniam fieri potest ut uel inuitus ad haec subeunda cogatur. adeo ne ergo iustitiam, o Furi uel potius o Carneade, cuius est illa omnis oratio, tam inanem, tam superuacuam tam que contemptam deo putas, ut nihil possit nihil que habeat in sese quod ad custodiam sui ualeat? sed uidelicet qui sacramentum hominis ignorant ideo que ad hanc temporalem uitam referunt omnia, quanta sit uis iustitiae scire non possunt. nam et cum de uirtute disputant, quamuis intellegant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa: eius enim praemia, quae sunt aeterna et inmortalia, nullo modo uident. sic rebus omnibus ad hanc praesentem uitam relatis uirtutem plane ad stultitiam redigunt, siquidem tantos huius uitae labores frustra et inaniter suscipit. sed haec alio loco plenius, interim de iustitia, ut coepimus: cuius tanta uis est, ut cum oculos in caelum sustulerit, a deo mereatur omnia. recte igitur Flaccus tantam esse dixit innocentiae uim, ut ad tutelam sui non egeat nec armis nec uiribus, quacumque iter fecerit: integer uitae sceleris que purus non eget Mauris iaculis nec arcu nec uenenatis grauida sagittis, Fusce, pharetra, siue per Syrtis iter aestuosas siue facturus per inhospitalem Caucasum uel quae loca fabulosus lambit Hydaspes. non potest ergo fieri quin hominem iustum inter discrimina tempestatum atque bellorum caelestis tutela custodiat ac non, etiamsi cum parricidis et nocentibus nauiget, aut malis quoque parcatur, ut una iusta et innocens anima liberetur, aut certe pereuntibus ceteris sola seruetur. sed concedamus posse fieri quod proponit philosophus: quid ergo iustus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium aut in tabula naufragum? non inuitus confiteor: morietur potius quam occidat. nec ideo tamen iustitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. quid enim melius, quid carius esse homini debet quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum mori que malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur. stultitia est inquit alienae animae parcere cum pernicie suae. num etiam pro amicitia perire stultum iudicabis? quid ergo illi familiares Pythagorei laudantur a uobis, quorum alter se tyranno uadem mortis pro altero dedit, alter ad praestitutum tempus, cum iam sponsor eius duceretur, praesentiam sui fecit eum que interuentu suo liberauit? quorum uirtus in tanta gloria non haberetur, quod alter pro amico, alter etiam pro fide mori uoluit, si stulti putarentur. denique ob hanc ipsam uirtutem tyrannus iis gratiam rettulit utrumque seruando et hominis crudelissimi natura mutata est. quin etiam deprecatus esse dicitur ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tamquam stultos, sed tamquam bonos et sapientes uiros. itaque non uideo quare, cum pro amicitia et fide mori summa gloria conputetur, non etiam pro innocentia perire sit homini gloriosum. ergo stultissimi sunt qui nobis crimini dant mori uelle pro deo, cum ipsi eum qui pro homine mori uoluit, in caelum summis laudibus tollant. denique, ut concludam disputationem, non posse eundem iustum esse ac stultum, eundem sapientem et iniustum docet ipsa ratio. qui enim stultus est, quid sit iustum ac bonum nescit et ideo semper peccat. ducitur enim quasi captiuus a uitiis nec resistere ullo modo potest, quia caret uirtute, quam nescit. iustus autem ab omni se peccato abstinet, quod aliter facere non potest quam si habeat recti praui que notitiam. rectum autem discernere a prauo quis potest nisi sapiens? ita fit ut numquam possit iustus esse qui stultus est, neque sapiens qui fuerit iniustus. quod si est uerissimum, manifestum est eum qui aut naufrago tabulam aut ecum saucio non ademerit stultum non esse, quia haec facere peccatum est, a quo se sapiens abstinet. uideri tamen et ipse confiteor per hominum errorem ignorantium cuiusque rei proprietatem. itaque omnis haec quaestio non tam argumentis quam definitione dissoluitur. stultitia igitur est in factis dictis que per ignorantiam recti ac boni erratio. ergo stultus non est qui ne sibi quidem parcit, dum ne noceat alteri, quod est malum. quod quidem nobis et ratio et ueritas ipsa praescribit. in omnibus enim uidemus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. nocent igitur aliis, ut sibi prosint: nesciunt enim quia malum est nocere. homo uero quia scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo etiam cum incommodo suo, quod animal inrationale facere non potest, et ideo inter summas hominis uirtutes innocentia numeratur. quibus rebus apparet sapientissimum esse qui mauult perire ne noceat, ut id officium quo a mutis discernitur seruet. nam qui uendentis errorem non redarguit, ut aurum paruo emat, aut qui non profitetur fugitiuum seruum uel pestilentem se domum uendere lucro et commodo suo consulens, non est ille sapiens, ut Carneades uideri uolebat, sed callidus et astutus. calliditas autem et astutia in mutis quoque animalibus sunt, uel cum insidiantur aliis et dolo capiunt, ut deuorent, uel cum insidias aliorum uario genere deludunt, sapientia uero in hominem solum cadit. sapientia est enim intellegentia uel ad bonum rectum que faciendum uel ad abstinentiam dictorum factorum que inproborum. lucro autem numquam sapiens studet, quia bona haec terrena contemnit, nec quemquam falli patitur, quia boni uiri officium est errores hominum corrigere eos que in uiam reducere, siquidem socialis est hominis ac benefica natura, quo solo cognationem cum deo habet. 18. Sed nimirum haec causa efficit ut stultus esse uideatur qui egere aut mori malit quam noceat uel eripiat aliquid alteri, quod hominem morte deleri putant. ex qua persuasione omnes cum uulgi tum etiam philosophorum nascuntur errores. si enim post mortem nihil sumus, profecto stultissimi est hominis non huic uitae consulere, ut sit quam diutina et commodis omnibus plena. quod qui faciet, a iustitiae regula discedat necesse est. si autem superest homini uita melior et longior, quod et philosophorum magnorum argumentis et uatum responsis et prophetarum diuinis uocibus discimus, hanc praesentem cum bonis suis contemnere sapientis est, cuius omnis iactura inmortalitate pensatur. aput Ciceronem idem ille iustitiae defensor Laelius uult inquit paene uirtus honorem nec est uirtutis ulla alia merces. est plane et quidem uirtute dignissima, quam tu, Laeli, numquam poteras suspicari: nihil enim diuinarum noueras litterarum. quam tamen illa inquit accipit facile, exigit non acerbe. erras uehementer, si putas ab homine praemium solui posse uirtuti, cum ipse alio loco uerissime dixeris: huic tu uiro quas diuitias obicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona diuina iudicat. quis ergo te sapientem, Laeli, putet, cum ipse tibi loquare contraria et paulo post uirtuti adimas quae dedisti? sed uidelicet ignorantia ueri facit incertam labantem que sententiam. deinde quid adiungis? sed si aut ingrati uniuersi aut inuidi multi aut inimici potentes suis uirtutem praemiis spoliant, - o quam fragilem, quam inanem uirtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest! quae si bona sua diuina iudicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam inuidi, tam potentes, qui uirtutem spoliare ualeant iis bonis quae fuerint in eam conlata diuinitus? - ne illa se inquit multis solaciis oblectat maxime que suo decore se ipsa sustentat. quibus solaciis? quo decore? cum in crimen saepe ueniat et in poenam decor ille uertatur. quid enim, si, ut Furius dicebat, rapiatur uexetur exterminetur egeat, auferantur ei manus, effodiantur oculi, damnetur uinciatur uratur, miseris etiam modis necetur, perdet ne suum praemium uirtus aut potius peribit ipsa? minime, sed et mercedem suam deo iudice accipiet et uiuet ac semper uigebit. quae si tollas, nihil potest in uita hominum tam inutile, tam stultum uideri esse quam uirtus: cuius naturalis bonitas et honestas docere nos potest animam non esse mortalem diuinum que illi a deo praemium constitutum. sed idcirco uirtutem ipsam deus sub persona stultitiae uoluit esse celatam, ut mysterium ueritatis ac religionis suae esset arcanum, ut has religiones sapientiam que terrenam extollentem se altius sibi que multum placentem uanitatis erroris que damnaret, ut proposita denique difficultate angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublime perduceret. Docui, ut opinor, cur populus noster aput stultos stultus habeatur. nam cruciari atque interfici malle quam tura tribus digitis conprehensa in focum iacere tam ineptum uidetur quam in periculo uitae alterius animam magis curare quam suam. nesciunt enim quantum sit nefas adorare aliud praeterquam deum, qui condidit caelum atque terram, qui humanum genus finxit inspirauit luce donauit. quodsi seruorum nequissimus habetur qui dominum suum fuga deseruit is que uerberibus et uinculis et ergastulo et cruce et omni malo dignissimus iudicatur, et si filius eodem modo perditus atque inpius existimatur qui patrem suum dereliquit ne illi obsequatur, ob eam que causam dignus putatur qui sit exheres et cuius nomen in perpetuum de familia deleatur, quanto magis qui deum deserit, in quem duo uocabula domini et patris aeque ueneranda conueniunt? nam ille qui seruum pretio conparat, quid in eum beneficii confert praeter alimenta, quae illi utilitatis suae gratia subministrat? et qui filium generat, non habet in potestate ut concipiatur, ut nascatur, ut uiuat: unde apparet non esse illum patrem, sed tantummodo generandi ministrum. quibus ergo suppliciis dignus est desertor eius qui et dominus uerus et pater est, nisi quae deus ipse constituit, qui spiritibus iniustis aeternum parauit ignem, quod ipse per uates suos inpiis ac rebellibus comminatur? 19. Discant igitur et suarum et alienarum interfectores animarum quam inexpiabile facinus admittant, primum quod se ipsos iugulant perditissimis daemonibus seruiendo, quos deus in aeterna supplicia damnauit, deinde quod nec ab aliis deum coli patiuntur, sed auertere homines ad mortifera sacra contendunt nituntur que summa diligentia ne qua sit anima incolumis in terra quae saluo statu suo spectet in caelum. quid aliut dicam quam miseros qui praedonum suorum instigationibus parent, quos deos esse opinantur? quorum neque condicionem neque originem neque nomina neque rationem sciunt, sed inhaerente persuasione uulgari libenter errant et stultitiae suae fauent. a quibus si persuasionis eius rationem requiras, nullam possint reddere, sed ad maiorum iudicia confugiant, quod illi sapientes fuerint, illi probauerint, illi scierint quid esset optimum, se que ipsos sensibus spoliant, ratione abdicant, dum alienis erroribus credunt. sic inplicati rerum omnium ignorantia nec se nec deos suos norunt. atque utinam soli errare, soli desipere uellent! alios etiam in consortium mali sui rapiunt quasi habituri solacium de perditione multorum. sed haec ipsa ignoratio efficit ut in persequendis sapientibus tam mali sint fingant que se illis consulere, illos ad bonam mentem uelle reuocare. num igitur hoc sermone aut aliqua ratione reddita facere nituntur? minime, sed ui atque tormentis. o mira et caeca dementia! in iis putatur mala mens esse qui fidem seruare conantur, in carnificibus autem bona! in iis ne mala mens est qui contra ius humanitatis, contra fas omne lacerantur, an potius in iis qui ea faciunt in corporibus innocentium, quae nec saeuissimi latrones nec iratissimi hostes nec immanissimi barbari aliquando fecerunt? adeo ne etiam sibi mentiuntur, ut uicissim boni ac mali nomina transferant et inmutent? quid ergo non diem noctem uocant, solem tenebras? alioquin eadem inpudentia est bonis malorum nomen imponere, sapientibus stultorum, iustis inpiorum: quin immo si qua illis fiducia est uel in philosophia uel in eloquentia, arment se ac refellant haec nostra, si possunt, congrediantur comminus et singula quaeque discutiant. decet eos suscipere defensionem deorum suorum, ne si nostra inualuerint, ut cottidie inualescunt, cum delubris ac ludibriis suis deserantur. et quoniam ui nihil possunt - augetur enim religio dei quanto magis premitur -, oratione potius et hortamentis agant. procedant in medium pontifices seu minores seu maximi, flamines augures, item reges sacrificuli quique sunt sacerdotes et antistites religionum, conuocent nos ad contionem, cohortentur ad suscipiendos cultus deorum, persuadeant multos esse quorum numine ac prouidentia regantur omnia, ostendant origines et initia sacrorum ac deorum quomodo sint mortalibus tradita, qui fons, quae ratio sit explicent, proferant quae merces in cultu, quae poena in contemptu maneat, quare ab hominibus coli se uelint, quid illis, si beati sunt, humana pietas conferat: quae omnia non adseueratione propria - nec enim ualet quicquam mortalis hominis auctoritas - sed diuinis aliquibus testimoniis confirment, sicuti nos facimus. non est opus ui et iniuria, quia religio cogi non potest, uerbis potius quam uerberibus res agenda est, ut sit uoluntas. destringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum uera est, adseratur. parati sumus audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus, sicut ne saeuientibus quidem cedimus. imitentur nos, ut rationem rei totius exponant: nos enim non inlicimus, ut ipsi obiectant, sed docemus probamus ostendimus. itaque nemo a nobis retinetur inuitus - inutilis est enim deo qui deuotione ac fide caret - et tamen nemo discedit ipsa ueritate retinente. doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia ueritatis est, loquantur hiscant, audeant inquam disputare nobis cum aliquid eiusmodi: iam profecto ab aniculis quas contemnunt et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur. cum enim sint peritissimi deorum que progeniem et res gestas et imperia et interitus et sepulcra de libris nouerint ipsos que ritus quibus sunt initiati uel ex rebus gestis hominum uel ex casibus uel etiam ex mortibus natos sciant, incredibilis dementia est deos putare quos fuisse mortales negare non audeant: uel si tam inpudentes fuerint ut negent, suae illos ac suorum litterae coarguant, ipsa denique illos sacrorum initia conuincant. sciant igitur ex hoc ipso quantum intersit inter uerum atque falsum, quando ipsi cum sint eloquentes, persuadere non possunt, inperiti ac rudes possunt, quia res ipsa et ueritas loquitur. quid ergo saeuiunt? ut stultitiam suam dum minuere uolunt augeant. longe diuersa sunt carnificina et pietas nec potest aut ueritas cum ui aut iustitia cum crudelitate coniungi. sed merito non audent de rebus quicquam docere diuinis, ne et a nostris derideantur et a suis deserantur. nam fere uulgus, cui simplex incorruptum que iudicium est, si mysteria illa cognoscat in memoriam mortuorum constituta, damnabit aliut que uerius quod colat quaeret. hinc fida silentia sacris instituta sunt ab hominibus callidis, ne sciat populus quid colat. cum autem nos in eorum doctrinis uersemur, cur nobis aut non credunt, qui utrumque nouimus, aut inuident, quia falsis uera praetulimus? 'sed defendenda sunt' inquiunt 'suscepta publice sacra'. o quam honesta uoluntate miseri errant! sentiunt enim nihil esse in rebus humanis religione praestantius eam que summa ui oportere defendi, sed ut in ipsa religione sic in defensionis genere falluntur. defendenda enim religio est non occidendo sed moriendo, non saeuitia sed patientia, non scelere sed fide: illa enim malorum sunt, haec bonorum, et necesse est bonum in religione uersari, non malum. nam si sanguine, si tormentis, si malo religionem defendere uelis, iam non defendetur illa, sed polluetur atque uiolabitur. nihil est enim tam uoluntarium quam religio, in qua si animus sacrificantis auersus est, iam sublata, iam nulla est. recta igitur ratio est ut religionem patientia uel morte defendas; in quo fides conseruata et ipsi deo grata est et religioni addit auctoritatem. nam si is qui in hac terrestri militia regi suo fidem seruat in aliquo egregio facinore, si post uixerit, [et] acceptior fit et carior, si perierit, summam consequitur gloriam, quod pro duce suo morte occubuerit, quanto magis imperatori omnium deo fides seruanda est, qui non tantum uiuentibus, sed etiam mortuis praemium potest uirtutis exsoluere? igitur dei cultus, quoniam militiae caelestis est, deuotionem maximam fidem que desiderat. quomodo enim deus aut amabit colentem, si ipse non ametur ab eo, aut praestabit precanti quidquid orauerit, cum ad precandum neque ex animo neque obseruanter accedat? isti autem cum ad sacrificandum ueniunt, nihil intimum, nihil proprium diis suis offerunt, non integritatem mentis, non reuerentiam, non timorem. peractis itaque sacrificiis inanibus omnem religionem in templo et cum templo sicut inuenerant relincunt nihil que se cum ex ea neque adferunt neque referunt. inde est quod eiusmodi religiones neque bonos facere possunt neque firmae atque inmutabiles esse. traducuntur itaque ab his homines facile, quia nihil ibi ad uitam, nihil ad sapientiam, nihil ad fidem discitur. quae est enim superstitio illorum deorum? quae uis? quae disciplina? quae origo? quae ratio? quod fundamentum? quae substantia? quo tendit aut quid pollicetur, ut ab homine possit fideliter seruari fortiter que defendi? in qua nihil aliut uideo quam ritum ad solos digitos pertinentem. nostra uero religio eo firma est et solida et inmutabilis, quia iustitiam docet, quia nobis cum semper est, quia tota in animo colentis est, quia mentem ipsam pro sacrificio habet. illic nihil exigitur aliut quam sanguis pecudum et fumus et inepta libatio, hic bona mens, purum pectus, innocens uita; illuc ueniunt sine dilectu adulterae inpudicae, lenae procaces, obscenae meretrices, ueniunt gladiatores latrones fures uenefici et precantur nihil aliut quam ut scelera inpune committant. quid enim latro sacrificans aut gladiator roget nisi ut occidant? quid uenenarius nisi ut fallat? quid meretrix nisi ut plurimum peccet? quid adultera nisi aut mortem uiri aut ut sua inpudicitia celetur? quid lena nisi ut multos bonis exuat? quid fur nisi ut plura conpilet? hic uero etiam leui communi que peccato locus nullus est et si quis ad sacrificium non integra conscientia uenerit, audit quae illi deus comminetur, ille qui latebras cordis uidet, qui peccatis semper infestus est, qui exigit iustitiam, qui fidem poscit. quis hic malae menti aut malae preci locus est? at illi infelices nec ex sceleribus suis intellegunt quam malum sit quod colunt, quandoquidem flagitiis omnibus inquinati ueniunt ad precandum et se pie sacrificasse opinantur, si cutem lauerint, tamquam libidines intra pectus inclusas ulli amnes abluant aut ulla maria purificent. quanto satius est mentem potius eluere, quae malis cupiditatibus sordidatur, et uno uirtutis ac fidei lauacro uniuersa uitia depellere! quod qui fecerit, quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est. 20. Isti autem quia nesciunt uel quid uel quomodo sit colendum, caeci et inprudentes in contrarium cadunt. adorant itaque hostes suos, latrones et interfectores suos uictimis placant et animas suas cum ture ipso cremandas aris detestabilibus inponunt. irascuntur etiam miseri quod non simul et alii pereant, incredibili mentium caecitate. quid enim uideant qui solem non uident? quasi uero si dii essent, indigerent hominum auxilio aduersus contemptores suos. quid ergo nobis irascuntur, si illi nihil possunt? nisi quod ipsi deos suos destruunt, quorum potestate diffidunt, magis inreligiosi quam qui omnino non colunt. Cicero in suis Legibus cum caste ad sacrificia praeciperet accedere, pietatem inquit adhibento, opes amouento. qui secus faxit, deus ipse uindex erit. recte hoc quidem: neque enim fas est desperare de deo, quem ideo colas, quia potentem putes. nam quomodo uindicare iniuriam colentis potest, si suam non potest? libet igitur ex iis quaerere cui potissimum praestare se putent cogendo inuitos ad sacrificium. ipsis ne quos cogunt? at non est beneficium quod ingeritur recusanti. sed consulendum est etiam nolentibus, quando quid sit bonum nesciunt. cur ergo tam crudeliter uexant cruciant debilitant, si saluos uolunt? aut unde pietas tam impia, ut eos miseris modis aut perdant aut inutiles faciant quibus uelint esse consultum? an uero diis praestant? at non est sacrificium quod exprimitur inuito. nisi enim sponte atque ex animo fiat, execratio est, cum homines proscriptione iniuriis carcere tormentis adacti faciunt. si dii sunt isti qui sic coluntur, uel propter hoc solum colendi non sunt, quod sic coli uolunt, digni scilicet detestatione hominum, quibus cum lacrimis, cum gemitu, cum sanguine de membris omnibus fluente libatur. at nos contra non expetimus ut deum nostrum, qui est omnium uelint nolint, colat aliquis inuitus, nec si non coluerit, irascimur. confidimus enim maiestate eius, qui tam contemptum sui possit ulcisci quam etiam seruorum suorum labores et iniurias. et ideo cum nefanda perpetimur, ne uerbo quidem reluctamur, sed deo remittimus ultionem, non ut ii faciunt qui defensores se deorum suorum uideri uolunt et saeuiunt efferate aduersus non colentes. ex quo intellegi datur quam non sit bonum deos colere, quoniam bono potius adducendi homines ad bonum fuerant, non malo; sed quia illut malum est, etiam officium eius bono caret. at enim puniendi sunt qui destruunt religiones. num peius nos destruimus quam natio Aegyptiorum, qui turpissimas bestiarum ac pecudum figuras colunt, quaedam etiam pudenda dictu tamquam deos adorant? num peius quam idem ipsi, qui cum deos colere se dicant, tamen eos publice turpiter que derident, de quibus etiam mimos agi cum risu et uoluptate patiuntur? qualis haec religio aut quanta maiestas putanda est quae adoratur in templis, inluditur in theatris? et qui haec fecerint, non poenas uiolati numinis pendunt, sed honorati etiam laudati que discedunt. num peius nos destruimus quam quidam philosophi, qui omnino nullos esse deos aiunt, sed omnia sua sponte nata, omnia fortuito fieri quae geruntur? num peius quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quicquam negant, neque irasci eos neque gratia commoueri? quibus dictis utique persuadent colendos omnino non esse, siquidem nec colentes respiciunt neque non colentibus irascuntur. praeterea cum contra metus disserunt, nihil aliut efficere conantur quam ut nemo deos timeat. et haec tamen ab hominibus et audiuntur libenter et disseruntur inpune. 21. Non ergo ideo aduersus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis - a multis enim non coluntur - sed quia ueritas penes nos est, quae, ut est uerissime dictum, odium parit. quid igitur existimabimus nisi nescire illos quid patiantur? pergitur enim caeco et inrationabili furore, quem nos uidemus, illi nesciunt. non enim ipsi homines persecuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent, sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus ueritas et nota est et inuisa, insinuant se mentibus eorum et instigant nescios in furorem. hi enim, quamdiu pax est in populo dei, fugitant iustos et pauent, et cum corpora hominum occupant animas que diuexant, adiurantur ab iis et nomine dei ueri fugantur. quo audito tremunt et exclamant et uri se uerberari que testantur et interrogati qui sint, quando uenerint, quomodo in hominem inrepserint, confitentur. sic extorti et excruciati uirtute diuini nominis exulantur. propter haec uerbera et minas sanctos et iustos uiros semper oderunt. et quia per se nocere iis nihil possunt, publicis eos odiis persecuntur, quos sibi graues sentiunt, exercent que saeuitiam quam uiolentissime possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem aut, si id efficere non quiuerint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere. non me fugit quid responderi e contrario possit: 'cur ergo deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patitur nec cultores suos aut uindicat aut tuetur? cur denique qui eum non colunt, et opulenti et potentes et beati sunt et honoribus regno que potiuntur eos que ipsos dicioni suae ac potestati subiectos habent?' reddenda et huius rei ratio est, ne quid remaneat erroris. nam in primis haec causa est cur existimetur religio dei uim non habere, quod inducuntur homines specie terrenorum ac praesentium bonorum, quae ad curam mentis nullo modo pertinent. quibus quia carere iustos uident et afluere iniustos, et dei cultum inanem arbitrantur, in quo inesse illa non cernunt, et deorum ritus aestimant ueros, quoniam cultores eorum et diuitiis et honoribus et regnis fruantur. uerum ii qui sunt in hac existimatione non perspiciunt altius uim rationem que hominis, quae tota non in corpore, sed in mente est. nihil enim uident amplius quam [quod oculis] uidetur, corpus scilicet. quod quia oculis manu que tractabile est, inbecillum fragile mortale est: cuius sunt illa omnia bona quae cupiditati ac miraculo sunt, opes honores imperia, quoniam corpori adferunt uoluptates, et ideo tam caduca sunt quam corpus ipsum. animus uero, in quo solo est homo, quoniam subiectus oculis non est, nec bona eius aspici possunt, quae in sola uirtute sunt posita, et ideo tam stabilis et constans et perpetuus sit necesse est sicut ipsa uirtus, in qua est animi bonum. 22. Longum est uniuersas uirtutis species promere, ut de singulis doceam, quam necesse sit sapientem ac iustum uirum longe ab illis bonis abhorrere: quibus quia fruuntur iniusti, deorum cultus ueri et efficaces esse creduntur. quod ad praesentem pertinet quaestionem, satis est si ex una uirtute id probemus quod intendimus. nempe magna et praecipua uirtus est patientia, quam pariter et uulgi publicae uoces et philosophi et oratores summis laudibus celebrant. quodsi negari non potest quin summa sit uirtus, necesse est iustum et sapientem uirum in potestate esse hominis iniusti, ut capiat patientiam. patientia est enim malorum quae aut inferuntur aut accidunt cum aequanimitate perlatio. ergo iustus ac sapiens quia uirtutem capit, habet in se patientiam: qua carebit omnino, si nihil patietur aduersi. contra qui in rebus prosperis agit, inpatiens est et uirtute maxima caret: inpatientem dico, quia nihil patitur. innocentiam quoque seruare non potest, quae et ipsa iusto et sapienti uiro propria uirtus est, sed et nocet saepe et concupiscit aliena et rapit quae cupierit per iniuriam, quia uirtutis expers uitio peccato que subiectus est et fragilitatis oblitus animo insolenter elato tumet. inde iniusti ac deum nescientes et diuitiis et potentia et honoribus florent. haec enim cuncta iniustitiae praemia sunt, quia et perpetua esse non possunt et per cupiditatem uiolentiam que quaeruntur. iustus uero ac sapiens quia illa omnia humana, ut est a Laelio dictum, sua bona diuina iudicat, nec alienum quicquam concupiscit, ne quem contra ius humanitatis laedat omnino, nec ullam potentiam honorem ue desiderat, ne cui faciat iniuriam - scit enim cunctos ab eodem deo et eadem condicione generatos iure fraternitatis esse coniunctos -, sed et suo contentus et paruo, quia fragilitatis suae memor, non amplius quaerit quam unde uitam sustentet, et ex eo ipso quod habuerit inpertit etiam non habenti, quia pius est; pietas autem summa uirtus est. accedit quod uoluptates caducas uitiosas que contemnit, quarum causa opes adpetuntur, quoniam continens est ac libidinum uictor. idem nihil tumoris atque insolentiae gerens non extollit se altius nec erigit superbum caput, sed placidus et concors et communis et planus est, quia condicionem suam nouit. cum ergo iniuriam nulli faciat nec aliena cupiat nec sua quoque si ui auferantur defendat, cum sciat etiam inlatam iniuriam moderate ferre, quia uirtute praeditus est, necesse est iustum hominem subiectum esse iniusto et contumeliis adfici ab insipiente sapientem, ut et ille peccet, quia iniustus est, et hic in se uirtutem habeat, quia iustus est. si quis autem uolet scire plenius cur malos et iniustos deus potentes beatos diuites fieri sinat, pios contra humiles miseros inopes esse patiatur, sumat eum Senecae librum cui titulus est 'Quare bonis uiris multa mala accidant, cum sit prouidentia'. in quo ille multa non plane inperitia saeculari, sed sapienter ac paene diuinitus elocutus est. deus inquit homines pro liberis habet, sed corruptos et uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere, quia non putat emendatione sua dignos. bonos autem, quos diligit, castigat saepius et adsiduis laboribus ad usum uirtutis exercet nec eos caducis ac mortalibus bonis conrumpi ac deprauari sinit. unde nemini debet mirum uideri si pro nostris saepe delictis castigamur a deo. immo uero cum uexamur ac premimur, tum maxime gratias agimus indulgentissimo patri, quod corruptelam nostram non patitur longius procedere, sed plagis ac uerberibus emendat. ex quo intellegimus esse nos deo curae, quibus, quoniam peccamus, irascitur. nam cum posset populo suo et opes et regna largiri sicut dederat ante Iudaeis, quorum nos successores ac posteri sumus, idcirco eum uoluit sub aliena dicione atque imperio degere, ne rerum prosperarum felicitate corruptus in luxuriam laberetur ac dei praecepta contemneret sicut illi maiores nostri, qui saepe terrenis ac fragilibus his bonis eneruati aberrarunt a disciplina et legis uincla ruperunt. prouidit ergo quatenus cultoribus suis praestaret quietem, si mandata seruassent, et tamen eos emendaret, si praeceptis non obtemperassent. itaque ne tam corrumperentur otio quam patres eorum licentia, premi eos uoluit ab iis in quorum manibus eos conlocauit, ut et labentes confirmet et corruptos ad fortitudinem reparet et fidos experiatur ac temptet. quomodo enim potest imperator militum suorum probare uirtutem, nisi habuerit hostem? et illi tamen aduersarius exsurgit inuito, quia mortalis est et uinci potest, deo autem quia repugnari non potest, ipse aduersarios nomini suo excitat, non qui contra ipsum deum pugnent, sed contra milites eius, ut deuotionem ac fidem suorum uel probet uel conroboret, donec pressurae uerberibus diffluentem corrigat disciplinam. est et alia causa cur aduersus nos persecutiones fieri sinat, ut dei populus augeatur: nec est difficile monstrare cur aut quomodo id fiat. primum fugantur a deorum cultibus plurimi odio crudelitatis: qui enim talia sacrificia non horreant? deinde placet quibusdam uirtus ac fides ipsa. nonnulli suspicantur deorum cultum non sine causa malum putari a tam multis hominibus, ut emori malint quam id facere quod alii faciunt, ut uiuant. aliquis cupit scire quodnam sit illut bonum quod ad mortem usque defenditur, quod omnibus quae in hac uita iucunda sunt et cara praefertur, a quo nec bonorum nec lucis amissio nec dolor corporis nec uiscerum cruciamenta deterrent. ualent haec plurimum, sed illae maxime causae nostrorum numerum semper auxerunt: audit circumstans populus inter ipsa tormenta dicentes non sacrificare se lapidibus humana manu factis, sed deo uiuo qui sit in caelo. multi hoc uerum esse intellegunt et in pectus admittunt. deinde, ut fieri solet in rebus incertis, dum inter se inuicem quaerunt quae sit huius perseuerantiae causa, multa quae ad religionem pertinent diuulgata ac per rumorem uicissim aucupata discuntur: quae quia bona sunt, placeant necesse est. praeterea ultio consecuta, sicut semper accidit, ad credendum uehementer inpellit. ne haec quidem leuis causa est quod inmundi daemonum spiritus accepta licentia multorum se corporibus inmergunt, quibus postea eiectis omnes qui resanati fuerint adhaerent religioni cuius potentiam senserunt. hae tot causae in unum conlatae magnam deo multitudinem mirabiliter adquirunt. 23. Quidquid ergo aduersus nos mali principes moliuntur fieri ipse permittit. et tamen iniustissimi persecutores, quibus dei nomen contumeliae ac ludibrio fuit, non se putent inpune laturos quia indignationis aduersus nos eius quasi ministri fuerunt. punientur enim iudicio dei qui accepta potestate supra humanum modum fuerint abusi et insultauerint etiam deo superbius eius que nomen aeternum uestigiis suis subiecerint impie nefarie que calcandum. propterea uindicaturum se in eos celeriter pollicetur et exterminaturum bestias malas de terra. sed idem quamuis populi sui uexationes et hic in praesenti soleat uindicare, tamen iubet nos expectare patienter illum caelestis iudicii diem, quo ipse pro suis quemque meritis aut honoret aut puniat. quapropter non sperent sacrilegae animae contemptos et inultos fore quos sic obterunt. ueniet rabiosis ac uoracibus lupis merces sua, qui iustas et simplices animas nullis facinoribus admissis excruciauerunt. nos tantummodo laboremus ut ab hominibus nihil aliut in nobis nisi sola iustitia puniatur, demus operam totis uiribus ut mereamur a deo simul et ultionem passionis et praemium. LIBER VI DE VERO CVLTV 1. Quod erat officium suscepti muneris diuino spiritu instruente ac suffragante ipsa ueritate conpleuimus: cuius adserendae atque inlustrandae causam mihi et scientia et fides et ipse dominus noster inposuit, sine quo nec sciri quicquam potest nec explicari. uenio nunc ad id quod est summum operis huius et maximum, ut doceam quo ritu quo ue sacrificio deum coli oporteat. id enim est hominis officium in eo que solo summa rerum et omnis beatae uitae ratio consistit, quandoquidem propterea ficti et inspirati ab eo sumus, non ut caelum uideremus et solem, quod Anaxagoras putauit, sed ut artificem solis et caeli deum pura et integra mente coleremus. quamuis autem praecedentibus libris pro ingenii mediocritate defenderim ueritatem, tamen ex ritu quoque ipso elucere uel maxime potest. nihil enim sancta et singularis illa maiestas aliut ab homine desiderat quam solam innocentiam: quam si quis obtulerit deo, satis pie, satis religiose litabit. homines autem neglecta iustitia cum sint omnibus flagitiis ac sceleribus inquinati, religiosos se putant, si templa et aras hostiarum sanguine cruentauerint, si focos odorati ac ueteris uini profusione madefecerint. quin etiam sacras dapes apparant et exquisitas epulas quasi aliquid inde libaturis offerunt. quidquid aspectu rarum, quidquid opere aut odore pretiosum est, haec grata esse diis suis non ex aliqua diuinitatis ratione, quam nesciunt, sed ex suis cupiditatibus iudicant nec intellegunt terrenis opibus deum non indigere. nihil enim sapiunt nisi terram bona que et mala solius corporis sensu ac uoluptate perpendunt. huius arbitrio ut religionem ponderant, sic totius uitae suae acta disponunt. et quoniam se semel a caeli contemplatione auerterunt sensum que illum caelestem corpori mancipauerunt, libidinibus frena permittunt tamquam se cum ablaturi uoluptatem, quam momentis omnibus capere festinant, cum animus ministerio corporis, non corpus ministerio animi uti debeat. idem maximum bonum iudicant opes: quas si bonis artibus adsequi non possunt, malis adsecuntur. fraudant rapiunt spoliant insidiantur abiurant, nihil denique moderati aut pensi habent, dummodo auro coruscent, argento gemmis uestibus fulgeant, auidissimo uentri opes ingerant, stipati familiarum gregibus per dimotum populum semper incedant. sic addicti et seruientes uoluptatibus uim uigorem que mentis extinguunt et cum uiuere se maxime putant, ad mortem concitatissime properant. nam sicut in secundo libro docuimus, caeli ratio in animo, terrae autem in corpore est. qui bona neclegunt animi, corporis adpetunt, in tenebris ac morte uersantur, quae sunt terrae atque corporis, quia uita et lumen a caelo est. cuius quoniam expertes sunt corpori seruiendo, longe absunt ab intellectu rerum diuinarum. eadem miseros ubique caecitas premit. sicut enim qui sit uerus deus, ita qui sit uerus cultus ignorant. 2. Mactant igitur opimas ac pingues hostias deo quasi esurienti, profundunt uina tamquam sitienti, accendunt lumina uelut in tenebris agenti. quodsi suspicari aut percipere animo possint quae sint bona illa caelestia, quorum magnitudinem terreno adhuc corpore obuoluti sensu capere non possumus, iam se cum his officiis inanibus stultissimos esse cognoscant, uel si caeleste lumen quod dicimus solem contemplari uelint, iam sentiant quam non indigeat lucernis eorum deus, qui ipse in usum hominis tam claram, tam candidam lucem dedit. et tamen cum in tam paruo circulo, qui propter longinquitatem non amplius quam humani capitis uidetur habere mensuram, tantum sit fulgoris, ut eum mortalium luminum acies non queat contueri et si paulisper intenderis, hebetatos oculos caligo ac tenebrae consequantur, quid tandem luminis, quid claritatis aput ipsum deum, penes quem nulla nox est, esse arbitremur? qui hanc ipsam lucem sic moderatus est, ut neque nimio fulgore neque calore uehementi noceret animantibus tantum que istarum rerum dedit ei, quantum aut mortalia corpora pati possent aut frugum maturitas postularet. num igitur mentis suae compos putandus est qui auctori et datori luminis candelarum aut cerarum lumen offert pro munere? aliut uero ille a nobis exigit lumen et quidem non fumidum, sed, ut ait poeta, liquidum atque clarum, mentis scilicet, propter quod a poetis phôtes~g nuncupamur: quod exhibere non potest nisi qui deum agnouerit. illorum autem dii quia terreni sunt, egent luminibus, ne in tenebris sint: quorum cultores quia caeleste nihil sapiunt, etiam religiones quibus deseruiunt ad terram reuocant: in ea enim lumine opus est, quia ratio eius et natura tenebrosa est. itaque diis non caelestem sensum, sed humanum potius adtribuunt ideo que illis necessaria et grata credunt esse quae nobis, quibus aut esurientibus opus est cibo aut sitientibus potu aut ueste algentibus aut cum sol decesserit lumine, ut uidere possimus. nullis igitur ex rebus tam probari et intellegi potest deos istos, cum aliquando uixerint, mortuos esse quam ex ipso ritu, qui est totus e terra. quid enim caelestis in se boni potest habere pecudum sanguis effusus, quo aras inquinant? nisi forte deos existimant eo uesci quod homines aspernantur attingere. et quisquis illis hanc saginam praestiterit, quamuis ille grassator adulter ueneficus parricida sit, beatus ac felix erit, hunc diligunt, hunc tuentur, huic omnia quae optauerit praestant. merito ergo Persius huiusmodi superstitiones suo more deridet: qua tu inquit mercede deorum emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis? sentiebat uidelicet non carne opus esse ad placandam caelestem maiestatem, sed mente sancta et iusto animo et pectore, ut ipse ait, quod naturali sit honestate generosum. haec est religio caelestis, non quae constat ex rebus corruptis, sed quae uirtutibus animi qui oritur e caelo, hic uerus est cultus, in quo mens colentis se ipsam deo inmaculatam uictimam sistit. id autem ipsum quomodo consequendum, quomodo praestandum sit, docebit huius libri disputatio. nihil enim tam praeclarum homini que conueniens potest esse quam erudire homines ad iustitiam. aput Ciceronem Catulus in Hortensio philosophiam rebus omnibus praeferens malle se dicit uel unum paruum de officio libellum quam longam orationem pro seditioso homine Cornelio. quae sententia non utique Catuli, qui illut fortasse non dixit, sed Ciceronis est putanda, qui scripsit, credo ut libros quos de officiis erat scripturus commendaret: in quibus ipsis nihil esse testatur in omni philosophia melius et fructuosius quam praecepta uitae dare. quodsi hoc illi faciunt quibus non est ueritas cognita, quanto magis nos facere debemus qui a deo eruditi et inluminati possumus uera praecipere! nec tamen sic docebimus ut quasi prima uirtutis elementa tradamus, quod est infinitum, sed tamquam docendum susceperimus eum qui aput illos iam perfectus esse uideatur. manentibus enim praeceptis eorum quae solent ad probitatem recte dare, ignota illis superstruemus ad perficiendam consummandam que iustitiam, quam non tenent. ea uero quae possunt cum illis esse communia praetermittam, ne quid ab iis uidear mutuari quorum errores coarguere atque aperire decreuerim. 3. Duae sunt uiae per quas humanam uitam progredi necesse est, una quae in caelum ferat, altera quae ad inferos deprimat: quas et poetae in carminibus et philosophi in disputationibus suis induxerunt. et quidem philosophi alteram uirtutum esse uoluerunt, alteram uitiorum, eam que quae sit assignata uirtutibus, primo aditu esse arduam et confragosam: in qua si quis difficultate superata in summum eius euaserit, habere eum de cetero planum iter, lucidum amoenum que campum et omnium laborum suorum capere fructus uberes atque iucundos; quos autem primi aditus difficultas deterruerit, eos in illam uitiorum uiam labi atque deflectere, quae primo ingressu sit quasi amoena multo que tritior, deinde cum in ea paulo ulterius processerint, amoenitatis illius speciem repente subduci, exoriri autem uiam praecipitem, nunc saxis asperam nunc obductam sentibus nunc gurgitibus intercisam uel torrentibus rapidam, ut laborare haerere labi cadere sit necesse. quae omnia eo proferuntur, ut appareat in uirtutibus capiendis labores esse maximos, in perceptis autem maximos fructus et solidas atque incorruptas uoluptates, uitia uero quibusdam delenimentis naturalibus inlicere animos hominum et inanium iucunditatum specie captos ad acerbas amaritudines miserias que perducere. sapiens prorsus disputatio, si uirtutum ipsarum formas ac terminos scirent. non enim didicerant uel quae sint uel quid eas mercedis a deo maneat: quod nos his duobus libris docebimus. hi uero quia ignorabant aut dubitabant animas hominum inmortales esse, et uirtutes et uitia terrenis honoribus aut poenis aestimauerunt. omnis ergo haec de duabus uiis disputatio ad frugalitatem ac luxuriam spectat. dicunt enim humanae uitae cursum Y litterae similem, quod unus quisque hominum cum primae adulescentiae limen adtigerit et in eum locum uenerit, partis ubi se uia findit in ambas, haereat nutabundus ac nesciat in quam se partem potius inclinet; si ducem nactus fuerit qui dirigat ad meliora titubantem, hoc est si aut philosophiam didicerit aut eloquentiam aut aliquid honestae artis quo euadat ad bonam frugem, quod fieri sine labore maximo non potest, honestam et copiosam uitam disputant peracturum; si uero doctorem frugalitatis non inuenerit, in sinistram uiam quae melioris speciem mentiatur incidere, id est desidiae inertiae luxuriae se tradere, quae suauia quidem uidentur ad tempus uera bona ignoranti, post autem amissa omni dignitate ac re familiari in omnibus miseriis ignominia que uicturum. ad corpus ergo et ad hanc uitam quam in terra ducimus fines earum uiarum rettulerunt. poetae fortasse melius, qui hoc biuium aput inferos esse uoluerunt, sed in eo falluntur quod eas uias mortuis proposuerunt. utrique ergo uere, sed tamen utrique non recte, quia oportuit uias ipsas ad uitam, fines earum ad mortem referri. nos igitur melius et uerius, qui duas istas uias caeli et inferorum esse dicimus, quia iustis inmortalitas, iniustis poena aeterna proposita est. quomodo autem hae uiae uel in caelum tollant uel ad inferna praecipitent explicabo, aperiam que quae sint uirtutes quas philosophi nescierunt; tum earum quae sint praemia, simul etiam quae sint uitia quae ue eorum supplicia monstrabo. nam fortasse aliquis expectet ut separatim de uitiis ac uirtutibus dicam, cum de bono aut malo disserentibus nobis etiam quod est contrarium possit intellegi. siue enim uirtutes inseras, uitia sua sponte decedent, siue uitia eximas, uirtutes ultro subibunt: sic bonorum ac malorum constituta natura est, ut se inuicem semper obpugnent, semper expellant. ita fit ut neque uitia detrahi sine uirtutibus possint nec uirtutes inseri sine detractione uitiorum. has igitur uias longe aliter inducimus quam induci a philosophis solent, primum quod utrique praepositum esse dicimus ducem utrumque inmortalem, sed alterum honoratum, qui uirtutibus ac bonis praesit, alterum damnatum, qui uitiis ac malis. illi autem in dexteriore tantum uia ducem ponunt neque unum neque perpetuum, siquidem quemlibet doctorem bonae artis inducunt, qui a desidia reuocet homines et frugi esse doceat. sed neque ingredi faciunt in eam uiam nisi pueros et adulescentes, uidelicet quod artes in his discantur aetatibus. nos autem [homines] omnis sexus et generis et aetatis in hoc caeleste iter inducimus, quia deus, qui eius uiae dux est, immortalitatem nulli homini nato negat. forma quoque ipsarum uiarum non ita est ut illi putauerunt. quid enim opus est Y littera in rebus contrariis atque diuersis? sed altera illa melior conuersa est ad solis ortum, altera illa deterior ad occasum, quoniam qui ueritatem ac iustitiam sequitur, is accepto immortalitatis praemio perenni luce potietur, qui autem ab illo malo duce inlectus praetulerit uitia uirtutibus, mendacium ueritati, necesse est ad occasum et tenebras deferatur [aeternas]. describam igitur utramque et earum proprietates habitus que monstrabo. 4. Una est itaque uirtutis ac bonorum uia, quae fert non in Elysios campos, ut poetae loquuntur, sed ad ipsam mundi arcem, at laeua malorum exercet poenas et ad impia Tartara mittit. est enim criminatoris illius, qui prauis religionibus institutis auertit homines ab itinere caelesti et in uiam perditionis inducit. cuius uiae species et figura sic est conposita in aspectum, ut plana et patens et omni genere florum atque fructuum delectabilis esse uideatur. in ea enim posuit deus omnia quae pro bonis habentur in terra, opulentiam dico, honorem quietem uoluptatem inlecebras omnes, sed cum his pariter iniustitiam crudelitatem superbiam perfidiam libidinem cupiditatem discordiam ignorantiam mendacium stultitiam cetera que uitia. exitus autem huius uiae talis est. cum uentum fuerit ad extremum, unde iam regredi non licet, cum omni sua pulchritudine tam subito praeciditur, ut non ante quis fraudem prospicere possit quam praecipitatus in altitudinem profundam cadat. quisquis enim praesentium bonorum specie captus et in his consequendis ac fruendis occupatus non praeuiderit ea quae post mortem secutura sunt se que a deo auerterit, is uero ad inferos deiectus in aeternam damnabitur poenam. uia uero illa caelestis difficilis et cliuosa proposita est uel spinis horrentibus aspera uel saxis extantibus impedita, ut cum summo labore ac pedum tritu cum que magna cadendi sollicitudine sit cuique gradiendum. in hac posuit iustitiam temperantiam patientiam fidem castitatem abstinentiam concordiam scientiam ueritatem sapientiam ceteras que uirtutes, sed simul cum his paupertatem ignominiam laborem dolorem amaritudines omnes. quisquis enim spem suam porrexerit longius et meliora maluerit, carebit his terrae bonis, ut expeditus ac leuis difficultatem uiae superet. nec enim potest qui se adparatu regio circumdederit aut diuitiis onerauerit, angustias illas uel ingredi uel tenere. unde intellegitur idcirco malis et iniustis facilius prouenire quae cupiant, quia prona et decliuis est eorum uia, bonis autem quae optent difficile procedere, quia difficili et arduo itinere gradiuntur. iustus ergo quoniam durum asperum que iter ingressus est, contemptui derisui odio sit necesse est. omnes enim quos cupiditas aut uoluptas praecipites trahit, inuident ei qui uirtutem capere potuit et inique ferunt id habere aliquem quod ipsi non habent. erit itaque pauper humilis ignobilis subiectus iniuriae et tamen omnia quae amara sunt perferens, et si patientiam iugem ad summum illum gradum finem que perduxerit, dabitur ei corona uirtutis et a deo pro laboribus quos in uita propter iustitiam pertulit inmortalitate donabitur. hae sunt uiae quas deus humanae uitae adsignauit: in quibus singulis et bona ostendit et mala, sed ordine praepostero atque conuerso. in sua enim monstrauit temporaria prius mala cum aeternis bonis, qui est ordo melior, in altera temporaria prius bona cum aeternis malis, qui est ordo deterior, ut quicumque praesentia mala cum iustitia delegerit, maiora et certiora consequatur bona quam fuerunt illa quae spreuit, quisquis autem praesentia bona praeposuerit iustitiae, in maiora et longiora incidat mala quam fuerunt illa quae fugit. haec enim uita corporalis quia breuis est, idcirco et mala eius et bona breuia sint necesse est, illa uero spiritalis quae huic terrenae contraria est quoniam sempiterna est, idcirco et bona eius et mala sempiterna sunt. ita fit ut et bonis breuibus mala aeterna et malis breuibus bona aeterna succedant. itaque cum simul proposita sint homini bona et mala, considerare unum quemque se cum decet quanto satius sit perpetuis bonis mala breuia pensare quam pro breuibus et caducis bonis mala perpetua sustinere. nam sicut in hoc saeculo cum est propositum cum hoste certamen, prius laborandum est, ut sis postmodum in otio, esuriendum sitiendum, aestus frigora perferenda, humi quiescendum uigilandum periclitandum est, ut saluis pignoribus et domo et re familiari et omnibus pacis ac uictoriae bonis perfrui possis, sin autem praesens otium malueris quam laborem, malum tibi maximum facias necesse est - praeoccupabit enim aduersarius non resistentem, uastabuntur agri, diripietur domus, in praedam uxor ac liberi uenient, ipse interficiere aut capiere: quae omnia ne accidant, praesens commodum differendum est, ut maius longius que pariatur -: sic in omni hac uita, quia nobis aduersarium deus reseruauit, ut possemus capere uirtutem, omittenda est praesens uoluptas, ne hostis opprimat, uigilandum, stationes agendae, militares expeditiones obeundae, fundendus ad ultimum cruor, omnia denique amara et grauia patienter ferenda, eo quidem promptius, quod nobis imperator noster deus praemia pro laboribus aeterna constituit. et cum in hac terrena militia tantum homines laboris exhauriant, ut ea sibi pariant quae possunt eodem modo perire quo parta sunt, certe nobis nullus labor recusandus est, quibus id adquiritur quod nullo modo possit amitti. uoluit enim deus, qui hominem ad hanc militiam genuit, expeditos in acie stare et intentis acriter animis ad unius hostis insidias uel apertos impetus uigilare, qui nos, sicut periti et exercitati duces solent, uariis artibus captat pro cuiusque natura et moribus saeuiens. aliis enim cupiditatem insatiabilem inmittit, ut opibus suis tamquam conpedibus inligatos a uia ueritatis excutiat, alios inflammat irae stimulis, ut ad nocendum potius intentos a dei contemplatione detorqueat, alios inmoderatis libidinibus inmergit, ut uoluptati et corpori seruientes ad uirtutem respicere non possint, aliis uero inspirat inuidiam, ut suis ipsi tormentis occupati nihil cogitent aliut nisi eorum quos oderint felicitatem. alios inflat ambitionibus: ii sunt qui ad gerendos magistratus omnem uitae suae operam curam que conuertunt, ut fastos signent et annis nomen inponant. quorundam cupiditas tendit altius, non ut prouincias temporali gladio regant, sed ut infinita et perpetua potestate dominos se dici uelint uniuersi generis humani. quos autem pios uiderit, uariis inplicat religionibus, ut impios faciat. iis uero qui sapientiam quaerunt, philosophiam in oculos inpingit, ut specie lucis excaecet, ne quis conprehendat ac teneat ueritatem. sic hominibus obstruxit aditus omnes et obsaepsit uias publicis laetus erroribus. quos ut discutere possemus ipsum que auctorem malorum uincere, inluminauit nos deus et armauit uera caelesti que uirtute. de qua nunc mihi disserendum est. 5. Sed priusquam singulas uirtutes exponere incipio, determinanda est ipsa uirtus, quam non recte philosophi definierunt, quid esset aut in quibus rebus, quid operis, quid haberet officii. nomen itaque solum retinuerunt, uim uero et rationem et effectum perdiderunt. quaecumque autem in definitionem uirtutis solent dicere, paucis uersibus colligit et enarrat Lucilius, quos malo equidem ponere, ne dum multorum sententias refello, sim longior quam necesse est. uirtus, Albine, est pretium persoluere uerum quis in uersamur, quis uiuimus rebus potesse: uirtus est homini scire id quod quaeque habeat res, uirtus, scire homini rectum utile quid sit, honestum, quae bona, quae mala item, quid inutile turpe inhonestum: uirtus, quaerendae finem rei scire modum que, uirtus, diuitiis pretium persoluere posse, uirtus, id dare quod re ipsa debetur honori: hostem esse atque inimicum hominum morum que malorum, contra defensorem hominum morum que bonorum, hos magni facere, his bene uelle, his uiuere amicum: commoda praeterea patriai prima putare, deinde parentum, tertia iam postrema que nostra. ab his definitionibus, quas poeta breuiter conprehendit, Marcus Tullius traxit officia uiuendi Panaetium Stoicum secutus ea que tribus uoluminibus inclusit. haec autem quam falsa sint mox uidebimus, ut appareat quantum in nos dignatio diuina contulerit, quae nobis aperuit ueritatem. uirtutem esse dixit scire quid sit bonum et malum, quid turpe, quid honestum, quid utile, quid minus. breuius facere potuit, si tantum bonum ac malum diceret, quia nihil potest esse utile uel honestum quod non idem bonum sit, nihil inutile ac turpe quod non idem malum. quod et philosophis uidetur et idem Cicero in tertio supra dicti operis ostendit. uerum scientia non potest esse uirtus, quia non est intus in nobis, sed ad nos extrinsecus uenit. quod autem transire ab altero ad alterum potest, uirtus non est, quia uirtus sua cuique est. scientia igitur alieni beneficii est, quia posita est in audiendo, uirtus tota nostra est, quia posita est in uoluntate faciendi boni. sicut ergo in itinere celebrando nihil prodest uiam nosse, nisi conatus ac uires suppetant ambulandi, ita uero scientia nihil prodest, si uirtus propria deficiat. nam fere etiam ii qui peccant, etsi non perfecte, tamen quid sit bonum et malum sentiunt, et quotiens aliquid improbe faciunt, peccare se sciunt et ideo celare nituntur. sed cum eos boni et mali natura non fallat, cupiditate mala uincuntur, ut peccent, quia deest illis uirtus, id est cupiditas recta et honesta faciendi. ex hoc igitur apparet aliut esse scientiam boni mali que, aliut uirtutem, quod potest esse scientia sine uirtute, sicut in plurimis philosophorum fuit. in quo, quoniam recte ad culpam pertinet non fecisse quae scieris, recte uoluntas praua et uitiosus animus, quem ignoratio excusare non potest, punietur. ergo sicut uirtus non est bonum ac malum scire, ita uirtus est bonum facere, malum non facere. et tamen scientia sic cum uirtute coniuncta est, ut scientia praecedat uirtutem, uirtus sequatur scientiam, quia nihil prodest cognitio, nisi et actio subsequatur. Horatius igitur paulo melius: uirtus est uitium fugere et sapientia prima, sed inepte, quod eam contrario terminauit, ut si diceret: 'bonum est quod malum non est'. cum enim quid sit uirtus nescio, ne uitium quidem quid sit scio. utrumque igitur indiget definitione, quia natura rei talis est, ut utrumque aut intellegi aut non intellegi sit necesse. uerum nos faciamus quod ille debuit. uirtus est iram cohibere, cupiditatem conpescere, libidinem refrenare: id est enim uitium fugere. nam fere omnia quae fiunt iniuste atque inprobe, ab his oriuntur adfectibus. si enim commotionis huius quae ira dicitur impetus retundatur, omnes hominum contentiones malae sopientur, nemo insidiabitur, nemo prosiliet ad nocendum. item si cupiditas temperetur, nemo terra mari que grassabitur, nemo exercitum ducet, ut rapiat et uastet aliena. item si ardor libidinum conprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem, nemo quidquam pudendum aut patietur aut faciet. ergo uniuersa scelera et flagitia his commotionibus uirtute sedatis ex hominum uita moribus que tollentur. quae sedatio commotionum et adfectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus. omne igitur uirtutis officium est non peccare. quo profecto fungi non potest qui deum nescit, quoniam ignoratio eius a quo bona oriuntur, inprudentem inpingat in uitia necesse est. itaque ut breuius et significantius utriusque rei summa officia determinem, scientia est deum nosse, uirtus colere: in illo sapientia, in hoc iustitia continetur. 6. Dixi, quod erat primum, scientiam boni non esse uirtutem, deinde, quid sit uirtus et in quo sit: sequitur ut id quoque ipsum, quid sit bonum et malum, nescisse philosophos breuiter ostendam, quia paene declaratum est in libro tertio, cum de summo bono disputarem. qui autem quid esset summum nescierunt, et in ceteris bonis malis ue, quae summa non sunt, errauerint necesse est: quae non potest uero iudicio examinare qui fontem ipsum non tenet unde illa descendunt. fons autem bonorum deus est, malorum uero ille scilicet diuini nominis semper inimicus, de quo saepe diximus: ab his duobus principiis bona mala que oriuntur. quae ueniunt a deo, hanc habent rationem, ut inmortalitatem parent, quod est summum bonum: quae autem ab illo altero, id habent officium, ut a caelestibus auocatum terrenis que demersum ad poenam interficiant sempiternam, quod est summum malum. num igitur dubium est quin illi omnes quid esset bonum et malum ignorauerint, qui nec deum nec aduersarium dei scierunt? itaque finem bonorum ad corpus et ad hanc uitam breuem retulerunt, quam scilicet solui et occidere necesse est, non sunt progressi ulterius, sed omnia eorum praecepta et omnia quae inducunt bona, terrae inhaerent et humi iacent, quoniam simul cum corpore, quod est terra, moriuntur. pertinent enim non ad uitam homini conparandam, sed ad quaerendas uel augendas opes honores gloriam potentiam: quae sunt uniuersa mortalia, tam scilicet quam ille qui ut ea sibi contingerent laborauit. hinc est illud: uirtus, quaerendae finem rei scire modum que. praecipiunt enim quibus modis et quibus artibus res familiaris quaerenda sit, quia uident male quaeri solere. sed huiusmodi uirtus non est proposita sapienti: nec enim uirtus est opes quaerere, quarum neque inuentio neque possessio in nostra potestate est. itaque et quaesitu et obtentu faciliores sunt malis quam bonis. non potest ergo uirtus esse in iis rebus quaerendis in quarum contemptu uis ac ratio uirtutis apparet, nec ad ea ipsa transfugiet quae magno et excelso animo calcare ac proterere gestit, neque fas est animam caelestibus intentam bonis, ut haec fragilia sibi conparet, ab inmortalibus suis opibus auocari, sed potissimum in iis rebus conparandis uirtutis ratio consistit quas nobis nec homo ullus nec mors ipsa possit auferre. cum haec ita se habeant, illut quod sequitur uerum est: uirtus, diuitiis pretium persoluere posse. qui uersus idem fere significat quod primi duo. sed neque ipse neque quisquam philosophorum scire potuit pretium ipsum uel quale uel quod sit. id enim poeta et illi omnes quos secutus est putauerunt recte opibus uti, hoc est frugi esse, non instruere conuiuia sumptuose, non largiri temere, non effundere in res superuacuas aut turpes rem familiarem. dicet aliquis fortasse: 'quid tu? negas ne hanc esse uirtutem ?' non equidem nego, contraria enim uidear probare, si negem, sed ueram nego, quia non sit illa caelestis, sed tota terrena, quandoquidem nihil efficit nisi quod remaneat in terra. quid sit autem recte opibus uti et qui sit ex diuitiis fructus petendus declarabo apertius, cum de pietatis officio loqui coepero. iam cetera quae sequuntur nullo modo uera sunt. nam inprobis inimicitias indicere, aut bonorum defensionem suscipere potest cum malis esse commune. quidam enim probitate ficta uiam sibi ad potentiam muniunt faciunt que multa quae boni solent, eo quidem promptius quod fallendi gratia faciunt. utinam que tam facile esset praestare quam facile est simulare bonitatem! sed hi cum esse coeperint propositi ac uoti sui conpotes et summum potentiae gradum ceperint, tum uero simulatione deposita mores suos detegunt, rapiunt omnia et uiolant et uexant eos que ipsos bonos quorum causam susceperant insequuntur et gradus per quos ascenderunt amputant, ne quis illos contra ipsos possit imitari. uerum tamen putemus hoc officium non nisi boni esse, ut bonos defendat. at id suscipere facile est, implere difficile, quia cum te certamini congressioni que commiseris, in arbitrio dei, non tuo posita uictoria est, et plerumque inprobi et numero et conspiratione sunt potentiores quam boni, ut ad eos superandos non tam uirtus sit quam felicitas necessaria. an aliquis ignorat quotiens melior iustior que pars uicta sit? hinc semper dominationes acerbae in ciues extiterunt. plena est exemplis omnis historia, sed nos contenti erimus uno. Gnaeus Pompeius bonorum uoluit esse defensor, siquidem pro re publica, pro senatu, pro libertate arma suscepit. idem tamen uictus cum ipsa libertate occidit et a spadonibus Aegyptiis detruncatus insepultus abiectus est. non est igitur uirtus aut hostem malorum esse aut defensorem bonorum, quia uirtus incertis casibus non potest esse subiecta. commoda praeterea patriai prima putare sublata hominum discordia nihil est omnino. quae sunt enim patriae commoda nisi alterius ciuitatis aut gentis incommoda, id est fines propagare aliis uiolenter ereptos, augere imperium, vectigalia facere maiora? quae omnia non utique uirtutes, sed uirtutum sunt euersiones. in primis enim tollitur humanae societatis coniunctio, tollitur innocentia, tollitur alieni abstinentia, tollitur denique ipsa iustitia: quae discidium generis humani ferre non potest et ubicumque arma fulserint, hinc eam fugari et exterminari necesse est. uerum est enim Ciceronis illut: qui autem ciuium rationem dicunt habendam, externorum negant, dirimunt hi communem humani generis societatem, qua sublata beneficentia liberalitas bonitas iustitia funditus tollitur. nam quomodo potest iustus esse qui nocet, qui odit, qui spoliat, qui occidit? quae omnia faciunt qui patriae prodesse nituntur. id enim ipsum prodesse quid sit, ignorant qui nihil putant utile, nihil commodum, nisi quod teneri manu potest: quod solum teneri non potest, quia eripi potest. haec itaque ut ipsi appellant bona quisquis patriae adquisiuerit, hoc est qui euersis ciuitatibus gentibus que deletis aerarium pecunia referserit, agros ceperit, ciues suos locupletiores fecerit, hic laudibus fertur in caelum, in hoc putatur summa et perfecta esse uirtus. qui error non modo populi et imperitorum, sed etiam philosophorum est, qui praecepta quoque dant ad iniustitiam, ne stultitiae ac malitiae disciplina et auctoritas desit. itaque cum de officiis ad rem militarem pertinentibus disputant, neque ad iustitiam neque ad ueram uirtutem adcommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc uitam morem que ciuilem, quem non esse iustitiam et res indicat et ipse Cicero testatus est. sed nos inquit ueri iuris germanae que iustitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur: eas que ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ab optimis naturae et ueritatis exemplis. - umbra est igitur et imago iustitiae quam illi iustitiam putauerunt. quid? sapientiam nonne idem confitetur in philosophis esse nullam? aut cum Fabricius inquit aut Aristides iustus nominatur, aut ab illis fortitudinis aut ab hoc iustitiae tamquam a sapiente petitur exemplum. nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem uolumus intellegi, nec ii qui sapientes habiti et nominati, Marcus Cato et Gaius Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quandam gerebant speciem que sapientium. si ergo et philosophis ipsorum confessione adempta sapientia est et iis qui iusti habiti sunt adempta iustitia est, omnes igitur illae uirtutis descriptiones falsae sint necesse est, quia quae sit uera uirtus scire non potest nisi iustus ac sapiens. iustus autem ac sapiens nemo est nisi quem deus praeceptis caelestibus erudiuit. 7. Nam illi omnes qui per aliorum confessam stultitiam 1 sapientes existimantur, specie uirtutis inducti umbras et imagines adprehendunt, nihil uerum. quod ea fit ratione, quoniam uia illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet propter studiorum et disciplinarum uarietatem, quae sunt in uita hominum dissimiles atque diuersae. nam sicut uia illa sapientiae habet aliquid simile stultitiae, quod libro praecedente monstrauimus, ita haec cum sit tota stultitiae, habet aliquid simile sapientiae, quod adripiant ii qui stultitiam publicam intellegunt: et ut habet uitia manifesta, sic habet aliquid quod simile uideatur esse uirtuti, ut habet apertum scelus, sic imaginem quandam speciem que iustitiae. quomodo enim praecursor eius uiae cuius uis et potestas omnis in fallendo est, uniuersos in fraudem posset inducere, nisi ueri similia hominibus ostentaret? deus enim, ut immortale illud arcanum eius in operto esset, posuit in uia sua quae homines pro malis et turpibus aspernarentur, ut auersi a sapientia et ueritate, quam sine ullo duce requirebant, in id ipsum inciderent quod uitare ac fugere cupiebant. itaque illam perditionis ac mortis uiam multiplicem ostendit, uel quod multa sunt genera uitae uel quod dii multi qui coluntur. huius dux praeuaricator ac subdolus, ut uideatur esse discrimen aliquod falsi et ueri, mali et boni, alia ducit luxuriosos alia eos qui frugi appellantur, alia inperitos alia doctos, alia inertes alia strenuos, alia stultos alia philosophos, et eos quidem non uno tramite. illos enim qui aut uoluptates aut diuitias non refugiunt, ab hac publica et celebri uia modice segregat, eos autem qui aut uirtutem sequi uolunt aut contemptum rerum profitentur, per confragosa quaedam praecipitia trahit. sed tamen illa omnia itinera quae speciem bonorum ostentant non sunt aliae uiae, sed deuerticula et semitae, quae uidentur quidem ab illa communi dextrouersum separari, ad eandem tamen et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur. ibi enim dux ille coniungit omnes ubi opus fuerat bonos a malis, fortes ab inertibus, sapientes a stultis separari, in deorum scilicet cultu, in quo ille uniuersos, quia sine ullo discrimine stulti fuerunt, uno mucrone iugulat et praecipitat in mortem. haec autem uia, quae est ueritatis et sapientiae et uirtutis et iustitiae, quorum omnium fons unus est, una uis, una sedes, et simplex est, quo paribus animis summa que concordia unum sequamur et colamus deum, et angusta, quoniam paucioribus uirtus data est, et ardua, quoniam ad bonum quod est summum atque sublime nisi cum summa difficultate ac labore non potest perueniri. 8. Haec est uia quam philosophi quaerunt, sed ideo non inueniunt, quia in terra potius ubi apparere non potest quaerunt. errant ergo uelut in mari magno nec quo ferantur intellegunt, quia nec uiam cernunt nec ducem sequuntur ullum. eadem namque ratione hanc uitae uiam quaeri oportet qua in alto iter nauibus quaeritur: quae nisi aliquod caeli lumen obseruent, incertis cursibus uagantur. quisquis autem rectum iter uitae tenere nititur, non terram debet aspicere, sed caelum et, ut apertius loquar, non hominem sequi debet, sed deum, non his terrestribus simulacris, sed deo seruire caelesti, non ad corpus referre omnia, sed ad mentem, non huic uitae dare operam, sed aeternae. itaque si oculos in caelum semper intendas et solem qua oritur observes eum que habeas uitae quasi nauigii ducem, sua sponte in uiam pedes dirigentur et illut caeleste lumen, quod sanis mentibus multo clarior sol est quam hic quem carne mortali uidemus, sic reget, sic gubernabit, ut ad summum sapientiae uirtutis que portum sine ullo errore perducat. suscipienda igitur dei lex est, quae nos ad hoc iter dirigat, illa sancta, illa caelestis, quam Marcus Tullius in libro de re publica tertio paene diuina uoce depinxit: cuius ego, ne plura dicerem, uerba subieci. est quidem uera lex recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnis, constans, sempiterna, quae uocet ad officium iubendo, uetando a fraude deterreat, quae tamen neque probos frustra iubet aut uetat nec inprobos iubendo aut uetando mouet. huic legi nec obrogari fas est neque derogari aliquid ex hac licet neque tota abrogari potest, nec uero aut per senatum aut per populum solui hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres Sextus Aelius, nec erit alia lex Romae alia Athenis, alia nunc alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et inmutabilis continebit unus que erit communis quasi magister et imperator omnium deus: ille legis huius inuentor disceptator lator, cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia quae putantur effugerit. quis sacramentum dei sciens tam significanter enarrare legem dei posset quam illam homo longe a ueritatis notitia remotus expressit? ego uero eos qui uera inprudentes loquuntur sic habendos puto, tamquam diuinent spiritu aliquo instincti. quodsi ut legis sanctae uim rationem que peruidit, ita illut quoque scisset aut explicasset, in quibus praeceptis lex ipsa consisteret, non philosophi functus fuisset officio, sed prophetae. quod quia facere ille non poterat, nobis faciendum est, quibus ipsa lex tradita est ab illo uno magistro et imperatore omnium deo. 9. Huius legis caput primum est ipsum deum nosse, soli obtemperare, solum colere. non potest enim rationem hominis obtinere qui parentem animae suae deum nescit; quod est summum nefas. quae ignoratio facit ut diis aliis seruiat, quo nihil sceleratius committi potest. hinc iam procliuis est ad malitiam gradus per ignorantiam ueri ac singularis boni, quia deus, quem nosse refugit, fons est ipse bonitatis: uel si iustitiam sequi uolet, diuini tamen iuris ignarus gentis suae leges tamquam uerum ius amplectetur, quas non utique iustitia, sed utilitas repperit. cur enim per omnes populos diuersa et uaria iura sunt condita, nisi quod una quaeque gens id sibi sanxit quod putauit rebus suis utile? quantum autem ab iustitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per fetiales bella indicendo et legitime iniurias faciendo semper que aliena capiendo atque rapiendo possessionem sibi totius orbis comparauit. uerum hi iustos se putant, si contra leges suas nihil faciant: quod etiam timori adscribi potest, si praesentium poenarum metu sceleribus abstineant. sed concedamus sane ut id natura uel, ut ait philosophus, sua sponte faciant quod legibus facere coguntur. num idcirco iusti erunt, quia parent institutis hominum, qui ipsi aut errare aut iniusti esse potuerunt, sicut illi duodecim tabularum conditores, aut certe publicae utilitati pro condicione temporum seruierunt? aliut est igitur ciuile ius, quod pro moribus ubique uariatur, aliut uera iustitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus deus: quem qui ignorat, et ipsam iustitiam ignoret necesse est. sed putemus fieri posse ut aliquis naturali et ingenito bono ueras uirtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit et pauperes inuitauit et nudos induit, tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio dei, iam bona illa omnia superuacua sunt et inania, ut frustra in iis adsequendis laborauerit. omnis enim iustitia eius similis erit humano corpori caput non habenti: in quo tametsi membra omnia et locis suis constent et figura et habitudine, tamen quoniam deest id quod est omnium principale, et uita et omni sensu caret. itaque membra illa formam tantummodo membrorum habent, usum non habent, tam scilicet quam caput sine corpore. cui similis est qui cum deum non ignoret, uiuit iniuste: id enim solum habet quod est summum, sed frustra, quoniam uirtutibus tamquam membris eget. itaque ut sit uiuum ac sensibile corpus, et agnitio dei necessaria est quasi caput et uirtutes omnes quasi corpus. ita fiet homo perfectus ac uiuus, sed tamen summa omnis in capite est, quod quamuis constare non possit sine omnibus, sine quibusdam tamen potest. et erit quidem animal uitiosum ac debile, sed tamen uiuet, sicut is qui et deum nouit et in aliqua re peccat; dat enim ueniam peccatis deus. itaque sine membris aliquibus uiui potest, sine capite nullo modo. haec res efficit ut philosophi etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant. omnis doctrina et uirtus eorum sine capite est, quia deum nesciunt, qui est uirtutis ac doctrinae caput. quem qui non adgnoscit, licet uideat, caecus est, licet audiat, surdus, licet loquatur, elinguis est. cum uero conditorem rerum parentem que cognouerit, tunc et uidebit et audiet et loquetur. habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes conlocati hoc est oculi et aures et lingua. nam profecto is uidet qui ueritatem, in qua deus est, uel deum, in quo ueritas est, oculis cordis aspexerit, is audit qui diuinas uoces ac praecepta uitalia pectori suo adfigit, is loquitur qui caelestia disserens uirtutem ac maiestatem dei singularis enarrat. quare non est dubium quin impius sit quisquis deum non adgnouerit, omnes que uirtutes eius, quas habere aut tenere se putat, in illa mortifera uia reperiuntur, quae est tota tenebrarum. quapropter nihil est quod sibi aliquis gratuletur, si has inanes uirtutes adeptus est, quia non tantum miser, qui bonis praesentibus careat, sed etiam stultus sit necesse est, qui labores in uita sua maximos suscipiat in cassum. nam adempta spe immortalitatis quam deus pollicetur in sua religione uersantibus, cuius adsequendae gratia uirtus adpetenda est et quidquid malorum acciderit perferendum, maxima erit profecto uanitas obsequi uelle uirtutibus, quae frustra homini calamitates adferunt et labores. nam si uirtus est egestatem exilium dolorem mortem, quae timentur a ceteris, pati fortiter ac subire, quid tandem in se boni habet, cur eam philosophi propter se ipsam dicant expetendam? nimirum superuacuis et inanibus poenis delectantur quibus licet agere tranquille. si enim mortales sunt animae, si uirtus dissoluto corpore nihil futura est, quid fugimus adtributa nobis bona quasi aut ingrati aut indigni qui diuinis muneribus perfruamur? quae bona ut habeamus, scelerate inpie que uiuendum est, quia uirtutem id est iustitiam paupertas sequitur. sanus igitur non est qui nulla spe maiore proposita iis bonis quibus ceteri utuntur in uita, labores et cruciatus et miserias anteponat. si autem uirtus, ut ab iis rectissime dicitur, capessenda est, quia constet ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua maior, quae malorum et laborum, quos perferre uirtutis est, magnum adferat praeclarum que solacium. nec aliter uirtus cum per se dura sit, haberi pro bono potest, quam si acerbitatem suam maximo bono penset. aeque non aliter his bonis praesentibus abstinendum est, quam si sint alia maiora, propter quae tanti sit et uoluptates omittere et mala omnia sustinere. ea uero nulla sunt alia, ut in tertio docui, nisi perpetuae uitae. hanc autem praestare quis potest nisi deus, qui uirtutem ipsam proposuit? ergo in dei agnitione et cultu rerum summa uersatur: in hoc est spes omnis ac salus hominis, hic est sapientiae gradus primus, ut sciamus qui sit nobis uerus pater eum que solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic deuotissime seruiamus, in eo promerendo actus omnis et cura et opera collocetur. 10. Dixi quid debeatur deo: dicam nunc quid homini tribuendum sit; quamquam id ipsum quod homini tribueris, deo tribuitur, quia homo dei simulacrum est. sed tamen primum iustitiae officium est coniungi cum deo, secundum, cum homine. set illut primum religio dicitur, hoc secundum misericordia uel humanitas nominatur. quae uirtus propria est iustorum et cultorum dei, quod ea sola uitae communis continet rationem. deus enim qui ceteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generauit, hominem uero quia nudum fragilem que formauit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter cetera hunc pietatis adfectum, ut homo hominem tueatur diligat foueat contra que omnia pericula et accipiat et praestet auxilium. summum igitur inter se hominum uinculum est humanitas: quod qui diruperit, nefarius et parricida existimandus est. nam si ab uno homine quem deus finxit omnes orimur, certe consanguinei sumus et ideo maximum scelus putandum est odisse hominem uel nocentem. propterea deus praecepit inimicitias per nos numquam faciendas, semper esse tollendas, scilicet ut eos qui sint nobis inimici necessitudinis admonitos mitigemus. item si ab uno deo inspirati omnes et animati sumus, quid aliut quam fratres sumus, et quidem coniunctiores, quod animis, quam qui corporibus? itaque non errat Lucretius, cum dicit: denique caelesti sumus omnes semine oriundi, omnibus ille idem pater est. ergo pro beluis inmanibus sunt habendi qui homini nocent, qui contra ius humanitatis et fas omne spoliant cruciant occidunt exterminant. ob hanc necessitudinem germanitatis docet nos deus malum numquam facere, semper bonum. id autem ipsum bene facere quid sit, idem ipse praescribit: praestare auxilium depressis et laborantibus, inpertiri uictum non habentibus. deus enim quoniam pius est, animal nos uoluit esse sociale: itaque in aliis hominibus nos ipsos cogitare debemus. non meremur in periculo liberari, si non succurrimus, non meremur auxilium, si negamus. ad hanc partem philosophorum nulla praecepta sunt, quippe qui falsae uirtutis specie capti misericordiam de homine sustulerunt et dum uolunt sanare, uitiauerunt. et cum idem plerumque fateantur societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane se ipsos inhumanae uirtutis suae rigore dissociant. conuincendus ergo etiam hic error illorum est qui nihil cuiquam inpertiendum putant. urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt, sed alii eos homines qui sint ex terra primitus nati, cum per siluas et campos erraticam degerent uitam, nec ullo inter se sermonis aut iuris uinculo cohaererent, sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant. tum eos qui aut laniati effugerant aut laniari proximos uiderant, admonitos periculi sui ad alios homines decucurrisse, praesidium inplorasse et primo nutibus uoluntatem suam significasse, deinde sermonis initia temptasse ac singulis quibusque rebus nomina inprimendo paulatim loquendi perfecisse rationem. cum autem multitudinem ipsam uiderent contra bestias esse tutandam, oppida etiam coepisse munire, ut uel quietem noctis tutam sibi facerent uel ut incursiones atque impetus bestiarum non pugnando, sed obiectis aggeribus arcerent. o ingenia hominibus indigna, quae has ineptias protulerunt, miseros atque miserabiles, qui stultitiam suam litteris memoriae que mandauerint! qui cum uiderent mutis quoque animalibus ingenitam esse rationem uel conueniendi uel inuicem adpetendi uel periculi fugiendi uel mali cauendi uel cubilia sibi et latibula parandi, homines tamen ipsos existimauerint non nisi exemplis admoneri ac discere potuisse, quid metuere, quid cauere, quid facere deberent, aut numquam conuenturos inter se fuisse nec loquendi rationem reperturos, nisi eos bestiae comedissent. haec aliis delira uisa sunt, ut fuerunt, dixerunt que non ferarum laniatus causam fuisse coeundi, sed ipsam potius humanitatem, itaque inter se congregatos, quod natura hominum solitudinis fugiens et communionis ac societatis adpetens esset. non magna inter eos disceptatio est, siquidem causae dispares sunt, res eadem est. potuit igitur utrumque, quia non repugnat, sed tamen utrumque nullo modo uerum est, quia non per omnem terram nati sunt homines e terra tamquam ex draconis alicuius dentibus proseminati, ut poetae ferunt, sed unus homo a deo fictus ab eo que uno terra omnis humano genere conpleta est, eadem scilicet ratione qua rursus post diluuium; quod certe negare non possunt. nulla igitur in principio facta est eiusmodi congregatio nec umquam fuisse homines in terra qui praeter infantiam non loquerentur, intelleget cui ratio non deest. fingamus tamen illa uera esse quae otiosi et inepti senes fabulantur, ut eos suis potissimum sensibus et suis rationibus refellamus. si hac de causa sunt homines congregati, ut mutuis auxiliis inbecillitatem suam tuerentur, succurrendum est igitur homini qui egeat auxilio. cum enim praesidii causa homines societatem cum hominibus inierint et sanxerint, foedus illut a principio sui ortus inter homines tutum aut uiolare aut non conseruare summum nefas putandum est. nam qui se a praestando auxilio remouet, etiam ab accipiendo remoueat necesse est, quia nullius opera indigere se putat qui alteri suam denegat. huic uero, qui se ipse dissociat ac secernit a corpore, non ritu hominis, sed ferarum more uiuendum est. quod si fieri non potest, retinendum igitur omni modo uinculum societatis humanae, quia homo sine homine nullo modo potest uiuere. retentio autem societatis est communitas, id est auxilium praestare, ut possimus accipere. sin uero, ut illi alii disputant, humanitatis ipsius causa facta est hominum congregatio, homo certe hominem debet adgnoscere. quod si fecerunt illi rudes et adhuc feri homines et fecerunt nondum constituta loquendi ratione, quid putemus hominibus expolitis et sermonis rerum que omnium commercio inter se copulatis esse faciendum, qui adsueti hominibus solitudinem ferre non possunt? 11. Conseruanda est igitur humanitas, si homines recte dici 1 uelimus. id autem ipsum, conseruare humanitatem, quid aliut est quam diligere hominem, quia homo sit et idem quod nos sumus? discordia igitur ac dissensio non est secundum hominis rationem uerum que illut est Ciceronis, quod ait hominem naturae oboedientem homini nocere non posse. ergo si nocere homini contra naturam est, prodesse igitur homini secundum naturam sit necesse est. quod qui non facit, hominis se appellatione despoliat, quia humanitatis officium est necessitati hominis ac periculo subuenire. quaero igitur ab iis qui flecti et misereri non putant esse sapientis, si homo ab aliqua bestia conprehensus auxilium sibi armati hominis inploret, utrumne succurrendum putent an minime. non sunt tam inpudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas. item, si aliquis circumueniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse non auxiliari. non sint ipsi homines, si putent - nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus -, immo uero et hominis et fortis uiri esse dicent seruare periturum. si ergo in eiusmodi casibus, quia periculum uitae homini adferunt, succurrere humanitatis esse concedunt, quid causae est cur, si homo esuriat sitiat algeat, succurrendum esse non putent? quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis et unam eandem que humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa uera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur. illos enim quos periculo subripiunt sperant sibi gratiam relaturos, egentes autem quia non sperant, perire arbitrantur quidquid eiusmodi hominibus inpertiant. hinc est illa Plauti detestanda sententia: male meretur qui mendico dat quod edat: nam et illut quod dat perit et illi producit uitam ad miseriam. at enim poeta fortasse pro persona locutus est. quid? Marcus Tullius in suis officialibus libris nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? sic enim dixit: largitio que quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. ita benignitate benignitas tollitur: qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis. et idem paulo post: quid autem est stultius quam quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis? uidelicet professor sapientiae refrenat homines ab humanitate monet que ut rem familiarem diligenter custodiant malint que arcam quam iustitiam conseruare. quod cum intellegeret inhumanum esse ac nefarium, mox alio capite quasi actus paenitentia sic ait: nonnumquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum et saepe idoneis hominibus egentibus de re familiari inpertiendum. quid est idoneis? nempe iis qui restituere ac referre gratiam possint. si nunc Cicero uiueret, exclamarem profecto: hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a uera iustitia eam que uno uerbo sustulisti, cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es. non enim idoneis hominibus largiendum est, sed quantum potest non idoneis. id enim iuste, id pie, id humane fit, quod sine spe recipiendi feceris. haec est uera illa et germana iustitia, cuius solidam et expressam effigiem nullam tenere uos dicis. ipse pluribus locis clamas mercennariam non esse uirtutem fateris que in libris legum tuarum liberalitatem gratuitam esse his uerbis: nec est dubium quin is qui liberalis benignus que dicitur, officium, non fructum sequatur. cur ergo idoneis potius largiris, nisi ut postea mercedem recipias? te igitur auctore ac praeceptore iustitiae quisquis idoneus non erit, nuditate siti fame conficietur nec homines copiosi et usque ad delicias abundantes subuenient ultimae necessitati. si uirtus mercedem non exigit, si propter se, ut dicis, expetenda est, ergo iustitiam matrem principem que uirtutum suo pretio, non tuo commodo aestima, ei potissimum tribue a quo nihil speres. quid personas eligis? quid membra inspicis? pro homine tibi habendus est quisquis ideo precatur, quia te hominem putet. abice umbras illas imagines que iustitiae atque ipsam ueram et expressam tene. largire caecis debilibus claudis destitutis; quibus nisi largiare moriendum est. inutiles sunt hominibus, sed utiles deo, qui eos retinet in uita, qui spiritu donat, qui luce dignatur. foue quantum in te est et animas hominum ne extinguantur humanitate sustenta. qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit. uerum isti quia neque naturam retinent neque praemium in eo quod sit sciunt, dum perdere timent, perdunt et in id quod maxime cauent incidunt, ut quidquid largiuntur aut pereat omnino aut ad tempus breuissimum prosit. nam qui exiguam stipem miseris negant, qui[a] conseruare humanitatem sine damno suo nolunt, patrimonia sua effundunt, ut aut peritura et fragilia sibi conparent aut certe maximis suis damnis nihil consequantur. quid enim dicendum est de iis qui populari leuitate ducti uel magnis urbibus suffecturas opes exhibendis muneribus inpendunt, nisi eos dementes atque furiosos, qui praestent id populo quod et ipsi perdant et nemo eorum quibus praestatur accipiat? itaque ut est omnis uoluptas caduca et breuis, oculorum maxime et aurium, aut obliuiscuntur homines et alterius damna pro ingratis habent aut etiam offenduntur, si non est libidini uulgi satisfactum, ut etiam homines stultissimi malum sibi malo conparauerint, aut si adeo placuerant, nihil amplius quam inanem fauorem paucorum que dierum fabulas adsequantur: sic cotidie leuissimorum hominum patrimonia in res superuacuas prodiguntur. num ergo illi sapientius, qui utiliora et diuturniora ciuibus suis exhibent munera, ii scilicet qui publicis operibus extructis memoriam nomini suo quaerunt? ne isti quidem recte: bona sua in terra sepeliunt, quia nec memoria quicquam mortuis confert nec opera eorum sempiterna sunt, siquidem aut uno tremore terrae dissipantur et corruunt aut fortuito consumuntur incendio aut hostili aliquo impetu diruuntur aut certe uetustate ipsa dissoluta labuntur. nihil est enim, ut ait orator, opere et manu factum quod non conficiat et consumat uetustas. at haec iustitia et lenitas florescet cottidie magis. illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur - aliquid enim praestant hominibus et prosunt - sed non est illa uera et iusta largitio. beneficentia enim nulla est ubicumque necessitas non est. perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus aut cum faenore redit, et beneficentia non erit. quod etsi gratum est iis quibus datur, iustum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur. unum igitur certum et uerum liberalitatis officium est egentes atque inutiles alere. 12. Haec est illa perfecta iustitia quae custodit humanam de qua philosophi locuntur societatem, hic diuitiarum maximus ac uerissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius uoluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit. tenendum est igitur omni modo ut ab officio misericordiae spes recipiendi absit omnino: huius enim operis et officii merces a deo est expectanda solo. nam si ab homine expectes, iam non humanitas erit illa, sed beneficii faeneratio, nec potest uideri bene meruisse qui quod facit non alteri, sed sibi praestat. et tamen res eodem redit, ut quod alteri quisque praestiterit nihil ab eo commodi sperans, uere sibi praestet, quia mercedem capiet a deo. item deus praecipit ut si quando cenam parauerimus, eos in conuictum adhibeamus qui reuocare non possint et uicem reddere, ut omnis actus uitae nostrae non careat misericordiae munere. nec tamen quisquam interdictum sibi putet aut communione cum amicis aut caritate cum proximis, sed notum nobis deus fecit quod sit uerum et iustum opus: ita nos oportet cum proximis uiuere, dummodo sciamus illut ad hominem, hoc ad deum pertinere. praecipua igitur uirtus hospitalitas, quod philosophi quoque aiunt, sed eam detorquent a uera iustitia et ad commodum rapiunt. recte inquit Cicero a Theophrasto est laudata hospitalitas. est enim, ut mihi quidem uidetur, ualde decorum patere domus hominum inlustrium hospitibus inlustribus. eodem modo rursus errauit quo tum, cum idoneis esse diceret largiendum. non enim iusti et sapientis uiri domus inlustribus debet patere, sed humilibus et abiectis: nam inlustres illi ac potentes nulla re possunt indigere, quos opulentia sua et munit et honorat. nihil autem a iusto uiro faciendum est nisi quod sit beneficium. beneficium autem si refertur, interit atque finitur: nec enim possumus id habere integrum cuius pretium nobis persolutum est. in iis itaque beneficiis iustitiae ratio uersatur quae salua et incorrupta permanserint, permanent autem non aliter quam si praestentur iis hominibus qui prodesse nullo modo possunt. at ille in recipiendis inlustribus nihil spectauit aliut nisi utilitatem nec dissimulauit homo ingeniosus quid ex eo commodi speraret. ait enim, qui id faciat, potentem aput exteros futurum per gratiam principum, quos sibi hospitii et amicitiae iure constrinxerit. o quam multis argumentis Ciceronis inconstantia, si id agerem, coargui posset! nec tam nostris quam suis uerbis refelleretur. idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat quaecumque agit, ita minime esse uirum bonum. idem etiam negat simplicis et aperti hominis esse ambire, simulare aliquid et praetendere, aliut agere uideri, cum aliut agat, praestare se alteri fingere quod sibi praestet, sed malitiosi potius et astuti et fallacis et subdoli. quomodo ergo defenderet quominus ambitiosa illa hospitalitas malitia esset? tu mihi per omnes portas circumcurses, ut aduenientes populorum atque urbium principes domum tuam inuites, ut per eos aput ciues eorum potentiam consequare, uelis que te iustum et humanum et hospitalem uideri, cum studeas utilitati tuae? uerum hoc ille non potius incaute, - quid enim minus in Ciceronem conuenit? - sed ignorantia ueri iuris prudens ac sciens in hos se laqueos induit. quod ut ei possit ignosci, testificatus est non ad ueram iustitiam, quam non teneat, praecepta se dare, sed ad umbram imaginem que iustitiae. ignoscendum est igitur umbratico et imaginario praeceptori nec ab eo ueritas exigenda est qui se nescire fateatur. - captiuorum redemptio magnum atque praeclarum iustitiae munus est, quod idem ipse Tullius adprobauit. atque haec benignitas inquit etiam rei publicae est utilis, redimi e seruitute captos, locupletari tenuiores. hanc ego consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono, haec est grauium hominum atque magnorum. proprium igitur iustorum opus est alere pauperes ac redimere captiuos, cum aput iniustos, si qui haec faciant, graues et magni appellentur: iis enim maxime laudis est bene facere quibus nemo sperauit esse facturos. nam qui bonum facit uel consanguineo uel proximo uel amico, aut nullam aut certe non magnam laudem meretur, quia facere debet sit que impius ac detestabilis, nisi fecerit id quod ab eo et natura ipsa et necessitudo exigit, et si facit, non tam gloriae adsequendae quam reprehensionis uitandae gratia facit. qui autem facit alieno et ignoto, is uero dignus est laude, quoniam ut faceret sola ductus est humanitate. ibi ergo iustitia est ubi ad bene faciendum necessitatis uinculum nullum est. hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit: quod est conparantis et e duobus bonis id quod sit melius eligentis. illa enim largitio hominum patrimonia sua in munera abicientium inanis et leuis et ab omni iustitia remotissima est. itaque ne dici quidem munera oportet in quibus nemo accipit nisi qui accipere non meretur. non minus magnum iustitiae opus est pupillos et uiduas destitutos et auxilio indigentes tueri atque defendere: quod adeo uniuersis diuina lex illa praescribit, quandoquidem boni quique iudices ad officium suum iudicant pertinere ut iis naturali humanitate faueant ac prodesse nitantur. uerum haec opera proprie nostra sunt, qui legem, qui uerba ipsius dei praecipientis accepimus. nam illi sentiunt quidem natura esse iustum tueri eos qui tutela carent, sed cur ita sit non perspiciunt. deus enim, cuius perpetua clementia est, idcirco uiduas pupillos que defendi ac foueri iubet, ne quis respectu ac miseratione pignorum suorum retardetur quominus mortem pro iustitia fide que suscipiat, sed incunctanter ac fortiter subeat, cum sciat se caros suos deo relinquere nec iis umquam praesidium defuturum. aegros quoque quibus defuerit qui adsistat, curandos fouendos que suscipere summae humanitatis et magnae operationis est: quod qui fecerit, hic uiuam hostiam deo adquiret et quod alteri dederit ad tempus, ipse a deo accipiet in aeternum. ultimum illud et maximum pietatis officium est peregrinorum et pauperum sepultura: quod illi uirtutis iustitiae que doctores prorsus non attigerunt. nec enim poterant id uidere qui utilitate omnia officia metiebantur. in ceteris enim quae supra dicta sunt quamuis uerum limitem non tenuerint, tamen quoniam commodi aliquid in iis deprehenderunt, quasi odore quodam ueritatis retenti propius aberrarunt, hoc autem, quia nihil uidere in eo commodi poterant, reliquerunt. quin etiam non defuerunt qui superuacaneam facerent sepulturam nihil que esse dicerent mali iacere inhumatum et abiectum. quorum inpiam sapientiam cum omne humanum genus respuit, tum diuinae uoces, quae id fieri iubent. uerum illi non audent dicere id non esse faciendum, sed si forte non fiat, nihil esse incommodi. itaque in ea re non tam praecipientium quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti euenerit, ne se ob hoc miserum putet. nos autem non quid sapienti ferendum sit dicimus, sed quid facere ipse debeat. itaque non quaerimus nunc utrumne tota sepeliendi ratio sit utilis necne, sed haec etiamsi sit inanis, ut illi existimant, tamen faciendum est uel ob hoc solum, quod aput homines bene et humane fieri uidetur; animus enim quaeritur et propositum ponderatur. non ergo patiemur figuram et figmentum dei feris ac uolucribus in praedam iacere, sed reddemus id terrae, unde ortum est, et quamuis in homine ignoto necessariorum munus inplebimus, in quorum locum, quia desunt, succedet humanitas, et ubicumque homo desiderabitur, ibi exigi officium nostrum putabimus. in quo autem magis iustitiae ratio consistit quam in eo, ut quod praestamus nostris per adfectum, praestemus alienis per humanitatem? quae est multo certior iustior que, cum iam non homini praestatur, qui nihil sentit, sed deo soli, cui carissimum sacrificium est opus iustum. dicet aliquis fortasse: 'si haec omnia fecero, nihil habebo. quid enim? si magnus hominum numerus egebit algebit capietur morietur, ut haec facientem uel uno die patrimonio exui sit necesse, perdam ne rem familiarem meo aut maiorum labore quaesitam, ut iam ipsi mihi aliena misericordia uiuendum sit?' quid? tu tam pusillo animo paupertatem times, quam etiam uestri philosophi laudant nihil que hac tutius, nihil tranquillius esse testantur? hoc quod times sollicitudinum portus est. an ignoras quot periculis, quot casibus cum his malis opibus subiaceas? quae te cum bene agent, si sine tuo cruore transierint. tu uero praeda onustus incedis et spolia geris, quae inritent animos etiam tuorum. quid ergo dubitas bene collocare id quod tibi forsan eripiet aut unum latrocinium aut existens repente proscriptio aut hostilis aliqua direptio? quid uerere fluxum et fragile bonum facere sempiternum aut thesauros tuos custodi deo credere, ubi non furem praedonem que timeas, non rubiginem, non tyrannum? qui aput deum diues est, pauper esse numquam potest. si iustitiam tanti putas, sequere abiectis oneribus quae te premunt, libera te ipse conpedibus et catenis, ut expeditus ad deum curras. magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia. sed si hanc uirtutem non capis, ut diuitias tuas in aram dei conferas, ut fragilibus tibi conpares firmiora, liberabo te metu. omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente coniunctus est et cohaeret sicut homo unus. si solus magnis operibus non sufficis, pro uirili parte operare iustitiam, sic tamen ut quantum diuitiis inter ceteros, tantum opere praecellas. neque nunc suaderi tibi putes ut rem familiarem tuam minuas uel exhaurias, sed quae in superuacua fueras inpensurus, ad meliora conuertas. unde bestias emis, hinc captos redime, unde feras pascis, hinc pauperes ale, unde homines ad gladium comparas, hinc innocentes mortuos sepeli. quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes et instruere ad flagitia? transfer ad magnum sacrificium male peritura, ut pro his ueris muneribus habeas a deo munus aeternum. magna est misericordiae merces, cui deus pollicetur peccata se omnia remissurum. si audieris inquit preces supplicis tui, et ego audiam tuas: si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. si autem non respexeris nec adiuueris, et ego animum tuum contra te geram tuis que te legibus iudicabo. 13. Quotiens igitur rogaris, temptari te a deo crede an sis dignus audiri. circumspice conscientiam tuam et quantum potes, medere uulneribus. nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes: abolentur enim, si ideo largiare, quia peccaueris. nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. deus enim purgari hominem a peccatis maxime cupit ideo que agi paenitentiam iubet: agere autem paenitentiam nihil aliut est quam profiteri et adfirmare se ulterius non peccaturum. ignoscitur itaque iis qui ad peccatum inprudenter incaute que labuntur, ueniam non habet qui sciens peccat. nec tamen si aliquis purificatus fuerit ab omni labe peccati, temperandum sibi ab opere largitionis existimet, quia non habeat peccata quae deleat. immo uero tum magis iustitiam debet operari, cum factus est iustus, ut quod ante in medellam uulnerum fecerat, postmodum faciat in laudem gloriam que uirtutis. eo accedit quod nemo esse sine delicto potest, quamdiu indumento carnis oneratus est. cuius infirmitas triplici modo subiacet dominio peccati, factis dictis cogitatione: per hos gradus ad summum columen iustitia procedit. primus est uirtutis gradus malis operibus abstinere, secundus etiam malis uerbis, tertius etiam cogitatione rerum malarum. qui primum gradum ascenderit, satis iustus est, qui secundum, iam perfectae uirtutis, siquidem neque factis neque sermone delinquat, qui tertium, is uero similitudinem dei adsecutus uidetur. est enim paene supra humanum modum ne in cogitationem quidem admittere quod sit uel factu malum uel inprobum dictu. itaque etiam iusti homines, qui frenare se possunt ab omni opere iniusto, nonnumquam tamen ipsa fragilitate uincuntur, ut uel in ira malum dicant uel in aspectu rerum delectabilium cogitatione tacita concupiscant. quodsi mortalis condicio non patitur esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri. unum est enim sapientis et iusti et uitalis uiri opus diuitias suas in sola iustitia conlocare: qua profecto qui eget, licet ille Croesum aut Crassum diuitiis superet, hic pauper, hic nudus, hic mendicus putandus est. danda igitur opera ut indumento iustitiae pietatis que uelemur, quo nos exuat nemo, quod nobis sempiternum praebeat ornatum. nam si deorum cultores simulacra insensibilia excolunt et quidquid pretiosi habent in ea conferunt, quibus nec uti possunt nec gratias agere, quod acceperint, quanto iustius est et uerius uiuentia dei simulacra excolere, ut promereare uiuentem? quae sicut usui habent quidquid acceperint et gratias agunt, ita deus, in cuius conspectu bonum feceris, et probabit et mercedem pietatis exsoluet. 14. Si ergo in homine praeclarum et excellens est bonum misericordia id que diuinis testimoniis et bonorum malorum que consensu optimum iudicatur, adparet philosophos longe afuisse ab humano bono, qui neque praeceperunt eiusmodi quicquam neque fecerunt, sed uirtutem quae in homine propemodum singularis est pro uitio semper habuerunt. libet hic interponere unum de philosophia locum, ut illorum plenius coarguamus errores qui misericordiam cupiditatem metum morbos animi appellant. conantur illi quidem uirtutes a uitiis distinguere: quod est sane facillimum. quis enim non possit liberalem a prodigo separare, ut illi faciunt, aut parcum a sordido aut quietum ab inerti aut cautum a timido, quod haec quae sunt bona fines suos habent? quos si excesserint, in uitia labuntur, ita ut constantia nisi pro ueritate suscepta sit, fit inpudentia. item fortitudo si nulla necessitate cogente aut non pro causa honesta certum periculum subierit, in temeritatem conuertitur. libertas quoque si alios insectetur potius quam insectantibus resistat, contumacia est. seueritas etiam nisi se intra congruentes nocentium poenas coerceat, fit saeua crudelitas. itaque dicunt eos qui mali uideantur non sua sponte peccare nec mala potius eligere, sed bonorum specie lapsos incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant. haec quidem falsa non sunt, sed ad corpus cuncta referuntur. nam parcum esse aut constantem aut cautum aut quietum aut fortem aut seuerum uirtutes sunt quidem, sed huius temporariae uitae. nos autem, qui hanc uitam contemnimus, alias nobis uirtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem ulla ratione potuerunt. itaque et uirtutes quasdam pro uitiis et uitia quaedam pro uirtutibus habuerunt. nam Stoici adfectus omnes quorum inpulsu animus commouetur ex homine tollunt, cupiditatem laetitiam metum maestitiam, quorum duo priora ex bonis sint aut futuris aut praesentibus, posteriora ex malis. eodem modo haec quattuor morbos, ut dixi, uocant non tam natura insitos quam praua opinione susceptos et idcirco eos censent extirpari posse radicitus, si bonorum malorum que opinio falsa tollatur. si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum, nec cupiditate ardescet nec laetitia gestiet nec metu terrebitur nec aegritudine contrahetur. mox uidebimus an efficiant quod uelint aut quid efficiant, interim propositum adrogans ac paene furios[or]um, qui se putent mederi et eniti posse contra uim rationem que naturae. 15. Haec enim naturalia esse, non uoluntaria, omnium uiuentium ratio demonstrat, quae isdem omnibus quatitur adfectibus. Peripatetici ergo rectius, qui haec omnia detrahi negant posse, quia nobis cum simul nata sint, et conantur ostendere quam prouidenter et quam necessario deus siue natura - sic enim dicunt - his nos armarit adfectibus: quos tamen, quia uitiosi plerumque fiunt, si nimii sint, posse ab homine adhibito modo salubriter temperari, ut tantum homini quantum naturae satis est relinquatur. non insipiens disputatio, si, ut dixi, non ad hanc uitam omnia referrentur. Stoici ergo furiosi, qui ea non temperant, sed abscidunt rebus que natura insitis castrare hominem quodammodo uolunt. quod tale est, quale si uelint aut metum detrahere ceruis aut uenenum anguibus aut iram feris aut placiditatem pecudibus. nam quae singula mutis animalibus data sunt, ea uero uniuersa homini simul. quodsi, ut medici adfirmant, laetitiae adfectus in splene est, irae in felle, libidinis in iecore, timoris in corde, facilius est interficere animal ipsum quam ex corpore aliquid euellere: quod est animantis naturam uelle mutare. sed homines prudentes non intellegunt, cum uitia ex homine tollunt, etiam uirtutem se tollere, cui soli locum faciunt. nam si uirtus est in medio irae inpetu se ipsum cohibere ac reprimere, quod negare non possunt, caret ergo uirtute quisque ira caret. si uirtus est libidinem corporis continere, uirtute careat necesse est qui libidinem quam temperet non habet. si uirtus est cupiditatem ab alieni adpetitione frenare, nullam certe uirtutem potest habere qui caret eo ad quod cohibendum uirtutis usus adhibetur. ubi ergo uitia non sunt, ne uirtuti quidem locus est, sicut ne uictoriae quidem, ubi aduersarius nullus est. ita fit ut bonum sine malo esse in hac uita non possit. adfectus igitur quasi ubertas est naturalis animorum. nam sicut in sentes ager qui est natura fecundus exuberat, sic animus incultus uitiis sua sponte inualescentibus uelut spinis obducitur. sed cum uerus cultor accesserit, statim cedentibus uitiis fruges uirtutis oriuntur. deus itaque cum hominem primum fingeret, mirabili prouidentia ingenerauit ei prius istas animi commotiones, ut posset capere uirtutem sicut terra culturam, posuit que materiam uitiorum in adfectibus, uirtutis in uitiis. quae profecto aut nulla erit aut in usu esse non poterit, si desint ea per quae uis eius aut apparet aut constat. uideamus nunc, idem illi qui uitia penitus excidunt quid effecerint. quattuor illos adfectus, quos ex opinione bonorum malorum que nasci putant, quibus euulsis sanandum esse animum sapientis existimant, quoniam intellegunt et natura insitos esse et sine iis nihil moueri, nihil agi posse, alia quaedam in eorum locum uicem que subponunt. pro cupiditate substituunt uoluntatem, quasi uero non multo sit praestabilius bonum cupere quam [malum] uelle; item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem. at in illo quarto inmutandi nominis eos ratio deficit. itaque aegritudinem penitus id est maestitiam dolorem que animi sustulerunt: quod fieri nequaquam potest. quis enim possit non dolere, si patriam aut pestilentia exhauserit aut hostis euerterit aut tyrannus oppresserit? potest aliquis non dolere, si sublatam uiderit libertatem, si proximos, si amicos, si bonos uiros aut exterminatos aut crudelissime trucidatos? nisi cuius mens ita obstipuerit, ut sit ei sensus omnis ereptus. quare aut omnia tollere debuerunt aut inplenda fuerat curta haec ac debilis disputatio, id est etiam pro aegritudine aliquid reponendum, quoniam superioribus ita ordinatis hoc consequens erat. ut enim praesentibus laetamur bonis, sic malis angimur ac dolemus. si ergo laetitiae, quoniam uitiosam putabant, nomen aliut indiderunt, sic aegritudini, quoniam et ipsam uitiosam putant, aliut uocabulum tribui congruebat. unde apparet non illis rem defuisse, sed uerbum: cuius indigentia eum totum adfectum qui est uel maximus, contra quam natura pateretur auferre uoluerunt. nam illas nominum commutationes poteram coarguere pluribus et ostendere aut sermonis ornandi augendae que copiae gratia multa nomina isdem rebus inposita aut certe non multum inter se illa distare. nam et cupiditas a uoluntate incipit et cautio a metu oritur et laetitia nihil aliut est quam professum gaudium. sed putemus, ut ipsi uolunt, esse diuersa. nempe igitur cupiditatem esse dicent perseuerantem ac perpetuam uoluntatem, laetitiam uero insolenter se efferens gaudium, metum autem nimiam et excedentem modum cautionem. ita fit ut ea quae tollenda esse censent non tollant, sed temperent, siquidem nomina tantummodo immutant, res ipsae manent. eo igitur inprudentes reuoluuntur quo Peripatetici ratione perueniunt, ut uitia quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint. errant ergo, quia non efficiunt quod uolunt, et longo aspero que circuitu in eandem uiam redeunt. 16. At ego ne Peripateticos quidem accessisse ad ueritatem puto, qui uitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant. carendum est enim uitiis etiam mediocribus. quin potius efficiendum fuit primum, ne uitia essent: nec enim quicquam uitiosum nasci potest, sed uitia fieri, si male utamur adfectibus, uirtutes, si bene; deinde monstrandum, non ipsos adfectus, sed eorum causas esse moderandas. 'non est' inquiunt 'nimia laetitia gestiendum, sed modice ac temperate.' hoc uero tale est, quale si dicerent non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete. at potest et qui graditur errare et qui currit rectam uiam tenere. quid? si ostendo esse aliquid ubi non tantum modicum, sed uel punctum gaudere uitiosum sit, et aliut contra in quo uel exultare laetitia minime criminosum, quid tandem nobis ista mediocritas proderit? quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali uideat accidere, aut utrumne laetitiam frenare debeat, si uictis hostibus aut obpresso tyranno libertas et salus ciuibus parta sit. nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari et in hoc parum laetari sit maximum crimen. eadem de ceteris adfectibus licet dicere. sed, ut dixi, non in his moderandis sapientiae ratio uersatur, sed in causis eorum, quoniam extrinsecus commouentur, nec ipsis potissimum frenos inponi oportuit, quoniam et exigui possunt esse in maximo crimine, et maximi possunt esse sine crimine, sed adsignandi fuerunt certis temporibus et rebus et locis, ne uitia sint quibus uti recte licet. sicut enim recte ambulare bonum est, errare autem malum, sic moueri adfectibus in rectum bonum est, in prauum, malum. nam libido si extra legitimum torum non euagetur, licet sit uehemens, tamen culpa caret, sin uero adpetit alienum, licet sit mediocris, uitium tamen maximum est. non est itaque morbus irasci nec cupere nec libidine commoueri, sed iracundum esse morbus est, cupidum, libidinosum. qui enim iracundus est, etiam cui non debet aut cum non oportet irascitur, qui cupidus, etiam quod non opus est concupiscit, qui libidinosus, etiam quod legibus uetatur adfectat. omnis igitur ratio in eo uersari debuit, ut quoniam earum rerum inpetus inhiberi nec potest nec debet, quia necessario est insitus ad tuenda officia uitae, derigeretur potius in uiam rectam, ubi etiam cursus offensione ac periculo careat. 17. Sed euectus sum coarguendi studio longius, cum sit mihi propositum ostendere ea quae uitia philosophi putauerunt non tantum uitia non esse, uerum etiam magnas esse uirtutes. ex his docendi gratia sumam quae pertinere ad rem maxime puto. metum seu timorem in maximo uitio ponunt summam que inbecillitatem esse animi putant, cui sit contraria fortitudo; quae si sit in homine, locum timori esse nullum. credit ne ergo aliquis fieri posse ut idem metus summa sit fortitudo? minime. neque enim uidetur capere natura ut aliquid in contrarium reccidat. atquin ego non arguta aliqua conclusione, ut aput Platonem Socrates facit, qui eos quos contra disputat cogit ea quae negauerant confiteri, sed simpliciter ostendam summum metum summam esse uirtutem. nemo dubitat quin timidi et inbecilli sit animi aut dolorem metuere aut egestatem aut exilium aut carcerem aut mortem: quae omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus iudicatur. qui autem deum metuit, illa uniuersa non metuit. ad quod probandum argumentis opus non est: spectatae sunt enim semper spectantur que adhuc per orbem poenae cultorum dei, in quibus excruciandis noua et inusitata tormenta excogitata sunt. nam de mortis generibus horret animus recordari, cum inmanium bestiarum ultra ipsam mortem carnificina saeuierit. has tamen exsecrabiles corporum lacerationes felix atque inuicta patientia sine ullo gemitu pertulit. haec uirtus omnibus populis atque prouinciis et ipsis tortoribus miraculum maximum praebuit, cum patientia crudelitas uinceretur. atquin hanc uirtutem nihil aliut quam metus dei fecit. itaque, ut dicebam, non euellendus, ut Stoici, neque temperandus timor, ut Peripatetici uolunt, sed in ueram uiam dirigendus est auferendi que sunt metus, sed ita ut hic solus relinquatur: qui quoniam legitimus ac uerus est, solus efficit ut possint cetera omnia non timeri. cupiditas quoque inter uitia numeratur: sed si haec quae terrena sunt concupiscat, uitium est, uirtus autem, si caelestia. qui enim iustitiam, qui deum, qui uitam perpetuam, qui lucem sempiternam ea que omnia quae deus homini pollicetur consequi cupit, opes istas et honores et potentatus et regna ipsa contemnet. dicet fortasse Stoicus uoluntate opus esse ad haec consequenda, non cupiditate. immo uero parum est uelle. multi enim uolunt, sed cum dolor uisceribus accesserit, uoluntas cedit, cupiditas perseuerat: quae si efficit ut contemptui sint omnia quae a ceteris adpetuntur, summa uirtus est, siquidem continentiae mater est. ideo que illut potius efficere debemus, ut adfectus, quibus praue uti uitium est, derigamus in rectum. nam istae concitationes animorum iuncto currui similes sunt, in quo recte moderando summum rectoris officium est ut uiam nouerit: quam si tenebit, quamlibet concitate ierit, non offendet, si autem aberrauerit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa uexabitur aut per praecipitia labetur aut certe quo non est opus deferetur. sic currus ille uitae, qui adfectibus uelut equis pernicibus ducitur, si uiam rectam teneat, fungetur officio. metus igitur et cupiditas si proiciantur in terram, uitia fient, uirtutes autem, si ad diuina referantur. parsimoniam contra uirtutis loco habent: quae si studium est habendi, non potest esse uirtus, quia in augendis uel tuendis terrestribus bonis tota uersatur. nos autem summum bonum non referimus ad corpus, sed omne officium solius animae conseruatione metimur. quodsi, ut supra docui, patrimonio minime parcendum est, ut humanitatem iustitiam que teneamus, non est uirtus frugi esse: quod nomen specie uirtutis fallit ac decipit. est enim frugalitas abstinentia quidem uoluptatum, sed eo uitium, quia ex habendi amore descendit, cum sit et uoluptatibus abstinendum et pecuniae minime temperandum. nam parce id est mediocriter uti pecunia quasi quaedam pusillitas animi est aut praetimentis ne sibi desit aut desperantis posse se illam reparare aut contemptum terrestrium non capientis. sed illi rursus eum qui rei familiari suae non parcat prodigum uocant. nam ita liberalem distinguunt a prodigo, quod is liberalis sit qui et bene meritis et cum oportet et quantum satis est largiatur, prodigus uero, qui et non meritis et cum opus non est et sine respectu rei familiaris effundat. quid ergo? prodigum ne dicemus eum qui misericordiae causa tribuat egentibus uictum? atquin multum refert utrumne scortis propter libidinem largiare an miseris propter humanitatem, utrum pecuniam tuam perductores aleatores lenones que diripiant an illam pietati ac deo praestes, utrumne illam uentri et gulae ingeras an in thesauro iustitiae reponas. ut ergo uitium est effundere in malam partem, sic in bonam uirtus. si uirtus est non parcere opibus quae possunt reparari, ut hominis uitam sustentes quae reparari non potest, uitium igitur parsimonia est. quare nihil aliut dixerim quam insanos qui hominem, mite ac sociale animal, orbant suo nomine, qui euulsis adfectibus quibus omnis constat humanitas, ad immobilem stuporem mentis perducere uolunt, dum student animum perturbationibus liberare et, ut ipsi dicunt, quietum tranquillum que reddere. quod fieri non tantum non potest, quia uis et ratio eius in motu est, sed ne oportet quidem, quia sicut aqua semper iacens et quieta insalubris et magis turbida est, sic animus inmotus ac torpens inutilis est etiam sibi, nec uitam ipsam tueri poterit, quia nec faciet quicquam nec cogitabit, cum cogitatio ipsa nihil aliut sit quam mentis agitatio. denique qui hanc immobilitatem animi adserunt, priuare animum uita uolunt, quia uita actuosa est, mors quieta. quaedam etiam recte pro uirtutibus habent, sed earum modum non tenent. uirtus est constantia, non ut inferentibus iniuriam resistamus - his enim cedendum est; quod cur fieri debeat mox docebo -, sed ut iubentibus facere nos contra legem dei contra que iustitiam nullis minis aut suppliciis terreamur, quominus dei iussionem iussioni hominis praeferamus. item uirtus est mortem contemnere, non ut adpetamus eam que nobis ultro inferamus, sicut philosophorum plurimi et maximi saepe fecerunt, quod est sceleratum ac nefarium, sed ut coacti deum relinquere ac fidem prodere mortem suscipere malimus libertatem que defendamus aduersus inpotentium stultam uecordem que uiolentiam et omnes saeculi minas atque terrores fortitudine animi prouocemus. sic ea quae alii timent, excelsa et insuperabili mente dolorem mortem que calcabimus. haec est uirtus, haec uera constantia, in hoc tuenda et conseruanda solo, ut nullus nos terror, nulla uis a deo possit auertere. uera igitur Ciceronis illa sententia est: nemo inquit iustus potest esse qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet; item Senecae in libris moralis philosophiae dicentis: hic est ille homo honestus, non apice purpura ue, non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minor, qui cum mortem in uicinia uidit, non sic perturbatur tamquam rem nouam uiderit, qui siue toto corpore tormenta patienda sunt siue flamma ore rapienda est siue extendendae per patibulum manus, non quaerit quid patiatur, sed quam bene. qui autem deum colit, haec patitur nec timet: ergo iustus est. his rebus efficitur ut neque uirtutes neque uirtutum exactissimos limites nosse aut tenere possit omnino quisquis est a religione dei singularis alienus. 18. Sed omittamus philosophos, qui aut nihil omnino sciunt id que ipsum pro summa scientia praeferunt aut qui non perspiciunt etiam quae sciunt aut qui quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte adroganter que desipiunt. nos ergo, ut ad propositum reuertamur, quibus solis a deo ueritas reuelata et caelitus missa sapientia est, faciamus quae iubet inluminator noster deus. sustineamus inuicem et labores huius uitae mutuis adiumentis perferamus nec tamen, si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ex eo. monet enim deus operatorem iustitiae non oportere esse iactantem, ne non tam mandatis caelestibus obsequendi quam studio placendi humanitatis officio functus esse uideatur habeat que iam pretium gloriae, quod captauit, nec praemium caelestis illius ac diuinae mercedis accipiat. cetera quae obseruare cultor dei debet facilia sunt illis uirtutibus conprehensis. non mentiatur umquam decipiendi aut nocendi causa. est enim nefas eum qui ueritati studeat in aliqua re esse fallacem atque ab ipsa quam sequitur ueritate discedere: in hac iustitiae uirtutum que omnium uia nullus mendacio locus est. itaque uiator ille uerus ac iustus non dicet illud Lucianum: homini amico et familiari non est mentiri meum, sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum nec aliquando committet ut lingua interpres animi a sensu et cogitatione discordet. pecuniam si quam crediderit, non accipiat usuram, ut et beneficium sit incolume, quod succurrit necessitati, et abstineat se prorsus alieno. in hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere, ut bonum faciat; plus autem accipere quam dederit iniustum est. quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ex alterius necessitate praedetur. at iustus numquam praetermittet quominus aliquid misericorditer faciat, nec inquinabit se huiusmodi quaestu, sed efficiet ut sine ullo suo damno id ipsum quod commodat inter bona opera numeretur. munus non accipiat a paupere, ut si quid ipse praestiterit, eo bonum sit, quod fuerit gratuitum. maledicenti benedicto respondeat, numquam ipse maledicat, ne uerbum malum procedat ex ore hominis qui colit uerbum bonum. quin etiam caueat diligenter ne quando inimicum sua culpa faciat, et si quis extiterit tam proteruus, qui bono et iusto faciat iniuriam, clementer ac moderate ferat et ultionem suam non sibi adsumat, sed iudicio dei reseruet. innocentiam semper et ubique custodiat. quod praeceptum non ad hoc tantum ualet, ut ipse iniuriam non inferat, sed ut inlatam sibi non uindicet. sedet enim maximus et aequissimus iudex, speculator ac testis omnium. hunc homini praeferat, hunc malit de causa sua pronuntiare, cuius sententiam nemo effugere potest nec defensione cuiusquam nec gratia. ita fit ut homo iustus contemptui sit omnibus, et quia putabitur se ipsum non posse defendere, habebitur pro segni et inerte. qui autem fuerit ultus inimicum, hic fortis, hic strenuus iudicatur, hunc omnes uerentur, hunc colunt. bonus uero ille tametsi prodesse pluribus possit, illum tamen suspiciunt qui nocere quam qui prodesse possit. sed iustum prauitas hominum deprauare non poterit, quominus deo studeat obtemperare malit que contemni, dummodo semper boni fungatur officio, mali numquam. Cicero in isdem illis officialibus at uero si quis uoluerit inquit animi sui conplicatam notionem euoluere, iam se ipse doceat eum uirum bonum esse qui prosit quibus possit, noceat nemini nisi lacessitus iniuria. o quam simplicem ueram que sententiam duorum uerborum adiectione corrupit! quid enim opus fuerat adiungere nisi lacessitus iniuria, ut uitium bono uiro quasi caudam turpissimam adponeret patientiae que, quae omnium uirtutum maxima est, faceret expertem? nociturum esse dixit bonum uirum, si fuerit lacessitus: iam ex hoc ipso boni uiri nomen amittat necesse est, si nocebit. non minus enim mali est referre iniuriam quam inferre. nam unde certamina inter homines, unde pugnae contentiones que nascuntur, nisi quod inprobitati opposita inpatientia magnas saepe concitat tempestates? quodsi patientiam, qua uirtute nihil uerius, nihil homine dignius inueniri potest, inprobitati opposueris, extinguetur protinus, tamquam igni aquam superfuderis. sin autem prouocatrix illa inprobitas inpatientiam sibi comparem nacta est, tamquam perfusa oleo tantum excitabit incendium, ut id non flumen aliquod, sed effusio cruoris extinguat. magna itaque patientiae ratio est, quam sapiens homo ademit bono uiro. ut enim nihil malorum fiat, haec sola efficit: quae si detur omnibus, nullum scelus, nulla fraus in rebus humanis erit. quid igitur bono uiro potest esse tam calamitosum tam que contrarium quam irae frena permittere, quae illum non modo boni, sed etiam hominis appellatione despoliet, siquidem nocere alteri, ut ipse uerissime ait, non est secundum hominis naturam? nam et pecudes si lacessas, aut calce aut cornu repugnant, et serpentes ac ferae, nisi persequare ut occidas, negotium non exhibent, et ut ad hominum exempla redeamus, inperiti quoque et insipientes si quando accipiunt iniuriam, caeco et inrationabili furore ducuntur et iis qui sibi nocent, uicem retribuere conantur. in quo igitur sapiens ac bonus uir a malis et insipientibus differt, nisi quod habet inuictam patientiam, qua stulti carent, nisi quod regere se ac mitigare iram suam nouit, quam illi quia uirtute indigent, frenare non possunt? sed uidelicet haec illum res fefellit, quod cum de uirtute loqueretur, in quacumque contentione uincere putauit esse uirtutis nec uidere ullo modo potuit hominem dolori et irae succumbentem et iis adfectibus indulgentem quibus debet potius reluctari, et ruentem quacumque inprobitas prouocarit, uirtutis officium non tenere. qui enim referre iniuriam nititur, eum ipsum a quo laesus est gestit imitari. ita qui malum imitatur, bonus esse nullo pacto potest. duobus igitur uerbis duas uirtutes maximas bono et sapienti uiro, innocentiam patientiam que, detraxit. sed quia ipse caninam illam facundiam, sicut Sallustius ab Appio dictum refert, exercuit, uoluit hominem canino modo uiuere, ut remordeat lacessitus. quae retributio contumeliae quam perniciosa sit et quas edere soleat strages, unde oportunius petetur exemplum quam ex ipsius praeceptoris tristissimo casu, qui dum his philosophorum praeceptis obtemperare gestit, ipse se perdidit? quodsi lacessitus iniuria patientiam tenuisset, si dissimulare, si ferre contumeliam boni uiri esse didicisset nec illas nobiles orationes alieno titulo inscriptas inpatientia et leuitas et insania profudisset, numquam capite suo rostra, in quibus ante floruerat, cruentasset nec rem publicam funditus proscriptio illa delesset. sapientis ergo ac boni uiri non est uelle certare ac se periculo committere, quoniam et uincere non est in nostra potestate et est anceps omne certamen, sed est sapientis atque optimi uiri non aduersarium uelle tollere, quod fieri sine scelere ac periculo non potest, sed certamen ipsum, quod fieri et utiliter et iuste potest. summa igitur uirtus habenda patientia est, quam ut caperet homo iustus, uoluit illum deus, ut supra dictum est, pro inerte contemni. nisi enim contumeliis fuerit adfectus, quantum habeat fortitudinis in se ipso cohibendo ignorabitur. si autem lacessitus iniuria laedentem persequi coeperit, uictus est: qui uero motum illum ratione conpresserit, hic plane imperat sibi, hic regere se potest. quae sustentatio sui recte patientia nominatur, quae una uirtus omnibus est opposita uitiis et adfectibus. haec perturbatum ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam reuocat, haec mitigat, haec hominem sibi reddit. ergo quoniam naturae repugnare inpossibile est et inutile, ut non commoueamur omnino, prius tamen quam commotio illa prosiliat ad nocendum, quod fieri potest maturius, sopiatur. praecipit deus non occidere solem super iram nostram, ne furoris nostri testis abscedat. denique Marcus Tullius contra suum praeceptum, de quo paulo ante dixi, obliuionem iniuriarum in magnis laudibus posuit. spero te inquit Caesari, qui obliuisci nihil soles nisi iniurias -. quodsi hoc ille faciebat, homo non a caelesti tantum, sed a publica quoque ciuili que iustitia remotissimus, quanto magis id nos facere debemus qui immortalitatis uelut candidati sumus? 19. Stoici cum adfectus ex homine tamquam morbos conantur euellere, Peripatetici se opponunt eos que non modo retinent, sed etiam defendunt nihil que in homine esse dicunt quod non magna ratione ac prouidentia sit innatum. recte id quidem, si singularum rerum ueros terminos scirent. itaque hanc ipsam iram cotem dicunt esse uirtutis, tamquam nemo possit aduersus hostem fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus. quo plane ostendunt nec quid sit uirtus scire se nec cur homini tribuerit iram deus. quae si nobis ideo data est, ut ea utamur ad occidendos homines, quid inmanius homine, quid similius feris beluis existimandum est quam id animal quod ad communionem atque innocentiam deus fecit? tres sunt igitur adfectus qui homines in omnia facinora praecipites agant, ira cupiditas libido. propterea poetae tres Furias esse dixerunt, quae mentes hominum exagitent: ira ultionem desiderat, cupiditas opes, libido uoluptates. sed his omnibus deus certos limites statuit: quos si transcenderint maiores que esse coeperint, necesse est naturam suam deprauent et in morbos ac uitia uertantur. qui autem sint isti limites, non est magni laboris ostendere. cupiditas ad ea conparanda nobis data est quae sunt ad uitam necessaria, libido ad subolem propagandam, irae adfectus ad coercenda peccata eorum qui sunt in nostra potestate, id est ut artiore disciplina minor aetas ad probitatem iustitiam que formetur: quae nisi metu cohibeatur, licentia pariet audaciam, quae ad omne flagitium et facinus euadet. itaque ut ira uti aduersus minores et iustum est et necessarium, sic aduersus pares et perniciosum est et impium: impium, quod uiolatur humanitas, perniciosum, quod illis repugnantibus aut perdere necesse est aut perire. hanc autem quam dixi esse rationem cur homini sit irae adfectus datus, ex ipsius dei praeceptis intellegi potest, qui iubet uti maledicis et laedentibus non irascamur, manus autem nostras supra minores semper habeamus, hoc est ut peccantes eos adsiduis uerberibus corrigamus, ne amore inutili et indulgentia nimia educentur ad malum et ad uitia nutriantur. sed rerum imperiti et rationis ignari eos adfectus qui sunt homini ad usus bonos dati exterminauerunt et latius quam ratio postulat euagantur. inde iniuste atque impie uiuitur. utuntur ira contra pares: hinc discidia, hinc expulsiones, hinc bella contra iustitiam nata sunt. utuntur cupiditate ad congerendas opes: hinc fraudes, hinc latrocinia, hinc omnia scelerum genera exorta sunt. utuntur libidine ad capiendas tantum uoluptates: hinc stupra, hinc adulteria, hinc corruptelae omnes extiterunt. quicumque igitur illos adfectus intra fines suos redegerit, quod ignorantes deum facere non possunt, hic patiens, hic fortis, hic iustus est. 20. Restat ut contra quinque sensuum uoluptates dicam breuiter: nam et ipsius libri mensura iam modum flagitat. quae omnes quoniam uitiosae ac mortiferae sunt, uirtute superari atque opprimi debent uel, quod paulo ante dicebam de adfectibus, ad rationem suam reuocari. ceterae animantes praeter unam uoluptatem, quae ad generandum pertinet, nullam sentiunt. utuntur ergo sensibus ad naturae suae necessitatem: uident, ut adpetant ea quibus opus est ad uitam tuendam; audiunt inuicem se que dinoscunt, ut possint congregari; quae utilia sunt ad uictum aut ex odore inueniunt aut ex sapore percipiunt, inutilia respuunt ac recusant; edendi ac bibendi officium uentris plenitudine metiuntur. homini uero sollertissimi artificis prouidentia dedit uoluptatem infinitam et in uitium cadentem, quia proposuit ei uirtutem, quae cum uoluptate semper tamquam cum domestico hoste pugnaret. Cicero in Catone maiore stupra uero inquit et adulteria et omne flagitium nullis excitari aliis inlecebris nisi uoluptatis. cum que homini siue natura siue quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic diuino muneri ac dono nihil tam inimicum quam uoluptatem: nec enim libidine dominante temperantiae locum esse neque in uoluptatis regno uirtutem posse consistere. sed e contrario deus idcirco uirtutem dedit, ut expugnaret ac uinceret uoluptatem eam que egredientem fines sibi datos intra praescriptum coherceret, ne hominem suauitatibus delenitum atque captum dicioni suae subiceret ac sempiterna morte multaret. uoluptas oculorum uaria est et multiplex: quae capitur ex aspectu rerum quae sunt in usu hominum uel natura uel opere delectabiles. hanc philosophi rectissime sustulerunt. aiunt enim multo esse praeclarius et homine dignius caelum potius quam caelata intueri et hoc pulcherrimum opus intermicantibus astrorum luminibus tamquam floribus adornatum quam picta et ficta et gemmis distincta mirari. sed cum diserte ad contemptum terrestrium nos exhortati sunt et ad caeli spectaculum excitauerunt, tamen spectacula haec publica non contemnunt. itaque iis et delectantur et libenter intersunt: quae quoniam maxima sunt inritamenta uitiorum et ad corrumpendos animos potentissime ualent, tollenda sunt nobis, quia non modo ad beatam uitam nihil conferunt, sed etiam nocent plurimum. nam qui hominem quamuis ob merita damnatum in conspectu suo iugulari pro uoluptate computat, conscientiam suam polluit, tam scilicet quam si homicidii quod fit occulte spectator et particeps fiat. hos tamen ludos uocant, in quibus humanus sanguis effunditur. adeo longe ab hominibus secessit humanitas, ut cum animas hominum interficiant, ludere se opinentur, nocentiores iis omnibus quorum sanguinem uoluptati habent. quaero nunc an possint pii et iusti homines esse qui constitutos sub ictu mortis ac misericordiam deprecantes non tantum patiuntur occidi, sed et flagitant ferunt que ad mortem crudelia et inhumana suffragia nec uulneribus satiati nec cruore contenti. quin etiam percussos iacentes que repeti iubent et cadauera ictibus dissipari, ne quis illos simulata morte deludat. irascuntur etiam pugnantibus, nisi celeriter e duobus alter occisus est, et tamquam humanum sanguinem sitiant, oderunt moras. alios illis conpares dari poscunt recentiores, ut quam primum oculos suos satient. hac consuetudine inbuti humanitatem perdiderunt. itaque non parcunt etiam innocentibus, sed exercent in omnes quod in malorum trucidatione didicerunt. huius igitur publici homicidii socios et participes esse non conuenit eos qui iustitiae uiam tenere nituntur. non enim cum occidere deus uetat, latrocinari nos tantum prohibet, quod ne per leges quidem publicas licet, sed ea quoque ne fiant monet quae aput homines pro licitis habentur. ita neque militare iusto licebit, cuius militia est ipsa iustitia, neque uero accusare quemquam crimine capitali, quia nihil distat utrumne ferro an uerbo potius occidas, quoniam occisio ipsa prohibetur. itaque in hoc dei praecepto nullam prorsus exceptionem fieri oportet, quin occidere hominem sit semper nefas, quem deus sacrosanctum animal esse uoluit. ergo ne illut quidem concedi aliquis existimet, ut recens natos liceat oblidere, quae uel maxima est inpietas: ad uitam enim deus inspirat animas, non ad mortem. uerum homines, ne quod sit facinus quo manus suas non polluant, rudibus adhuc et simplicibus animis abnegant lucem non a se datam. expectet uero aliquis ut alieno sanguini parcant qui non parcunt suo? sed hi sine ulla controuersia scelerati et iniusti: quid illi quos falsa pietas cogit exponere? num possunt innocentes existimari qui uiscera sua in praedam canibus obiciunt et quantum in ipsis est crudelius necant quam si strangulassent? quis dubitet quin impius sit qui alienae misericordiae locum tribuit? qui, etiamsi contingat ei quod uoluit, ut alatur, addixit certe sanguinem suum uel ad seruitutem uel ad lupanar. quae autem possint uel soleant accidere in utroque sexu per errorem, quis non intellegit, quis ignorat? quod uel unius Oedipodis declarat exemplum duplici scelere confusum. tam igitur nefarium est exponere quam necare. at enim parricidae facultatum angustias conqueruntur nec se pluribus liberis educandis sufficere posse praetendunt: quasi uero aut facultates in potestate sint possidentium aut non cottidie deus et ex diuitibus pauperes et ex pauperibus diuites faciat. quare si quis liberos ob pauperiem non poterit educare, satius est ut se ab uxoris congressione contineat quam sceleratis manibus dei opera corrumpat. ergo si homicidium facere nullo modo licet, nec interesse omnino conceditur, ne conscientiam perfundat ullus cruor, siquidem populo sanguis ille praestatur. in scaenis quoque nescio an sit corruptela uitiosior. nam et comicae fabulae de stupris uirginum loquuntur aut amoribus meretricum, et quo magis sunt eloquentes qui flagitia illa finxerunt, eo magis sententiarum elegantia persuadent et facilius inhaerent audientium memoriae uersus numerosi et ornati. item tragicae historiae subiciunt oculis parricidia et incesta regum malorum et coturnata scelera demonstrant. histrionum quoque inpudicissimi motus quid aliut nisi libidines et docent et instigant? quorum eneruata corpora et in muliebrem incessum habitum que mollita inpudicas feminas inhonestis gestibus mentiuntur. quid de mimis loquar corruptelarum praeferentibus disciplinam, qui docent adulteria, dum fingunt, et simulacris erudiunt ad uera? quid iuuenes aut uirgines faciant, cum haec et fieri sine pudore et spectari libenter ab omnibus cernunt? admonentur utique quid facere possint et inflammantur libidine, quae aspectu maxime concitatur, ac se quisque pro sexu in illis imaginibus praefigurat probant que illa, dum rident, et adhaerentibus uitiis corruptiores ad cubicula reuertuntur, nec pueri modo, quos praematuris uitiis imbui non oportet, sed etiam senes, quos peccare iam non decet. circensium quoque ludorum ratio quid aliut habet nisi leuitatem uanitatem insaniam? tanto namque impetu concitantur animi in furorem, quanto illic impetu curritur, ut iam plus spectaculi exhibeant qui spectandi gratia ueniunt, cum exclamare et efferri et exsilire coeperint. uitanda ergo spectacula omnia, non solum ne quid uitiorum pectoribus insidat, quae sedata et pacifica esse debent, sed ne cuius nos uoluptatis consuetudo deleniat et a deo atque a bonis operibus auertat. nam ludorum celebrationes deorum festa sunt, siquidem ob natales eorum uel templorum nouorum dedicationes sunt constituti. et primitus quidem uenationes, quae uocantur munera, Saturno sunt attributae, ludi autem scaenici Libero, circenses uero Neptuno. paulatim tamen et ceteris diis idem honos tribui coepit singuli que ludi nominibus eorum consecrati sunt, sicut Sinnius Capito in libris spectaculorum docet. si quis igitur spectaculis interest ad quae religionis gratia conuenitur, discessit a dei cultu et ad deos se contulit, quorum natales et festa celebrauit. 21. Aurium uoluptas ex uocum et cantuum suauitate percipitur, quae scilicet tam uitiosa est quam oblectatio illa de qua diximus oculorum. quis enim non luxuriosum ac nequam putet eum qui scaenicas artes domi habeat? atquin nihil refert utrumne luxuriam solus domi an cum populo exerceas in theatro. sed iam de spectaculis dictum est. restat unum quod est nobis expugnandum, ne capiamur iis quae ad sensum intimum penetrant. nam illa omnia quae uerbis carent id est aeris ac neruorum suaues soni possunt facile contemni, quia non adhaerent nec scribi possunt. carmen autem compositum et oratio cum suauitate decurrens capit mentes et quo uoluerit inpellit. inde homines litterati cum ad religionem dei accesserint ab aliquo inperito doctore fundati, minus credunt. adsueti enim dulcibus et politis siue orationibus siue carminibus diuinarum litterarum simplicem communem que sermonem pro sordido aspernantur. id enim quaerunt quod sensum demulceat, persuadet autem quidquid suaue est et animo penitus, dum delectat, insidit. num igitur deus et mentis et uocis et linguae artifex diserte loqui non potest? immo uero summa prouidentia carere fuco uoluit ea quae diuina sunt, ut omnes intellegerent quae ipse omnibus loquebatur. ergo qui ueritati studet, qui non uult se ipse deicere, abiciat inimicas ac noxias uoluptates, quae animam uitiant ut corpus cibi dulces: praeferantur uera falsis, aeterna breuibus, utilia iucundis. nihil aspectu gratum sit nisi quod iuste, quod pie fieri uideas, nihil auditu suaue nisi quod alit animam meliorem que te reddit, maxime que hic sensus non est ad uitium detorquendus, qui nobis ideo datus est, ut doctrinam dei percipere possemus. itaque si uoluptas est audire cantus et carmina, dei laudes canere et audire iucundum sit. haec est uoluptas uera quae comes est et socia uirtutis, haec non est caduca et breuis ut illae quas adpetunt qui corpori ut pecudes seruiunt, sed perpetua et sine ulla intermissione delectans. cuius terminos si quis excesserit nihil que aliut ex uoluptate petierit nisi ipsam uoluptatem, hic mortem meditatur, quia sicut uita perpetua in uirtute est, ita mors in uoluptate. qui enim temporalia maluerit, carebit aeternis, qui terrena praetulerit, caelestia non habebit. 22. Ad uoluptates autem saporis et odoris, qui duo sensus ad solum corpus pertinent, nihil est quod a nobis disputetur, nisi forte quis exigit ut dicamus turpe esse sapienti ac bono, si uentri et gulae seruiat, si unguentis oblitus aut floribus coronatus incedat: quae qui facit, utique insipiens et ineptus et nihili est et quem ne odor quidem uirtutis attigerit. fortasse quispiam dixerit 'cur ergo illa facta sunt, nisi ut iis fruamur ?' at enim saepe iam dictum est uirtutem nullam futuram fuisse, nisi haberet quae opprimeret. itaque fecit omnia deus ad instruendum certamen rerum duarum. ergo inlecebrae istae uoluptatum arma sunt illius cuius unum opus est expugnare uirtutem iustitiam que ab hominibus excludere. his blandimentis et suauitatibus titillat animas: scit enim quia mortis est fabricatrix uoluptas. nam sicut deus hominem ad uitam non nisi per uirtutem ac laborem uocat, ita ille ad mortem per delicias ac uoluptates, et sicut ad uerum bonum per fallacia mala, sic ad uerum malum per fallacia bona peruenitur. cauenda sunt igitur oblectamenta ista tamquam laquei et plagae, ne suauitudinum mollitie capti sub dicionem mortis cum ipso corpore redigamur, cui nos manciparimus. 23. Venio nunc ad eam quae percipitur ex tactu uoluptatem: qui sensus est quidem totius corporis. sed ego non de ornamentis ac uestibus, sed de sola libidine dicendum mihi puto, quae maxime coercenda est, quia maxime nocet. cum excogitasset deus duorum sexuum rationem, adtribuit iis ut se inuicem adpeterent et coniunctione gauderent. itaque ardentissimam cupiditatem cunctarum animantium corporibus admiscuit, ut in hos adfectus auidissime ruerent ea que ratione propagari et multiplicari genera possent. quae cupiditas et adpetentia in homine uehementior et acrior inuenitur, uel quia hominum multitudinem uoluit esse maiorem uel quoniam uirtutem soli homini dedit, ut esset laus et gloria in coercendis uoluptatibus et abstinentia sui. scit ergo aduersarius ille noster quanta sit uis huius cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt, eam que a recto et bono ad prauum et malum transfert. inlicita enim desideria inmittit, ut aliena contaminent quibus habere propria sine delicto licet. obicit quippe oculis inritabiles formas suggerit que fomenta et uitiis pabulum subministrat; tum in intimis uisceribus stimulos omnes conturbat et commouet et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donec inretitum hominem inplicatum que decipiat. ac ne quis esset qui poenarum metu abstineret alieno, lupanaria quoque constituit et pudorem infelicium mulierum publicauit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt quam quas pati necesse est. his obscenitatibus animas ad sanctitatem genitas uelut in caeni gurgite demersit, pudorem extinxit, pudicitiam flagitauit. idem etiam mares maribus adplicuit et nefandos coitus contra naturam contra que institutum dei machinatus est. sic imbuit homines et armauit ad nefas omne. quid enim potest esse sanctum iis qui aetatem inbecillam et praesidio indigentem libidini suae depopulandam foedandam que substrauerint? non potest haec res pro magnitudine sceleris enarrari. nihil amplius istos appellare possum quam inpios et parricidas, quibus non sufficit sexus a deo datus, nisi etiam suum sexum profane ac petulanter inludant. haec tamen apud illos leuia et quasi honesta sunt. quid dicam de iis qui abominandam non libidinem, sed insaniam potius exercent? piget dicere, sed quid iis fore credamus quos non piget facere? et tamen dicendum est, quia fit: de istis loquor quorum teterrima libido et execrabilis furor ne capiti quidem parcit. quibus hoc uerbis aut qua indignatione tantum nefas prosequar? uincit officium linguae sceleris magnitudo. cum igitur libido haec edat opera et haec facinora designet, armandi aduersus eam uirtute maxima sumus. quisquis affectus illos frenare non potest, cohibeat eos intra praescriptum legitimi tori, ut et illut quod auide expetit consequatur et tamen in peccatum non incidat. nam quid sibi homines perditi uolunt? nempe honesta opera uoluptas sequitur: si ipsam per se adpetunt, iusta et legitima frui licet. quodsi aliqua necessitas prohibebit, tum uero maxime adhibenda uirtus erit, ut cupiditati continentia reluctetur. nec tantum alienis toris quaeque attingere non licet, uerum etiam publicis uulgatis que corporibus abstinendum deus praecipit docet que nos, cum duo inter se corpora fuerint copulata, unum corpus efficere. ita qui se caeno inmerserit, caeno sit oblitus necesse est. et corpus quidem cito ablui potest, mens autem contagione inpudici corporis inquinata non potest nisi et longo tempore et multis bonis operibus ab ea quae inhaeserit conluuione purgari. oportet ergo sibi quemque proponere duorum sexuum coniunctionem generandi causa datam esse uiuentibus eam que legem his affectibus positam, ut successionem parent. sicut autem dedit nobis oculos deus non ut spectemus uoluptatem que capiamus, sed ut uideamus propter eos actus qui pertinent ad uitae necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendae subolis accepimus. huic diuinae legi summa deuotione parendum est. sint omnes qui se discipulos dei profitebuntur ita morati et instituti, ut inperare sibi possint. nam qui uoluptatibus indulgent, qui libidini obsecuntur, hi animam suam corpori mancipant ad mortem que condemnant, quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem. unus quisque igitur quantum potest formet se ad verecundiam, pudorem colat, castitatem conscientia et mente tueatur: nec tantum legibus publicis pareat, sed sit supra omnes leges qui legem dei sequitur. quibus bonis si adsueuerit, iam pudebit eum ad deteriora desciscere: modo placeant recta et honesta, quae melioribus iucundiora sunt quam praua et inhonesta peioribus. nondum omnia castitatis officia exsecutus sum: quam deus non modo intra priuatos parietes, sed etiam praescripto lectuli terminat, ut cum quis habeat uxorem, neque seruam neque liberam habere insuper uelit, sed matrimonio fidem seruet. non enim, sicut iuris publici ratio est, sola mulier adultera est quae habet alium, maritus autem etiamsi plures habeat, a crimine adulterii solutus est, sed diuina lex ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari iure coniungit, ut adulter habeatur quisquis compagem corporis in diuersa distraxerit. nec ob aliam causam deus cum ceteras animantes suscepto fetu maribus repugnare uoluisset, solam omnium mulierem patientem uiri fecit, scilicet ne feminis repugnantibus libido cogeret uiros aliut adpetere eo que facto castitatis gloriam non tenerent. sed neque mulier uirtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quia suscepto fetu mari repugnat? quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum ueniat, si admiserit. nulla igitur laus est non facere quod facere non possis. ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed uoluntaria. seruanda igitur fides ab utroque alteri est, immo exemplo continentiae docenda uxor ut se caste gerat. iniquum est enim ut id exigas quod praestare ipse non possis. quae iniquitas effecit profecto ut essent adulteria, feminis aegre ferentibus praestare se fidem non exhibentibus mutuam caritatem. denique nulla est tam perditi pudoris adultera quae non hanc causam uitiis suis praetendat, iniuriam se peccando non facere, sed referre. quod optime Quintilianus expressit. homo inquit neque alieni matrimonii abstinens neque sui custos - quae inter se natura conexa sunt. nam neque maritus circa corrumpendas aliorum coniuges occupatus potest uacare domesticae sanctitati et uxor cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitata aut imitari se putat aut uindicare. cauendum igitur, ne occasionem uitiis nostra intemperantia demus, sed adsuescant inuicem mores duorum et iugum paribus animis ferant: nos ipsos in altero cogitemus. nam fere in hoc iustitiae summa consistit, ut non facias alteri quidquid ipse ab altero pati nolis. haec sunt quae ad continentiam praecipiuntur a deo. sed tamen ne quis diuina praecepta circumscribere se putet posse, adduntur illa, ut omnis calumnia et occasio fraudis remoueatur, adulterum esse qui a marito dimissam duxerit et eum qui praeter crimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducat: dissociari enim corpus et distrahi deus noluit; praeterea non tantum adulterium esse uitandum, uerum etiam cogitationem, ne quis aspiciat alienam et animo concupiscat: adulteram enim fieri mentem, si uel imaginem uoluptatis sibi ipsa depinxerit. mens est enim profecto quae peccat, quae immoderatae libidinis fructum cogitatione conplectitur, in hac crimen est, in hac omne delictum. nam etsi corpus nulla sit labe maculatum, non constat tamen pudicitiae ratio, si animus incestus est, nec inlibata castitas uideri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinauit. nec uero aliquis existimet difficile esse frenos inponere uoluptati eam que uagam et errantem castitatis pudicitiae que limitibus includere, cum propositum sit hominibus eam uincere ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint multi que sint qui hoc caelesti genere uitae felicissime perfruantur. quod quidem deus non ita fieri praecipit tamquam adstringat, quia generari homines oportet, sed tamquam sinat. scit enim quantam his adfectibus inposuerit necessitatem. si quis hoc inquit facere potuerit, habebit eximiam inconparabilem que mercedem. quod continentiae genus quasi fastigium est omnium consummatio que uirtutum. ad quam si quis eniti atque eluctari potuerit, hunc seruum dominus, hunc discipulum magister adgnoscet: hic terram triumphabit, hic erit consimilis deo, qui uirtutem dei cepit. haec quidem difficilia uidentur, sed de eo loquimur cui calcatis omnibus terrenis iter in caelum paratur. nam quia uirtus in dei agnitione consistit, omnia grauia sunt, dum ignores, ubi cognoris, facilia: per ipsas difficultates nobis exeundum est, qui ad summum bonum tendimus. 24. Nec tamen deficiat aliquis aut de se ipse desperet, si aut cupiditate uictus aut libidine inpulsus aut errore deceptus aut ui coactus ad iniustitiae uiam lapsus est. potest enim reduci ac liberari, si eum paeniteat actorum et ad meliora conuersus satis deo faciat. quod fieri posse Cicero non putauit, cuius haec in Academico tertio uerba sunt: quodsi liceret ut iis qui in itinere deerrauissent, sic uitam deuiam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis. licet plane. nam si liberos nostros, cum delictorum suorum cernimus paenitere, correctos esse arbitramur et abdicatos abiectos que rursus tamen suscipimus fouemus amplectimur, cur desperemus clementiam ueri patris paenitendo posse placari? ergo idem dominus ac parens indulgentissimus remissurum se paenitentibus peccata promittit et obliteraturum omnes iniquitates eius qui iustitiam denuo coeperit operari. sicut enim nihil prodest male uiuenti ante actae uitae probitas, quia superueniens nequitia iustitiae opera deleuit, ita nihil officiunt peccata uetera correcto, quia superueniens iustitia labem uitae prioris aboleuit. quem enim facti sui paenitet, errorem suum pristinum intellegit, ideo que Graeci melius et significantius metanoian~g dicunt quam nos Latine possumus resipiscentiam dicere. resipiscit enim ac mentem suam quasi ab insania recipit quem errati piget, castigat que se ipsum dementiae et confirmat animum suum ad rectius uiuendum: tum illud ipsum maxime cauet, ne rursus in eosdem laqueos induatur. denique muta quoque animalia cum fraude capiuntur, si aliquo se modo in fugam extricauerint, fiunt postmodum cautiora uitant que semper ea omnia in quibus dolos insidias que senserunt. sic hominem paenitentia cautum ac diligentem facit ad euitanda peccata in quae semel fraude deciderit. nemo enim potest esse tam prudens, tam circumspectus, ut non aliquando labatur. et idcirco deus inbecillitatem nostram sciens pro sua pietate aperuit homini portum salutis, ut huic necessitati, cui fragilitas nostra subiecta est, medicina paenitentiae subueniret. ergo quicumque aberrauerit, referat pedem se que quam primum recipiat ac reformet. sed reuocare gradum superas que euadere ad auras, hoc opus, hic labor est. degustatis enim male iucundis uoluptatibus uix diuelli ab iis possunt: facilius recta sequerentur, si earum suauitates non attigissent. sed eripiant se malae seruituti: condonabitur iis error omnis, si errorem suum uita meliore correxerint. nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit: scit ille omnia in cuius conspectu uiuimus, nec si uniuersos homines celare possumus, deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum. Exhortationes suas Seneca mirabili sententia terminauit. magnum inquit nescio quid maius que quam cogitari potest numen est, cui uiuendo operam damus. huic nos adprobemus. nihil prodest inclusam esse conscientiam, patemus deo. quid uerius dici potuit ab eo qui deum nosset quam dictum est ab homine uerae religionis ignaro? nam et maiestatem dei expressit maiorem esse dicendo quam ut eam cogitatio mentis humanae capere posset, et ipsum ueritatis attigit fontem sentiendo uitam hominum superuacuam non esse, ut Epicurei uolunt, sed deo ab iis operam uiuendo dari, siquidem iuste ac pie uixerint. potuit esse uerus dei cultor, si quis illi monstrasset, et contempsisset profecto Zenonem et magistrum suum Sotionem, si uerae sapientiae ducem nactus esset. huic nos inquit adprobemus: caelestis prorsus oratio, nisi antecederet ignorantiae confessio. nihil prodest inclusam esse conscientiam, patemus deo: nullus ergo mendacio, nullus dissimulationi locus est, quia parietibus oculi hominum submoventur, dei autem diuinitas nec uisceribus submoueri potest, quominus totum hominem perspiciat et norit. idem in eiusdem operis primo quid agis? inquit quid machinaris? quid abscondis? custos te tuus sequitur. alium tibi peregrinatio subduxit, alium mors, alium ualitudo: haeret hic quo carere numquam potes. quid locum abditum legis et arbitros remoues? puta tibi contigisse ut oculos omnium effugias, demens: quid tibi prodest non habere conscium habenti conscientiam? non minus mirabiliter de conscientia et deo Tullius. meminerit inquit deum se habere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse diuinius. item cum de iusto ac bono uiro loqueretur, itaque talis uir inquit non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit quod non audeat praedicare. purgemus igitur conscientiam, quae oculis dei peruia est, et, ut ait idem, semper ita uiuamus, ut rationem reddendam nobis arbitremur, putemus que nos momentis omnibus non in aliquo, ut ille dixit, orbis terrae theatro ab hominibus, sed desuper spectari ab eo qui et iudex et testis idem futurus est, cui rationem uitae reposcenti actus suos infitiari non licebit. ergo satius est aut effugere conscientiam aut nos ipsos ultro aperire animum et perniciem rescissis uulneribus effundere: quibus nemo alius mederi potest nisi solus ille qui gressum claudis, uisum caecis reddidit, maculata membra purgauit, mortuos excitauit. ille ardorem cupiditatis extinguet, extirpabit libidines, inuidiam detrahet, iram mitigabit, ille reddet ueram et perpetuam sanitatem. adpetenda est haec omnibus medicina, quoniam maiore periculo uexatur anima quam corpus et quam primum latentibus morbis adhibenda curatio est. neque enim si utatur aliquis oculorum acie clara, membris omnibus integris, firmissima totius corporis ualitudine, tamen eum dixerim sanum, si efferatur ira, superbia tumidus infletur, libidini seruiat, cupiditatibus inardescat: sed eum potius qui ad alienam felicitatem non attollat oculos, opes non admiretur, alienam mulierem sancte uideat, nihil omnino adpetat, nihil concupiscat alienum, non inuideat ulli, non fastidiat quemquam, sit humilis misericors beneficus mitis humanus, pax in animo eius perpetua uersetur: ille homo sanus, ille iustus, ille perfectus est. quisquis igitur his omnibus praeceptis caelestibus obtemperauerit, hic cultor est uerus dei, cuius sacrificia sunt mansuetudo animi et uita innocens et actus boni: quae omnia qui exhibet, totiens sacrificat, quotiens bonum aliquid ac pium fecerit. deus enim non desiderat uictimam neque muti animalis neque mortis ac sanguinis, sed hominis et uitae. ad quod sacrificium neque uerbenis opus est neque februis neque cespitibus, quae sunt utique uanissima, sed iis quae de intimo pectore proferuntur. itaque in aram dei, quae uere maxima est et quae in corde hominis conlocata inquinari non potest sanguine, iustitia imponitur, patientia fides innocentia castitas abstinentia. hic est uerissimus ritus, haec illa lex dei, ut a Cicerone dictum est, praeclara et diuina, semper quae recta et honesta iubet, uetat praua et turpia: cui parentem sanctissimae ac certissimae legi iuste ac legitime necesse est uiuere. cuius legis pauca equidem capita posui, quod sum pollicitus ea me tantummodo esse dicturum quae summum fastigium uirtuti et iustitiae imponerent. si quis uolet cetera omnia comprehendere, ex fonte ipso petat unde ad nos riuus iste manauit. 25. Nunc de sacrificio ipso pauca dicamus. ebur inquit Plato non castum donum deo. quid ergo? picta scilicet et texta pretiosa? immo uero non castum donum deo quidquid corrumpi, quidquid subripi potest. sed sicut hoc uidit, non oportere uiuenti offerri aliquid quod sit ex mortuo corpore, cur illud non uidit, non debere incorporali corporale munus offerri? quanto melius et uerius Seneca uultis ne uos inquit deum cogitare magnum et placidum et maiestate leni uerendum, amicum et semper in proximo, non immolationibus nec sanguine multo colendum - quae enim ex trucidatione immerentium uoluptas est? -, sed mente pura, bono honesto que proposito? non templa illi congestis in altitudinem saxis extruenda sunt: in suo cuique consecrandus est pectore. uestes igitur et gemmas et cetera quae habentur in pretio si quis putat deo cara, is plane quid sit deus nescit: cui putat uoluptati esse eas res quas etiam homo si contempserit, iure laudabitur. quid ergo castum, quid deo dignum nisi quod ipse in illa diuina lege sua poposcit? duo sunt quae offerri debeant, donum et sacrificium, donum in perpetuum, sacrificium ad tempus. uerum apud istos, qui nullo modo rationem diuinitatis intellegunt, donum est quidquid auro argento que fabricatur, item quidquid purpura et serico texitur, sacrificium que uictima et quaecumque in ara cremantur. sed utroque non utitur deus, quia et ipse incorruptus est et illud totum corruptibile. itaque deo utrumque incorporale offerendum est, quo utitur. donum est integritas animi, sacrificium laus et hymnus; si enim deus non uidetur, ergo his rebus coli debet quae non uidentur. nulla igitur alia religio uera est nisi quae uirtute et iustitia constat. quomodo autem deus iustitia hominis utatur, intellectu facile est. si enim iustus fuerit homo, accepta immortalitate in aeternum deo seruiet. homines autem non nisi ad iustitiam nasci cum philosophi ueteres tum etiam Cicero suspicatur. disserens enim de legibus sed omnium inquit quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. id ergo solum deo exhibere atque offerre debemus ad quod capiendum nos ipse generauit. hoc autem duplex sacrificii genus quam sit uerissimum, Trismegistus Hermes idoneus testis est, qui nobis cum, id est cum prophetis quos sequimur, tam re quam uerbis congruit. de iustitia sic locutus est: hoc uerbum, o fili, adora et cole. cultus autem dei unus est malum non esse. item in illo sermone perfecto, cum exaudisset Asclepium quaerentem a filio suo utrum placeret patri eius proferri tus et alios odores ad sacrificium dei, exclamauit: bene, bene ominare, o Asclepi. est enim maxima inpietas tale quid de uno illo ac singulari bono in animum inducere. haec et his similia huic non conueniunt: omnium enim quaecumque sunt plenus est et omnium minime indigens. nos uero gratias agentes adoremus: huius enim sacrificium sola benedictio est. et recte. uerbo enim sacrificari oportet deo, siquidem deus uerbum est, ut ipse confessus est. summus igitur colendi dei ritus est ex ore iusti hominis ad deum directa laudatio, quae tamen ipsa ut deo sit accepta, et humilitate et timore et deuotione maxima opus est, ne quis forte integritatis atque innocentiae fiduciam gerens tumoris et adrogantiae crimen incurrat eo que facto gratiam uirtutis amittat. sed ut sit deo carus omni que macula careat, misericordiam dei semper inploret nihil que aliut precetur nisi peccatis suis ueniam, licet nulla sint. si quid aliut desiderauerit, non est opus dicto scienti quid uelimus: si quid ei boni euenerit, gratias agat, si quid mali, satisfaciat et id sibi ob peccata sua euenisse fateatur. et nihilo minus etiam in malis gratias agat et in bonis satisfaciat, ut idem sit semper et stabilis et immutabilis et inconcussus. nec tantum hoc in templo putet sibi esse faciendum, sed et domi et in ipso etiam cubili suo. se cum denique habeat deum semper in corde suo consecratum, quoniam ipse est dei templum. quodsi deo, patri ac domino, hac adsiduitate, hoc obsequio, hac deuotione seruierit, consummata et perfecta iustitia est: quam qui tenuerit, hic, ut ante testati sumus, deo paruit, hic religioni atque officio suo satisfecit. LIBER VII DE VITA BEATA 1. Bene habet, iacta sunt fundamenta, ut ait eximius orator. uerum nos non fundamenta solum iecimus quae firma et idonea essent operi perferendo, sed magnis robustis que molibus aedificium totum paene usque ad summa perduximus. restat, id quod est multo facilius, uel tegere uel ornare, sine quo tamen priora opera et inutilia sunt et ingrata. nam quid prodest aut falsis religionibus liberari aut intellegere ueram? quid aut uanitatem falsae sapientiae peruidere aut quae sit uera cognoscere? quid, inquam, prodest caelestem illam iustitiam defendere? quid cum magnis difficultatibus cultum dei tenere, quae est summa uirtus, nisi eam diuinum praemium beatitudinis perpetuae subsequatur? de qua nobis est in hoc libro disserendum, ne priora omnia irrita et infructuosa uideantur, si hoc cuius causa illa suscepta sunt incertum relinquamus, ne quis forte arbitretur tantos labores in cassum suscipi, dum eorum caelesti mercede diffidit, quam deus statuit ei qui haec suauia terrae bona prae sola nuda que uirtute contempserit. satis et huic parti faciamus cum testimoniis diuinarum litterarum tum etiam probabilibus argumentis, ut aeque clarum sit et futura praesentibus et diuina terrenis et perpetua breuibus esse anteponenda, quoniam temporalia sunt praemia uitiorum, sempiterna uirtutum. exponam igitur rationem mundi, ut facile possit intellegi et quando et quare sit effectus a deo, quod Plato, qui de mundi fabricatione disseruit, nec scire poterat nec explicare: quippe qui caeleste mysterium, quod non nisi prophetis ac deo docente discitur, ignorabat ideo que in perpetuum dixit esse fabricatum. quod longe secus est, quoniam quidquid est solido et graui corpore ut initium cepit aliquando, ita finem capiat necesse est. nam Aristoteles, qui cum non uideret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire, et hanc praescriptionem uellet effugere, semper ait fuisse mundum ac semper futurum, prorsus nihil uidit, quia quidquid est necesse est habuerit aliquando principium nec omnino quicquam potest esse nisi coeperit. nam cum terram et aquam et ignem disperire consumi extingui que uideamus, quae sunt utique mundi partes, intellegitur id totum esse mortale cuius sunt membra mortalia. ita fit ut natum sit quidquid potest interire. sed et omne quod sub uisum oculorum uenit, et corporale, ut ait Plato, et solubile sit necesse est. unus igitur Epicurus auctore Democrito ueridicus in hac re fuit, qui ait et ortum aliquando et aliquando esse periturum. nec tamen rationem reddere ullam potuit aut quibus de causis tantum hoc opus aut quo tempore resoluatur. quod quoniam nobis deus reuelauit nec coniecturis id adsequimur sed traditione caelesti, docebimus sedulo, ut tandem studiosis ueritatis appareat non uidisse neque conprehendisse philosophos ueritatem, sed ita leuiter odoratos, ut tamen unde eos odor ille sapientiae tam suauis, tam iucundus adflauerit, nullo modo senserint. interim necessarium puto admonere lecturos quod haec nostra quae tradimus prauae uitiosae que mentes aut omnino non intellegent - hebetatur enim acies eorum terrenis cupiditatibus, quae sensus omnes grauant inbecillos que reddunt - aut etiamsi intellegent, dissimulabunt tamen et haec uera esse nolent, quia trahuntur a uitiis et scientes malis suis fauent, quorum suauitate capiuntur, et uirtutis uiam deserunt, cuius acerbitate offenduntur. nam quia auaritia et opum inexplebili quadam siti flagrant, quia non possunt uenditis aut dilargitis quae amant tenui cultu uitam degere, sine dubio malunt id esse fictum quo desideriis suis renuntiare coguntur. item qui libidinum stimulis incitati, ut ait poeta, in furias ignem que ruunt, utique incredibilia nos adferre dicunt, quia uulnerant aures eorum praecepta continentiae, quae illos uoluptatibus suis prohibent quibus animam suam cum corpore adiudicauerunt. qui uero ambitione inflati aut amore potentiae inflammati omne studium suum ad honores adquirendos contulerunt, ne si solem quidem ipsum gestemus in manibus, fidem commodabunt ei doctrinae quae illos iubet omni potentia et honore contempto humiles uiuere atque ita humiles, ut et accipere iniuriam possint et referre nolint, si acceperint. hi sunt homines qui contra ueritatem clausis oculis quoquo modo latrant. qui autem sani erunt, id est non ita uitiis inmersi, ut insanabiles sint, et credent his et libenter accedent, et quaecumque dicimus aperta plana simplicia et, quod maxime opus est, uera et inexpugnabilia illis uidebuntur. nemo uirtuti fauet nisi qui sequi potest, sequi autem non facile est omnibus: ii possunt quos paupertas et rerum indigentia exercuit et capaces uirtutis effecit. nam si uirtus est tolerantia malorum, non capiunt ergo uirtutem qui semper in bonis fuerunt, quia mala neque experti sunt neque ferre possunt adsuetudine ac desiderio bonorum, quae sola nouerunt. eo fit ut pauperes et humiles deo credant facilius, qui sunt expediti, quam diuites, qui sunt inpedimentis pluribus inplicati. immo uero catenati et conpediti seruiunt ad nutum dominae cupiditatis, quae illos inextricabilibus uinculis inretiuit, nec possunt in caelum aspicere, quoniam mens eorum in terram prona humi que defixa est. uirtutis autem uia non capit magna onera gestantes: angustus admodum trames est per quem iustitia hominem deducit in caelum, hunc tenere non potest nisi qui fuerit expeditus ac nudus. nam isti locupletes multis et ingentibus sarcinis onerati per uiam mortis incedunt, quae latissima est, quoniam late perditio dominatur. his acerba sunt, his uenena quae deus ad iustitiam praecipit quae que nos dei magisterio de uirtute ac ueritate disserimus. quibus si repugnare audebunt, hostes se necesse est uirtutis iustitiae que fateantur. Adgrediar nunc quod superest, ut finis operi possit inponi, id autem superest ut de iudicio dei disseramus: quod tum constituetur, cum dominus noster redierit in terram, ut uni cuique pro merito aut praemium persoluat aut poenam. itaque ut in quarto libro de primo aduentu eius diximus, sic in hoc secundum referemus aduentum, quem Iudaei quoque et confitentur et sperant, sed frustra, quoniam necesse est ad eos consolandos reuertatur ad quos conuocandos prius uenerat. nam qui uiolarunt impie humilem, sentient in potestate uictorem ea que omnia quae legunt et non intellegunt deo repensante patientur, quippe qui peccatis omnibus inquinati et insuper sancto cruore perfusi ab illo ipso cui nefandas manus intulerunt sint ad aeterna supplicia destinati. sed erit nobis contra Iudaeos separata materia, in qua illos erroris et sceleris reuincemus. 2. Nunc ignaros ueritatis instruamus. dispositione summi dei sic ordinatum, ut iniustum hoc saeculum decurso temporum spatio terminum sumat extincta que protinus omni malitia et piorum animis ad beatam uitam reuocatis quietum tranquillum pacificum, aureum denique ut poetae uocant saeculum deo ipso regnante florescat. primis causa errorum omnium philosophis haec fuit, quod rationem mundi, quae totam sapientiam continet, non conprehenderunt. ea uero sensu proprio et interna intellegentia non potest conprehendi: quod illi sine doctore per se ipsos facere uoluerunt. itaque in uarias sibi que saepe contrarias sententias inciderunt ex quibus exitum non haberent, et in eodem luto, sicut comicus ait, haesitauerunt, scilicet adsumtionibus eorum non respondente ratione, cum adsumpsissent quidem uera, sed quae adfirmari probari que non possent sine scientia ueritatis rerum que caelestium: quae, ut saepe iam dixi, non potest esse in homine nisi deo docente percepta. nam si potest homo intellegere diuina, poterit et facere: nam intellegere est quasi e uestigio subsequi. non potest autem facere quae deus, quia mortali corpore indutus est, ergo ne intellegere quidem potest quae facit deus: quod an fieri possit, ex inmensitate rerum atque operum diuinorum facile est uni cuique metiri. nam si mundum cum omnibus quae sunt in eo contemplari uelis, intellegas profecto quantum dei opus humanis operibus antistet. ita quantum inter opera diuina et humana interest, tantum distare inter dei hominis que sapientiam necesse est. nam quia deus incorruptus atque inmortalis est et ideo perfectus, quia sempiternus est, sapientia quoque eius perinde ut ipse perfecta est nec obstare illi quicquam potest, quia nulli rei deus ipse subiectus est. homo autem quia subiectus est passioni, subiecta est et sapientia eius errori, et sicut hominis uitam multae res inpediunt, quominus possit esse perpetua, ita sapientiam quoque eius multis rebus inpediri necesse est, quominus in perspicienda penitus ueritate perfecta sit. ergo nulla est humana sapientia, si per se ad notionem ueri scientiam que nitatur, quoniam mens hominis cum fragili corpore inligata et in tenebroso domicilio inclusa neque liberius euagari neque clarius perspicere ueritatem potest, cuius notitia diuinae condicionis est. deo enim soli opera sua nota sunt. homo autem non cogitando aut disputando adsequi eam potest, sed discendo et audiendo ab eo qui scire solus potest et docere. ideo Marcus Tullius sententiam Socratis de Platone transferens dicentis uenisse tempus ut ipse migraret e uita, illos autem aput quos causam suam perorabat agere uitam, utrum melius sit, inquit dii immortales sciunt, hominem arbitror scire neminem. quare necesse est omnes philosophiae sectas alienas esse a ueritate, quia homines erant qui eas constituerunt, nec ullum fundamentum aut firmitatem possunt habere quae nullis diuinarum uocum fulciuntur oraculis. 3. Et quoniam de philosophorum erroribus loquimur, Stoici naturam in duas partes diuidunt, unam quae efficiat, alteram quae se ad faciendum tractabilem praebeat: in illa prima esse uim sentiendi, in hac materiam nec alterum sine altero [quicquam] posse. quomodo potest idem esse quod tractat et quod tractatur? si quis dicat idem esse figulum quod lutum aut lutum idem esse quod figulum, nonne aperte insanire uideatur? at isti uno naturae nomine duas res diuersissimas conprehendunt, deum et mundum, artificem et opus, dicunt que alterum sine altero nihil posse, tamquam natura sit deus mundo permixtus. nam interdum sic confundunt, ut sit deus ipse mens mundi et mundus sit corpus dei, quasi uero simul esse coeperint mundus et deus ac non ipse mundum fecerit. quod et ipsi fatentur alias, cum hominum causa praedicant esse fabricatum, et esse sine mundo, si uelit, possit, siquidem deus est diuina et aeterna mens, a corpore soluta et libera. cuius uim maiestatem que quoniam intellegere non poterant, miscuerunt eum mundo id est operi suo. unde est illud Vergilianum: totam que infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. ubi est ergo illud quod idem ipsi aiunt, et factum esse diuina prouidentia et regi? si enim fecit mundum, fuit ergo sine mundo; si regit, non utique sicut mens corpus regit, sed tamquam domum dominus, nauem gubernator, auriga currum, nec tamen mixti sunt iis rebus quas regunt. nam si haec omnia quae uidemus dei membra sunt, iam insensibilis ab his constituitur deus, quoniam membra sensu carent, et mortalis, quoniam uidemus membra esse mortalia. possum enumerare quotiens repentinis quassatae motibus uel hiauerint terrae uel desederint in abruptum, quotiens demersae fluctibus et urbes et insulae abierint in profundum, frugiferos campos paludes inundauerint, flumina et stagna siccauerint, montes etiam uel deciderint abrupti uel planis fuerint adaequati; plurimas regiones et multorum fundamenta montium latens et internus ignis absumit. et hoc parum est si membris suis non parcit deus, nisi etiam homini liceat aliquid in dei corpus: maria extruuntur, montes exciduntur et ad eruendas opes interiora terrae uiscera effodiuntur. quid quod ne arari quidem sine laceratione diuini corporis potest? ut iam scelerati atque impii simus, qui dei membra uiolemus. patitur ne ergo uexari corpus suum deus et debilem se uel ipse facit uel ab homine fieri sinit? nisi forte diuinus ille sensus qui mundo et omnibus mundi partibus mixtus est, primam terrae superficiem reliquit ac se in ima demersit, ne quid doloris de adsidua laceratione sentiret. quodsi hoc uanum et absurdum est, tam igitur ipsi eguerunt quam haec indigent sensu, qui non perspexerunt diuinum quidem spiritum esse ubique diffusum eo que omnia contineri, non tamen ita, ut deus ipse, qui est incorruptus, grauibus et corruptibilibus elementis misceatur. illut ergo rectius quod a Platone sumpserunt, a deo factum esse mundum et eiusdem prouidentia gubernari. oportebat igitur et Platonem et eos qui idem senserunt, docere atque explicare quae causa, quae ratio fuerit tanti operis fabricandi, quare hoc aut cuius gratia fecerit. at idem Stoici 'hominum' inquiunt 'causa mundus effectus est'. audio. sed Epicurus ignorat ipsos homines quare aut quis effecerit. nam Lucretius cum mundum diceret non esse a diis constitutum, sic ait: dicere porro hominum causa uoluisse parare praeclaram mundi naturam deinde intulit desipere est. quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur? merito. illi enim nullam rationem adferebant cur humanum genus uel creatum uel constitutum esset a deo: nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cuius illi expertes sacrarium ueritatis nec attingere nec uidere potuerunt. ergo, ut paulo ante dicebam, cum adsumpsissent id quod erat uerum, id est mundum a deo [factum] et hominum causa esse factum, tamen quoniam eos in consequentibus ratio defecit, non potuerunt defendere id quod adsumpserant. denique Plato ne dei opus inbecillum et ruinosum faceret, in aeternum dixit esse mansurum. si hominum causa factus est et ita factus est, ut esset aeternus, cur ergo ipsi quorum causa factus est non sunt sempiterni? si mortales, propter quos factus est, ergo et ipse mortalis atque solubilis: neque enim pluris est ipse quam ii quorum gratia factus est. quodsi ei ratio quadraret, intellegeret periturum esse quia factus est, nec posse in aeternum manere nisi quod tangi non potest. qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet. si enim dicit ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? quid sibi uult humani generis ceterarum que animantium fictio? cur aliena commoda intercipimus? cur denique augemur minuimur interimus? quid habet rationis ipsa generatio? quid perpetua successio? nimirum uidere deus uoluit et suis uariis imaginibus tamquam sigilla confingere quibus se oblectaret: et nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes praecipue que hominem, cuius imperio cuncta subiecit. qui autem dicunt semper fuisse mundum - omitto illut, quod esse ipsum sine aliquo principio non potest; unde se extricare non queunt - sed hoc dico: si mundus semper fuit, nullam potest habere rationem. quid enim potuit in eo ratio moliri quod numquam sumpsit exordium? nam priusquam fiat aliquid aut struatur, opus est consilio, ut disponi possit quemadmodum fiat, nec incipi quicquam potest sine prouisione rationis. itaque omne opus ratio praecedit: non habet ergo rationem quod factum non est. atquin mundus. habet rationem, quia et constat et regitur: ergo factus est; si factus est, et resoluetur. reddant ergo isti rationem, si possunt, cur aut factus in principio sit aut postea resoluatur. quod quia docere non poterat Epicurus siue Democritus, sua sponte natum esse dixit seminibus inter se passim coeuntibus: quibus iterum resolutis discidium atque interitum secuturum. corrupit ergo quod recte uiderat et totam rationem penitus ignorantia rationis euertit redegit que mundum et omnia quae in eo geruntur ad similitudinem cuiusdam uanissimi somnii, siquidem rebus humanis ratio nulla subsistet. cum uero mundum omnes que partes eius ut uidemus mirabilis ratio gubernet, cum caeli temperatio et aequalis in ipsa uarietate cursus astrorum luminum que caelestium, temporum constans ac mira descriptio, terrarum uaria fecunditas, plana camporum, munimenta et aggeres montium, uiriditas ubertas que siluarum, fontium saluberrima eruptio, fluminum opportuna inundatio, maris opulenta et copiosa interfusio, uentorum diuersa et utilis aspiratio cetera que omnia ratione summa constent, quis tam caecus est ut existimet sine causa esse facta in quibus mira dispositio prouidentissimae rationis elucet? si ergo sine causa nec est nec fit omnino quicquam, si et prouidentia summi dei ex dispositione rerum et uirtus ex magnitudine et potestas ex gubernatione manifesta est, hebetes ergo et insani qui prouidentiam non esse dixerunt. non inprobarem, si deos idcirco non esse dicerent ut unum dicerent, cum autem ideo ut nullum, qui eos delirasse non putat, ipse delirat. 4. Sed de prouidentia satis in primo libro diximus: quae si est, ut apparet ex mirabilitate operum suorum, necesse est etiam hominem ceteras que animantes eadem prouidentia creauerit. uideamus ergo quae ratio fuerit fingendi generis humani, quoniam constat, id quod Stoici aiunt, hominum causa mundum esse fabricatum; quamquam in hoc ipso non mediocriter peccent, quod non hominis causa dicunt, sed hominum: unius enim singularis appellatio totum conprehendit humanum genus. sed hoc ideo, quia ignorant unum hominem a deo esse formatum putant que homines in omnibus terris et agris tamquam fungos esse generatos. at Hermes non ignorauit hominem et a deo et ad dei similitudinem fictum. sed redeo ad propositum. nihil est, ut opinor, quod sit propter se ipsum factum, sed quidquid omnino fit, ad usum aliquem fieri necesse est. quis est enim uel tam ineptus uel tam otiosus, ut adgrediatur aliquid facere frustra ex quo nullam utilitatem, nullum commodum speret? qui domum aedificat, non idcirco aedificat, ut tantummodo domus sit, sed ut in ea possit habitari; qui nauem fabricat, non ideo insumit operam, ut tantum nauis appareat, sed ut in ea nauigetur; item qui uas aliquod instituit ac format, non propterea id facit, ut tantum fecisse uideatur, sed ut uas illut effectum capiat aliquod necessarium. similiter cetera quaecumque fiunt, non utique in superuacuum, sed ad usus aliquos utiles laborantur. mundus igitur a deo factus est non utique propter ipsum mundum: neque enim aut calore solis aut lumine lunae aut adspiratione uentorum aut umore imbrium aut alimonia frugum, cum sensu careat, indiget. sed ne illut quidem dici potest, quod deus propter se ipsum fecerit mundum, quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt quae que generantur deus ipse non utitur. apparet ergo animantium causa mundum esse constructum, quoniam rebus iis quibus constat animantes fruuntur: quae ut uiuere, ut constare possint, omnia iis necessaria temporibus certis sumministrantur. rursus ceteras animantes hominis causa esse fictas ex eo clarum est, quod homini seruiunt et tutelae eius atque usibus datae sunt, quoniam, siue terrenae sunt siue aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo. respondendum est hoc loco philosophis maxime que Ciceroni, qui ait: cur deus omnia nostra causa cum faceret, tantam uim natricum uiperarum que fecerit? cur tam multa pestifera terra mari que disperserit? ingens ad disputandum locus, sed ut in transcursu breuiter stringendus est. quoniam homo ex rebus diuersis ac repugnantibus configuratus est, anima et corpore, id est caelo atque terra, tenui et conprehensibili, aeterno ac temporali, sensibili atque bruto, luce praedito atque tenebroso, ipsa ratio ac necessitas exigebat et bona homini proponi et mala, bona, quibus utatur, mala, quae uitet et caueat. idcirco enim data est illi sapientia, ut cognita bonorum malorum que natura et in adpetendis bonis et in malis declinandis uim suae rationis exerceat. nam ceteris animalibus quia sapientia non data est, et munita indumentis naturalibus et armata sunt, homini autem pro his omnibus, quod erat praecipuum, rationem solam dedit. itaque nudum formauit et inermem, ut eum sapientia et muniret et tegeret: munimenta et ornatum eius non foris, sed intus, non in corpore, sed in corde constituit. nisi ergo essent mala, quae caueret, quae a bonis utilibus que distingueret, non esset ei sapientia necessaria. sciat ergo Marcus Tullius aut ideo homini datam esse rationem, ut et pisces caperet usus sui gratia et natrices uiperas que uitaret salutis suae causa, aut idcirco ei bona mala que proposita, quia sapientiam acceperat, cuius uis omnis in discernendis bonis malis que uersatur. magna igitur et recta et admirabilis est uis et ratio et potestas hominis, propter quem mundum ipsum et uniuersa quaecumque sunt deus fecit tantum que illi honoris habuit, ut eum praeficeret uniuersis, quoniam solus poterat dei opera mirari. optime igitur Asclepiades noster de prouidentia summi dei disserens in eo libro quem scripsit ad me, atque ideo inquit merito quis arbitretur proximum sibi locum diuinam prouidentiam dedisse ei qui potuerit intellegere ordinationem suam. nam sol iste est: quis eum uidet ita, ut intellegat quia sol est et quantum gratiae adferat ceteris institutis? hoc caelum est: quis id suspicit? terra haec: quis eam colit? hoc pelagus: quis id nauigat? hic ignis est: quis eo utitur? instituit ergo [cuncta] summus deus non propter se, quia nihilo eget, sed propter hominem, qui iis congruenter uteretur. 5. Reddamus nunc rationem quare hominem ipsum fecerit; quod si philosophi scissent, aut defendissent illa quae uera inuenerant aut in maximos errores non incidissent. haec enim summa, hic cardo rerum est, quem qui non tenuerit, ueritas illi omnis elabitur, hoc est denique, quod efficiat illis non quadrare rationem: quae illis si adfulsisset, si sacramentum hominis omne cognossent, numquam disputationes eorum et omnem philosophiam de transuerso Academia iugulasset. sicut ergo mundum non propter se deus fecit, quia commodis eius non indiget, sed propter hominem, qui eo utitur, ita ipsum hominem propter se. quae utilitas deo in homine, inquit Epicurus ut eum propter se faceret? scilicet ut esset qui opera eius intellegeret, qui prouidentiam disponendi, rationem faciendi, uirtutem consummandi et sensu admirari et uoce proloqui posset: quorum omnium summa haec est, ut deum colat. is enim colit qui haec intellegit, is artificem rerum omnium, is uerum patrem suum debita ueneratione prosequitur qui uirtutem maiestatis eius de suorum operum inuentione inceptione perfectione metitur. quod planius argumentum proferri potest et mundum hominis et hominem sua causa deum fecisse, quam quod ex omnibus animantibus solus ita formatus est, ut oculi eius ad caelum directi, facies ad deum spectans, uultus cum suo parente communis sit uideatur que hominem deus quasi porrecta manu adleuatum ex humo ad contemplationem sui excitasse? quid ergo inquit deo cultus hominis confert beato et nulla re indigenti? uel si tantum honoris homini habuit, ut ipsius causa mundum fabricaret, ut instrueret eum sapientia, ut dominum uiuentium faceret eum que diligeret tamquam filium, cur mortalem fragilem que constituit? cur omnibus malis quem diligebat obiecit, cum oporteret et beatum esse hominem tamquam coniunctum ac proximum deo et perpetuum, sicut est ipse, ad quem colendum et contemplandum figuratus est? quamquam haec fere in prioribus libris sparsim docuimus, tamen quoniam proprie id materia nunc exigit, qua de uita beata disserere propositum est, explicanda sunt ista diligentius et plenius, ut dispositio dei et opus uoluntas que noscatur. cum posset semper spiritibus suis immortalibus innumerabiles animas procreare, sicut angelos genuit, quibus inmortalitas sine ullo malorum periculo ac metu constat, excogitauit tamen inenarrabile opus, quemadmodum infinitam multitudinem crearet animarum, quas primo fragilibus et inbecillis corporibus inligatas constitueret inter bonum malum que medias, ut constantibus ex utrisque natura uirtutem proponeret, ne immortalitatem delicate adsequerentur ac molliter, sed ad illut aeternae uitae ineloquibile praemium cum summa difficultate ac magnis laboribus peruenirent. ergo ut eas grauibus et uexabilibus membris indueret, quoniam consistere in medio inani non poterant ponderibus et grauitate corporis deorsum premente, sedem illis ac domicilium primo condendum esse decreuit. itaque ineffabili uirtute ac potentia praeclara mundi opera molitus est: suspensis in altitudinem leuibus elementis et grauibus in ima depressis et caelestia firmauit et terrena constituit. non est necesse nunc exsequi singula, quoniam in secundo libro uniuersa exsecuti sumus. lumina igitur posuit in caelo, quorum moderatio et claritas et motus aptissime ad utilitates uiuentium temperatus est, terrae autem, quam sedem uoluit esse, fecunditatem uaria gignendi ac proferendi dedit, ut ubertate frugum et herbarum et uirentium pro natura et usu cuiusque generis alimoniam ministraret. tum perfectis omnibus quae ad condicionem mundi pertinebant, hominem finxit ex ipsa terra, quam illi a principio in habitaculum praeparauit, id est spiritum suum terreno corpore induit et inuoluit, ut conpactus ex rebus diuersis ac repugnantibus bonum ac malum caperet. et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas, ita corpus hominis, quod adsumptum est e terra, generandi copiam facultatem que prodendae subolis accepit, ut quoniam fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis uitae spatio cederet et illut, quod fragile atque inbecillum gerebat, perpetua successione renouaret. cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? primum, ut infinita uis animarum gigneretur omnem que terram multitudine obpleret, deinde, ut proponeret homini uirtutem id est tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium inmortalitatis adipisci. nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum est, alterum caeleste, duae uitae homini adtributae sunt, una temporalis, quae corpori adsignatur, altera sempiterna, quae animae subiacet. illam nascendo accipimus, hanc adsequimur laborando, ne immortalitas homini, ut ante diximus, sine ulla difficultate constaret; illa terrena est sicut corpus et ideo finitur, haec uero caelestis sicut anima et ideo terminum non habet; illam primam nescientes accipimus, hanc secundam scientes: uirtuti enim, non naturae datur, quia uoluit nos deus uitam nobis in uita conparare. idcirco hanc praesentem dedit, ut illam ueram et perpetuam aut uitiis amittamus aut uirtute mereamur. in hac corporali non est summum bonum, quoniam sicut necessitate diuina nobis data est, ita rursus diuina necessitate soluetur: ita quod finem habet, summum bonum non habet. in illa uero spiritali, quam per nos ipsi adquirimus, summum bonum continetur, quia nec malum potest habere nec finem. cui rei argumentum natura et ratio corporis praebet. cetera namque animalia in humum uergunt, quia terrena sunt, nec capiunt immortalitatem, quae de caelo est, homo autem rectus in caelum spectat, quia proposita est illi immortalitas, nec tamen uenit, nisi tribuatur homini a deo: nam nihil interesset inter iustum et iniustum, siquidem omnis homo natus immortalis fieret. ergo immortalitas non sequella naturae, sed merces praemium que uirtutis est. denique homo non statim quam natus est rectus ingreditur, sed quadrupes primo, quia ratio corporis et huius praesentis uitae communis est nobis cum mutis animalibus: post deinde confirmatis uiribus erigitur et lingua eius in eloquium soluitur et mutum animal esse desinit. quae ratio docet mortalem nasci hominem, postea uero inmortalem fieri, cum coeperit ex deo uiuere id est iustitiam sequi, quae continetur in dei cultu, cum excitauerit hominem deus ad aspectum caeli ac sui. quod tum fit, cum homo caelesti lauacro purificatus exponit infantiam cum omni labe uitae prioris et incremento diuini uigoris accepto fit homo perfectus ac plenus. ergo quia uirtutem proposuit homini deus, licet anima et corpus consociata sint, tamen contraria sunt et inpugnant inuicem. animi bona mala sunt corporis, id est opum fuga, uoluptatum interdictio, doloris mortis que contemptus. item corporis bona mala sunt animi, hoc est cupiditas et libido, quibus et opes adpetuntur et suauitates uariarum uoluptatum, quibus eneruatus animus extinguitur. ideo necesse est iustum et sapientem in omnibus malis esse, quoniam malorum uictrix est fortitudo, iniustos autem in diuitiis, in honore, in potestate: haec enim bona corporalia et terrena sunt; illi autem terrenam uitam agunt nec adsequi immortalitatem queunt, quia se uoluptatibus dediderunt, quae sunt uirtutis inimicae. itaque uita haec temporalis illi aeternae debet esse subiecta sicut corpus animae. quisquis ergo animae uitam maluerit, uitam corporis contemnat necesse est nec aliter eniti ad summum poterit, nisi quae sunt ima despexerit. qui autem corporis uitam fuerit amplexus et cupiditates suas in terram deiecerit, illam superiorem uitam consequi non potest. sed qui mauult bene uiuere in aeternum, male uiuet ad tempus et adficietur omnibus molestiis et laboribus quamdiu fuerit in terra, ut habeat diuinum et caeleste solacium. et qui maluerit bene uiuere ad tempus, male uiuet in aeternum: damnabitur enim sententia dei ad aeternam poenam, quia caelestibus bonis terrena praeposuit. propterea igitur coli se deus expetit et honorari ab homine tamquam pater, ut uirtutem ac sapientiam teneat, quae sola inmortalitatem parit. nam quia nullus alius praeter ipsum donare eam potest, quia solus possidet, pietatem hominis qua deum honorauerit hoc adficit praemio, ut sit in aeternum beatus sit que aput deum et cum deo semper. 6. Nunc totam rationem breui circumscriptione signemus. idcirco mundus factus est, ut nascamur: ideo nascimur, ut adgnoscamus factorem mundi ac nostri deum: ideo adgnoscimus, ut colamus: ideo colimus, ut immortalitatem pro laborum mercede capiamus, quoniam maximis laboribus cultus dei constat: ideo praemio immortalitatis adficimur, ut similes angelis effecti summo patri ac domino in perpetuum seruiamus et simus aeternum deo regnum. haec summa rerum est, hoc arcanum dei, hoc mysterium mundi, a quo sunt alieni qui sequentes praesentem uoluptatem terrestribus et fragilibus se bonis addixerunt et animas ad caelestia genitas suauitatibus mortiferis tamquam luto caeno ue demerserunt. quaeramus nunc uicissim an in cultu deorum ratio ulla subsistat. qui si multi sunt, si ideo tantum ab hominibus coluntur, ut praestent illis opes uictorias honores quaeque alia non nisi ad praesens ualent, si sine causa gignimur, si in hominibus procreandis prouidentia nulla uersatur, si casu nobismetipsis ac uoluptatis nostrae gratia nascimur, si nihil post mortem sumus, quid potest esse tam superuacuum, tam inane, tam uanum quam humana res et quam mundus ipse, qui cum sit incredibili magnitudine, tum mirabili ratione constructus, tamen rebus ineptis uacet? cur etenim uentorum spiritus citent nubes? cur emicent fulgura, tonitrua mugiant, imbres cadant? cur fruges terra producat, uarios fetus alat? cur denique omnis natura rerum laboret, ne quid desit earum rerum quibus uita hominis sustinetur, si est inanis, si ad nihilum interimus, si nihil est in nobis maioris emolumenti deo? quod si est dictu nefas nec putandum est fieri posse ut non ob aliquam maximam rationem fuerit constitutum quod uideas maxima ratione constare, quae potest esse ratio in his erroribus prauarum religionum et in hac persuasione philosophorum qua putant animas interire? profecto nulla. quid enim habent dicere cur dii hominibus tam diligenter suis quaeque temporibus exhibeant? an ut illis far et merum demus et odorem turis et sanguinem pecudum? quae neque inmortalibus grata esse possunt, quia sunt fragilia, neque usui esse expertibus corporum, quia haec ad usum corporalium data sunt: et tamen si ea desiderarent, sibi ipsi possent exhibere, cum uellent. siue igitur intereunt animae siue in aeternum manent, quam rationem continet cultus deorum aut a quo mundus constitutus est? cur aut quando aut quousque, quatenus homines aut quam ob rem procreati? cur nascuntur intereunt succedunt renouantur? quid dii ex cultibus eorum adsecuntur qui post mortem nihil futuri sunt? quid praestant, quid pollicentur, quid minantur aut hominibus aut diis dignum? uel si manent animae post obitum, quid de iis faciunt facturi ue sunt? quid illis opus est thesauro animarum? ipsi illi ex quo fonte oriuntur? quomodo aut quare aut unde multi sunt? ita fit ut si ab illa rerum summa quam superius conprehendimus aberraueris, omnis ratio intereat et ad nihilum omnia reuoluantur. 7. Quam summam quia philosophi non conprehenderunt, nec ueritatem conprehendere potuerunt, quamuis ea fere quibus summa ipsa constat et uiderint et explicauerint. sed diuersi ac diuerse illa omnia protulerunt non adnectentes nec causas rerum nec consequentias nec rationes, ut summam illam quae continet uniuersa et conpingerent et inplerent. facile est autem docere paene uniuersam ueritatem per philosophos et sectas esse diuisam. non enim sic philosophiam nos euertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius cauillari et inludere, sed docemus nullam sectam fuisse tam deuiam neque philosophorum quemquam tam inanem qui non uiderit aliquid ex uero. sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam uera subuertunt, non tantum elapsa illis ueritas est quam se quaerere simulabant, sed ipsi eam potissimum suo uitio perdiderunt. quodsi extitisset aliquis qui ueritatem sparsam per singulos per sectas que diffusam colligeret in unum ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. sed hoc nemo facere nisi ueri peritus ac sciens potest, uerum autem scire non nisi eius est qui sit doctus a deo. neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae uera: sed si uel casu id efficeret, certissime philosopharetur, et quamuis non posset diuinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa ueritas inlustraret suo lumine. quare incredibilis est error illorum qui cum aliquam sectam probauerint ei que se addixerint, ceteras damnant tamquam falsas et inanes armant que se ad proeliandum nec quid defendere debeant scientes nec quid refutare incursant que passim sine dilectu omnia quae adferunt quicumque dissentiunt. ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia quae ad uerum propius accederet: nam particulatim ueritas ab iis tota conprehensa est. factum esse a deo mundum dixit Plato: idem prophetae locuntur idem que ex Sibyllae carminibus apparet. errant igitur qui uel omnia sua sponte nata esse dixerunt uel minutis seminibus conglobatis, quoniam tanta res, tam ornata, tam magna neque fieri neque disponi et ordinari sine aliquo prudentissimo auctore potuit et ea ipsa ratio qua constare ac regi omnia sentiuntur, sollertissimae mentis artificem confitetur. hominum causa mundum et omnia quae in eo sunt esse facta Stoici loquuntur: idem nos diuinae litterae docent. errauit ergo Democritus, qui uermiculorum modo putauit effusos esse de terra nullo auctore nulla que ratione. cur enim formatus sit homo, diuini sacramenti est, quod quia ille scire non poterat, humanam uitam deduxit ad nihilum. ad uirtutem capessendam nasci homines Ariston disseruit: idem nos monemur ac discimus a prophetis. falsus igitur Aristippus, qui hominem uoluptati hoc est malo tamquam pecudem subiugauit. inmortales esse animas Pherecydes et Plato disputauerunt: haec uero propria est in nostra religione doctrina. ergo Dicaearchus cum Democrito errauit, qui perire cum corpore ac dissolui argumentatus est. esse inferos Zeno Stoicus docuit et sedes piorum ab inpiis esse discretas et illos quidem quietas ac delectabiles incolere regiones, hos uero luere poenas in tenebrosis locis atque in caeni uoraginibus horrendis: idem nobis prophetae palam faciunt. ergo Epicurus errauit, qui poetarum id esse figmentum putauit et illas inferorum poenas quae ferantur in hac esse uita interpretatus est. totam igitur ueritatem et omne diuinae religionis arcanum philosophi attigerunt, sed aliis refellentibus defendere id quod inuenerant nequiuerunt, quia singulis ratio non quadrauit, nec ea quae uera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus. 8. Unum est igitur summum bonum inmortalitas, ad quam capiendam et formati a principio et nati sumus. ad hanc tendimus, hanc spectat humana natura, ad hanc nos prouehit uirtus: quod bonum quia deprehendimus, superest ut etiam de ipsa inmortalitate dicamus. Platonis argumenta quamuis ad rem multum conferant, tamen parum habent firmitatis ad probandam et inplendam ueritatem, quoniam nec rationem totius mysterii magni consummauerat in unum que collegerat nec summum bonum conprehenderat. nam licet uerum de animae inmortalitate sentiret, tamen non ita de illa tamquam de summo bono disserebat. nos igitur certioribus signis eligere possumus ueritatem, qui eam non ancipiti suspicione colligimus, sed diuina traditione cognouimus. Plato autem sic argumentatus est: immortale esse quicquid per se ipsum et sentit et semper mouetur; quod enim principium motus non habet, nec finem habiturum, quia deseri a semet ipso non potest. quod argumentum etiam mutis animalibus aeternitatem daret, nisi adiectione sapientiae discreuisset. addidit ergo, ut effugeret hanc communitatem, fieri non posse quin sit inmortalis animus humanus, cuius miranda sollertia inueniendi et celeritas cogitandi et facilitas percipiendi atque discendi et memoria praeteritorum et prouidentia futurorum et artium rerum que innumerabilium scientia, qua ceterae careant animantes, diuina et caelestis appareat, quia et origo animi, qui tanta capiat, tanta contineat, nulla reperiatur in terra, siquidem ex concretione terrena nihil habeat admixtum: sed necesse esse in terram resolui quod est in homine ponderosum et dissolubile, quod autem tenue atque suptile, id uero esse indiuiduum ac domicilio corporis uelut carcere liberatum ad caelum et ad naturam suam peruolare. haec fere Platonis collecta breuiter, quae aput ipsum late copiose que explicantur. in eadem sententia fuit etiam Pythagoras antea eius que praeceptor Pherecydes, quem Cicero tradidit primum de aeternitate animarum disputauisse. qui omnes licet eloquentia excellerent, tamen in hac dumtaxat contentione non minus auctoritatis habuerunt qui contra hanc sententiam disserebant, Dicaearchus primo, deinde Democritus, postremo Epicurus, adeo ut res ipsa de qua inter se pugnabant in dubium uocaretur. denique Tullius expositis horum omnium de inmortalitate ac morte sententiis nescire se quid sit uerum pronuntiauit. harum inquit sententiarum quae uera sit, deus aliqui uiderit. et rursus alibi quoniam utraque inquit earum sententiarum doctissimos habuit auctores nec quid certi sit diuinari potest -. uerum nobis diuinatione opus non est, quibus ueritatem diuinitas ipsa patefecit. 9. Aliis itaque argumentis, quae nec Plato nec ullus alius inuenit, animarum aeternitas probari ac perspici potest: quae nos breuiter colligemus, quoniam properat oratio ad enarrandum iudicium dei maximum, quod in terra propinquante saeculorum fine celebrabitur. ante omnia, quoniam deus ab homine uideri non potest, ne quis tamen ex eo ipso putaret deum non esse, quia mortalibus oculis non uidetur, inter cetera institutorum suorum miracula fecit etiam multa quorum uis quidem apparet, substantia tamen non uidetur, sicut est uox odor uentus, ut harum rerum argumento et exemplo etiam deum, licet sub oculos non ueniret, de sua tamen ui et effectu et operibus cerneremus. quid uoce clarius aut uento fortius aut odore uiolentius? haec tamen cum per aerem feruntur ad sensus que nostros ueniunt et eos potentia sua inpellunt, non cernuntur acie luminum, sed aliis corporis partibus sentiuntur. similiter deus non aspectu nobis alio ue fragili sensu conprehendendus est, sed mentis oculis intuendus, cum opera eius praeclara et miranda uideamus. nam illos qui nullum omnino deum esse dixerunt non modo philosophos, sed ne homines quidem fuisse dixerim, qui mutis simillimi ex solo corpore constiterunt nihil cernentes animo et ad sensum corporis cuncta referentes, qui nihil putabant esse nisi quod oculis contuebantur. et quia uidebant aut bonis accidere aduersa aut malis prospera, fortuito geri omnia crediderunt et natura mundum, non prouidentia constitutum. hinc iam prolapsi sunt ad deliramenta, quae talem sententiam necessario sequebantur. quodsi est deus et incorporalis et inuisibilis et aeternus, ergo non idcirco interire animam credibile est, quia non uidetur, postquam recessit a corpore, quoniam constat esse aliquid sentiens ac uigens quod non ueniat sub aspectum. at enim difficile est animo comprehendere quemadmodum possit anima retinere sensum sine iis partibus corporis in quibus inest officium sentiendi. quid de deo? num facile est comprehendere quemadmodum uigeat sine corpore? quodsi deos esse credunt, qui si sunt, utique animae sunt expertes corporum, necesse est humanas animas eadem ratione subsistere, quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intellegitur esse quaedam in homine ac deo similitudo. denique illut argumentum, quod etiam Marcus Tullius uidit, satis firmum est, ex eo aeternitatem animae posse dinosci, quia nullum sit aliud animal quod habeat notitiam aliquam dei, religio que sit paene sola quae hominem discernat a mutis: quae cum in hominem solum cadat, profecto testatur id adfectare nos, id desiderare, id colere quod nobis familiare, quod proximum sit futurum. an aliquis cum ceterarum animantium naturam considerauerit, quas pronis corporibus abiectas in terram que prostratas summi dei prouidentia effecit, ut ex hoc intellegi possit nihil eas rationis habere cum caelo, potest non intellegere solum ex omnibus caeleste ac diuinum animal esse hominem, cuius corpus ab humo excitatum, uultus sublimis, status rectus originem suam quaerit et quasi contempta humilitate terrae ad altum nititur, quia sentit summum bonum in summo sibi esse quaerendum memor que condicionis suae, qua deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat? quam spectationem Trismegistus theoptian~g rectissime nominauit: quae in mutis animalibus nulla est. cum autem Sapientia, quae soli homini data est, nihil aliut sit quam notitia dei, apparet animam non interire neque dissolui, sed manere in sempiternum, quia deum, qui sempiternus est, et quaerit et diligit, ipsa cogente natura sentiens uel unde orta sit uel quo reuersura. praeterea non exiguum inmortalitatis argumentum est quod homo solus caelesti elemento utitur. nam cum rerum natura his duobus elementis, quae repugnantia sibi atque inimica sunt, constet, igni et aqua, quorum alterum caelo, alterum terrae adscribitur, ceterae animantes quia terrenae mortales que sunt, terreno et graui utuntur elemento, homo solus ignem in usu habet, quod est elementum leue sublime caeleste. ea uero quae ponderosa sunt, ad mortem deprimunt, et quae leuia sunt, ad uitam subleuant, quia uita in summo est, mors in imo. et ut lux esse sine igni non potest, sic uita sine luce. ignis igitur elementum est lucis ac uitae: unde apparet hominem qui eo utitur, immortalem sortitum esse condicionem, quia id illi familiare est quod facit uitam. uirtus quoque soli homini data magno argumento est inmortales animas esse. quae non erit secundum naturam, si anima extinguitur; huic enim praesenti uitae nocet. nam uita ista terrena, quam communem cum mutis animalibus ducimus, et uoluptatem expetit, cuius fructibus uariis ac suauibus delectatur, et dolorem fugit, cuius asperitas naturam uiuentium acerbis sensibus laedit et ad mortem perducere nititur, quae dissoluit animantem. si ergo uirtus et prohibet iis bonis hominem quae naturaliter adpetuntur et ad sustinenda mala inpellit quae naturaliter fugiuntur, ergo malum est uirtus et inimica naturae stultum que iudicari necesse est qui eam sequitur, quoniam se ipse laedit et fugiendo bona praesentia et adpetendo aeque mala sine spe fructus amplioris. nam cum liceat nobis iucundissimis frui uoluptatibus, nonne sensu carere uideamur, si malimus in humilitate, in egestate, in contemptu, in ignominia uiuere aut ne uiuere quidem, sed dolore cruciari et emori, ex quibus malis nihil amplius adsequamur quo possit uoluptas omissa pensari? si autem uirtus malum non est facit que honeste, quod uoluptates uitiosas turpes que contemnit, et fortiter, quod nec dolorem nec mortem timet, ut officium seruet, ergo aliquod maius bonum adsequatur necesse est quam sunt illa quae spernit. at uero morte suscepta quod ulterius bonum sperari potest nisi aeternitas? 10. Transeamus nunc uicissim ad ea quae uirtuti repugnant, ut etiam ex his inmortalitas animae colligatur. uitia omnia temporalia sunt: ad praesens enim commouentur. irae impetus recepta ultione sedatur, libidinis uoluptas corporis finis est, cupiditatem aut satietas earum rerum quas expetit aut aliorum affectuum commotiones interimunt, ambitio postquam honores quos uoluit adepta est, consenescit; item cetera uitia consistere ac permanere non possunt, sed ipso fructu quem expetunt finiuntur. recedunt ergo et redeunt. uirtus autem sine ulla intermissione perpetua est nec discedere ab eo potest qui eam semel cepit. nam si habeat interuallum, si aliquando carere ea possumus, redibunt protinus uitia, quae uirtutem semper inpugnant. non est igitur conprehensa, si deserit, si aliquando secedit: cum uero sibi domicilium stabile conlocauit, in omni actu uersari eam necesse est nec potest fideliter depellere uitia et fugare, nisi pectus quod insedit perpetua statione munierit. ipsa ergo uirtutis perpetuitas indicat humanum animum, si uirtutem ceperit, permanere, quia et uirtus perpetua est et solus animus humanus uirtutem capit. quoniam igitur contraria sunt uitia uirtuti, omnis ratio diuersa et contraria sit necesse est. quia uitia commotiones et perturbationes animi sunt, uirtus e contrario lenitudo et tranquillitas animi est; quia uitia temporalia et breuia sunt, uirtus perpetua et constans et par sibi semper; quia uitiorum fructus id est uoluptates aeque ut ipsa breues temporales que sunt, uirtutis ergo fructus ac praemium sempiternum est; quia uitiorum commodum in praesenti est, uirtutis igitur in futuro. ita fit ut in hac uita uirtutis praemium nullum sit, quia uirtus adhuc ipsa est. nam sicut uitia cum in actu suo finiuntur, uoluptas et praemia eorum secuntur, ita uirtus cum finita est, merces eius insequitur. uirtus autem numquam nisi morte finitur, quoniam et in morte suscipienda summum eius officium est. ergo praemium uirtutis post mortem est. denique Cicero in Tusculanis quamuis dubitanter tamen sensit summum homini bonum non nisi post mortem contingere. fidenti animo, inquit si ita res feret, gradietur ad mortem, in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognouimus. mors igitur non extinguit hominem, sed ad praemium uirtutis admittit. qui autem se, ut ait idem, uitiis ac sceleribus contaminauerit uoluptati que seruierit, is uero damnatus aeternam luet poenam, quam diuinae litterae secundam mortem nominant: quae est et perpetua et grauissimis cruciatibus plena. nam sicuti duae uitae propositae sunt homini, quarum altera est animae, altera corporis, ita et mortes duae propositae sunt, una pertinens ad corpus, qua cunctos secundum naturam fungi necesse est, altera pertinens ad animam, quae scelere adquiritur, uirtute uitatur. ut uita haec temporalis est certos que terminos habet, quia corporis est, sic et mors aeque temporalis est certum que habet finem, quia corpus attingit. 11. Inpletis igitur temporibus quae deus morti statuit terminabitur ipsa mors. et quia temporalem uitam temporalis mors sequitur, consequens est ut resurgant animae ad uitam perennem, quia finem mors temporalis accepit. rursus sicut uita animi sempiterna est, in qua diuinos et ineloquibiles inmortalitatis suae fructus capit, ita et mors eius perpetua sit necesse est, in qua perennes poenas et infinita tormenta pro peccatis suis pendit. ergo in ea condicione res posita est, ut qui beati sunt in hac uita corporali atque terrena, semper miseri sint futuri, quia iam bonis quae maluerunt potiti sunt, quod iis euenit qui deos adorant ac deum neglegunt, deinde qui iustitiam sequentes in hac uita miseri fuerint et contempti et inopes et ob ipsam iustitiam contumeliis et iniuriis saepe uexati, quia nec aliter uirtus teneri potest, semper beati sint futuri, ut quia mala iam pertulerunt, etiam bonis fruantur: quod iis utique contingit qui contemptis terrestribus diis et fragilibus bonis caelestem religionem dei secuntur, cuius bona sicut ipse qui tribuit sempiterna sunt. quid? opera corporis atque animi nonne indicant esse animam mortis expertem? nam corpus quia ipsum fragile est atque mortale, quaecumque opera molitur, aeque caduca sunt. nihil enim Tullius ait esse quod sit manibus humanis laboratum, quod non aliquando ad interitum redigatur uel iniuria hominum uel ipsa confectrice rerum omnium uetustate. at uero animi opera uidemus aeterna. nam quicumque contemptu praesentium studentes in memoriam monumenta ingeniorum factorum que magnorum reliquerunt, hi plane mentis ac uirtutis suae nomen indelebile quaesierunt. ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima ex eo inmortalis appareat, quia uidemus opera eius non esse mortalia. eodem modo desideria quoque corporis animi que declarant alterum esse mortale, alterum sempiternum. corpus enim nihil nisi temporale desiderat id est cibum potum indumentum quietem uoluptatem, et tamen haec ipsa sine nutu et adminiculo animi nec cupere nec adsequi potest: animus autem per se multa desiderat quae ad officium fructum ue corporis non redundent, ea que non fragilia, sed aeterna sunt, ut fama uirtutis, ut memoria nominis. nam cultum dei, qui constat abstinentia cupiditatum ac libidinum, patientia doloris, contemptu mortis, etiam contra corpus anima concupiscit. unde credibile est non interire animam, sed dissociari a corpore, quia corpus sine animo nihil potest, animus uero potest multa et magna sine corpore. quid quod ea quae uisibilia sunt oculis et tangibilia manu, quia externam uim pati possunt, aeterna esse non possunt, ea uero quae neque sub tactum neque sub uisum ueniunt, sed tantummodo uis eorum et ratio et effectus apparet, aeterna sunt, quia nullam uim patiuntur extrinsecus? corpus autem si ideo mortale est, quia uisui pariter et tactui subiacet, ergo et anima idcirco inmortalis est, quia nec tangi potest nec uideri. 12. Nunc argumenta eorum qui contra disserunt refellamus: quae Lucretius tertio libro executus est. quoniam cum corpore inquit anima nascitur, cum corpore intereat necesse est. at non est par utriusque ratio. solidum enim et conprehensibile corpus est et oculis et manu, anima uero tenuis et tactum uisum que fugiens. corpus e terra fictum atque solidatum est, anima nihil in se concreti, nihil ponderis terreni habet, ut Plato disserebat. nec enim tantam posset habere sollertiam, tantam uim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e caelo. corpus igitur quoniam fictum ex ponderoso et corruptibili elemento et tangibile est et uisibile, corrumpitur atque occidit nec uim repellere potest, quia sub aspectum et sub tactum uenit anima autem quia tenuitate sua omnem tactum fugit, nullo ictu dissolui potest. ergo quamuis inter se coniuncta et sociata nascantur et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi uasculum sit alterius, quod est a caelesti suptilitate deductum, cum uis aliqua utrumque discreuerit, quae discretio mors uocatur, utrumque in naturam suam recedit: quod ex terra fuit, id in terram resoluitur, quod ex caelesti spiritu, id constat ac uiget semper, quoniam diuinus spiritus sempiternus est. denique idem Lucretius oblitus quid adsereret et quod dogma defenderet, hos uersus posuit: cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terram, sed quod missum est ex aetheris oris, id rursum caeli fulgentia templa receptant. quod eius non erat dicere qui perire animas cum corporibus disserebat: sed uictus est ueritate et inprudenti ratio uera subrepsit. praeterea id ipsum quod colligit, dissolui animam, hoc est simul cum corpore interire, quoniam simul nascantur, et falsum est et in contrarium conuerti potest. non enim simul interit, sed anima discedente integrum per multos dies manet et plerumque medicatum diutissime durat. nam si ut simul nascuntur, simul interirent, non discederet repente anima corpus que desereret, sed uno temporis puncto utrumque pariter dissiparetur et tam celeriter etiam corpus adhuc spiritu in eo manente deliquesceret ac periret, quam celeriter anima secedit, immo uero dissoluto corpore anima uanesceret uelut umor fracto uase diffusus. nam si terrenum et fragile corpus post secessum animae non statim diffluit in terram que tabescit, ex qua illi origo est, ergo anima, quae fragilis non est, in aeternum manet, quoniam origo eius aeterna est. quoniam crescit inquit mens in pueris et in iuuenibus uiget et in senibus deminuitur, apparet esse mortalem. primum non idem est anima et mens: aliut est enim quo uiuimus, aliut quo cogitamus. nam dormientium mens, non anima sopitur, et in furiosis mens extinguitur, anima manet, et ideo non exanimes, sed dementes appellantur. mens ergo id est intellegentia uel augetur uel minuitur pro aetate. anima in statu suo semper est, et ex quo tempore spirandi accipit facultatem, eadem usque ad ultimum durat, donec emissa corporis claustro ad sedem suam reuolet. deinde, quod anima quamuis a deo sit inspirata, tamen quia tenebroso domicilio terrenae carnis inclusa est, scientiam non habet, quae est diuinitatis. audit igitur ac discit omnia et sapientiam discendo et audiendo capit, et senectus non minuit sapientiam, sed auget, si tamen iuuenilis aetas uirtute decursa est, et si nimia senectus fregerit membra, non est animae uitium, si uisus euanuit, si lingua torpuit, si auditus obsurduit, sed corporis. at enim memoria deficit. quid mirum si labentis domicilii ruina premitur mens et praeterita obliuiscitur, non aliter futura diuina quam si carcerem quo cohibetur effugerit? uerum eadem inquit dolori et luctui obnoxia est et ebrietate dementit, unde fragilis ac mortalis adparet. idcirco igitur uirtus et sapientia necessaria est, ut et maeror, qui contrahitur indigna patiendo ac uidendo, fortitudine repellatur et uoluptas non modo potandi, sed etiam rerum ceterarum abstinentia superetur. nam [anima] si careat uirtute, si uoluptatibus dedita molliatur, morti fiet obnoxia, quoniam et uirtus, ut docuimus, inmortalitatis est fabricatrix et uoluptas mortis. mors autem, sicut ostendi, non funditus perimit ac delet, sed aeternis afficit cruciatibus. nam interire prorsus anima non potest, quoniam ex dei spiritu qui aeternus est originem cepit. anima inquit etiam morbum corporis sentit et obliuionem sui patitur et sicut aegrescit, ita etiam saepe sanatur. hoc est ergo cur maxime uirtus adhibenda sit, ne ullo corporis dolore frangatur et obliuionem sui non anima, sed mens patiatur. quae quoniam certa corporis regione consistit, cum eam partem uis aliqua morbi uitiauerit, mouetur loco et quasi conquassata sede sua emigrat reditura scilicet, cum medella et sanitas domicilium suum reformauerit. nam quia iuncta est anima cum corpore, si uirtute careat, contagio eius aegrescit et inbecillitas de societate fragilitatis redundat ad mentem, cum autem dissociata fuerit a corpore, uigebit ipsa per se nec ulla iam fragilitatis condicione temptabitur, quia indumentum fragile proiecit. sicut oculus inquit euulsus ac separatus a corpore nihil potest uidere, ita et anima separata nihil sentire, quia et ipsa pars est corporis. falsum hoc et absimile est: anima enim non pars corporis, sed in corpore est. sicut id quod uase continetur, uasis pars non est nec ea quae in domo sunt, partes domus esse dicuntur, ita nec anima pars est corporis, quia corpus uel uas est animae uel receptaculum. iam illut argumentum multo magis inane est, quod ait animam, quia non citius emittatur ex corpore mortalem uideri, sed paulatim se ex omnibus membris explicet a summis pedibus incipiens: tamquam si esset aeterna, uno temporis momento erumperet, quod fit in iis qui ferro intereunt. quos autem morbus interimit, spiritum diutius exhalant, ut paulatim frigescentibus membris anima effletur. quae cum materia sanguinis contineatur sicut lumen oleo, ea materia febrium calore consumpta necesse est membrorum summa quaeque frigescere, quoniam uenae exiliores in extrema corporis porriguntur et extremi ac tenuiores riui deficiente uena fontis arescunt. nec tamen quia sensus corporis deficit, animae sensum extingui et occidere putandum est. non enim anima corpore deficiente, sed corpus anima decedente brutescit, quia sensum omnem trahit se cum. cum autem praesens anima sensum tribuat corpori et uiuere id efficiat, fieri non potest ut non ipsa per se et uiuat et sentiat, quoniam ipsa est et sensus et uita. nam quod ait: quodsi inmortalis nostra foret mens, non tam se moriens dissolui conquereretur, sed magis ire foras uestem que relinquere, ut anguis, equidem numquam uidi qui se quereretur in morte dissolui: sed ille fortasse Epicureum aliquem uiderat etiam dum moritur philosophantem ac de sui dissolutione in extremo spiritu disserentem. quomodo sciri potest utrum dissolui se sentiat an corpore liberari, cum in exitu lingua mutescat? nam dum sentit et loqui potest, nondum dissolutus est, ubi dissolutus est, nec sentire iam nec loqui potest: ita queri de dissolutione aut nondum potest aut iam non potest. at enim priusquam dissoluatur, intellegit se dissolutuiri. quid quod uidemus plerosque morientium non dissolui conquerentes, ut ait, sed exire se et proficisci et ambulare testantes id que aut gestu significant aut si adhuc possunt, et uoce pronuntiant? unde apparet non dissolutionem fieri, sed separationem, quae declarat animam permanere. cetera Epicurei dogmatis argumenta Pythagorae repugnant disserenti migrare animas de corporibus uetustate ac morte confectis et insinuare se nouis ac recens natis et easdem semper renasci modo in homine modo in pecude modo in bestia modo in uolucre et hac ratione inmortales esse, quod saepe uariorum ac dissimilium corporum domicilia commutent. quae sententia deliri hominis quoniam ridicula et mimo dignior quam scola fuit, ne refelli quidem serio debuit: quod qui facit, uidetur uereri ne quis id credat. praetereunda sunt igitur nobis ea quae pro falso contra falsum disserebantur: satis est ea refutasse quae contra uerum disputata sunt. 13. Declaraui, ut opinor, animam non esse solubilem: superest citare testes, quorum auctoritate argumenta firmentur. neque nunc prophetas in testimonium uocabo, quorum ratio et diuinatio in hoc solo posita est, ut ad cultum dei et ad inmortalitatem ab eo accipiendam creari hominem doceant, sed eos potius quibus istos qui respuunt ueritatem credere sit necesse. Hermes naturam hominis describens, ut doceret quemadmodum esset a deo factus, haec intulit: kai~g to~g auto~g ex~g hekaterôn~g phuseôn~g, tês~g te~g athanatou~g kai~g tês~g thnêtês~g, mian~g epoiei~g phusin~g tên~g tou~g anthrôpou~g, ton~g auton~g pê~g men~g athanaton~g, pê~g de~g thnêton~g poiêsas~g, kai~g touton~g pherôn~g en~g mesôi~g tês~g theias~g kai~g athanatou~g phuseôs~g kai~g tês~g thnêtês~g kai~g metablêtês~g hidrusen~g, hina~g panta~g men~g horôn~g panta~g thaumazêi~g. sed hunc fortasse aliquis in numero philosophorum conputet, quamuis in deos relatus Mercurii nomine ab Aegyptiis honoretur, nec plus ei auctoritatis tribuat quam Platoni aut Pythagorae. maius igitur. testimonium requiramus. Polites quidam consuluit Apollinem Milesium utrumne maneat anima post mortem an dissoluatur, et respondit his uersibus: Psuchê~g men~g mechris~g hou~g desmois~g pros~g sôma~g krateitai~g, phtharta~g noousa~g pathê~g thnêtais~g algêdosin~g eikei~g; hênika~g d~g' analusin~g broteên~g meta~g sôma~g maranthen~g ôkistên~g heurêtai~g, es~g aithera~g pasa~g phoreitai~g aien~g agêraos~g ousa~g, menei~g d~g' eis~g pampan~g ateirês~g. prôtogonos~g gar~g touto~g theia~g dietaxe~g pronoia~g. quid? carmina Sibyllina nonne hoc ita esse declarant, cum fore aliquando denuntiant ut a deo de uiuis ac mortuis iudicetur? quorum exempla paulo post inferemus. falsa est ergo Democriti et Epicuri et Dicaearchi de animae dissolutione sententia. qui profecto non auderent de interitu animarum mago aliquo praesente disserere, qui sciret certis carminibus cieri ab inferis animas et adesse et praebere se humanis oculis uidendas et loqui et futura praedicere, et si auderent, re ipsa et documentis praesentibus uincerentur. sed quia non peruidebant animae rationem, quae tam suptilis est, ut oculos humanae mentis effugiat, interire dixerunt. quid Aristoxenus, qui negauit omnino ullam esse animam, etiam cum uiuit in corpore? sed sicut in fidibus ex intentione neruorum effici concordem sonum atque cantum, quem musici harmoniam uocant, ita in corporibus ex conpage uiscerum ac uigore membrorum uim sentiendi exsistere: quo nihil dici delirius potest. uerum ille oculos quidem habuit incolumes, cor tamen caecum, quo uiuere se et habere mentem, qua id ipsum cogitauerat, non uidebat. sed plerisque hoc philosophis accidit, ut putarent omnino non esse quicquid oculis non apparet, cum mentis acies multo clarior debeat esse quam corporis ad ea perspicienda quorum uis ac ratio sentitur potius quam uidetur. 14. Quoniam de immortalitate animae diximus, sequitur ut doceamus quatenus homini et quando tribuatur, ut in hoc quoque prauitatis ac stultitiae suae perspiciant errores qui mortales quosdam decretis placitis que mortalium deos esse factos opinantur, uel quod artes inuenerant uel quod usum quarundam frugum docuerant uel quod utilia uitae hominum prodiderant uel quod inmanes bestias interemerant. quae merita quam longe ab inmortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris et nunc docebimus, ut appareat solam esse iustitiam quae uitam homini pariat aeternam, et solum deum qui aeternae uitae praemium largiatur. nam illi qui suis meritis inmortales facti esse dicuntur, quia nec iustitia nec ulla in his uera uirtus fuit, non inmortalitatem sibi, sed mortem peccatis ac libidinibus quaesierunt neque caeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, quae pendent simul cum iis omnibus qui eos coluerunt. cuius iudicii propinquare tempus ostendam, ut et iustis merces digna soluatur et poena merita inpiis inrogetur. Plato et multi alii philosophorum cum ignorarent originem rerum supremum que illut tempus quo mundus esset effectus, multa milia saeculorum fluxisse dixerunt, ex quo hic pulcherrimus mundi extiterit ornatus, secuti fortasse Chaldaeos, qui, ut Cicero tradit in libro de diuinatione primo, quadringenta septuaginta milia annorum monumentis conprehensa se habere delirant: in quo se quia posse argui non putabant, liberum sibi crediderunt esse mentiri. nos autem, quos diuinae litterae ad scientiam ueritatis erudiunt, principium mundi finem que cognouimus: de quo nunc in fine operis disseremus, quoniam de principio in secundo libro explicauimus. sciant igitur philosophi qui ab exordio mundi saeculorum milia enumerant, nondum sextum millesimum annum esse conclusum. quo numero expleto consummationem fieri necesse est et humanarum rerum statum in melius reformari: cuius rei argumentum prius enarrandum est, quo ratio eluceat. Mundum deus et hoc rerum naturae admirabile opus, sicut arcanis sacrae scripturae continetur, sex dierum spatio consummauit diem que septimum, quo ab operibus suis requieuerat, sanxit. hic est autem dies sabbati, qui lingua Hebraeorum a numero nomen accepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est. nam et dies septem sunt quibus per uicem reuolutis orbes conficiuntur annorum et septem stellae quae non occidunt et septem sidera quae uocantur errantia, quorum dispares cursus et inaequabiles motus rerum ac temporum uarietates efficere creduntur. ergo quoniam sex diebus cuncta dei opera perfecta sunt, per saecula sex id est annorum sex milia manere in hoc statu mundum necesse est. dies enim magnus dei mille annorum circulo terminatur, sicut indicat propheta, qui dicit: ante oculos tuos, domine, mille anni tamquam dies unus. et sicut deus sex illos dies in tantis rebus fabricandis laborauit, ita et religio eius et ueritas in his sex milibus annorum laboret necesse est, malitia praeualente atque dominante. et rursus quoniam perfectis operibus requieuit die septimo eum que benedixit, necesse est ut in fine sexti millesimi anni malitia omnis aboleatur e terra et regnet per annos mille iustitia sit que tranquillitas et requies a laboribus quos mundus iam diu perfert. uerum quatenus id eueniat, ordine suo explicabo. saepe diximus minora et exigua magnorum figuras et praemonstrationes esse, ut hunc diem nostrum, qui ortu solis occasu que finitur, diei magni speciem gerere, quem circuitus annorum mille determinat. eodem modo etiam figuratio terreni hominis caelestis populi praeferebat in posterum fictionem. nam sicut perfectis omnibus quae in usum hominis molitus est deus ipsum hominem sexto die ultimum fecit eum que induxit in hunc mundum tamquam in domum iam diligenter instructam, ita nunc sexto die magno uerus homo uerbo dei fingitur, id est sanctus populus doctrina et praeceptis dei ad iustitiam figuratur. et sicut tunc mortalis atque inperfectus e terra fictus est, ut mille annis in hoc mundo uiueret, ita nunc ex hoc terrestri saeculo perfectus homo fingitur, ut uiuificatus a deo in hoc eodem mundo per annos mille dominetur. quomodo autem consummatio futura sit et qualis exitus humanis rebus inpendeat, si quis diuinas litteras fuerit scrutatus, inueniet. sed et saecularium prophetarum congruentes cum caelestibus uoces finem rerum et occasum post breue tempus adnuntiant describentes quasi fatigati et dilabentis mundi ultimam senectutem. quae uero a prophetis et uatibus futura esse dicantur, priusquam superueniat extrema illa conclusio, collecta ex omnibus et coaceruata subnectam. 15. Est in arcanis sanctarum litterarum transcendisse in Aegyptum cogente inopia rei frumentariae principem Hebraeorum cum omni domo et cognatione. cuius posteri cum diutius in Aegypto commorantes in magnam gentem creuissent et graui atque intolerando seruitutis iugo premerentur, percussit Aegyptum deus insanabili plaga et populum suum liberauit traductum medio mari, cum discissis fluctibus et in utramque partem dimotis per siccum populus graderetur. conatus que rex Aegyptiorum profugos insequi coeunte in statum suum pelago cum omnibus copiis interceptus est. quod facinus tam clarum tam que mirabile quamuis ad praesens uirtutem dei hominibus ostenderet, tamen praesignificatio et figura maioris rei fuit, quam deus idem in extrema temporum consummatione facturus est: liberabit enim plebem suam de graui seruitute mundi. sed quoniam tunc una plebs dei et aput unam gentem fuit, Aegyptus sola percussa est, nunc autem quia populus dei ex omnibus linguis congregatus aput omnes gentes commoratur et ab his dominantibus premitur, necesse est uniuersas nationes id est orbem totum caelestibus plagis uerberari, ut iustus et cultor dei populus liberetur. et sicut tunc signa facta sunt quibus futura clades Aegyptiis ostenderetur, ita in ultimo fient prodigia miranda per omnia elementa mundi, quibus imminens exitus uniuersis gentibus intellegatur. propinquante igitur huius saeculi termino humanarum rerum statum commutari necesse est et in deterius nequitia inualescente prolabi, ut iam nostra haec tempora, quibus iniquitas et malitia usque ad summum gradum creuit, in illius tamen insanabilis mali conparatione felicia et prope aurea possint iudicari. ita enim iustitia rarescet, ita inpietas et auaritia et cupiditas et libido crebrescet, ut si qui forte tum fuerint boni, praedae sint sceleratis ac diuexentur undique ab iniustis, soli autem mali opulenti sint, boni uero in omnibus contumeliis atque in egestate iactentur. confundetur omne ius et leges interibunt. nihil quisquam tunc habebit nisi aut quaesitum aut defensum manu, audacia et uis omnia possidebunt. non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non pudor, non ueritas erit atque ita neque securitas neque regimen neque requies a malis ulla. omnis enim terra tumultuabitur, frement ubique bella, omnes gentes in armis erunt et se inuicem obpugnabunt: ciuitates inter se finitimae proeliabuntur et prima omnium Aegyptus stultarum superstitionum luet poenas et sanguine uelut flumine operietur. tum peragrabit gladius orbem metens omnia et tamquam messem cuncta prosternens. cuius uastitatis et confusionis haec erit causa, quod Romanum nomen, quo nunc regitur orbis - horret animus dicere, sed dicam, quia futurum est - tolletur e terra et inperium in Asiam reuertetur ac rursus oriens dominabitur atque occidens seruiet. nec mirum cuiquam debet uideri, si regnum tanta mole fundatum ac tamdiu per tot et tales uiros auctum, tantis denique opibus confirmatum aliquando tamen conruet. nihil est enim humanis uiribus laboratum quod non humanis aeque uiribus destrui possit, quoniam mortalia sunt opera mortalium. sic et alia prius regna cum diutius floruissent, nihilominus tamen occiderunt. nam et Aegyptios et Persas et Graecos et Assyrios proditum est regimen habuisse terrarum: quibus omnibus destructis ad Romanos quoque rerum summa peruenit. qui quanto ceteris omnibus regnis. magnitudine antistant, tanto maiore decident lapsu, quia plus habent ponderis ad ruinam quae sunt ceteris altiora. non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates. primam enim dixit infantiam sub rege Romulo fuisse, a quo et genita et quasi educata sit Roma; deinde pueritiam sub ceteris regibus, a quibus et aucta sit et disciplinis pluribus institutis que formata; at uero Tarquinio regnante cum iam quasi adulta esse coepisset, seruitium non tulisse et reiecto superbae dominationis iugo maluisse legibus obtemperare quam regibus; cum que esset adulescentia eius fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis uiribus coepisse iuuenescere. sublata enim Carthagine, quae tam diu aemula imperii fuit, manus suas in totum orbem terra mari que porrexit, donec regibus cunctis et nationibus imperio subiugatis cum iam bellorum materia deficeret, uiribus suis male uteretur, quibus se ipsa confecit. haec fuit prima eius senectus, cum bellis lacerata ciuilibus atque intestino malo pressa rursus ad regimen singularis imperii reccidit quasi ad alteram infantiam reuoluta. amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat, ita consenuit, tamquam sustentare se ipsa non ualeret, nisi adminiculo regentium niteretur. quodsi haec ita sunt, quid restat nisi ut sequatur interitus senectutem? et id futurum breui contiones prophetarum denuntiant sub ambage aliorum nominum, ne facile quis intellegat. Sibyllae tamen aperte interituram esse Romam locuntur et quidem iudicio dei, quod nomen eius habuerit inuisum et inimica iustitiae alumnum ueritatis populum trucidarit. Hystaspes quoque, qui fuit Medorum rex antiquissimus, a quo amnis nomen accepit qui nunc Hydaspes dicitur, admirabile somnium sub interpretatione uaticinantis pueri ad memoriam posteris tradidit: sublatuiri ex orbe imperium nomen que Romanum multo ante praefatus est quam illa Troiana gens conderetur. 16. Quomodo autem id futurum sit, ne quis incredibile arbitretur, ostendam. in primis multiplicabitur regnum et summa rerum potestas per plurimos dissipata et concisa minuetur. tum discordiae ciuiles in perpetuum serentur nec ulla requies bellis exitialibus erit, donec reges decem pariter existant, qui orbem terrae non ad regendum, sed ad consumendum partiantur. hi exercitibus in inmensum auctis et agrorum cultibus destitutis, quod est principium euersionis et cladis, disperdent omnia et comminuent et uorabunt. tum repente aduersus eos hostis potentissimus ab extremis finibus plagae septentrionalis orietur, qui tribus ex eo numero deletis qui tunc Asiam obtinebunt, adsumetur in societatem a ceteris ac princeps omnium constituetur. hic insustentabili dominatione uexabit orbem, diuina et humana miscebit, infanda dictu et exsecrabilia molietur, noua consilia in pectore suo uolutabit, ut proprium sibi constituat imperium, leges commutet et suas sanciat, contaminabit diripiet spoliabit occidet: denique inmutato nomine atque imperii sede translata confusio ac perturbatio humani generis consequetur. tum uero detestabile atque abominandum tempus existet, quo nulli hominum sit uita iucunda. eruentur funditus ciuitates atque interibunt non modo ferro atque igni, uerum etiam terrae motibus adsiduis et eluuie aquarum et morbis frequentibus et fame crebra. aer enim uitiabitur et corruptus ac pestilens fiet modo inportunis imbribus modo inutili siccitate, nunc frigoribus nunc aestibus nimiis, nec terra homini dabit fructum: non seges quicquam, non arbor, non uitis feret, sed cum in flore spem maximam dederint, in fruge decipient. fontes quoque cum fluminibus arescent, ut ne potus quidem suppetat, et aquae in sanguinem aut amaritudinem mutabuntur. propter haec deficient et in terra quadrupedes et in aere uolucres et in mari pisces. prodigia quoque in caelo mirabilia mentes hominum maximo terrore confundent, et crines cometarum et solis tenebrae et color lunae et cadentium siderum lapsus. nec tamen haec usitato modo fient, sed existent subito ignota et inuisa oculis astra. sol in perpetuum fuscabitur, ut uix inter noctem diem que discernat, luna iam non tribus deficiet horis, sed perpetuo sanguine offusa meatus extraordinarios peraget, ut non sit homini promptum aut siderum cursus aut rationem temporum agnoscere: fiet enim uel aestas in hieme uel hiemps in aestate. tunc annus breuiabitur et mensis minuetur et dies in angustum coartabitur, stellae uero creberrimae cadent, ut caelum omne caecum sine ullis luminibus appareat. montes quoque altissimi decident et planis aequabuntur, mare innauigabile constituetur. ac ne quid malis hominum terrae que desit, audietur e caelo tuba: quod hoc modo Sibylla denuntiat: salpigx~g ouranothen~g phônên~g poluthrênon~g aphêsei~g. itaque trepidabunt omnes et ad luctuosum illum sonitum contremescent. tum uero per iram dei aduersus homines qui iustitiam non adgnouerint, saeuiet ferrum ignis fames morbus, et super omnia metus semper inpendens. tunc orabunt deum et non exaudiet, optabitur mors et non ueniet. ne nox quidem requiem timori dabit nec ad oculos somnus accedet, sed animas hominum sollicitudo ac uigilia macerabit, plorabunt et gement et dentibus strident, gratulabuntur mortuis et uiuos plangent. his et aliis pluribus malis solitudo fiet in terra et erit deformatus orbis atque desertus: quod in carminibus Sibyllinis ita dicitur: estai~g kosmos~g akosmos~g apollumenôn~g anthrôpôn~g. ita enim conficietur humanum genus, ut uix decima pars hominum relinquatur, et unde mille processerant, uix prodient centum. de cultoribus etiam dei duae partes interibunt et tertia quae fuerit probata remanebit. 17 Sed planius quomodo id eueniat exponam. imminente iam temporum conclusione propheta magnus mittetur a deo, qui conuertat homines ad dei agnitionem, et accipiet potestatem mirabilia faciendi. ubicumque homines non audierint eum, claudet caelum et abstinebit imbres, aquam conuertet in sanguinem et cruciabit illos siti ac fame, et quicumque conabitur eum laedere, procedet ignis de ore eius atque conburet illum. his prodigiis ac uirtutibus conuertet multos ad dei cultum. peractis que operibus ipsius alter rex orietur e Syria malo spiritu genitus, euersor ac perditor generis humani, qui reliquias illius prioris mali cum ipso simul deleat. hic pugnabit aduersus prophetam dei et uincet et interficiet eum et insepultum iacere patietur, sed post diem tertium reuiuiscet atque inspectantibus et mirantibus cunctis rapietur in caelum. rex uero ille taeterrimus erit quidem et ipse, sed mendaciorum propheta, et se ipsum constituet ac uocabit deum, se coli iubebit ut dei filium. et dabitur ei potestas, ut faciat signa et prodigia, quibus uisis inretiat homines, ut adorent eum. iubebit ignem descendere a caelo et solem a suis cursibus stare et imaginem loqui, et fient haec sub uerbo eius: quibus miraculis etiam sapientium plurimi adlicientur ab eo. tunc eruere templum dei conabitur et iustum populum persequetur et erit pressura et contritio qualis numquam fuit a principio mundi. quicumque crediderint atque accesserint ei, signabuntur ab eo tamquam pecudes, qui autem recusauerint notam eius, aut in montes fugient aut conprehensi exquisitis cruciatibus necabuntur. idem iustos homines obuoluet libris prophetarum atque ita cremabit. et dabitur ei desolare orbem terrae mensibus quadraginta duobus. id erit tempus quo iustitia proicietur et innocentia odio erit, quo mali bonos hostiliter praedabuntur. non lex aut ordo aut militiae disciplina seruabitur, non canos quisquam reuerebitur, non officium pietatis adgnoscet, non sexus aut infantiae miserebitur: confundentur omnia et miscebuntur contra fas, contra iura naturae. ita quasi uno communi que latrocinio terra uniuersa uastabitur. cum haec facta erunt, tum iusti et sectatores ueritatis segregabunt se a malis et fugient in solitudines. quo audito inpius inflammatus ira ueniet cum exercitu magno et admotis omnibus copiis circumdabit montem in quo iusti morabuntur, ut eos conprehendat. illi uero ubi se clausos undique atque obsessos uiderint, exclamabunt ad deum uoce magna et auxilium caeleste inplorabunt, et exaudiet eos deus et mittet regem magnum de caelo, qui eos eripiat ac liberet omnes que inpios ferro igni que disperdat. 18. Haec ita futura esse cum prophetae omnes ex dei spiritu tum etiam uates ex instinctu daemonum cecinerunt. Hystaspes enim, quem superius nominaui, descripta iniquitate saeculi huius extremi pios ac fideles a nocentibus segregatos ait cum fletu et gemitu extenturos esse ad caelum manus et inploraturos fidem Iouis: Iouem respecturum ad terram et auditurum uoces hominum atque inpios extincturum. quae omnia uera sunt praeter unum, quod Iouem dixit illa facturum quae deus faciet. sed et illut non sine daemonum fraude subtractum, missuiri a patre tunc filium dei, qui deletis omnibus malis pios liberet. quod Hermes tamen non dissimulauit. in eo enim libro qui logos~g teleios~g inscribitur, post enumerationem malorum de quibus diximus subiecit haec: epan~g dê~g tauta~g genêtai~g, ô~g Asklêpie~g, tote~g ho~g kurios~g kai~g patêr~g kai~g theos~g kai~g tou~g prôtou~g kai~g henos~g theou~g dêmiourgos~g epiblepsas~g tois~g genomenois~g kai~g tên~g heautou~g boulêsin~g tout~g' estin~g to~g agathon~g antereisas~g têi~g ataxiai~g kai~g anakalesamenos~g tên~g planên~g kai~g tên~g kakian~g ekkatharas~g pê~g men~g hudati~g pollôi~g kataklusas~g, pê~g de~g puri~g oxutatôi~g diakausas~g, eniote~g de~g polemois~g kai~g loimois~g ekpaisas~g êgagen~g epi~g to~g archaion~g kai~g apokatestêsen~g ton~g heautou~g kosmon~g. Sibyllae quoque non aliter fore ostendunt quam ut dei filius a summo patre mittatur, qui et iustos liberet de manibus inpiorum et iniustos cum tyrannis saeuientibus deleat. e quibus una sic tradit: hêxei~g kai~g makarôn~g ethelôn~g polin~g exalapaxai~g. kai~g ken~g tis~g theothen~g basileus~g pemphtheis~g epi~g touton~g pantas~g olei~g basileis~g megalous~g kai~g phôtas~g aristous~g, eith~g' houtôs~g krisis~g estai~g hup~g' aphthitou~g anthrôpoisin~g. item alia: kai~g tot~g' ap~g' êelioio~g theos~g pempsei~g basilêa~g, hos~g pasan~g gaian~g pausei~g polemoio~g kakoio~g. et rursus alia: hos~g rha~g ke~g praus~g idou~g hêxei~g, hina~g to~g zugon~g hêmôn~g doulon~g dusbastakton~g ep~g' aucheni~g keimenon~g arêi~g, kai~g thesmous~g atheous~g lusei~g desmous~g te~g biaious~g. 19. Oppresso igitur orbe terrae cum ad destruendam inmensarum uirium tyrannidem humanae opes defecerint, siquidem capto mundo cum magnis latronum exercitibus incubabit, diuino auxilio tanta illa calamitas indigebit. commotus igitur deus et periculo ancipiti et miseranda conploratione iustorum mittet protinus liberatorem. tum aperietur caelum medium intempesta et tenebrosa nocte, ut in orbe toto lumen descendentis dei tamquam fulgur appareat; quod Sibylla his uersibus elocuta est: hoppotan~g elthêi~g, pur~g estai~g psoloen~g ti~g mesêi~g eni~g nukti~g melainêi~g. haec est nox quae a nobis propter aduentum regis ac dei nostri peruigilio celebratur: cuius noctis duplex ratio est, quod in ea et uitam tum recepit, cum passus est, et postea regnum orbis terrae recepturus est. hic est enim liberator et iudex et ultor et rex et deus, quem nos Christum uocamus, qui priusquam descendat, hoc signum dabit. cadet repente gladius e caelo, ut sciant iusti ducem sanctae militiae descensurum, et descendet comitantibus angelis in medium terrae et antecedet eum flamma inextinguibilis et uirtus angelorum tradet in manus iustorum multitudinem illam quae montem circumsederit et concidetur ab hora tertia usque in uesperum et fluet sanguis more torrentis: deletis que omnibus copiis inpius solus effugiet et peribit ab eo uirtus sua. hic est autem qui appellatur Antichristus, sed se ipse Christum mentietur et contra uerum dimicabit et uictus effugiet et bellum saepe renouabit et saepe uincetur, donec quarto proelio confectis omnibus impiis debellatus et captus tandem scelerum suorum luat poenas. sed et ceteri principes ac tyranni, qui contriuerunt orbem, simul cum eo uincti adducentur ad regem, et increpabit eos et coarguet et exprobrabit iis facinora ipsorum et damnabit eos ac meritis cruciatibus tradet. sic extincta malitia et inpietate conpressa requiescet orbis, qui per tot saecula subiectus errori ac sceleri nefandam pertulit seruitutem. non colentur ulterius dii manu facti, sed a templis ac puluinaribus suis deturbata simulacra igni dabuntur et cum donis suis mirabilibus ardebunt: quod etiam Sibylla cum prophetis congruens futurum esse praedixit: rhipsôsin~g d~g' eidôla~g brotoi~g kai~g plouton~g hapanta~g. Erythraea quoque idem spopondit: erga~g de~g cheiropoiêta~g theôn~g katakauthêsontai~g. 20. Post haec aperientur inferi et surgent mortui, de quibus iudicium magnum idem ipse rex ac deus faciet cui summus pater et iudicandi et regnandi dabit maximam potestatem. de quo iudicio et regno aput Erythraeam Sibyllam sic inuenitur: hoppote~g dê~g kai~g touto~g labêi~g telos~g aisimon~g êmar~g, eis~g de~g brotous~g hêxei~g krisis~g athanatoio~g theoio~g, hêxei~g ep~g' anthrôpous~g megalê~g krisis~g êde~g kai~g archê~g. deinde aput aliam: tartaroen~g de~g chaos~g deixei~g tote~g gaia~g chanousa~g, hêxousin~g d~g' epi~g bêma~g theou~g basilêos~g hapantes~g. et alio loco aput eandem: ouranon~g heilixô~g, gaiês~g keuthmônas~g anoixô~g, kai~g tot~g' anastêsô~g nekrous~g moiran~g analusas~g kai~g thanatou~g kentron~g. kai~g husteron~g eis~g krisin~g axô~g krinôn~g eusebeôn~g kai~g dussebeôn~g bion~g andrôn~g. nec tamen uniuersi tunc a deo iudicabuntur, sed ii tantum qui sunt in dei religione uersati. nam qui deum non adgnouerunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, iam iudicati damnati que sunt, sanctis litteris contestantibus non resurrecturos esse inpios in iudicium. iudicabuntur ergo qui deum scierunt et facinora eorum id est mala opera cum bonis conlata ponderabuntur, ut si plura et graui[or]a fuerint bona iusta que, dentur ad uitam beatam, si autem mala superauerint, condemnentur ad poenam. hic fortasse dixerit quispiam: 'si est inmortalis anima, quomodo patibilis inducitur ac poenae sentiens? si enim ob merita punietur, sentiet utique dolorem atque ita etiam mortem: si morti non est obnoxia, ne dolori quidem: patibilis igitur non est'. huic quaestioni siue argumento a Stoicis ita occurritur: animas quidem hominum permanere nec interuentu mortis in nihilum resolui, sed eorum qui iusti fuerint puras et inpatibiles et beatas ad sedem caelestem, unde illis origo sit, remeare uel in campos quosdam fortunatos rapi, ubi fruantur miris uoluptatibus, impias uero, quoniam se malis cupiditatibus inquinauerint, mediam quandam gerere inter immortalem mortalem que naturam et habere aliquid inbecillitatis ex contagione carnis, cuius desideriis ac libidinibus addictae ineluibilem quendam fucum trahant labem que terrenam: quae cum temporis diuturnitate penitus inhaeserit, eius naturae reddi animas, ut si non extinguibiles in totum, quoniam ex deo sint, tamen cruciabiles fiant per corporis maculam, quae peccatis inusta sensum doloris adtribuit. quam sententiam poeta sic explicauit: quin et supremo cum lumine uita reliquit, non tamen omne malum miseris nec funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitus que necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. ergo exercentur poenis ueterum que malorum supplicia expendunt. haec propemodum uera sunt. anima enim cum diuortium fecit a corpore, est, ut ait idem poeta, par leuibus uentis uolucri que simillima somno, quia spiritus est et ipsa tenuitate inconprehensibilis, sed nobis, qui sumus corporales, deo autem, cui subiacet posse omnia, conprehensibilis. 21. Primum ergo dicimus tantam esse dei potestatem, ut etiam incorporalia conprehendat et quemadmodum uoluerit adficiat. nam et angeli deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo, et daemones reformidant, quia torquentur ab eo ac puniuntur. quid ergo mirum, si cum sint inmortales animae, tamen patibiles sint deo? nam cum in se nihil habeant solidum et contrectabile, a solidis et corporalibus nullam uim pati possunt: sed quia in solis spiritibus uiuunt, a solo deo tractabiles sunt, cui uirtus ac substantia spiritalis est. sed tamen docent nos sanctae litterae quemadmodum poenas impii sint daturi. nam quia peccata in corporibus contraxerunt, rursus carne induentur, ut in corporibus piaculum soluant: et tamen non erit caro illa, quam deus homini superiecerit, huic terrenae similis, sed insolubilis ac permanens in aeternum, ut sufficere possit cruciatibus et igni sempiterno, cuius natura diuersa est ab hoc nostro, quo ad uitae necessaria utimur, qui nisi alicuius materiae fomite alatur, extinguitur. at ille diuinus per se ipsum semper uiuit ac uiget sine ullis alimentis nec admixtum habet fumum, sed est purus ac liquidus et in aquae modum fluidus: non enim ui aliqua sursum uersus urguetur sicut noster, quem labes terreni corporis quo tenetur et fumus intermixtus exsilire cogit et ad caelestem naturam cum trepidatione mobili subuolare. idem igitur diuinus ignis una eadem que ui ac potentia et cremabit inpios et recreabit et quantum e corporibus absumet, tantum reponet ac sibi ipse aeternum pabulum sumministrabit: quod poetae in uulturem Tityi transtulerunt. ita sine ullo reuirescentium corporum detrimento aduret tantum ac sensu doloris adficiet. sed et iustos cum iudicauerit deus, etiam igni eos examinabit. tum quorum peccata uel pondere uel numero praeualuerint, perstringentur igni atque amburentur, quos autem plena iustitia et maturitas uirtutis incoxerit, ignem illum non sentient: habent enim aliquid in se dei, quod uim flammae repellat ac respuat. tanta est uis innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius, quia accepit a deo hanc potentiam, ut impios urat, iustis temperet. nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus iudicari: omnes in una communi que custodia detinentur, donec tempus adueniat quo maximus iudex meritorum faciat examen. tum quorum fuerit probata iustitia, hi praemium immortalitatis accipient, quorum autem peccata et scelera detecta, non resurgent, sed cum inpiis in easdem tenebras recondentur ad certa supplicia destinati. 22. Figmenta haec esse poetarum quidam putant ignorantes unde illa poetae acceperint, ac negant haec fieri posse: nec mirum est ita illis uideri. aliter enim quam res habet traditur a poetis: qui licet sint multo antiquiores quam historici et oratores et cetera genera scriptorum, tamen quia mysterium diuini sacramenti nesciebant et ad eos mentio resurrectionis futurae obscuro rumore peruenerat, eam uero temere ac leuiter auditam in modum commenticiae fabulae prodiderunt. et tamen idem testati sunt non auctorem se certum, sed opinionem sequi, ut Maro qui ait: sit mihi fas audita loqui. quamuis igitur ueritatis arcana in parte corruperint, tamen ipsa res eo uerior inuenitur, quod cum prophetis in parte consentiunt: quod nobis ad probationem rei satis est. errori tamen eorum subest ratio non nulla. nam cum prophetae adsiduis contionibus praedicarent iudicaturum esse de mortuis filium dei et haec adnuntiatio non lateret, quoniam rectorem caeli deum non alium putabant esse quam Iouem, iudicare aput inferos Iouis filium tradiderunt, sed tamen non Apollinem aut Liberum aut Mercurium, qui caelestes putantur, sed eum, qui et mortalis fuerit et iustus, uel Minoem uel Aeacum uel Rhadamanthum. corruperunt igitur poetica licentia quod acceperant, uel opinio ueritatem per diuersa ora sermones que uarios dissipatam mutauit. nam quod peractis ad inferos mille annis rursus ad uitam restitui cecinerunt, Marone ita dicente: has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos, Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno, scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant rursus et incipiant in corpora uelle reuerti, haec eos ratio fefellit, quod resurgent defuncti non post mille annos mortis suae, sed ut restituti rursus in uitam mille annis cum deo regnent. deus enim ueniet, ut orbe hoc ab omni labe purgato rediuiuas iustorum animas corporibus innouatis ad sempiternam beatitudinem suscitet. itaque praeter aquam obliuionis uera sunt cetera; quam idcirco finxerunt, ne quis illis opponeret: 'cur ergo non meminerint se aliquando uixisse aut qui fuerint aut quae gesserint ?' sed nihilominus tamen ueri simile non putatur et res tota uelut licenter ac fabulose ficta respuitur. nobis autem de resurrectione adfirmantibus et docentibus animas ad alteram uitam non oblitas sui, sed in eodem sensu ac figura esse redituras illut opponitur: 'tot iam saecula transierunt: quis umquam unus ab inferis resurrexit, ut exemplo eius fieri posse credamus?' at enim resurrectio fieri non potest dominante adhuc iniustitia. hoc enim saeculo necantur homines ui ferro insidiis uenenis et adficiuntur iniuriis egestate carceribus tormentis proscriptionibus. eo accedit quod iustitia inuisa est, quod omnes, qui deum sequi uolunt, non tantum odio habentur, sed uexantur omnibus contumeliis et excruciantur multiplici genere poenarum et ad inpios cultus manu factorum deorum non ratione aut ueritate, sed nefanda corporum laceratione coguntur. num igitur oportet ad haec eadem resurgere aut reuerti homines ad uitam, in qua tuti esse non possunt? cum ergo iusti tam uiles habeantur, tam facile tollantur, quid putemus futurum fuisse, si quis ab inferis rediens uitam postliminio recepisset? auferretur profecto ab oculis hominum, ne uiso eo uel audito deos uniuersi relinquerent et ad unius se dei cultum religionem que conuerterent. ergo semel fieri resurrectionem necesse est, cum malum fuerit ablatum, quoniam eos qui resurrexerint nec mori iam ulterius nec uiolari ullo modo fas est, ut beatam possint agere uitam quorum mors resignata est. poetae uero cum scirent hoc saeculum malis omnibus redundare, obliuionis amnem induxerunt, ne malorum ac laborum memores animae reuerti ad superos recusarent. unde Vergilius: o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est sublimis animas iterum que ad tarda reuerti corpora? quae lucis miseris tam dira cupido? ignorabant enim quomodo aut quando id fieri oporteret, itaque renasci eas putauerunt et denuo ad uterum reuolui atque ad infantiam regredi. unde etiam Plato de anima disserens ex hoc ait posse cognosci animas esse inmortales atque diuinas, quod in pueris mobilia sint ingenia et ad percipiendum facilia, quod ea quae discant ita celeriter rapiant, ut non tunc primum discere illa uideantur, sed recognoscere atque reminisci: in quo uir sapiens poetis ineptissime credidit. 23. Non igitur renascentur, quod fieri non potest, sed resurgent et a deo corporibus induentur et prioris uitae factorum que omnium memores erunt et in bonis caelestibus conlocati ac fruentes iucunditate innumerabilium copiarum praesenti deo gratias agent, quod malum omne deleuerit, quod eos ad regnum uitam que perpetuam suscitarit. qua de anastasi philosophi quoque dicere aliquid conati sunt tam corrupte quam poetae. nam Pythagoras transire animas in noua corpora disputauit, sed inepte, quod ex hominibus in pecudes et ex pecudibus in homines et se ipsum ex Euphorbo esse reparatum. melius Chrysippus, quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum: qui in libris quos de prouidentia scripsit cum de innouatione mundi loqueretur, haec intulit: toutou~g de~g houtôs~g echontos~g dêlon~g, hôs~g ouden~g adunaton~g kai~g hêmas~g meta~g to~g teleutêsai~g palin~g periodôi~g tini~g chronou~g eis~g touto~g [en]~g hôi~g nun~g esmen~g apokatastênai~g schêma~g. sed nos ab humanis ad diuina redeamus. Sibylla dicit haec: duspiston~g gar~g hapan~g meropôn~g genos~g. all~g' hotan~g êdê~g kosmou~g kai~g thnêtôn~g elthêi~g krisis~g, hên~g theos~g autos~g poiêsei~g krinôn~g asebeis~g th~g' hama~g eusebeas~g te~g, kai~g tote~g dussebeas~g men~g epi~g zophon~g en~g puri~g pempsei~g, hossoi~g d~g' eusebeousi~g, palin~g zêsont~g' epi~g gaiês~g, pneuma~g theou~g dontos~g timên~g th~g' hama~g kai~g bion~g autois~g. quodsi non modo prophetae, sed etiam uates et poetae et philosophi anastasim mortuorum futuram esse consentiunt, nemo quaerat a nobis quemadmodum fieri possit. nec enim diuinorum operum reddi potest ratio: sed si a principio deus hominem nescio quo inenarrabili modo instituit, credamus ab eodem restitui ueterem posse qui nouum fecit. 24. Nunc reliqua subnectam. ueniet igitur summi et maximi dei filius, ut uiuos ac mortuos iudicet, Sibylla testante atque dicente: pasês~g gar~g gaiês~g tote~g thnêtôn~g sugchusis~g estai~g, autos~g ho~g pantokratôr~g hotan~g elthêi~g bêmati~g krinai~g zôntôn~g kai~g nekuôn~g psuchas~g kai~g kosmon~g hapanta~g. uerum ille cum deleuerit iniustitiam iudicium que maximum fecerit ac iustos qui a principio fuerunt ad uitam instaurauerit, mille annos inter homines uersabitur eos que iustissimo imperio reget quod alia Sibylla uaticinans furens que proclamat: klute~g de~g mou~g, meropes~g, basileus~g aiônios~g archei~g. tum qui erunt in corporibus uiui, non morientur, sed per eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt et erit suboles eorum sancta et deo cara: qui autem ab inferis suscitabuntur, hi praeerunt uiuentibus uelut iudices. gentes uero non extinguentur omnino, sed quaedam relinquentur in uictoriam dei, ut triumphentur a iustis ac subiugentur perpetuae seruituti. sub idem tempus etiam princeps daemonum, qui est machinator omnium malorum, catenis uincietur et erit in custodia mille annis caelestis imperii, quo iustitia in orbe regnabit, ne quod malum aduersus populum dei moliatur. post cuius aduentum congregabuntur iusti ex omni terra peracto que iudicio ciuitas sancta constituetur in medio terrae, in qua ipse conditor deus cum iustis dominantibus commoretur. quam ciuitatem Sibylla designat, cum dicit: kai~g polin~g, hên~g epothêse~g theos~g, tautên~g epoiêsen~g lamproteran~g astrôn~g êd~g' hêliou~g êde~g selênês~g. tunc auferentur a mundo tenebrae illae quibus obfundetur atque occaecabitur caelum, et luna claritudinem solis accipiet nec minuetur ulterius, sol autem septies tanto quam nunc est clarior fiet. terra uero aperiet fecunditatem suam et uberrimas fruges sua sponte generabit, rupes montium melle sudabunt, per riuos uina decurrent et flumina lacte inundabunt: mundus denique ipse gaudebit et omnis rerum natura laetabitur erepta et liberata dominio mali et impietatis et sceleris et erroris. non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non aues praeda, sed quieta et placida erunt omnia. leones et uituli ad praesepe simul stabunt, lupus ouem non rapiet, canis non uenabitur, accipitres et aquilae non nocebunt infans cum serpentibus ludet. denique tum fient illa quae poetae aureis temporibus facta esse iam Saturno regnante dixerunt. quorum error hinc ortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant quasi iam peracta. uisiones enim diuino spiritu offerebantur oculis eorum et uidebant illa in conspectu suo quasi fieri ac terminari. quae uaticinia eorum cum paulatim fama uulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant quatenus dicerentur, conpleta esse iam ueteribus saeculis illa omnia putauerunt, quae utique fieri conpleri que non poterant homine regnante. cum uero deletis religionibus impiis et scelere compresso subiecta erit deo terra, cedet et ipse mari uector nec nautica pinus mutabit merces, omnis feret omnia tellus. non rastros patietur humus, non uinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga soluet arator. tunc et molli paulatim flauescet campus arista incultis que rubens pendebit sentibus uua et durae quercus sudabunt roscida mella. nec uarios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti murice, iam croceo mutabit uellera luto, sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos. ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera nec magnos metuent armenta leones. quae poeta secundum Cymaeae Sibyllae carmina prolocutus est. Erythraea uero sic ait: êde~g lukoi~g te~g kai~g arnes~g en~g ouresin~g ammig' edontai~g chorton~g pardalies~g t~g' eriphois~g hama~g boskêsontai~g; arktoi~g sun~g moschoisin~g homou~g kai~g pasi~g botoisin~g sarkoboros~g te~g leôn~g phagetai~g achuron~g para~g phatnêi~g sun~g brephesin~g te~g drakontes~g ham~g' aspisi~g koimêsontai~g. et alio loco de ubertate rerum: kai~g tote~g dê~g charmên~g megalên~g theos~g andrasi~g dôsei~g. kai~g gar~g gê~g kai~g dendra~g kai~g aspeta~g thremmata~g gaiês~g dôsousin~g karpon~g ton~g alêthinon~g anthrôpoisin~g oinou~g kai~g melitos~g glukerou~g leukou~g te~g galaktos~g kai~g sitou~g, hoper~g esti~g brotois~g kalliston~g hapantôn~g. et alia eodem modo: eusebeôn~g de~g monôn~g hagia~g chthôn~g panta~g tad~g' oisei~g, nama~g melistageês~g apo~g petrês~g êd~g' apo~g pêgês~g kai~g glagos~g ambrosiês~g rheusei~g pantessi~g dikaiois~g. uiuent itaque homines tranquillissimam et copiosissimam uitam et regnabunt cum deo pariter, reges gentium uenient a finibus terrae cum donis ac muneribus, ut adorent et honorificent regem magnum, cuius nomen erit praeclarum ac uenerabile uniuersis nationibus quae sub caelo erunt et regibus qui dominabuntur in terra. 25. Haec sunt quae a prophetis futura dicuntur: quorum testimonia et uerba ponere opus esse non duxi, quoniam esset infinitum nec tantam rerum multitudinem mensura libri caperet tam multis uno spiritu similia dicentibus simul que ne fastidium legentibus fieret, si ex omnibus collecta et translata congererem, praeterea ut ea ipsa quae dicerem non nostris, sed alienis potissimum litteris confirmarem docerem que non modo aput nos, uerum etiam aput eos ipsos qui nos insectantur, ueritatem consignatam teneri, quam recusent adgnoscere. si quis autem diligentius haec uoluerit scire, ex ipso fonte hauriat et plura quam nos in his libris conplexi sumus admirabilia reperiet. Fortasse quispiam nunc requirat quando ista quae diximus sint futura. iam superius ostendi conpletis annorum sex milibus mutationem istam fieri oportere et iam propinquare summum illum conclusionis extremae diem. de signis quae praedicta sunt a prophetis licet noscere: praedixerunt enim signa, quibus consummatio temporum et expectanda sit nobis in dies singulos et timenda. quando tamen conpleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripserunt, colligentes ex litteris sanctis et ex uariis historiis quantus sit numerus annorum ab exordio mundi. qui licet uarient et aliquantum numeri eorum summa dissentiant, omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum uidetur annorum. etiam res ipsa declarat lapsum ruinam que rerum breui fore, nisi quod incolumi urbe Roma nihil istius uidetur esse metuendum. at uero cum caput illut orbis occiderit et rhumê~g esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet uenisse iam finem rebus humanis orbi que terrarum? illa est ciuitas quae adhuc sustentat omnia, precandus que nobis et adorandus est deus caeli, si tamen statuta eius et placita differri possunt, ne citius quam putamus tyrannus ille abominabilis ueniat, qui tantum facinus moliatur ac lumen illut effodiat, cuius interitu mundus ipse lapsurus est. nunc ad cetera exequenda redeamus quae deinceps secutura sunt. 26. Diximus paulo ante in principio regni sancti fore ut a deo princeps daemonum uinciatur. sed idem, cum mille anni regni hoc est septem milia coeperint terminari, soluetur denuo et custodia emissus exibit atque omnes gentes quae tunc erunt sub dicione iustorum concitabit, ut inferant bellum sanctae ciuitati. et colligetur ex omni orbe terrae innumerabilis populus nationum et obsidebit et circumdabit ciuitatem. tum ueniet nouissima ira dei super gentes, et debellabit eas usque ad unum. ac primum concutiet terram quam ualidissime et a motu eius scindentur montes Syriae et subsident ualles in abruptum et muri omnium ciuitatum concident. et statuet deus solem triduo ne occidat et inflammabit eum, et descendet aestus nimius et adustio magna super perduelles et impios populos et imbres sulphuris et grandines lapidum et guttae ignis, et liquescent spiritus eorum in calore et corpora conterentur in grandine et ipsi se inuicem gladio ferient: et replebuntur montes cadaueribus et campi operientur ossibus. populus autem dei tribus illis diebus sub concauis terrae occultabitur, donec ira dei aduersus gentes et extremum iudicium terminetur. tunc exibunt iusti de latebris suis et inuenient omnia cadaueribus atque ossibus tecta. sed et genus omne impiorum radicitus interibit nec erit in hoc mundo ulla iam natio amplius praeter solam gentem dei. tum per annos septem perpetes intactae erunt siluae nec excidetur de montibus lignum, sed arma gentium comburentur, et iam non erit bellum, sed pax ac requies sempiterna. cum uero conpleti fuerint mille anni, renouabitur mundus a deo et caelum conplicabitur et terra mutabitur. et transformabit deus homines in similitudinem angelorum et erunt candidi sicut nix et uersabuntur semper in conspectu omnipotentis et domino suo sacrificabunt et seruient in aeternum. eodem tempore fiet secunda illa et publica omnium resurrectio, in qua excitabuntur iniusti ad cruciatus sempiternos. hi sunt qui manu facta coluerunt, qui dominum mundi ac parentem uel nescierunt uel abnegauerunt. sed et dominus illorum cum ministris suis conprehendetur ad poenam que damnabitur, cum quo pariter omnis turba impiorum pro suis facinoribus in conspectu angelorum atque iustorum perpetuo igni cremabitur in aeternum. haec est doctrina sanctorum prophetarum, quam Christiani sequimur, haec nostra sapientia, quam isti qui uel fragilia colunt uel inanem philosophiam tuentur, tamquam stultitiam uanitatem que derident, quia nos defendere hanc publice atque adserere non solemus, deo iubente ut quieti ac silentes arcanum eius in abdito atque intra nostram conscientiam teneamus nec aduersus istos ueri profanos, qui non discendi, sed arguendi atque inludendi gratia inclementer deum ac religionem eius inpugnant, pertinaci contentione certemus. abscondi enim tegi que mysterium quam fidelissime oportet, maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus. uerum illi hanc taciturnitatem nostram ueluti malam conscientiam criminantur: unde etiam quasdam exsecrabiles opiniones de pudicis et innocentibus fingunt et libenter iis quae finxerint credunt. 27. Quoniam decursis propositi operis septem spatiis ad metam peruecti sumus, superest ut exhortemur omnes ad suscipiendam cum uera religione sapientiam, cuius uis et officium in eo uertitur, ut contemptis terrestribus et abiectis erroribus quibus antea tenebamur, fragilibus seruientes et fragilia concupiscentes, ad aeterna caelestis thesauri praemia derigamur: quae ut capere possimus, quam primum omittendae sunt huius praesentis uitae inlicibiles uoluptates, quae animas hominum perniciosa suauitate deleniunt. quanta felicitas aestimanda est subtractum his labibus terrae proficisci ad illum aequissimum iudicem parentem que indulgentissimum, qui pro laboribus requiem, pro morte uitam, pro tenebris claritatem, pro terrenis ac breuibus bonis aeterna et caelestia largiatur: cum qua mercede acerbitates ac miseriae quas perpetimur in hoc mundo facientes opera iustitiae, conferri et coaequari nullo modo possunt. proinde si sapientes, si beati esse uolumus, cogitanda et proponenda sunt nobis non tantum Terentiana illa: molendum esse usque in pistrino, uapulandum, habendae compedes, sed his multo atrociora, carcer catenae tormenta patienda, sustinendi dolores, mors denique ipsa et suscipienda est et ferenda, cum liqueat conscientiae nostrae nec fragilem istam uoluptatem sine poena nec uirtutem sine diuino praemio fore. uniuersos igitur oportet operam dare, ut uel se quam primum ad rectam uiam dirigant uel susceptis operatis que uirtutibus et huius uitae laboribus patienter exactis consolatorem deum habere mereantur. pater enim noster ac dominus, qui condidit firmauit que caelum, qui solem cum ceteris sideribus induxit, qui libratam magnitudine sua terram uallauit montibus, mari circumdedit amnibus que distinxit et quidquid est in hoc opere mundi conflauit ac perfecit e nihilo, perspectis erroribus hominum ducem misit qui nobis iustitiae uiam panderet. hunc sequamur omnes, hunc audiamus, huic deuotissime pareamus, quoniam solus, ut ait Lucretius, ueridicis hominum purgauit pectora dictis et finem statuit cuppedinis atque timoris exposuit que bonum summum, quo tendimus omnes, quid foret, atque uiam monstrauit, limite paruo qua possemus ad id recto contendere cursu. nec monstrauit tantum, sed etiam praecessit, ne quis difficultatis gratia iter uirtutis horreret. deseratur si fieri potest uia perditionis et fraudis, in qua mors uoluptatis inlecebris adoperta celatur. et quanto quisque annis in senectutem uergentibus adpropinquare cernit illum diem quo sit ei ex hac uita demigrandum, cogitet quam purus abscedat, quam innocens ad iudicem ueniat, non ut faciunt quidam caecis mentibus nixi, qui iam deficientibus corporis uiribus in hoc admonentur instantis ultimae necessitatis, ut cupidius et ardentius hauriendis libidinibus intendant. qua ex uoragine liberet se quisque, dum licet, dum facultas adest, se que ad deum tota mente conuertat, ut illum diem securus expectet, quo praeses dominus que mundi deus de singulorum factis et cogitationibus iudicabit. quaecumque hic expetuntur, non tantum neglegat, sed et fugiat potiorem que animam suam iudicet quam bona ista fallacia, quorum incerta et caduca possessio est: migrant enim cotidie et multo uelocius exeunt quam intrauerant et tamen, si nobis usque ad ultimum liceat istis frui, aliis certe relinquenda sunt. nihil nobis cum ferre possumus nisi uitam bene atque innocenter actam. ille ad deum copiosus, ille opulentus adueniet, cui adstabunt continentia misericordia patientia caritas fides. haec est hereditas nostra quae nec eripi cuiquam nec transferri ad alterum potest. ecquis est qui haec bona parare et adquirere sibi uelit? ueniant qui esuriunt, ut caelesti cibo saturati sempiternam famem ponant, ueniant qui sitiunt, ut aquam salutarem de perenni fonte plenissimis faucibus trahant. hoc cibatu atque potu dei et caeci uidebunt et surdi audient et muti loquentur et clodi ambulabunt et stulti sapient et aegroti ualebunt et mortui reuiuescent. quisquis enim corruptelas terrae uirtute calcauerit, hunc arbiter ille summus et uerax ad uitam lucem que perpetuam suscitabit. nemo diuitiis, nemo fascibus, nemo etiam regia potestate confidat: inmortalem ista non faciunt. nam quicumque rationem hominis abiecerit ac praesentia secutus in humum se ipse prostrauerit, tamquam desertor domini et imperatoris et patris sui punietur. intendamus ergo iustitiae, quae nos inseparabilis comes ad deum sola perducet, et dum spiritus hos regit artus, infatigabilem militiam deo militemus, stationes uigilias que celebremus, congrediamur cum hoste quem nouimus fortiter, ut uictores ac deuicto aduersario triumphantes praemium uirtutis quod ipse promisit a domino consequamur. Diuinae Institutiones "Constantino dedicationes" et "dualistici loci" secundae editionis Lib. I, cap. I, 13. quod opus nunc nominis tui auspicio inchoamus, Constantine imperator maxime, qui primus Romanorum principum repudiatis erroribus maiestatem dei singularis ac veri et cognovisti et honorasti. nam cum dies ille felicissimus orbi terrarum inluxisset, quo te deus summus ad beatum imperii columen evexit, salutarem universis et optabilem principatum praeclaro initio auspicatus es, cum eversam sublatam que iustitiam reducens taeterrimum aliorum facinus expiasti. 14 pro quo facto dabit tibi deus felicitatem virtutem diuturnitatem, ut eadem iustitia, qua iuvenis exorsus es, gubernaculum rei publicae etiam senex teneas tuis que liberis ut ipse a patre accepisti tutelam Romani nominis tradas. 15 nam malis qui adhuc adversus iustos in aliis terrarum partibus saeviunt quanto serius tanto vehementius idem omnipotens mercedem sceleris exsolvet, quia ut est erga pios indulgentissimus pater, sic adversus impios severissimus iudex. 16 cuius religionem cultum que divinum cupiens defendere quem potius appellem, quem adloquar nisi eum, per quem rebus humanis iustitia et sapientia restituta est? ... ... Lib. II, cap. 1, 2. gestio enim, <> conuictis inanibus et hominum inpia uanitate detecta singularis dei adserere maiestatem, suscipiens utilius et maius officium reuocandi homines a prauis itineribus et in gratiam se cum ipsos reducendi, ne se, ut quidam philosophi faciunt, tanto opere despiciant neue se infirmos et superuacuos et nihili et frustra omnino natos putent, quae opinio plerosque ad uitia compellit. ... ... Lib. II, cap. 8, 3 cum esset deus ad excogitandum providentissimus, ad faciendum sollertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi, <> quoniam pleni et consummati boni fons in ipso erat, sicut est semper, ut ab eo bonum tamquam rivus oreretur longe que proflueret, produxit similem sui spiritum, qui esset virtutibus patris dei praeditus. quomodo autem id <> in quarto libro docere conabimur. 4 deinde fecit <> in quo indoles divinae stirpis non <>. itaque suapte invidia tamquam veneno infectus est et ex bono at malum transcendit suo que arbitrio, quod illi a deo liberum fuerat datum, contrarium sibi nomen adscivit. 5 unde apparet cunctorum malorum fontem esse livorem. invidit enim illi antecessori suo, qui deo patri <> Graeci g-diabolon appellant, nos criminatorem vocamus, quod crimina in quae ipse inlicit ad deum deferat. add. 1 cur autem istum deus talem voluerit esse, quantum sensus nostri mediocritas poterit, explanare conabor. add. 2 fabricaturus hunc mundum, qui constaret ex rebus inter se contrariis atque discordibus, constituit ante diversa fecit que ante omnia duos fontes rerum sibi adversarum inter se que pugnantium, illos scilicet duos spiritus, rectum atque pravum, quorum alter est deo tamquam dextera, alter tamquam sinistra, ut in eorum essent potestate contraria illa, quorum mixtura et temperatione mundus et quae in eo sunt universa constarent. add. 3 item facturus hominem, cui virtutem ad vivendum proponeret, per quam inmortalitatem adsequeretur, bonum et malum fecit, ut posset esse virtus; quae nisi malis agitetur, aut vim suam perdet aut omnino non erit. add. 4 nam ut opulentia bonum videatur, acerbitas egestatis facit et gratiam lucis commendat obscuritas tenebrarum, valetudinis et sanitatis voluptas ex morbo ac dolore cognoscitur. ita bonum sine malo in hac vita esse non potest, et utrumque licet contrarium sit, tamen ita cohaeret, ut alterum si tollas, utrumque sustuleris. add. 5 nam neque bonum conprehendi ac percipi potest sine declinatione ac fuga mali nec malum caveri ac vinci sine auxilio conprehensi ac percepti boni. necesse igitur fuerat et malum fieri, ut bonum fieret. add. 6 et quoniam fas non erat, ut a deo proficisceretur malum - neque enim contra se ipse faciet -, illum constituit malorum inventorem, quem cum faceret, dedit illi ad mala excogitanda ingenium et astutiam, ut in eo esset et voluntas prava et perfecta nequitia. ab eo contraria virtutibus suis voluit oriri eum que se cum contendere, utrumne ipse plus bonorum daret an ille plus malorum. add. 7 sed rursus, quoniam deo summo repugnari non potest, bonorum suorum potestatem illi alteri adsignavit, quem supra bonum ac perfectum esse diximus. ita duos ad certamen composuit et instruxit, sed eorum alterum dilexit ut bonum filium, alterum abdicavit ut malum. postea autem multos alios genuit operum suorum ministros, quos Graeci aggelous~g nominant et illos + unius se repugnantis qualem natura equorum --- + add. 8 sed corruptibilis non utique statim corrupta est in ortus sui principio, sed post compositum ordinatum que mundum sicut mox docebimus, a substantiae caelestis vigore perversa voluntate descivit. ceterum in principio pares universi et aequa condicione apud deum fuerunt et idcirco angeli omnes, quorum principes erant illi duo. add. 9 cum autem deus ex his duobus alterum bono praeposuisset, alterum malo, exorsus est itaque fabricam mundi, omnibus his quos creaverat ministrantibus et per certa officia dispositis. illum <> primum et maximum filium praefecit operi universo eo que simul et consiliatore usus est et artifice in excogitandis ordinandis perficiendis que rebus, quoniam is et providentia et ratione et potestate perfectus est; de quo nunc parcius, quod alio loco et virtus eius et nomen et ratio enarranda nobis erit. ... ... Lib. III, cap. 1, 1 Vellem, <> mihi, quoniam ueritas in obscuro latere adhuc existimatur uel errore atque inperitia uulgi uariis et ineptis superstitionibus seruientis uel philosophis prauitate ingeniorum turbantibus eam potius quam inlustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem, ut quantum ueritas ui sua propria ualet, tantum ingenii quoque uiribus nixa exereret se aliquando et discussis conuictis que tam publicis quam eorum qui sapientes putantur erroribus humano generi clarissimum lumen inferret. ... ... Lib. IV, cap. 1, 1 Cogitanti mihi, <> et cum animo meo saepe reputanti priorem illum generis humani statum et mirum pariter et indignum uideri solet, quod unius saeculi stultitia religiones uarias suscipientis deos que multos esse credentis in tantam subito ignorationem sui uentum est, ut ablata ex oculis ueritate neque religio dei ueri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in caelo summum bonum quaerentibus, sed in terra. ... ... Lib. V, cap. 1, 1 Non est aput me dubium, <> quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et huius inmensi rector adseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis, ut sunt nimia superstitione inpatientes, insectetur etiam maledictis et uix lecto fortasse principio adfligat proiciat exsecretur se que inexpiabili scelere contaminari atque adstringi putet, si haec aut legat patienter aut audiat. ... ... Lib. VI, cap. 3, 1 Duae sunt uiae, <> per quas humanam uitam progredi necesse est, una quae in caelum ferat, altera quae ad inferos deprimat: quas et poetae in carminibus et philosophi in disputationibus suis induxerunt. ... ... Lib. VII, post cap. 5, 1 neque nunc aliquis eo confugiat, ut dicat ad ipsius culpam pertinere, quod et bonum instituit et malum. 'cur enim malum voluit esse, si id odio habet? cur non bonum tantum fecit, ut nemo peccaret, nemo faceret malum?' quamquam hoc in omnibus fere prioribus libris docuerim et id iam superius quamvis leviter attigerim, tamen subinde admonendum est, quia omnis ratio in eo posita est. 2 nulla enim virtus esse poterat, nisi diversa fecisset, nec omnino apparere vis boni potest nisi ex mali comparatione; adeo malum nihil aliud est quam boni interpretatio. sublato igitur malo etiam bonum tolli necesse est. 3 si laevam manum aut pedem amputaveris, nec corpus erit integrum nec vita ipsa constabit; adeo ad compagem corporis temperandum aptissime cum dextris sinistra iunguntur. 4 item si pares calculos feceris, nemo ludet, si unum colorem circo dederis, nemo spectandum putabit sublata omni circensium voluptate. quos profecto qui primus instituit, amator unius coloris fuit, sed alterum ei quasi aemulum posuit, ut posset esse certamen et aliqua in spectaculo gratia. 5 sic deus cum bonum constitueret, cum virtutem daret, statuit etiam diversa, cum quibus illa confligerent. si desit hostis et pugna, nulla victoria est. tolle certamen, ne virtus quidem quicquam est. quam multa sunt hominum inter se et quam variis artibus constituta certamina! nemo tamen fortior velocior praestantior haberetur, si adversarium cum quo contenderet non haberet. unde autem abest victoria, abesse hinc et gloriam simul et praemium necesse est. 6 ut igitur virtutem ipsam exercitatione assidua roboraret eam que faceret de malorum conflictatione perfectam, utrumque simul dedit, quia utrumque sine altero retinere vim suam non potest, ergo diversitas est cui omnis ratio virtutis innititur. 7 non me praeterit quid hoc loco a peritioribus possit opponi. 'si bonum sine malo esse non potest, quomodo primum hominem dicis offensum deum in solo bono fuisse aut postea in solo bono futurum?' discutienda nobis haec quaestio est, quod in prioribus libris praetermisi, ut hic inplerem. 8 diximus superius ex elementis repugnantibus hominis constare naturam. corpus enim quia de terra est, comprehensibile temporale brutum atque tenebrosum est, anima vero quia de caelo est, tenuis aeterna sensibilis illustris est. 9 quae quia inter se contraria sunt, necesse est hominem bono et malo esse subiectum: animae ascribitur bonum, quia indissolubilis est, corpori malum, quia fragile est. quoniam igitur sociata et coniuncta sunt corpus et anima, aeque bonum et malum cohaereat necesse est nec separari alterutro possunt, nisi cum illa separata sunt. 10 denique boni mali que notitia simul homini primo data est, qua percepta statim de loco sancto pulsus est, in quo malum non est. ubi cum esset in bono tantum, id ipsum bonum esse ignorabat, postquam vero accepit boni mali que intellegentiam, nefas erat eum in beatitudinis loco morari relegatus que est in hunc communem orbem, ut ea utraque simul experiretur quorum naturam pariter agnoverat. 11 apparet ergo idcirco datam esse homini sapientiam, ut bonum discernat a malo, ut ab incommodis commoda, ab inutilibus utilia distinguat, ut habeat iudicium et considerantiam, quid cavere quid appetere, quid fugere quid sequi debeat. sapientia igitur constare sine malo non potest, vixit que ille princeps generis humani, quamdiu in solo bono fuit, velut infans, boni ac mali nescius. 12 at enim postea hominem necesse est et sapientem esse et sine ullo malo beatum. set id fieri non potest, quamdiu anima domicilio carnis induta est. cum vero factum fuerit corporis animae que discidium, tunc malum a bono separabitur, et sicut corpus interit, anima manet, ita malum interibit et bonum permanebit. tunc homo accepto inmortalitatis indumento erit sapiens, expers mali sicut . 13 qui ergo vult nos in bono esse tantum, id potissimum desiderat, ut sine corpore vivamus, in quo est malum. quod si tollatur, aut sapientia homini ut dixi aut corpus adimetur, sapientia ut ignoret malum, corpus, ut non sentiat. nunc autem cum homo et sapientia sit instructus, ut sciat, et corpore, ut sentiat, utrumque pariter in hac vita deus esse voluit, ut ratio virtutis sapientiae que constaret. 14 posuit itaque hominem inter utrumque medium, ut haberet licentiam vel mali vel boni sequenti. sed malo admiscuit apparentia quaedam bona, id est varias et delectabiles suavitates, ut earum illecebris induceret hominem at latens malum, bono autem admiscuit apparentia quaedam mala, it est aerumnas et miserias et labores, quorum asperitate ac molestia offensus animus refugeret a bono latenti. 15 hinc ergo sapientiae officium desideratur, ut plus mente videamus quam corpore. quod pauci admodum facere possunt, quia et virtus difficilis ac rara est et voluptas communis ac publica. 16 ita necesse est sapientem pro stulto haberi, qui dum appetit bona quae non cernuntur, dimittit e manibus quae videntur, et dum vitat mala quae non aspiciuntur, incurrit in mala quae ante oculos sunt. quod accidit nobis, cum neque cruciatum neque mortem pro fide recusamus, quando at summum nefas compellimur, ut prodita fide atque abnegato deo vero diis mortuis mortiferis que libemus. 17 haec ratio est cur hominem deus et mortalem fecerit et malis subiecerit, licet ipsius causa mundum aedificasset, scilicet ut virtutem caperet et ei virtus sua inmortalitatem daret; virtus autem, sicut ostendimus, veri dei cultus est. cap. 26, 11 sed omnia iam, sanctissime imperator, figmenta sopita sunt, ex quo te deus summus ad restituendum iustitiae domicilium et ad tutelam generis humani excitavit. quo gubernante Romanae rei publicae statum iam cultores dei pro sceleratis ac nefariis non habemur, iam emergente atque illustrata veritate non arguimur ut iniusti qui opera iustitiae facere conamur. nemo iam nobis dei nomen exprobrat, nemo inreligiosus ulterius appellatur, qui soli omnium religiosi sumus, quoniam contemptis imaginibus mortuorum vivum colimus et verum deum. 12 te providentia summae divinitatis ad fastigium principale provexit, qui posses vera pietate aliorum male consulta rescindere, peccata corrigere, saluti hominum paterna clementia providere, ipsos denique malos a re publica submovere, quos summa potestate deiectos in manus tuas idem deus tradidit, ut esset omnibus clarum quae sit vera maiestas. 13 illi enim, qui ut impias religiones defenderent, caelestis et singularis dei cultum tollere voluerunt, profligati iacent, tu autem, qui nomen eius defendis et diligis, virtute ac felicitate praepollens immortalibus tuis gloriis beatissime frueris. 14 illi poenas sceleris sui et pendunt et pependerunt, te dextera dei potens ab omnibus periculis protegit, tibi quietum tranquillum que moderamen cum summa omnium gratulatione largitur. 15 nec immerito rerum dominus ac rector te potissimum delegit, per quem sanctam religionem suam restauraret, quoniam unus ex omnibus extitisti qui praecipua virtutis et sanctitatis exempla praeberes, quibus antiquorum principum gloriam, quos tamen fama inter bonos numerat, non modo aequares, sed etiam, quod est maximum, praeterires. 16 illi quidem natura fortasse tantum similes iustis fuerunt. qui enim moderatorem universitatis deum ignorat, similitudinem iustitiae assequi potest, ipsam vero non potest. 17 tu vero et morum ingenita sanctitate et veritatis et dei agnitione in omni actu iustitiae opera consummas. erat igitur congruens, ut in formando generis humani statu te auctore ac ministro divinitas uteretur. cui nos cottidianis precibus supplicamus, ut te in primis, quem rerum custodem voluit esse, custodiat, deinde inspiret tibi voluntatem, qua semper in amore divini nominis perseveres, quod est omnibus salutare, et tibi ad felicitatem et ceteris ad quietem.