41. Quis ergo comprehendere potest altitudinem dignitatis Christianae, quae per regalem suam potentiam omnium dominatur, mortis, uitae, peccati etc. ; per sacerdotalern uero gloriam apud Deum omnia potest, quia Deus facit, quae ipse petit et optat, sicut scriptum est: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et saluos faciet illos? Ad hanc gloriam certe nullis operibus, sed sola fide peruenit. 42. Ex iis clare uidere potest quilibet, quomodo Christianus homo liber est ab omnibus et super omnia, ita ut nullis operibus ad hoc indigeat, ut iustus et saluus sit, sed sola fides haec omnia largitur abunde. Quod si sic desiperet, ut per ullum opus bonum praesumeret iustus, liber, saluus, Christianus fleri, statim amitteret fidem cum omnibus bonis. Quae stultitia pulchre figurata est in fabula illa, ubi canis in aqua currens, et carnem ueram in ore gestans, deceptus umbra carnis in aqua patentis, dum eandem aperto rictu petit, ueram carnem simul cum imagine perdit. 43. Hic quaeres : Si omnes , qui in ecclesia sunt, saeerdotes sunt, quo nomine discernuntur ii, quos nunc sacerdotes dicimus, laicis? Respondeo : Vocabulis istis, sacerdos, clericus, spiritualis, ecclesiasticus, iniuria facta est, dum a reliquis Christianis omnibus translata sunt ad paucos istos, qui nunc usu noxio ecclesiastici dicuntur. Scriptura enim sancta nihil discernit inter eos, nisi quod ministros, seruos, oeconomos appellat, qui nunc papae, episcopi, dominique iactantur, qui ceteris seruiant, ministerio uerbi, ad docendam fidem Christi et libertatem fidelium. Nam etsi uerum est, nos omnes aequaliter sacerdotes esse, non tamen possumus, nec, si possemus, debemus omnes publice seruire et doeere; sic Paulus I Corinth. 4: Sic nos existimet homo, sicut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. 44. At dispensatio ista nunc in tantam pompam potestatis et terrificam quandam tyrannidem euasit, ut nec gentium, nec ulla mundi imperia queant ei conferri, quasi Laici aliud quiddam quam Christiani sint. Qua peruersitate factum est, ut penitus interciderit scientia Christianae gratiae, fidei, libertatis et totius Christi, suceedente in locum eius humanorum operum et legum intolerabili captiuitate, factique sumus iuxta lamentationes Ieremiae serui hominum uilissimorum, qui in terra sunt, qui nostra miseria abutuntur in omnes turpitudines et ignominias uoluntatis suae. 45. Redeundo ad id, quod coepimus, puto per haec clarum fieri, non esse satis nec Christianum, si Christi opera, uitam et uerba praedicemus historico more, ceu res quasdam gestas, quas nosse satis sit ad uitae formandae exemplum, quomodo ii, qui nunc optimi sunt, praedicant: multo minus, si penitus taceatur, et leges hominum decretaque Patrum uice eius doceantur. Iam sunt non pauci, qui eo studio Christum praedicant et legunt, ut affectus humanos moueant ad condolendum Christo, ad indignandum Iudaeis et id genus alia puerilia et muliebria deliramenta. 46. Oportet autem, ut eo fine praedicetur, quo fides in eum promoueatur, ut non tantum sit Christus, sed tibi et mihi sit Christus, et id in nobis operetur, quod de eo dieitur, et quod ipse uocatur. Haec autem fides nascitur et seruatur ex hoc, si praedioetur, quare Christus uenerit, quid attulerit et dederit, quo usu et fructu acceptandus sit. Hoc fit, ubi recte docetur Christiana libertas, quam ex ipso habemus, et qua ratione omnes Christiani reges et sacerdotes sumus, in quo omnium domini sumus, et, quidquid egerimus coram Deo, placitum et acceptum esse confidimus, sicut hactemus dixi. 47. Cuius enim cor haec audiens non totis medullis gaudeat et tanto solatio aocepto non dulcescat in amorem Christi? ad quem amorem nullis unquam legibus aut operibus peruenire potest. Quis est, qui tali cordi nocere possit, aut ipsum pauefaciat? Si irruat conscientia peccati, aut horror mortis, paratum est sperare in Domino, nec timet ab auditione ista mala, nec commouetur, donec despiciat inimicos suos. Credit enim iustitiam Christi suam esse et peccatum suum iam non suum, sed Christi esse, at a facie iustitiae Christi omne peccatum absorbeatur, necesse est propter fidem Christi, sicut superius dictum est, discitque cum apostolo morti et peccato insultare et dicere: Ubi est mors uictoria tua? Ubi est mors stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est, uirtus uero peccati lex. Deo autem gratias, qui- dedit nobis uictoriam per Iesum Christum Dominum nostrum. Absorrpta enim est mors in uictoria, non tantum Christi, sed et nostra, quia per fidem nostram fit et in ipsa et nos uincimus. 48. Haec dicta sint de interiore homine, de eius libertate et de principe iustitia fidei, quae nec legibus nec operibus bonis indiget, quin noxia ei sunt, si quis per ea praesumat iustificari. 49. Nunc ad alteram partem reuertamur ad externum hominem. Hic enim respondebitur illis omnibus, qui uerbo fidei et iis, quae dicta sunt, offensi dicunt: Si fides omnia facit, et sola ad iustitiam satis est, cur ergo praecepta sunt bona opera? otiabimur ergo et nihil operabimur, fide contenti? Respondeo: Non sic, impii, non sic. Vere quidem sic haberet res ista, si penitus et perfecte interni et spirituales essemus, quod non fiet, nisi in nouissimo die resurrectionis mortuorum; donec in carne uiuimus, non nisi incipimus et proficimus, quod in futura uita perficietur; propter quod apostolus, Rom. VIII, appellat primitias spiritus, quod in hac uita habemus, accepturi scilicet decimas et plenitudinem spiritus in futuro. Ad hanc partem pertinet, quod supra positum est, Christianum esse omnium seruum et omnibus subiectum. Qua enim parte liber est, nihil operatur, qua autem seruus est, omnia operatur, quod qua ratione fiat, uideamus. 50. Quamquam homo, ut dixi, intus secundum spiritum per fidem abunde satis iustificetur, habens quidquid habere debet, nisi quod hanc ipsam fidem et opulentiam oportet de die in diem augescere, usque in futuram uitam, tamen manet in hac uita mortali super terram, in qua necesse est, ut corpus suum proprium regat, et cum hominibus conuersetur. Hic iam incipiunt opera, hic non est otiandum, hic certe curandum, ut corpus ieiuniis, uigiliis, laboribus aliisque disciplinis moderatis exerceatur, et spiritui subdatur, ut homini interiori et fidei obediat et conformis sit, nec ei rebellet aut ipsum impediat, sicut est ingenium eius, si coercitus non fuerit. Interior enim homo conformis Deo et ad imaginem Dei creatus per fidem et gaudet et iucundatur propter Christum, in quo tanta sibi collata sont bona, unde et hoc solum negotii sibi habet, ut cum gaucho et gratis Deo seruiat in libera caritate.