[0] EPISTOLA AD CAROLUM MAGNUM IMPERATOREM. Summo Carolo imperatori Leidradus episcopus Lugdunensis salutem. [1] Domine noster, constans et sacer imperator, supplico clementiae celsitudinis uestrae, ut hanc breuem suggestiunculam meam uultu serenissimo audiatis: quatenus quae hic inserta sunt, piissimae prudentiae uestrae nota fieri queant, et intentio meae postulationis ab ingenua clementia uestra reminiscatur. Olim me exiguissimum famulorum uestrorum ad regimen Ecclesiae Lugdunensis destinare uoluistis, cum ego huic officio impar existerem et indignus. Sed uos, qui non attenditis hominum merita, sed uestram solitam clementiam, egistis de me sicut ineffabili pietati uestrae placuit, nullo existente merito meo; meque admonere dignati estis, ut ego sollicitudinis curam gererem, et ut negligentiae quae in praedicta Ecclesia perpetratae noscebantur, emendarentur et perpetrandae uitarentur. Erat enim dicta Ecclesia multis in rebus destituta interius exteriusque, tam in officiis quam in aedificiis et caeteris ecclesiasticis ministeriis. Ego humillimus seruulus uester, postquam ibidem perueni, quae cum Dei adiutorio et uestro peregi audite. Quoniam, ut inspector conscientiarum Dominus omnipotens mihi testis est, non tali intentione ea uobis patefacio quae dicturus sum, ut propterea in rebus augeri merear; neque aliud tale in cogitatione mea composui, ut acquisitionis mihi occasio sit, nec suggero, quoniam quotidie exitum a rebus humanis suspicor, propter infirmitatem meam, et incessanter de morte suspectus sum. Et ideo haec suggero, ut cum benignissimis auribus uestris praesentata fuerint, et clementer inspecta, si qua bene et secundum uoluntatem uestram gessi, post meum discessum non deficiant, aut pereant. [2] Denique postquam, secundum iussionem uestram, saepe dictam Ecclesiam suscepi, iuxta uires paruitatis meae omni industria egi, ut clericos officiales potuissem sicut iam Deo fauente ex magna parte mihi habere uideor. Et ideo officio uestrae pietatis placuit ut ad petitionem meam mihi concederetis redditus qui ab antiquo fuerant de Lugdunensi Ecclesia: per quam, Deo iuuante, et mercede uestra annuente, in Lugdunensi Ecclesia est ordo psallendi instauratus, ut iuxta uires nostras secundum ritum sacri Palatii omni ex parte agi uideatur quidquid ad diuinum persoluendum officium ordo exposcit. Nam habeo scholas cantorum, ex quibus plerique ita sunt eruditi, ut alios etiam erudire possint. Praeter haec uero habeo scholas lectorum, non solum qui officiorum lectionibus exercentur, sed etiam in diuinorum librorum meditatione spiritalis intelligentiae fructus consequantur; ex quibus nonnulli de libro Euangeliorum sensum spiritalem etiam ex parte adipisci possunt. Plerique uero librum prophetarum secundum spiritalem intelligentiam adepti sunt. Similiter libros Salomonis, uel libros Psalmorum, atque etiam Iob. In libris quoque conscribendis, in eadem Ecclesia, in quantum potui, elaboraui. Similiter uestimenta sacerdotum uel ministeria procuraui. [3] De restauratione etiam ecclesiarum, in quantum ualui, non cessaui; ita ut eiusdem ciuitatis maximam ecclesiam, quae est in honorem sancti Ioannis Baptistae, a nouo operuerim, et macerias ex parte erexerim. Similiter ecclesiae sancti Stephani tegumentum de nouo instauraui. Ecclesiam quoque sancti Nicetii de nouo etiam aedificaui. Similiter ecclesiam sanctae Mariae. Praeter monasteriorum restaurationes, domus quoque episcopales, inter quas unam restauraui, quae iam pene destructa erat, quam operui. Aliam quoque domum cum solario aedificaui, et duplicaui; et hanc propter uos paraui; ut si in illis partibus uester esset aduentus, in ea suscipi possetis. Claustrum quoque clericorum construxi, in quo omnes nunc sub uno conclaui manere noscuntur. In eadem ciuitate alias restauraui ecclesias: unam quidem in honorem sanctae Eulaliae, ubi fuit monasterium puellarum, in honorem sancti Georgii, quam de nouo operui, et ex parte macerias eius a fundamentis erexi. Alia quoque domus in honorem sancti Pauli de nouo operta est. [4] Monasterium quoque puellarum in honorem sancti Petri dedicatum, ubi corpus sancti Annemundi martyris humatum est, quod ipse sanctus martyr et episcopus instituit, ego a fundamentis tam ecclesiam quam domum restauraui, ubi nunc sanctimoniales numero triginta duae, secundum institutionem regularem uiuentes, habitare uidentur. Et monasterium regale insulae Barbarae (situm in medio Araris fluuii, quod antiquitus est dedicatum in honorem sancti Andreae apostoli et omnium apostolorum, nunc autem in honorem sancti Martini recens uidetur esse fundatum iussu domni Caroli imperatoris, qui ibidem praefecit dominum Benedictum abbatem, cum quo simul direxit ibi suos codices) ita restauraui, ut tecta de nouo fuerint, et aliqua de maceriis a fundamentis erecta; ubi nunc monachi secundum regularem disciplinam numero nonaginta habitare uidentur. Cui etiam abbati tradidimus potestatem ligandi et soluendi uti habuerunt praedecessores sui, scilicet Ambrosius, Maximinus, Licinius, clarissimi uiri, qui ipsum locum rexerunt: quos Eucherius, Lupus, atque Genesius, caeterique episcopi Lugdunenses, ubi ipsi deerant, aut non poterant adesse, mittebant cognituros utrum catholica fides recte crederetur, ne fraus haeretica pullularet. Quibus illis in tantum erat commissa cura, ut si Ecclesia Lugdunensis uiduaretur proprio patrono, ipsi in cunctis adessent rectores, et consolatores, quousque Ecclesia a Domino dignissimo illustraretur pastore. Nos similiter posteris illorum hanc potestatem tradidimus. Insuper iussimus fieri decreta priscorum regum Franciae, ut quemadmodum ipsi statuerunt monimenta emendi et augendi locum in omnibus rebus, quas ad praesens habere uidentur, uel in futuro, Deo auxiliante, acquirere poterunt, sine ulla querimonia per saecula possideant.