[10,0] SATVRA X : Vota. Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt uera bona atque illis multum diuersa, remota erroris nebula. quid enim ratione timemus 5 aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te conatus non paeniteat uotique peracti? euertere domos totas optantibus ipsis di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur militia; torrens dicendi copia multis 10 et sua mortifera est facundia; uiribus ille confisus periit admirandisque lacertis; sed pluris nimia congesta pecunia cura strangulat et cuncta exuperans patrimonia census quanto delphinis ballaena Britannica maior. 15 temporibus diris igitur iussuque Neronis Longinum et magnos Senecae praediuitis hortos clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes tota cohors: rarus uenit in cenacula miles. pauca licet portes argenti uascula puri 20 nocte iter ingressus, gladium contumque timebis et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra: cantabit uacuus coram latrone uiator. prima fere uota et cunctis notissima templis diuitiae, crescant ut opes, ut maxima toto 25 nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes gemmata et lato Setinum ardebit in auro. iamne igitur laudas quod de sapientibus alter ridebat, quotiens a limine mouerat unum 30 protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni: mirandum est unde ille oculis suffecerit umor. perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis 35 praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal. quid si uidisset praetorem curribus altis extantem et medii sublimem puluere circi in tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem ex umeris aulaea togae magnaeque coronae 40 tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla? quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru seruus portatur eodem. da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi 45 agminis officia et niueos ad frena Quirites, defossa in loculos quos sportula fecit amicos. tum quoque materiam risus inuenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse uiros et magna exempla daturos [10,50] ueruecum in patria crassoque sub aere nasci. ridebat curas nec non et gaudia uolgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. ergo superuacua aut quae perniciosa petuntur? 55 propter quae fas est genua incerare deorum? quosdam praecipitat subiecta potentia magnae inuidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina. descendunt statuae restemque secuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis 60 caedit et inmeritis franguntur crura caballis. iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae. 65 pone domi laurus, duc in Capitolia magnum cretatumque bouem: Seianus ducitur unco spectandus, gaudent omnes. 'quae labra, quis illi uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam 70 delator quibus indicibus, quo teste probauit?' 'nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit a Capreis.' 'bene habet, nil plus interrogo.' sed quid turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit damnatos. idem populus, si Nortia Tusco 75 fauisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se 80 continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses. 'perituros audio multos.' 'nil dubium, magna est fornacula.' 'pallidulus mi Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram; quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax 85 ut male defensus. curramus praecipites et, dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in ius ceruice obstricta dominum trahat.' hi sermones tunc de Seiano, secreta haec murmura uolgi. 90 uisne salutari sicut Seianus, habere tantundem atque illi summas donare curules, illum exercitibus praeponere, tutor haberi principis angusta Caprearum in rupe sedentis cum grege Chaldaeo? uis certe pila, cohortis, 95 egregios equites et castra domestica; quidni haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti, ut rebus laetis par sit mensura malorum? huius qui trahitur praetextam sumere mauis [10,100] an Fidenarum Gabiorumque esse potestas et de mensura ius dicere, uasa minora frangere pannosus uacuis aedilis Vlubris? ergo quid optandum foret ignorasse fateris Seianum; nam qui nimios optabat honores 105 et nimias poscebat opes, numerosa parabat excelsae turris tabulata, unde altior esset casus et inpulsae praeceps inmane ruinae. quid Crassos, quid Pompeios euertit et illum, ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? 110 summus nempe locus nulla non arte petitus magnaque numinibus uota exaudita malignis. ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci descendunt reges et sicca morte tyranni. eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis 115 incipit optare et totis quinquatribus optat quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam, quem sequitur custos angustae uernula capsae. eloquio sed uterque perit orator, utrumque largus et exundans leto dedit ingenii fons. 120 ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. 'o fortunatam natam me consule Romam:' Antoni gladios potuit contemnere si sic omnia dixisset. ridenda poemata malo 125 quam te, conspicuae diuina Philippica famae, uolueris a prima quae proxima. saeuus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri. dis ille aduersis genitus fatoque sinistro, 130 quem pater ardentis massae fuligine lippus a carbone et forcipibus gladiosque paranti incude et luteo Volcano ad rhetora misit. bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens 135 et curtum temone iugum uictaeque triremis aplustre et summo tristis captiuos in arcu humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se Romanus Graiusque et barbarus induperator erexit, causas discriminis atque laboris 140 inde habuit: tanto maior famae sitis est quam uirtutis. quis enim uirtutem amplectitur ipsam, praemia si tollas? patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae 145 discutienda ualent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. expende Hannibalem: quot libras in duce summo inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro percussa oceano Niloque admota tepenti [10,150] rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos. 150 additur imperiis Hispania, Pyrenaeum transilit. opposuit natura Alpemque niuemque: diducit scopulos et montem rumpit aceto. iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit. 155 'acti' inquit 'nihil est, nisi Poeno milite portas frangimus et media uexillum pono Subura.' o qualis facies et quali digna tabella, cum Gaetula ducem portaret belua luscum! exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem 160 nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat uigilare tyranno. finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille 165 Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor anulus. i, demens, et saeuas curre per Alpes ut pueris placeas et declamatio fias. unus Pellaeo iuueni non sufficit orbis, aestuat infelix angusto limite mundi 170 ut Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho; cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem, sarcophago contentus erit. mors sola fatetur quantula sint hominum corpuscula. creditur olim uelificatus Athos et quidquid Graecia mendax 175 audet in historia, constratum classibus isdem suppositumque rotis solidum mare; credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente et madidis cantat quae Sostratus alis. ille tamen qualis rediit Salamine relicta, 180 in Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum (mitius id sane, quod non et stigmate dignum credidit. huic quisquam uellet seruire deorum?)— 185 sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis fluctibus ac tarda per densa cadauera prora. has totiens optata exegit gloria poenas. 'da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos.' hoc recto uoltu, solum hoc et pallidus optas. 190 sed quam continuis et quantis longa senectus plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, 195 in uetula scalpit iam mater simia bucca. plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille hoc atque ille alio, multum hic robustior illo: una senum facies, cum uoce trementia membra et iam leue caput madidique infantia nasi; [10,200] frangendus misero gingiua panis inermi. usque adeo grauis uxori natisque sibique, ut captatori moueat fastidia Cosso. non eadem uini atque cibi torpente palato gaudia; nam coitus iam longa obliuio, uel si 205 coneris, iacet exiguus cum ramice neruus et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri canities? quid quod merito suspecta libido est quae uenerem adfectat sine uiribus? aspice partis 210 nunc damnum alterius. nam quae cantante uoluptas, sit licet eximius, citharoedo siue Seleuco et quibus aurata mos est fulgere lacerna? quid refert, magni sedeat qua parte theatri qui uix cornicines exaudiet atque tubarum 215 concentus? clamore opus est ut sentiat auris quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas. praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis febre calet sola, circumsilit agmine facto morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, 220 promptius expediam quot amauerit Oppia moechos, quot Themison aegros autumno occiderit uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos, quot longa uiros exorbeat uno Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus; 225 percurram citius quot uillas possideat nunc quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat. ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, 230 ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore uolat pleno mater ieiuna. sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina seruorum nec uoltum agnoscit amici 235 cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo heredes uetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris, quod steterat multis in carcere fornicis annis. 240 ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt funera natorum, rogus aspiciendus amatae coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae. haec data poena diu uiuentibus, ut renouata semper clade domus multis in luctibus inque 245 perpetuo maerore et nigra ueste senescant. rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum uitae fuit a cornice secundae. felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, [10,250] quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper 250 attendas quantum de legibus ipse queratur fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni, quisquis adest, socio cur haec in tempora duret, 255 quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo. haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem. incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus 260 portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, si foret extinctus diuerso tempore, quo non coeperat audaces Paris aedificare carinas. 265 longa dies igitur quid contulit? omnia uidit euersa et flammis Asiam ferroque cadentem. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos, qui domini cultris tenue et miserabile collum 270 praebet ab ingrato iam fastiditus aratro. exitus ille utcumque hominis, sed torua canino latrauit rictu quae post hunc uixerat uxor. festino ad nostros et regem transeo Ponti et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis 275 respicere ad longae iussit spatia ultima uitae. exilium et carcer Minturnarumque paludes et mendicatus uicta Carthagine panis hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset natura in terris, quid Roma beatius umquam, 280 si circumducto captiuorum agmine et omni bellorum pompa animam exhalasset opimam, cum de Teutonico uellet descendere curru? prouida Pompeio dederat Campania febres optandas, sed multae urbes et publica uota 285 uicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer et iacuit Catilina cadauere toto. formam optat modico pueris, maiore puellis 290 murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia mater usque ad delicias uotorum. 'cur tamen' inquit 'corripias? pulchra gaudet Latona Diana.' sed uetat optari faciem Lucretia qualem ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum 295 accipere atque suum Rutilae dare. filius autem corporis egregii miseros trepidosque parentes semper habet: rara est adeo concordia formae atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos, [10,300] praeterea castum ingenium uoltumque modesto 300 sanguine feruentem tribuat natura benigna larga manu (quid enim puero conferre potest plus custode et cura natura potentior omni?), non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris 305 improbitas ipsos audet temptare parentes: tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum deformem saeua castrauit in arce tyrannus, nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque tumentem. 310 i nunc et iuuenis specie laetare tui, quem maiora expectant discrimina. fiet adulter publicus et poenas metuet quascumque mariti irati debet, nec erit felicior astro Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem 315 interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis uerberibus, quosdam moechos et mugilis intrat. sed tuus Endymion dilectae fiet adulter matronae. mox cum dederit Seruilia nummos 320 fiet et illius quam non amat, exuet omnem corporis ornatum; quid enim ulla negauerit udis inguinibus, siue est haec Oppia siue Catulla? deterior totos habet illic femina mores. 'sed casto quid forma nocet?' quid profuit immo 325 Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti? erubuit nempe haec ceu fastidita repulso nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se concussere ambae. mulier saeuissima tunc est cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam 330 suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor destinat. optimus hic et formonsissimus idem gentis patriciae rapitur miser extinguendus Messalinae oculis; dudum sedet illa parato flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis 335 sternitur et ritu decies centena dabuntur antiquo, ueniet cum signatoribus auspex. haec tu secreta et paucis commissa putabas? non nisi legitime uolt nubere. quid placeat dic. ni parere uelis, pereundum erit ante lucernas; 340 si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res nota urbi et populo contingat principis aurem. dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu obsequere imperio, si tanti uita dierum paucorum. quidquid leuius meliusque putaris, 345 praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix. nil ergo optabunt homines? si consilium uis, permittes ipsis expendere numinibus quid conueniat nobis rebusque sit utile nostris; nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. [10,350] carior est illis homo quam sibi. nos animorum inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris, at illis notum qui pueri qualisque futura sit uxor. ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis 355 exta et candiduli diuina tomacula porci, orandum est ut sit mens sana in corpore sano. fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium uitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, 360 nesciat irasci, cupiat nihil et potiores Herculis aerumnas credat saeuosque labores et uenere et cenis et pluma Sardanapalli. monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe tranquillae per uirtutem patet unica uitae. 365 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, 366 nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.