[5,0] LIBER V. [5,1] I. Dum Athenienses in Sicilia bellum per biennium cupidius quam felicius gerunt, interim concitor et dux eius Alcibiades absens Athenis insimulatur mysteria Cereris initiorum sacra, nullo magis quam silentio sollemnia, enuntiauisse, reuocatusque a bello ad iudicium, siue conscientia siue indignitatem rei non ferens, tacitus in exsilium Elidem profectus est. Inde, ubi non damnatum se tantum, uerum etiam diris per omnium sacerdotum religiones deuotum cognouit, Lacedaemona se contulit ibique regem Lacedaemoniorum inpellit turbatis Atheniensibus aduerso Siciliae proelio ultro bellum inferre. Quo facto omnia Graeciae regna uelut ad extinguendum commune incendium concurrunt; tantum odium Athenienses inmoderati imperii crudelitate contraxerant. Darius quoque, rex Persarum, memor paterni auitique in hanc urbem odii facta cum Lacedaemoniis per Pisaphernen, praefectum Lydiae, societate omnem sumptum belli pollicetur. Et erat hic quidem titulus cum Graecis coeundi; re autem uera timebat, ne uictis Atheniensibus ad se Lacedaemonii arma transferrent. Quis igitur miretur tam florentes Atheniensium opes ruisse, cum ad opprimendam unam urbem totius Orientis uires concurrerent? Non tamen inerti neque incruento cecidere bello, sed proeliati ad ultimum, uictores etiam interdum consumpti magis fortunae uarietate quam uicti sunt. Principio belli omnes ab his etiam socii desciuerant, ut fit: quo se fortuna, eodem etiam fauor hominum inclinat. [5,2] II. Alcibiades quoque motum aduersus patriam bellum non gregarii militis opera, sed imperatoris uirtutibus adiuuat; quippe acceptis uero nauibus in Asiam contendit et tributarias Atheniensium ciuitates auctoritate nominis sui ad defectionem conpellit. Sciebant enim domi clarum, nec exsilio uidebant factum minorem, nec tam ablatum Atheniensibus ducem quam Lacedaemoniis traditum, parta qui cum amissis imperia pensaret. Sed apud Lacedaemonios uirtus Alcibiadis plus inuidiae quam gratiae contraxit. Itaque cum principes uelut aemulum gloriae suae interficiendum insidiis mandassent, cognita re Alcibiades per uxorem Agidis regis, quam adulterio cognouerat, ad Tisaphernen, praefectum Darii regis, profugit, cui se celeriter officii comitate et obsequendi gratia insinuauit. Erat enim et aetatis flore et formae ueneratione nec minus eloquentia etiam inter Athenienses insignis, sed in conciliandis amicitiarum studiis quam in retinendis uir melior, quia morum uitia sub umbra eloquentiae primo latebant. Igitur persuadet Tisapherni, ne tanta stipendia classi Lacedaemoniorum praeberet; uocandos enim in portionem muneris Ionios, quorum pro libertate, cum tributa Atheniensibus penderent, bellum susceptum sit. Sed nec auxiliis nimis enixe Lacedaemonios iuuandos; quippe memorem esse debere alienam se uictoriam, non suam instruere, et hactenus bellum sustinemdum, ne inopia deseratur. Nam regem Persarum dissidentibus Graecis arbitrum pacis ac belli fore, et quos suis non possit, ipsorum armis uicturum; perfecto autem bello statim ei cum uictoribus dimicandum. Domesticis itaque bellis Graeciam obterendam, ne externis uacet, exaequandasque uires partium et inferiores auxilio leuandos. Non enim quieturos posta hanc uictoriam Spartanos, quia uindices se libertatis Graeciae professi sint. Grata oratio Tissapherni fuit. Itaque commeatus maligne praebere, classem regiam non totam mittere, ne aut uictoriam daret aut necessitatem deponendi belli imponeret. [5,3] III. Interea Alcibiades hanc operam ciuibus uenditabat. Ad quem cum legati Atheniensium uenissent, pollicetur his amicitiam regis, si res publica a populo translata ad senatum foret, sperans ut aut concordante ciuitate dux belli ab omnibus legeretur aut discordia inter ordines facta ab altera parte in auxilium uocaretur. Sed Atheniensibus inminente periculo belli maior salutis quam dignitatis cura fuit. Itaque permittente populo imperium ad senatum transfertur. Qui cum insita gentis superbia crudeliter in plebem consuleret, singulis tyrannidis sibi inpotentiam uindicantibus, ab exercitu Alcibiades exsul reuocatur duxque classi constituitur. Statim igitur Athenas scribit, ex continenti se cum exercitu uenturum recepturumque a quadringentis iura populi, ni ipsi redderent. Hac denuntiatione optimates territi primo urbem prodere Lacedaemoniis temptauere, dein, cum id nequissent, in exsilium profecti sunt. Igitur Alcibiades intestino malo patria liberata summa cura classem instruit atque ita in bellum aduersus Lacedaemonios pergit. [5,4] IV. Iam Sesto Mindarus et Pharnabazus, Lacedaemoniorum duces, instructis nauibus expectabant. Proelio commisso uictoria penes Athenienses fuit. In eo bello maior pars exercitus et omnes ferme hostium duces caesi, naues LXXX captae. Interiectis atque diebus, cum bellum Lacedaemonii a mare in terram transtulissent, iterato uincuntur. His malis fracti pacem petiere, quam ne acciperent opera eorum effectum est, a quibus ea res quaestum praebebat. Interea et Syracusanorum auxilia inlatum a Karthaginiensibus Siciliae bellum domum reuocacit. Quibus rebus destitutis Lacedaemoniis Alcibiades cum classe uictrici Asiam uastat, multis locis proelia facit, ubique uictor recipit ciuitates, quae defecerant, nonnullas capit et imperio Atheniensium adicit, atque ita prisca nauali gloria uindicata, adiecta etiam laude terrestris belli, desideratus ciuibus suis Athenas reuertitur. His omnibus proeliis ducentae naues hostium et praeda ingens capta. Ad hunc redeuntis exercitus triumphum effusa omnis multitudo obuiam procedit et uniuersos quidem milites, praecipue tamen Alcibiaden miratur; in hunc oculos ciuitas uniuersa, in hunc suspensa ora conuertit, hunc quasi de caelo missum et ut ipsam Victoriam contuentur; laudant quae pro patria, nec minus admirantur quae exsul contra gesserit, excusantes ipsi, iratum prouocatumque fecisse. Enimuero tantum in uno uiro fuisse momenti, ut maximi imperii subuersi et rursum recepti auctor esset, et unde stetisset eo se uictoria transferret, fieretque cum eo mira quaedam fortunae inclinatio. Igitur omnibus non humanis tantum, uerum et diuinis eum honoribus onerant; certant secum ipsi, utrum contumeliosius eum expulerint an reuocauerint honoratius. Ipsos illi deos gratulantes tulere obuiam, quorum exsecrationibus erat deuotus, et cui paulo ante omnem humanam opem interdixerant, eum, si queant, in caelo posuisse cupiunt. Explent contumelias honoribus, detrimenta muneribus, exsecrationes precibus. Non Siciliae illis aduersa pugna in ore est, sed Graeciae uictoria; non classes per illum amissae, sed adquisitae; nec Syracusarum, sed Ioniae Hellespontique meminerunt. Sic Alcibiades numquam mediocribus nec in offensam nec in fauorem studiis suorum exceptus est. [5,5] V. Dum haec aguntur, et a Lacedaemoniis Lysander classi belloque praeficitur et in locum Tissaphernis Darius, rex Persarum, filium suum Cyrum Ioniae Lydiaeque praeposuit, qui Lacedaemonios auxiliis opibusque ad spem fortunae prioris erexit. Aucti igitur uiribus Alcibiaden cum centum nauibus in Asiam profectum, dum agros longa pace diuites securus populatur et praedae dulcedine sine insidiarum metu sparsos milites habet, repentino aduentu oppressere; tantaque caedes palantium fuit, ut plus uulneris eoo proelio Athenienses acciperent, quam superioribus dederant, et tanta desperatio apud Athenienses erat, ut ex continenti Alcibiaden ducem Conone mutarent, arbitrantes uictos se non fortuuna belli, sed fraude imperatoris, apud quem plus prior offensa ualuisset quam recentia beneficia; uicisse autem eum priore bello ideo tantum, ut ostenderet hostibus, quem ducem spreuissent, et ut carius eis ipsam uictoriam uenderet. Omnia enim credibilia in Alcibiade uigor ingenii et morum luxuria faciebat. Veritus itaque multitudinis impetum denuo in uoluntarium exsilium proficiscitur. [5,6] VI. Itaque Conon Alcibiadi suffectus, habens ante oculos cui duci successisset, classem maxima industria exornat; sed nauibus exercitus deerat, fortissimis quibusque in Asiae populatione amissis. Armantur tamen senes aut inpuberes pueri, et numerus militum sine exercitus robore exppletur. Sed non magnam bello moram aetas fecit inbellis; caeduntur passim aut fugientes capiuntur; tantaque strages aut occisorum aut captiuorum fuit, ut Atheniensium deletum non imperium tantum, uerum etiam nomen uideretur. Quo proelio perditis et desperatis rebus ad tantam inopiam rediguntur, ut consumpta militari aetate peregrinis ciuitatem, seruis libertatem, damnatis impunitatem darent. Eaque conluuione hominum domini antea Graeciae conscripto exercitu uix libertatem tuebantur. Iterum tamen fortunam maris experiundam decernunt. Tanta uirtus animorum fuit, ut, cum paulo ante salutem desperauerint, nunc non desperent uictoriam. Sed neque is miles erat, qui nomen Atheniensium tueretur, neque eae uires, quibus uincere consuerant, neque ea scientia militaris in his, quos uincula, non castra continuerant. Itaque omnes aut capti aut occisi. Cum dux Conon proelio superfuisset solus, crudelitatem ciuium metuens cum octo nauibus ad regem Cyprium concedit Euagoram. [5,7] VII. {Lysander} autem, dux Lacedaemoniorum, rebus feliciter gestis fortunae hostium insultat. Captiuas naues cum praeda bellica in triumphi modum ornatas mittit Lacedaemona ac tributarias Atheniensium ciuitates, quas metus dubiae belli fortunae in fide tenuerat, uoluntarias recipit, nec aliud dicionis Atheniensium praeter urbem ipsam relinquit. Quae cuncta cum Athenis nuntiata essent, omnes relictis domibus per urbem discurrere pauidi, alius alium sciscitari, auctorem nuntii requirere; non pueros inprudentia, non senes debilitas, non mulieres sexus inbecillitas domi tenet: adeo ad omnem aetatem tanti mali sensus penetrauerat. in foro deinde coeunt atque ibi perpeti nocte fortunam publicam questibus iterant. Alii fratres aut filios aut parentes deflent; cognatos alii, alii amicos cognatis cariores, et cum priuatis casibus querelam publicam miscent: iam se ipsos, iam ipsam patriam perituram miserioremque incolumium quam amissorum fortunam iudicantes; sibi quisque ante oculos obsidionem, famem et superbum uictoremque hostem proponentes; iam ruinam urbis et incendia, iam omnium captiuitatem et miserrimam seruitutem recordantes; feliciores prorsus priores urbis ruinas ducentes, quae incolumibus filiis parentibusque tectorum tantum ruinae taxatae sint. Nunc autem non classem, in quam sicuti pridem confugiant, superesse, non exercitum, cuius uirtute seruati pulchriora possent moenia exstruere. [5,8] VIII. Sic defletae ac prope perditae urbi hostes superueniunt et obsidione circumdata obsessos fame urgent. Sciebant enim neque ex aduectis copiis multum superesse, et ne nouae aduehi possent prouiderant. Quibus malis Athenienses fracti post longam famem et adsidua suorum funera pacem petiuere, quae an dari deberet, diu inter Spartanos sociosque deliberatum. Cum multi delendum Atheniensium nomen urbemque incendio consumendam censerent, negarunt se Spartani ex duobus Graeciae oculis laterum eruturos, pacem polliciti, si demissa Piraeum uersus muri bracchia deicerent nauesque, quae reliquae forent, traderent, reique publica ex semet ipsis XXX rectores acciperent. In has leges traditam sibi urbem Lacedaemonii formandam Lysandro tradiderunt. Insignis hic annus et expugnatione Athenarum et morte Darii, regis Persarum, et exsilio Dionysii, Siciliae tyranni, fuit. Mutato statu Athenarum etiam ciuium condicio mutatur. XXX rectores rei publicae constituuntur, qui fiunt XXX tyranni. Quippe a principio tria milia sibi satellitum statuunt, quantum ex tot cladibus prope nec ciuium superferat, et quasi paruus hic ad continendam ciuitatem exercitus esset, septingentos milites a uictoribus accipiunt. Caedes deinde ciuium ab Alcibiade auspicantur, ne iterum rem publicam sub obtentu liberationis inuederet. Quem cum profectum ad Artaxerxen, Persarum regem, conperissent, citato itinere miserunt, qui eum interciperent; a quibus occupatus, cum occidi aperte non posset, uiuus in cubiculo, in quo dormiebat, crematus est. [5,9] IX. Liberati hoc ultoris metu tyranni miseras urbis reliquias caedibus et rapinis exhauriunt. Quod cum displicere uni ex numero suo, Therameni, didicissent, ipsum quoque ad terrorem omnium interficiunt. Fit igitur ex urbe passim omnium fuga, repleturque Graecia Atheniensium exsulibus. Quod etiam ipsum auxilium cum miseris eriperetur (nam Lacedaemoniorum edicto ciuitates exsules recipere prohibebantur), omnes se Argos et Thebas contulere; ibi non solum tutum exsilium egerunt, uerum etiam spem reciperandae patriae receperunt. Erat inter exsules Thrasybulus, uir strenuus et domi nobilis, qui audendum aliquid pro patria et pro salute communi etiam cum periculo ratus, adunatis exsulibus castellum Phylen Atticorum finium occupat. Nec deerat quarundam ciuitatum tam crudelis casus miserantium fauor. Itaque et Ismenias, Thebanorum princeps, etsi publicis non poterat, priuatis tamen uiribus adiuuabat, et Lysias, Syracusanus orator, exsul tunc, quingentos milites stipendio suo instructos in auxilium patriae communis eloquentiae misit. Fit itaque asperum proelium. Sed cum hinc pro patria summis uiribus, inde pro aliena dominatione securius pugnaretur, tyranni uincuntur. Victi in urbem refugerunt, quam exhaustam caedibus suis etiam armis spoliant. Deinde cum omnes Athenienses proditionis suspectos haberent, demigrare eos ex urbe iubent et in bracchiis muri, quae diruta fuerant, habitare, extraneis militibus imperium tuentes. Post haec Thrasybulum corrumpere imperii societatem pollicentes conantur. Quod cum non contigisset, auxilia a Lacedaemoniis petiuere, quibus accitis iterato proeliantur. In eo bello Critias et Hippolochus, omnium tyrannorum saeuissimi, cadunt. [5,10] X. Ceteris uictis cum exercitus eorum, ex quibus maior pars Atheniensium erat, fugeret, magna uoce Thrasybulus exclamat: cur se uictorem fugiant potius quam ut uindicem communis libertatis adiuuent? Ciuium illam meminerint aciem, non hostium esse; nec se ideo arma cepisse, ut aliqua uictis adimat, sed ut adempta restituat; XXX se dominis, non ciuitati bellum inferre. Admonet deinde cognationis, legum, sacrorum, tum uetusti per tot bella commilitii, orat misereantur exsulum ciuium, si tam patienter ipsi seruiant; reddant sibi patriam, accipiant libertatem. His uocibus tantum promotum est, ut reuersus in urbem exercitus XXX tyrannos emigrare Eleusinam iuberet, substitutis decem, qui rem publicam regerent; qui nihil exemplo prioris dominationis territi eandem uiam crudelitatis adgressi sunt. Dum haec aguntur, nuntiatur Lacedaemone in bellum Athenienses exarsisse; ad quod comprimendum Pausanias rex mittitur. Qui misericordia exsulis populi permotus patriam miseris ciuibus restituit et decem tyrannos ex urbe Eleusinam emigrare ad ceteros iubet. Quibus rebus cum pax statuta esset, interiectis diebus repente tyranni non minus restitutos exsules quam se in exsilium actos indignantur, quasi uero aliorum libertas sua seruitus esset, et bellum Atheniensibus inferunt. Sed ad conloquium ueluti dominationem recepturi progressi per insidias conprehensi ut pacis uictimae trucidantur. Populus, quem emigrare iusserant, in urbem reuocatur. Atque ita per multa membra ciuitas dissipata in unum tandem corpus redigitur, et ne qua dissensio ex ante actis nasceretur, omnes iure iurando obstringuntur, discordiarum obliuionem fore. Interea Thebani Corinthiique legatos ad Lacedaemonios mittunt, qui ex manubiis portionem praedae communis belli periculique peterent. Quibus negatis non quidem aperte bellum aduersus Lacedaemonios decernunt, sed tacitis animis tantam iram concipiunt, ut subesse bellum intellegi posset. [5,11] XI. Eodem forte tempore Darius, rex Persarum, moritur, Artaxerxe et Cyro filiis relictis. Regnum Artaxerxi, Cyro ciuitates, quarum praefectus erat, testamento legauit. Sed Cyro iudicium patris iniuria uidebatur; itaque occulte aduersus fratrem bellum parabat. Quod cum nuntiatum Artaxerxi esset, arcessitum ad se fratrem it innocentiam dissimulatione belli simuulantem conpedibus aureis uinxit interfecissetque, ni mater prohibuisset. Dimissus igitur Cyrus iam non occulte bellum, sed palam, nec per dissimulationem, sed aperta professione parare coepit; auxilia undique contrahit. Lacedaemonii memores Atheniensi bello enixa eius opera adiutos, uelut ignorantes contra quem bellum pararetur, decernunt auxilia Cyro mittenda, ubi res eius exegisset, quaerentes apud Cyrum gratiam et apud Artaxerxen, si uicisset, ueniae patrocinia, cum nihil aduersus eum aperte decreuissent. Sed cum in bello fors proelii utrumque fratrem pugnae obtulisset, prior Artaxerxes a fratre uulneratur; quem cum equi fuga periculo subtraxisset, Cyrus a cohorte regia oppressus interficitur. Sic uictor Artaxerxes et praeda fraterni belli et exercitu potitur. In eo proelio decem milia Graecorum in auxilio Cyri fuere, quae et in cornu, in quo steterant, uicerunt et post mortem Cyri neque armis a tanto exercitu uinci neque dolo capi potuerunt; reuertentesque inter tot indomitas nationes et barbaras gentes per tanta itineris spatia uirtute se usque terminos patriae defenderunt.