[31] Quid uerbis opus? res clamat ipsa. nam post uarias turbas et per eas toto regno innumeras urbeis occupatas, cum iis restitutis anno LXIII pax reddita fuisset, mirum quanta repente serenitas refulserit, quam laetum illud quadriennium bonis omnibus fuerit, relligione in tuto collocata, et conditis ab integerrimo iuris moderatore optimis legibus, quarum numquam Galliam poenitebit; donec uergentibus fatis securitatis publicae per eas constitutae nos taedere cepit. [32] Et repudiatis pacis consiliis ad bellum inclinauimus non solum nobis, sed consultoribus ipsis postremo funestum. quos uelim heic dicere, satis intelligunt, qui quid inauspicato Baionae colloquio tunc actum sit non ignorant. ex illo siquidem tempore cuncta apud nos exotica fraude iam tum delusos ad insidias et arma parari cepta. [33] Tum et Albanus cum potenti exercitu in Belgium missus, qui abdicata Margaritae Parmensi, quae cum summa moderatione prouincias illas administrauerat, auctoritate, ferro et flammis omnia miscuit, arces ubique extruxit, libertatem insolitis uectigalibus ad belli subsidia impositis labefactauit, et ciuitates opulentas infracta libertate quasi praeualida corpora cibo substracto ad maciem adduxit. haec uero dura et praerupta consilia populorum insecuta est desperatio ac postremo defectiones, quae utcumque ad tempus compositae tandem hunc exitum habuerunt, ut maior et opimior pars, atque ad nauigationes, quibus maxime opes illarum prouinciarum constant, opportunior a reliquo corpore quasi auulsa nunc Ordinum auctoritate administretur, et bellum non solum cum altera parte, sed cum uniuersis Hispanorum uiribus iam pridem feliciter gerat. [34] Quod ne accideret ueritus multo ante Franciscus Balduinus Atrebas clari nominis hac aetate Iuris Consultus consilium dederat Belgii proceribus, ut libello supplici porrecto libertatem Protestantibus, qui tunc ubique exagitabantur, a Philippo impetrarent, suppliciorum, et in suspectos inquirendi intermissa seueritate; eaque de re librum Gallice conscripserat, quo demonstrabat, colloquiis et aequabili iure inter dissentienteis constituto relligionis per controuersias iactatae negotium melius quam ui et armorum uia confici posse; in qua si pergeretur, fore prouidebat, ut Protestantium uires tunc exiguae et huc illuc sparsae per factiones iungerentur, et a concertationibus uerborum ad arma et defectiones olim deueniretur. [35] Hominis Belgae de Belgio augurium eo libentius commemorauimus, praesertim apud te, quod is cum Protestantium doctrinam ab initio amplexus esset, et postea diligenti Patrum lectione aliter persuasus mutasset, tamen eam animi aequitatem seruauerat, ut non odio, quod plerique faciunt, implacabili aduersus eos, a quibus discesserat, ferretur, sed raro Christianae caritatis ad hoc aeuum exemplo, errore proprio admonitus alieni commiseratione tangeretur, omnemque operam daret, ut quod nouandi studio et temeritate peccatum fuerat, melioris antiquitatis reuocata in usum memoria officiose corrigeretur. ea mente cum esset, e Germania in Galliam reuersus, consilium suum iuxta prudens ac pium serenissimo parenti tuo facile probauit, et in eius familia honorificum locum tenuit, consiliis nonnunquam adhibitus, et erudiendae fratris tui naturalis pueritiae appositus. [36] Valeant igitur importunae illae iactationes quibus homines relligionis uidelicet supra alios amantes in Gallici nominis inuidiam tamdiu gloriati sunt, quod nunquam paci cum haereticis subscripserint: uideant, quo praeclara tandem sua illa consilia euaserunt, amissasque florentissimas prouincias et cum iis opes suas damnose consumptas maereant. quam uellent illi nunc exemplo nostro, quod adeo tunc artificiose detestabantur, sapere, quantoque pretio redimerent tot annorum iacturam, quos si utiliter contra communeis Christiani nominis hosteis impendissent, iampridem eos Pannonia et utraque Mauritania, magna cum sua gloria, nec minore emolumento exegissent. [37] Sed uereor, ne quam in illis desideramus prudentiam, alii merito in nobis requirant, qui siue proprio furore incitati, siue illorum, quos dixi, instigatu perniciosissimis longe turbis interim occasionem dedimus, quibus urbes direptae, templa, quibus primorum motuum rabies pepercerat, a fundamentis euersa, desolatae prouinciae, et renouata odia quae pace sopita fuerant, suspiciones auctae, et arma posita ut acrius resumerentur. [38] Tamen et post ista pax tandem facta, quae quo aetior, eo maiore piaculo ac sempiterna, hoc uouere licet, obliuione sepeliendo uiolata est, laniena biennio post secuta, quae te, DOMINE, quem Deus restituendae rei Gallicae olim destinabat, paene absorpsit. [39] Caphareum hunc praeteruectis alii atque alii intra duos annos occurrunt scopuli, ad quos pari imprudentia factum naufragium, numinis ira haut diu tardante, et per principis generosi mortem aliena potius culpa quam propria uoluntate lapsi, Franciae scelus ulciscente. [40] Quid successor eius? e Polonia rediens cum Maximiliani Caesaris et Senatus Veneti, apud quos in itinere diuerterat, spretis salutaribus consiliis, bellum, quod illi dissuaserant, quodque supplices ab eo Protestantes deprecabantur, quam pacem in regni ingressu maluisset, mox poenitentia ductus mutauit, et triennio post pacificatorium edictum condidit, quod peculiariter suum uocare consueuerat, totoque septennio pax alta fuit, nisi si aliquibus locis per interualla ac discursationes militum; de cetero haut magna belli mole interrupta est; donec homines otii impatientes, cum indigne ferrent, eo res per pacem deduci, ut Gallia ipsis facile careret, bellum funestissimum alieno maxime tempore excitarunt, ad quod se fatali caecitate rex ab iis, qui circa ipsum erant, male consultus cogi passus est, armis initio contra te in speciem uersis, quae mox in ipsius caput reciderunt. horret animus ad recordationem detestandi paricidii, non solum cum aeterna nominis Francici ignominia, sed ipsorum, qui tantopere tunc ob id laetati sunt, infamia coniuncti.