[21] Priscilliano autem occiso, non solum non coercita est haeresis quae illo auctore proruperat, sed confirmata ac latius propagata est, et sectatores eius, qui illum ut sanctum prius honorauerant, postea ut martyrem colere ceperunt, corporib. peremptorum in Hispaniam relatis. et magnis exsequiis celebrato eorum funere. quin et eo prouecta est adsectantium superstitio, ut per Priscillianum iurare summa relligio haberetur: ex eoque inter Gallicanae ecclesiae episcopos perpetuum discordiarum bellum exarserit, quod totos quindecim annos agitatum uixdum sopiri diu post potuit, plebe Dei interim et optimis quibusque ad probrum et ludibrium expositis. [22] Quae uerba quoties apud Sulpitium Seuerum, qui res illius aeui pari elegantia ac fide scripsit, lego, toties subit animum imago temporum pueritiae meae, cum primum exortis ob religionem in Gallia motibus homines non ex moribus aut anteactae uitae innocentia, sed ex uultu ac pallio suspecti, oculis ad caedem designarentur, et inter aestus contentionum et odia, gratiam, metum, inconstantiam, somnum, desidiam, et arrogantiam eorum, qui summae rerum praeerant, regnum factionibus scinderetur, et regni turbata quiete religio ipsa in periculum uocaretur. [23] A B. Martini temporibus deinceps mitius cum deuiis a fide in ecclesia actum est, tantumque aut loco pulsi, aut pecunia multati sunt, sanguini semper parcitum fuit. cumque anno S. MLX quidam ex Berengarii archidiaconi sectatoribus illius doctrinam in Eburonibus, Atuaticis, et aliis Belgii populis disseminarent, Bruno Treuirorum archiepiscopus eos dioecesi sua expellere satis habuit, ceterum cruore abstinuit. Nec seuerius ii deinceps ab ecclesia habiti, donec ad Valdensium tempora uentum est. [24] Contra quos cum exquisita supplicia parum proficerent, et remedio, quod intempestiue adhibitum fuerat, malum exacerbaretur, numerusque eorum in dies cresceret, iusti tandem exercitus conscripti sunt: nec minoris molis bellum, quam quod antea nostri aduersus Saracenos gesserant, contra eosdem decretum est; cuius is exitus fuit, ut potius caesi fugati bonis ac dignitatibus ubique spoliati atque huc illuc dissipati sint, quam erroris conuicti resipuerint. [25] Itaque qui armis se initio tutati fuerant, postremo armis uicti in Prouinciam apud nos et Gallicae ditionis Alpeis uicinas confugerunt, latebrasque uitae ac doctrinae suae iis in locis repererunt: pars in Calabriam concessit, in eaque diu, atque adeo usque ad Pii IIII Pontificatum continuit: pars in Germaniam transiit, atque apud Boemos, in Polonia et Liuonia larem fixit: alii ad occidentem uersi in Britannia perfugium habuerunt. [26] Nam ab eorum reliquiis ortus Ioannes Vicleuus putatur, qui diu Oxoniae docuit, et ante CCC annos post uarias de relligione concertationes morte fatali decessit. in mortuum enim tantum a magistratu animaduersum fuit, ossibus eius diu postquam obiit publice crematis. hinc alii atque alii secuti sunt usque ad nostram aetatem, qua post infeliciter tentatam suppliciorum seueritatem, res a disputationibus ad aperta bella et totas populorum defectiones in Germania Anglia ac Gallia deuenit. [27] Incertum, maiore publicae tranquillitatis, an relligionis ipsius detrimento, scissura inde facta ac confirmata, et ab iis, qui possunt et debent, nimis diu neglecta. quae non tam a me dicuntur ad retractandam toties de sectariis supplicio afficiendis uexatam quaestionem, neque enim id tempori aut conditioni meae conuenit, quam ut ostendam, prudentissime et ex instituto ueteris ecclesiae principes eos fecisse, qui bella ob relligionem exorta potius uel cum iniquissimis condicionibus amice componi, quam armorum ui confici debere censuerunt. [28] Id uidit Ferdinandus sapientissimus princeps, qui bellis longe maximis ac periculosissimis sub Carolo V fratre in Germania exercitatus cum experientia didicisset, cepta armis aduersus Protestanteis hactenus male cessisse, postquam felicibus auspiciis imperium iniuit, relligionis pacem sollemni decreto sanxit; quam repetitis uicibus semper postea confirmauit. et cum uideret melius per amica colloquia relligionis negotium procedere, eiusque rei aliquoties sub fratre indictis Ratisponae et Vormatiae olim conuentib. periculum fecisset, paullo ante mortem post peractum Tridenti concilium Protestantibus, qui ad illud non uenerant, satisfacere cupiens nouum rursus cum iis colloquium ex Maximiliani filii prudentissimi principis consilio instituere uoluit, ad idque Georgium Cassandrum uirum doctum et moderatum delegit, qui cum aduersae partis pastoribus controuersa Augustanae confessionis capita amice retractaret. sed aduersa uiri optimi ualetudo, et utriusque accelerata mors fructum ex eo speratum Germaniae inuidit. [29] Idem Germanorum exemplo postea Poloni optimates in sua republica statuerunt. Emanuel autem Philibertus Sabaudiae dux, postquam pacis nobiscum factae beneficio in antiquam ditionis amissae possessionem restitutus est, cum siue ad excitandam sui in Italia famam, siue ut aliis uel cum periculo suo gratificaretur, damnoso se aduersus Conuallenseis bello temere implicuisset, matura poenitentia errorem emendauit, permissa innocentibus alioqui populis relligionis libertate, pacemque cum iis factam deinceps relligiose seruauit. [30] Ad nostra nunc uenio, et ulcus tractare aggredior, quod ualde uereor ne uel tantum tetigisse mihi fraudi sit. sed quando hunc sermonem semel ingressus sum, ut uerbo expediam, dicam ingenue, nam sub te licet, bellum non esse legitimum modum tollendae ex ecclesia scissurae. Protestanteis quippe apud nos, qui per pacem numero et auctoritate in dies minuebantur, inter arma ac dissensiones semper creuisse, et siue praepostero relligionis ardore, siue ambitione ac rerum nouandarum studio, a nostris longe perniciosissimo errore peccatum esse, qui bellum internecinum contra Protestanteis saepius susceptum ac compositum, toties infaustis Galliae auspiciis, magno relligionis ipsius periculo renouarunt.