[4,0] Legenda Aurea - De Sancta Lucia uirgine. HISTORIA SANCTAE LUCIAE. [4,1] Lucia dicitur a luce. Lux enim habet pulchritudinem in aspectione, quia, ut dicit Ambrosius, lucis natura haec est, ut omnis in aspectu eius gratia sit. Habet etiam diffusionem sine coinquinatione, quia per quaecumque immunda diffusa non coinquinatur. Rectum incessum sine curuitate, longissimam lineam pertransit sine morosa dilatione. Per hoc ostenditur, quod beata uirgo Lucia habuit decorem uirginitatis sine aliqua corruptione, diffusionem caritatis sine aliquo immundo amore, rectum incessum intensionis in Deum sine aliqua obliquitate, longissimam lineam diuinae operationis sine neglegentiae tarditate. Vel Lucia dicitur quasi lucis uia. [4,2] Lucia uirgo Syracusana nobilis genere audiens famam sanctae Agathae per totam Siciliam diuulgari sepulcrum eius adiit cum matre sua Euthicia annis quattuor fluxum sanguinis incurabiliter patiente. Inter ipsa igitur missarum sollemnia contigit, ut illud euangelium legeretur, in quo Dominus mulierem ab hac passione sanasse narratur. Tunc Lucia matri dixit: "Si credis his, quae leguntur, crede Agatham illum semper habere praesentem, pro cuius nomine sustinuit passionem. Si ergo eius sepulcrum credens contigeris, perfecta continuo sanitate gaudebis. "Igitur recedentibus cunctis et matre et filia iuxta sepulcrum in oratione exsistentibus Luciam somnus arripuit uiditque Agatham in medio angelorum gemmis ornatam stantem et dicentem sibi: "Soror mea Lucia, uirgo Deo deuota, quid a me petis, quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae. Nam ecce per fidem tuam sanata est." Euigilans autem Lucia matri suae dixit: "Mater mea, ecce sanata es. Per ipsam ergo te deprecor, quae suis orationibus te sanauit, ne mihi de cetero nomines sponsum, sed quidquid mihi datura eras pro dote, pauperibus elargire." Cui mater ait: "Tege prius oculos meos et, quidquid uolueris, de facultatibus facito." Ad quam Lucia: "Quod moriens das, ideo das, quia ferre tecum non potes. Da mihi, dum uiuis, et mercedem habebis." [4,3] Cum ergo rediissent, fit quotidie distractio rerum et dantur in necessatibus pauperum. Interea dum patrimonium distribuitur, ad sponsum notitia peruenit. Requirit sponsus a nutrice de his. Respondit illa caute, quod utiliorem possessionem sponsa sua inuenisset, quam suo uolebat nomine comparare, et ideo uidebatur aliquanta distrahere. Credidit stultus carnale commercium et coepit auctor esse uendentium. Venditis autem omnibus et pauperibus erogatis, sponsus trahit eam coram Paschasio consulari dicens eam Christianam esse et contra leges agere Augustorum. Inuitante igitur Paschasio ad sacrificia idolorum respondit: "Sacrificium placens Deo est uisitare pauperes et eis in necessitatibus subuenire, et quia amplius non habeo, quid offeram, me ipsam sibi tribuo offerendam." Cui Paschasius: "Ista uerba tibi simili stulto narrare poteris, mihi autem, qui principum decreta custodio, ista frustra persequeris." Ad quem Lucia: "Tu principum tuorum decreta custodis et ego Dei mei legem custodiam. Tu principes times et ego Deum timeo. Tu illos offendere non uis et ego Deum offendere caueo. Tu illis placere desideras et ego, ut Christo placeam, concupisco. Tu ergo fac, quod tibi utile esse cognosces, et ego faciam, quod utile mihi esse perspexero. [4,4] Cui Paschasius: "Patrimonium tuum cum corruptoribus expendisti et ideo quasi meretrix loqueris." Cui Lucia: "Patrimonium meum in tuto loco constitui, corruptores autem mentis et corporis numquam sciui." Respondit Paschasius: "Qui sunt corruptores corporis et mentis!" Lucia dixit: "Corruptores mentis uos estis, qui suadetis, ut animae suum deserant creatorem. Corruptores uero corporis sunt, qui corporalem delectationem praeponunt epulis sempiternis." Paschasius dixit: "Cessabunt uerba, cum peruentum fuerit ad uerbera." Cui Lucia dixit: "Verba Dei cessare non possunt." Cui Paschasius: "Tu ergo Deus es!" Respondit Lucia: "Ancilla Dei sum, qui dixit: Cum steteritis ante reges et praesides, nolite praecogitare, quid loquamini ... Non enim uos estis loquentes, sed Spiritus sanctus." Paschasius dixit: "In te ergo spiritus sanctus est!" Cui Lucia: "Qui caste uiuunt, templum spiritus sancti sunt." Cui Paschasius: "Ego faciam te duci ad lupanar, ut ibi uiolationem accipias et spiritum sanctum perdas." Cui Lucia: "Non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, nam si me inuitam uiolari feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Numquam autem uoluntatem meam ad consensum poteris prouocare. Ecce corpus meum ad omne supplicium est paratum. Quid morans? Incipe, fili diaboli, desideria poenarum tuarum exercere." [4,5] Tunc Paschasius lenones fecit uenire dicens iis: "Inuitate ad eam omnen populum, et tamdiu illudatur, donec mortua nuntietur." Volentes autem eam trahere, tanto pondere spiritus sanctus eam fixit, ut omnino eam mouere nequirent. Fecitque Paschasius mille uiros accedere et manus eius et pedes ligare, sed eam nullatenus poterant mouere. Tunc et cum uiris mille paria boum adhibuit. Sed tamen uirgo immobilis permansit. Vocatis autem magis, ut suis incantationibus moueretur, omnino moueri non potuit. Tunc dixit Paschasius: "Quae sunt illa maleficia, quod una puella a mille uiris non moueretur!' Lucia dixit: "Non sunt ista maleficia, sed beneficia Christi. Porro si adhuc decem milia adhibueris, aeque ut primum immobilem me uidebis." Putans uero Paschasius secundum quorundam figmenta, quod lotio fugarentur maleficia, iussit eam lotio perfundi, cumque nec sic moueri posset, angustiatus nimis copiosum ignem circa eam accendi picemque et resinam et feruens oleum super eam fundi iussit. Dixitque Lucia: "Indutias impetraui martyrii mei, ut credentibus timorem auferam passionis et non credentibus uocem insultationis." Videntes autem amici Paschasii eum angustiari in gutture eius gladium immerserunt. Quae nequaquam loquelam amittens dixit: "Annuntio uobis pacem ecclesiae redditam Maximiano hodie mortuo et de regno suo Diocletiano expulso. Et sicut ciuitati Catanensi soror mea Agatha data est protectrix, sic et ego ciuitati Syracusanae concessa sum interuentrix." [4,6] Dum haec uirgo loquitur, ecce ministri Romanorum ueniunt, Paschasium apprehendunt, uinctum ad Caesarem secum ducunt. Audierat enim Caesar, quod uniuersam prouinciam fuerat depraedatus. Veniens ergo Romam et senatui accusatus pariter et conuictus capitali sententia est punitus. Virgo uero Lucia de loco, in quo percussa est, mota non est nec spiritum tradidit, quoadusque sacerdotes uenirent et corpus Domini ei traderent, et omnes astantes "amen" Domino responderunt. In eodem loco autem est sepulta et ecclesia fabricata. Passa autem est tempore Constantini et Maxentii circa annos Domini CCCX.