[24,0] IACOBUS DE VORAGINE. HISTORIA DE SANCTO ANTONIO. Antonius cum XX esset annorum et audiret legi in ecclesia: "Si uis perfectus esse, uade et uende omnia, quae habes, et da pauperibus", omnia sua uendens, pauperibus erogauit et eremiticam uitam duxit. Vir innumerabilia daemonum tentamenta sustinuit. Quadam uice dum spiritum fornicationis uirtute fidei superasset, diabolus in specie pueri nigri ante eum prostrans apparuit et se ab eo uictum confessus est. Nam et hoc precibus impetrauit, ut uideret fornicationis daemonem iuuenibus insidiantem. Quem cum in praedicta forma uidisset, dixit: "Vilissima mihi apparuisti specie, te ultra non timebo. Alia uice dum in quodam tumulo latitaret, multitudo daemonum eum adeo lacerauit, quod minister eius quasi mortuum eum propriis umeris asportaret. Cumque eum omnes, qui conuenerant, quasi mortuum plorassent, dolentibus cunctis subito Antonius reuiuiscit et a ministro ad praedictum tumulum se iterum portari fecit. Qui cum ibi ex dolore uulnerum prostratus iaceret, ex uirtute animi ad conflictum daemones excitabat. Tunc illi in formis uariis ferarum apparuerunt et eum iterum dentibus, cornibus et unguibus crudelissime lacerauerunt. Tunc subito splendor mirabilis ibi apparuit et daemones cunctos fugauit. Antonius autem continuo sanatus est. Ibique Christum adesse intellegens ait:"Ubi eras, bone Iesu! Ubi eras! Quare non a principio fuisti hic, ut me adiuuares et uulnera mea sanares!" Cui Dominus: "Antoni, hic eram, sed exspectabam uidere certamen tuum: Nunc autem, quia uiriliter dimicasti, in toto orbe te faciam nominare. Tanti autem feruoris erat, quod, cum Maximianus imperator Christianos occideret, ipse martyres sequebatur, ut cum iis martyr fieri mereretur, et uehementer tristabatur, eo quod sibi martyrium non daretur. Cum autem in alteram eremum pergeret, argenteum discum reperit et intra se sic dicere coepit: "Unde hic argenteus discus, ubi hominum uestigia nulla uidentur! Si enim uiatori cecidisset, utique prae sui magnitudine latere non posset. Hoc, diabole, artificium tuum est, uoluntatem tamen meam numquam potens immutare." Et hoc dicens, discus ut fumus euanuit. Postmodum ingentem massam ueri auri reperit, sed ut incendium, aurum fugit, sicque ad montem fugiens XX annis ibi permansit innumeris coruscans miraculis. Quadam uice dum in spiritu raptus esset, totum mundum laqueis se inuicem connectentibus plenum uidit. Qui exclamans ait: "O quis istos euadet!" Et audiuit: "Humilitas." Aliquando dum ab angelis in aere eleuaretur, adsunt daemones et eius transitum prohibent, peccata eius ab exordio natiuitatis eius obicientes. Quibus angeli: "Non debetis illa narrare, quae Christi pietate iam sunt deleta. Si qua autem scitis, ex quo factus est monachus, illa proferte;" Et cum in probatione deficerent, liber Antonius in sublime tollitur et liber deponitur. Narrat Antonius de se dicens: "Vidi aliquando diabolum celsum corpore. Qui se Dei uirtutem et prouidentiam ausus est dicere et ait: 'quid uis, ut a me tibi detur, Antoni!' At ego sputa in os eius congeminans totum me in eum Christi nomine armatus ingessi, et statim euanuit." Huic diabolus aliquando in tanta proceritate apparuit, quod coelum capite tangere uideretur. Quem cum Antonius, quis esset, interrogasset et ipse se satanam esse dixisset, addidit satanas: "Cur me sic impugnant monachi et maledicunt Christiani!" Cui Antonius: "Iuste hoc faciunt, quia tuis saepe insidiis molestantur. Et ille: "Ego eos nequaquam molesto, sed ipsi inuicem se conturbant. Ego enim ad nihilum sum redactus, quia iam in cunctis partibus regnat Christus." Sagittarius quidam beatum Antonium gaudentem cum fratribus quadam uice conspexit et ei displicuit. Cui Antonius dixit: "Pone sagittam in arcu et trahe." Quod et fecit, cumque hoc secundo et tertio fieri mandasset, dixit sagittarius: "Tantum trahere potero, quod de eius fractione dolebo. Cui Antonius: "Sic est in opere Dei, quoniam, si supra mensuram tendere uellemus, citius frangeremur. Expedit ergo rigorem aliquando relaxari." Hoc audiens ille aedificatus recessit. Interrogauit quidam Antonium dicens: "Quid custodiens placebo Deo!" Et respondens dlxit: "Quocumque uadis, semper Deum pro oculis tuis habeas; in his, quae agis, testimonium sacrae scripturae adhibeas; in quocumque loco sederis, non inde cito recedas. Haec tria custodi et saluus eris." Abbas quidam interrogauit Antonium dicens: "Quid faciam!" Cui Antonius: "Non confidas in tua iustitia, uentris et linguae sit tibi continentia et ne poenitearis de re transacta." Dixit iterum Antonius: "Sicut pisces, si in sicco tardauerint, moriuntur, ita et monachi extra cellam tardantes aut cum uiris saecularibus immorantes a quietis proposito resoluuntur. Iterum dixit Antonius: "Qui sedet in solitudine et quiescit, a tribus bellis eripitur, scilicet auditus, locutionis et uisus, et contra unum tantummodo pugnam habebit, scilicet cordis." Quidam fratres cum quodam sene ad abbatem Antonium uisitandum iuerunt. Dixitque Antonius fratribus: "Bonum comitem habuistis senem hunc." Deinde dixit seni: "Bonos fratres inuenisti tecum, abba!" Cui ille: "Bonos quidem inueni, sed habitatio eorum non habet ianuam. Quicumque enim uult, intrat in stabulum et soluit asinum." Hoc autem dicebat, quoniam omnia, quae erant in corde eorum, statim erant in ore. Dixit abbas Antonius: "Scire conuenit: Quoniam sunt tres motus corporales, unus quidem naturae, alius ex ciborum plenitudine, tertius ex daemone." Frater quidam renuntiauerat saeculo, sed non plene, quia quaedam sibi retinebat. Cui Antonius : "Vade et eme carnes." Qui uadens emit carnes, et portans eas dum ueniret, lacerabant eum canes. Cui Antonius: "Qui renuntiant saeculo et uolunt habere pecunias, ita impugnati a daemonibus discerpuntur. Antonius dum in eremo taedio afficeretur, dixit: "Domine, uolo saluus fieri et non permittunt me cogitationes meae." Et surgens exiuit foras et uidit quendam sedentem atque operantem et deinde surgentem et orantem. Erat autem angelus Domini et dixit ei: "Sic fac et saluus eris." Cum quadam uice fratres de statu animarum ab Antonio quaesiuissent, sequenti nocte uox uocauit eum dicens: "Surge et exi et uide." Et ecce uidit quendam longum et terribilem caput usque ad nubes tollentem, qui quosdam pennatos ad coelum uolare cupientes extensis manibus prohibebat et alios libere peruolantes retinere non poterat. Et maximum gaudium mixtum cum nimio dolore audiebat et intellexit animarum illum esse adscensum et diabolum prohibentem, qui quasdam obnoxias retineret et de sanctorum uolatu, quos retinere non poterat, sic doleret. Aliquando dum cum fratribus operaretur Antonius, suspiciens in coelum cum tristem uisionem uidisset, prouolutus ante Deum rogauit, ut futurum scelus auerteret. Fratribus uero super hoc interrogantibus cum lacrimis et singultibus dixit, quod inauditum scelus saeculis immineret.'Vidi, inquit, altare Dei a multitudine equorum circumdatum, qui calcibus omnia discerpebant. Magno enim turbine fides catholica subuerterur et homines iumentis similes Christi sacramenta diripient. " Factaque est uox Domini dicens: "Abominabuntur altare meum." Post duos autem annos erumpentibus Arianus ecclesiae unitatem sciderunt, baptisteria et ecclesias polluerunt et super altaria Christianos ad instar ouium mactauerunt. Dux quidam Aegyptius Arianus nomine Ballachius cum ita ecclesiam Dei infestaret et uirgines et monachos nudatos publice uerberaret, sic ei scripsit Antonius: "Video iram Dei super te uenientem. Iam desine persequi Christianos, ne ira Dei te occupet, qui proximum tibi minatur intentum." Infelix legit epistolam, irrisit et in eam exsecrans ad terram proiecit ac portitores uerberibus multis afficiens Antonio talia remandauit: "Quando tibi est tanta cura de monachis, ad te quoque perueniet nostri disciplina rigoris." Post quinque autem dies equum suum mansuetissimum insidens, morsu ipsius equi ad terram proicitur et corrosis atque laceratis cruribus intra triduum exspirauit. Cum quidam fratres uerbum salutis ab Antonio quaesiuissent, ait ille: "Audiistis Dominum dicentem, si quis te percusserit in maxillam, praebe ei alteram." Dicunt ei: "Hoc implere non possumus." Et ille: "Saltem de una patienter ferte. Et illi: "Etiam nec haec possemus." Quibus Antonius: "Saltem ne uelitis percutere magis quam percuti." Et illi: "Nec hoc possemus." Tunc Antonius dixit discipulo suo: "Sucos praepara fratribus istis, quia nimis delicati sunt: Sola oratio necessaria est uobis." Haec in uitis patrum leguntur. Tandem beatus Antonius CV anno uitae suae fratres deosculans in pace quieuit sub Constantino, qui coepit circa annum Domini CCCXL.